Articulus 3
DECLARATIO CAPITULI TERTII : JUSTORUM AUTEM ANIMÆ IN MANU DEI SUNT.
CAPITULO præcedenti descriptæ sunt perversitates et opera impiorum, et qualiter circa Christum se habuerunt. Hic describuntur virtutes, actiones, proprietates, privilegia, ac præmia electorum atque Sanctorum, potissime martyrum : quorum constantiam ac martyrium impii reputaverunt insaniam ac perditionem.
Justorum autem animæ in manu Dei sunt. Multis modis accipitur manus Dei in Scripturis. Primo, pro omnipotentia ejus : sicque universa creata in manu sunt Dei, juxta illud Psalmi :1 In manu ejus sunt omnes fines terræ. Secundo, pro conservatione ipsius : sic quoque omnia in manu Dei exsistunt. Tertio, pro vindicta divinæ justitiæ : juxta illud, Inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis.2 Quarto, pro gratioso et pio auxilio, seu magnifico opere Dei : sicut in Exodo legitur eduxisse filios Israel de Ægypto in manu excelsa.3 Quinto, pro præsentiali repræsentatione : sicut in Isaia, Ecce in manibus meis descripsi te.4 Sexto, pro Filio Dei Patris. Nam sicut Spiritus Sanctus dicitur digitus Dei, quia per eum secreta indicat ac revelat, prout in Evangelio loquitur Christus, Si in digito Dei ejicio dæmones;5 sic Filius dicitur manus, seu dextera ac brachium Patris, quia per Filium omnia operatur. De quo Isaias asserit : Paravit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium.6 Septimo, pro divina protectione : et ita jam dicitur, Justorum animæ in manu Dei sunt : quia a corpore exeuntes, non pereunt, nec damnantur, ut perfidi putaverunt; sed custodiuntur a Deo, et de sua beatitudine fiunt securæ. Imo sub evangelica lege mox admittuntur ad gloriam animæ martyrum : et ita sunt in manu pietatis divinæ, per assecurationem salutis collatæ. Quæ autem aliquid deferunt secum purgabile, sunt usque ad suæ consummationem purgationis in purgatorii locis : in quibus tamen certæ sunt de adeptione præstandæ salutis. Porro ante Christi passionem, animæ sanctæ nihil secum portantes purgabile, erant in limbo patrum, et de futura gloria erant tutæ : a qua retardabantur ob reatum naturæ, qui auferri non poterat, nisi per Christum.
Et non tanget illos tormentum mortis, id est pœna æternæ damnationis, quæ est mors secunda ac crudelissima. Unde in Apocalypsi habetur : Pars iniquorum erit in stagno ardenti igne et sulfure, quod est mors secunda.7 Vel ideo ait, Non tanget illos tormentum mortis, quia tormenta quæ sustinuerunt, non occiderunt eos totaliter : imo principalis pars, scilicet anima, mansit immortalis. Ideo subditur : Visi sunt oculis insipientium mori : id est, insipientes tyranni et infideles æstimaverunt eos mori, quantum ad corpus et animam, vel damnari in anima; et æstimata est afflictio exitus illorum : id est, impii illi reputaverunt exitum justorum de sæculo isto, videlicet mortem, non esse nisi afflictionem, et non esse januam ad vitam beatam : quia non crediderunt esse vitam aliam post præsentem, aut crediderunt eos post corporalem temporalemque mortem descendere ad infernum in afflictionem acerbiorem. Et ab itinere justo abierunt in exterminium, id est, ipsi insipientes recedentes a via justitiæ, exterminati sunt, et eradicati a statu salutis, a vita naturæ et gratiæ, et in mortem damnationis prolapsi sunt; et quod a nobis est iter exterminii, id est in præfatam exterminationem, quæ est eradicatio seu iter exterminationis a nobis, id est recessus ac defectio ab hac vita. Vel sensus est, quod justi reputatione atque judicio impiorum recesserunt a recto itinere veritatis, in exterminationem. De qua fertur in Isaia, Tollatur impius, ne videat gloriam Dei; et alibi, Exterminati sunt, et ad inferos descenderunt; atque alio loco, Vidi iniquos Domino flante perisse. Illi autem, scilicet justi, sunt in pace æternitatis : quia quantum ad animam, ad quietem pervenerunt perpetuam, et ab inquietudinibus atque laboribus vitæ præsentis requieverunt, prout in Apocalypsi asseritur : Beati mortui qui in Domino moriuntur; amodo jam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis.
Is. xxvi, 10, juxta LXX. Baruch. III, 19. Job IV, 8, 9.
Apoc. XIV, 13.
Hebr. XI, 36, 37.
Etsi, id est quamvis, coram hominibus, imo et ab impiis ac tyrannis, tormenta passi sunt : juxta illud ad Hebræos : Ludibria et verbera experti, insuper et vincula et carceres; lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt; spes illorum immortalitate plena est, id est, æternam ac securam salutem est consecuta. Vel : Spes illorum, id est merces sperata ab eis, videlicet salus perpetua, immortalitate plena est, quia in nullo potest deficere, prout apud Isaiam scriptum est : Lætitia sempiterna super capita eorum; gaudium et lætitiam obtinebunt, et fugiet dolor et gemitus.
Is. LI, 11.
Rom. VIII, 18.
II Cor. IV, 17.
In paucis vexati corporaliter, id est, parva et modica passi tormenta, comparatione æternæ et ineffabilis felicitatis. Propter quod loquitur Paulus : Non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam; itemque, Id quod in præsenti est momentaneum et leve tribulationis nostræ, æternum gloriæ pondus operatur in nobis. Vel, In paucis, id est corporalibus, vexati : quæ communia sunt hominibus ac jumentis, et respectu spiritualium, præsertim bonorum cœlestis patriæ, pauca sunt, sicut in Evangelio dicitur servo fideli : Quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam. In multis bene disponentur, id est,
Matth. XXV, 21, 23. copiosa præmia consequentur, atque in anima et corpore glorificabuntur, sicut Paulus et Isaias testantur, quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus his qui diligunt eum. Unde Christus dixit in Cæna novissima : Ego dispono vobis regnum; et rursus, Vado parare vobis locum.
I Cor. II, 9; Is. LXIV, 4.
Luc. XXII, 29. Joann. XIV, 2.
Jacob. I, 13.
B Deus tentavit eos? Et respondendum, quod multiplex est tentatio : Una, quæ ordinatur ad fallendum atque nocendum : et sic tentat diabolus. Alia, quæ ordinatur ad sumendum experimentum de re incognita : sicque homines aliquando tentant. Alia, quæ ordinatur ad exercitationem et profectum tentati, et ad informationem ædificationemque aliorum : et sic Deus tentat electos ac virtuosos, sicut tentavit Abraham, Job et Tobiam. Unde et Moyses monet : Recordaberis cuncti itineris, per quod adduxit te Dominus, ut affligeret te atque tentaret. Itaque, Deus tentavit eos, id est, per adversa exercitavit, approbavit, purgavit, et aliis manifestavit illos. Et invenit illos dignos se, id est sua beatifica visione, in quantum ex caritate omnia æquanimiter pertulerunt ad gloriam Dei, Spiritu Sancto actualiter concurrente et movente interius ad taliter patiendum. Sic enim principium effectivum meritorii actus, fuit correspondens et proportionatum fini retributionis beatæ, id est beatificæ visioni seu ejus objecto. Nec obstat illud Apostoli, Non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam : quia afflictiones vitæ præsentis secundum se consideratæ, non sunt condignæ gloria tanta; sed consideratæ modo prætacto, cum caritatis et divinæ motionis inclusione, sunt dignæ. Nam et idem Apostolus alibi exhortatur : Ut ambuletis digne Deo.
Deut. VIII, 2.
Rom. VIII, 18.
I Thess. II, 12.
Tanquam aurum in fornace probavit illos : id est, sicut aurum in igne fornacis examinatur, an sit verum et bonum aurum, et ibidem ab admixta fæculentia expurgatur, splendidiusque efficitur; sic Deus suos electos in igne adversitatis probavit, et probatos monstravit, puriores effecit, et ad splendorem salutis æternæ perduxit: et quamvis quorumdam corpora combusta sint igne, aut bestiis devorata, animæ tamen majori gratia et gloria sunt dotatæ. Hinc et sanctus Job dixit:8 Probavit me Dominus quasi aurum quod per ignem transit. Per Zachariam quoque Dominus loquitur: Ducam eos per ignem, et uram eos sicut uritur argentum, et probabo eos sicut probatur aurum.9 Unde et Judith ait:10 Omnes qui Deo placuerunt, per multas tribulationes transierunt fideles. Hinc igitur discamus patientiam, et in adversis sicut in omnibus divitiis gloriemur. Et quasi holocausti hostiam accepit illos: id est, sicut sacrificium legis quod holocaustum vocatum est, quia ad divinæ majestatis honorem totaliter incendebatur ac cremabatur, in signum quod homo se totum debet Deo ac cultui ejus: sicut, inquam, sacrificium illud fuit Deo acceptum ex offerentium fide, caritate et devotione;11 sic martyres sancti et viri perfecti, Deo valde accepti fuerunt per hoc quod ex fidei sinceritate, caritatis fervore, et devotionis fragrantia, se ipsos Deo totaliter obtulerunt per martyrii passionem aut cultum perfectum. Ideo scriptum est: Pretiosa in conspectu Domini mors Sanctorum ejus. Et in tempore erit respectus illorum:12 id est, quamvis Deus ad tempus permittat electos suos ita affligi, tamen tempore opportuno, et ab ipso præordinato, ipsos clementer adspiciet, et ab omni pœna ereptos, gloriose ac copiose coronabit ac præmiabit. Ideo in Apocalypsi ait: Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitæ;13 atque in Psalmo: Cum ipso sum in tribulatione; eripiam eum et glorificabo eum. Denique, In tempore erit respectus illorum, id est, qui nunc in pœnis et persecutionibus videntur viles, et quasi a Deo relicti, in die judicii conspicientur ab omnibus gloriosi. Ideo subditur:
Fulgebunt justi in corporibus glorificatis, in die extremi judicii et deinceps in cœlestis gloria paradisi, per dotem claritatis. Incomparabiliter vero clarius fulgebunt in corde, per lumen gloriæ et beatificam visionem immediate conjuncti lumini increato: quod erit eis objectum, et quasi forma ac medium cognoscendi Deum, qui non per speciem creatam, sed increatam, videtur clare et immediate facie ad faciem.14 Hinc asserit etiam Dominus: Fulgebunt justi sicut sol in regno Patris eorum.15 Et rursus Deus apud Malachiam testatur: Orietur vobis timentibus nomen meum Sol justitiæ. Et tanquam scintillæ in arundineto discurrent: id est, per dotem agilitatis erunt celerrime mobiles, sicut scintillæ velocissime agitantur in arundineto, videlicet in loco quo cannæ nascuntur. Idcirco ait Deus per Malachiam: Salietis quasi vituli de armento. Et sicut ignis cito consumit arundinetum, sic Sancti in die judicii velocissime dijudicabunt iniquos. Unde subjungitur:
Judicabunt nationes: quoniam assessoria dignitate, et approbatione sententiæ judicabunt cum Domino Salvatore, qui cunctis Sanctis promisit: Vos qui secuti estis me, sedebitis super sedes, judicantes duodecim tribus Israel.16 Judicabunt ergo nationes, id est omnes reprobos et iniquos. Propter quod ait Apostolus:17 An nescitis quia Sancti de hoc mundo judicabunt? Et Psalmista: Gladii ancipites in manibus eorum, ad faciendam vindictam in nationibus.18 Et dominabuntur populis. Jam interim habent dominium super exsistentes in sæculo isto; et in die judicii apparebunt judices ac domini persecutorum suorum ac omnium iniquorum. Hinc in Propheta legitur: Egrediemini, et calcabitis impios.19 In Apocalypsi quoque asserit Christus: Qui vicerit, et qui custodierit usque in finem opera mea, dabo illi potestatem super gentes;20 et reget eas in virga ferrea, et tanquam vas figuli confringentur. Et regnabit Dominus illorum in perpetuum, et ipsi cum Domino suo, Dominusque cum eis, quemadmodum Judex in Apocalypsi testatur : Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo, sicut et ego vici, et sedi cum Patre meo in throno ejus.21 Hinc fertur in Daniele : Regnum et potestas dabitur populo Sanctorum Altissimi.
9 Qui confidunt in illo, intelligent veritatem :22 id est, qui cum humili fiducia invocant Deum constanter pro illuminatione interna, intelligent veritatem de necessariis ad salutem, quia Dominus illuminabit eos per se, aut per suos ministros.23 Quis enim invocavit illum, et despexit eum? Ideo monet Apostolus : Adeamus cum fiducia ad thronum gratiæ ejus.24 Nempe qui confidunt in Domino, non præsumunt de ingenio suo, ideo illuminari merentur. Propterea hortatur Propheta : Accedite ad eum, et illuminamini. Et fideles in dilectione, id est, qui Deum constanter et efficaciter diligunt, acquiescent illi, id est, obedient, adhærebunt, et suum intellectum humiliter subdent auctoritati fidei ac Scripturis, redigentes intellectum suum in captivitatem, in obsequium Christi.252627 Hinc ait Salvator : Si quis diligit me, sermonem meum servabit; et alibi, Si præcepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea. Etenim signum fidelis et veræ dilectionis, est exhibitio operis. Dilectio enim conformat voluntatem diligentis voluntati dilecti, et quasi ligat eas ad invicem, quia dilectio dicitur quasi duorum ligatio. Quoniam donum et pax est electis ejus : id est, electi Dei habent a Deo dona gratiæ, pacemque pectoris in præsenti, ac dona gloriæ ac pacem æternitatis in futuro.28 Denique electis seu prædestinatis Deus largitur in via omnia necessaria pro beatitudine obtinenda, quemadmodum ab æterno decrevit et præordinavit.
10 Impii autem secundum quæ cogitaverunt, correptionem habebunt, id est, debitas luent pœnas, et in judicio corripientur secundum cogitationum suarum demerita. Illis etenim Judex dicturus est : Ite, maledicti, in ignem æternum. Qui neglexerunt justum, id est, Deum essentialiter justum, et justa ejus præcepta omiserunt.29 Hinc apud Sophoniam præcipitur : Quærite justum, quærite mansuetum, si quo modo abscondamini in die furoris Domini.30 Et a Domino recesserunt per mentis aversionem et inobedientiam, non per localem distantiam : juxta illud, Dereliquerunt Dominum in non custodiendo.
11 Sapientiam enim, quæ est sapida divinorum notitia, et disciplinam, id est moralia documenta, seu correptionem caritativam, justamve castigationem, qui abjicit a se, infelix est jam miseriis culpæ, et demeritis pœnæ æternæ. Hoc autem faciunt, qui recedunt a Domino. Hinc et in Proverbiis scriptum est : Qui abjicit disciplinam, despicit animam suam;31 qui autem acquiescit increpationibus, possessor est cordis. Apostolus quoque : Si extra disciplinam, inquit, estis, ergo adulteri, et non filii estis.32 Et vacua est spes illorum : quia inaniter sperant obtinere salutem, et in rebus caducis damnabiliter figunt spem suam, et frustrabuntur fine optato seu bono sperato; et labores sine fructu, id est, profectu et merito vitæ æternæ carent labores ipsorum : imo vitiosi sunt, et damnationem merentur, quum sit perversa eorum intentio; et inhabitabilia opera ipsorum : id est, ipsi per opera sua perversa, nec in militanti Ecclesia habitant, tanquam viva membra ad mysticum corpus Christi spectantia, nec cœlestem mansionem acquirent per ea. Idcirco de non confidente in Domino, et recedente ab eo, loquitur Jeremias : Erit tanquam myricæ in deserto, et habitabit in terra salsuginis.33 Tales namque ad ecclesiam malignantium, et ad Babylonicam pertinent civitatem.
12 Mulieres eorum insensatæ sunt, conformando se vitiis maritorum suorum : quod tamen non semper sic est, sed frequenter. Et juxta hunc sensum subjungitur : et nequissimi filii eorum : quia a parentibus non informantur, nec educantur in salubri scientia, et moribus atque virtutibus, sed magis in vitiis.
Maledicta creatura eorum, id est posteritas, sive domestici vel cognati pertinentes ad eos, et eis consimiles : qui cum perversis pervertuntur, et majorum suorum sectantur prava vestigia. Quoniam felix sterilis et incoinquinata : id est, quæ talem non habet sobolem, felix est, et felicior quam si fecunda esset hujusmodi prole : quemadmodum et in Ecclesiastico scriptum est, Melius est mori sine filiis, quam relinquere post se filios nequam.34 Nam et turpe est parentibus, tam indisciplinatam et vitiosam habere prolem, præsertim dum ex parentum negligentia oritur infrenata malitia sobolis. Et inde multum augebitur parentum damnatio, in quos uti-que filiorum redundant peccata. Felix, inquam, sterilis, dummodo aliunde non exsistat culpabilis. Propterea additum est, Et incoinquinata, id est mortali vitio non fœdata.
Quæ nescivit torum in delicto, id est, adulterium non commisit, vel carnalem conjugalemque copulam non est experta, ita quod virgo permansit. Vel, Nescivit torum in delicto, id est, quamvis exstitit maritata, non tamen abusa est conjugio in peccatum, voluptatem quærendo, aut alio modo, sed solum reddendo debitum, aut desiderio prolis ad Dei obsequium educandæ, seu causa vitandi incontinentiam in contorali : sicque implevit illud Apostoli, Honorabile connubium, et torus immaculatus.35
Habebit fructum, id est spiritualem profectum, atque internæ munditiæ incrementum in via, æternæ quoque beatitudinis remunerationem in patria, in respectione animarum sanctarum, id est ex divinæ pietatis respectu et infusione :36 quibus Deus adspicit, intuendoque implet animas virtuosas. De quo respectu dixit beatissima Virgo : Quia respexit humilitatem ancillæ suæ;3738 et Dominus : Ad quem respiciam, nisi ad pauperculum et contritum? Hinc et Christus in Evangelio castitati virginali promittit fructum centesimum, castitati viduali sexagesimum, conjugali tricesimum : Semen, inquiens, cecidit in terram bonam, et ortum, fecit fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud tricesimum.39
Et spado, qui non operatus est per manus suas, id est vires operativas, iniquitatem, peccando verbis aut factis, nec cogitavit adversus Deum nequissima, id est, per cogitationes pravas Deum non offendit, dolendo de impotentia sua, et voluptates optando. Dicitur equidem spado, impotens coeundi, seu eunuchus castratus : et tales quandoque corrupti ac libidinosi sunt mente, sicut in Ecclesiastico legitur : Spado complectens virginem, et suspirans.40 Talis, inquam, spado est felix, quamvis corporaliter sterilis; estque felicior vitiosis parentibus sobolis pravæ. Dabitur enim illi fidei donum electum, id est præclarum munus puritatis internæ ac interioris profectus, ad quod per fidem pertingitur, atque post hujus incolatum exsilii, donum gloriæ æternalis; et sors in templo Dei acceptissima, id est gratissima portio supernorum charismatum in militanti ac triumphanti Ecclesia. Nec ab ingressu excludetur materialis ecclesiæ, sicut in lege, juxta illud in Deuteronomio : Non intrabit eunuchus in ecclesiam Dei.41
Bonorum enim laborum, qui ex caritate procedunt, assumuntur aut tolerantur, gloriosus est fructus, id est retributio copiosa ac felix. Propter quod monet et Apostolus :42 Stabiles estote, abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.4344 Et alibi scriptum est : Non dissolvantur manus vestræ; erit enim merces operi vestro.45 Et Paulus rursus loquitur : Unusquisque recipiet secundum suum laborem.4647 Et quæ non concidat radix sapientiæ, id est, habitus seu donum sapientiæ stabilis, quæ manet in patria, spadoni tali præstabitur.48 Talis enim, quum careat vitiis carnis, nec impugnetur ab eis, ad contemplationem est aptus : cujus radix et origo, est sapientiæ donum; cujus actus, est contemplatio ipsa. Et hæc radix sapientiæ dicitur non conci-49
Cor. xiii, 8. dere, quemadmodum caritas non excidere perhibetur.
16
Filii autem adulterorum, qui parentum vitia imitantur, sive corporaliter, sive spiritualiter adulteri sint (et præsertim in lege idololatria appellatur adulterium seu fornicatio spiritualis), in consummatione erunt, id est, extremæ damnationi, quæ est vitiorum consummatio ac merces finalis, adjudicabuntur. Juxta quem modum legitur ad Hebræos : Cujus consummatio in combustione erit. Et ab iniquo toro semen exterminabitur, id est, soboles nata a toro seu conjugibus vitiosis, de electorum numero auferetur, si parentum vitia imitetur. Vel sensus est, quod conjugati iniqui, propter sua demerita privabuntur prolis fecunditate. Quemadmodum enim in lege promittebatur justis fecunditas, juxta illud Deuteronomii, Benedictus fructus uteri tui; et in Psalmo, Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuæ : sic fecunditatis privatio quandoque pro culpa irrogabatur.
Exod. xxxiv, 15, 16; Lev. xvii, 7; xx, 5.
Hebr. vi, 8.
Deut. xviii, 4. Ps. cxxvii, 3.
17
Et si quidem longæ vitæ erunt, id est, dato quod tales iniqui diu vivant in carne, in nihilum computabuntur, id est, nullius virtuositatis aut ponderis erunt : imo, quo diutius vixerint, eo viliores deterioresque apparebunt; et sine honore erit novissima senectus illorum. Honor quippe est exhibitio reverentiæ in signum testimoniumque virtutis : ideo, sicut carebunt virtute, sic et honore in senio. Quamvis enim senectus ex se sit aliquo modo venerabilis, juxta illud Levitici, Honora personam senis; tamen propter vitia puerilitatis, seu perversitatis ei adjuncta, fit aspernabilis. Propter quod Isaias ait : Puer centum annorum morietur, et peccator centum annorum maledictus erit. Et si celerius defuncti fuerint, non habebunt spem formatam felicitatis futuræ, nec ipsam spei rem consequentur, nec in die agnitionis allocutionem : id est, in die judicii universalis seu particularis, quando cuncta eorum peccata pandentur, non poterunt pro se reddere rationem, nec Judici respondere; nec ap-
Lev. xix, 32.
Is. lxv, 20.
18 probationis sententiam audient ab eodem, qua dicet : Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Nationes enim iniquæ, diræ sunt consummationis, id est, crudelem habebunt finem, et damnationem asperrimam. Quibus dicetur : Ite, maledicti, in ignem æternum.
Matth. xxv, 34.
19
Ibid. 41.
Præterea, ab illo loco, Mulieres eorum insensatæ sunt, possunt hæc spiritualiter interpretari : ita quod mulieres iniquorum, id est sensualitates, insensatæ sunt, quia rationi rebelles; nequissimi quoque filii, id est actus eorum : quia ex habitu prodeunt vitioso. Maledicta creatura eorum, id est conversatio ab ipsis egrediens. Creare enim, frequenter accipitur pro facere seu formare. Quoniam felix sterilis et incoinquinata, quæ nescivit torum in delicto. Hoc de virginibus specialiter accipi potest, et de qualibet anima casta quæ nec in hæresim, nec in idololatriam, neque in mortalis peccati corruptionem est lapsa : quæ in futuro sequetur Agnum quocum-
12
13
Apoc. xiv, 4. que perrexerit. Et spado qui non operatus est iniquitatem. Quocirca loquitur Glossa : Potest in sterili et spadone ordo virginum designari : de quo fertur in Isaia : Non dicat eunuchus, Ecce ego lignum aridum. Et talem fuisse eunuchum Joannem apostolum, ecclesiasticæ tradunt historiæ : qui ausus est dicere quod sæcula nescierunt, In principio erat Verbum. Deficit ergo cavillatio Judæorum, quæ semiviris aperit regnum cœlorum, quum pudicitia sit in voluntate animi, non in corporis debilitate.
14
Is. lvi, 3.
Joann. i, 1.
Dabitur enim illi fidei donum electum. Unde in Evangelio Christus : Sunt, inquit, eunuchi qui se ipsos castraverunt propter regnum cœlorum; non omnes capiunt verbum hoc, sed quibus datum est. Hinc legitur et in Isaia : Hæc dicit Dominus eunuchis : Qui custodierint sabbata mea, et elegerint quæ volui, dabo eis in domo mea locum, et nomen melius a filiis et filiabus. Filii autem adulterorum spirituali adulterio, puta discipuli hæresiarcharum et omnium vitiosorum imitatores, in con-
Matth. xix, 12, 11.
Is. lvi, 4, 5.
16 summatione damnationis erunt: sicut expositum est. Postremo, omnis anima cœlesti Sponso per fidem et gratiam in Baptismate consecrata, mortaliter peccans, adultera est diaboli: quæ cum imitantibus se peribit.
Footnotes
-
Ps. xciv, 4. ↩
-
Ps. xx, 9. ↩
-
Exod. xiv, 8. ↩
-
Is. xlix, 16. ↩
-
Luc. xi, 20. ↩
-
Is. lii, 10. ↩
-
Apoc. xxi, 8. ↩
-
Job xxiii, 10. ↩
-
Zach. xiii, 9. ↩
-
Judith viii, 23. ↩
-
Ps. cxv, 15. ↩
-
Ps. xc, 15. ↩
-
Apoc. ii, 10. ↩
-
1 Cor. xiii, 12. ↩
-
Matth. xiii, 43. ↩
-
Matth. xix, 28. ↩
-
1 Cor. vi, 2. ↩
-
Ps. cxxix, 6, 7. ↩
-
Malach. iv, 2, 3. ↩
-
Apoc. ii, 26, 27. ↩
-
Apoc. III, 21. ↩
-
Ps. XXXIII, 6. ↩
-
Osee IV, 10. ↩
-
Hebr. IV, 16. ↩
-
II Cor. X, 5. ↩
-
Soph. XV, 10. ↩
-
Joann. XIV, 23. ↩
-
Dan. VII, 27. ↩
-
Matth. XXV, 41. ↩
-
Soph. II, 3. ↩
-
Prov. XV, 32. ↩
-
Hebr. XII, 8. ↩
-
Jer. XVII, 6. ↩
-
Eccli. xvi, 4. ↩
-
Hebr. xiii, 4. ↩
-
Ps. xvii, 27. ↩
-
Luc. 1, 48. ↩
-
Luc. i, 48. ↩
-
Deut. xxi, 1. ↩
-
Eccli. xxx, 21. ↩
-
Deut. xxiii, 1. ↩
-
11 Par. xv, 7. ↩
-
1 Cor. xv, 58. ↩
-
I Cor. xv, 58. ↩
-
II Par. xv, 7. ↩
-
1 Cor. iii, 8. ↩
-
I Cor. iii, 8. ↩
-
1s. LXVI, 2. ↩
-
Is. lxvi, 2. ↩
Chapter 4 of 20