Skip to the text

Articulus 4

DECLARATIO CAPITULI QUARTI : O QUAM PULCHRA EST CASTA GENERATIO CUM CLARITATE !

OSTENSA calamitate vituperiisque pravorum, subditur laus justorum: O quam pulchra est casta generatio! id est, congregatio continentium est splendida valde: casta, inquam, generatio cum claritate, id est splendori sapientiæ ac discretionis adjuncta, ut sint casti sapientes ac prudentes, omnia ad Dei gloriam referentes, nec suis viribus, sed Dei auxilio innitentes, et castimoniam adscribentes. Nam fatuæ virgines inani gloriæ deditæ, in Evangelio reprobantur.1 Quemadmodum autem in vitiis carnis est maxima turpitudo et præcipua inhonestas, ita in castitate est decor ingens et honestas præclara, et quædam non solum animæ, sed corporis quoque munditia: sicut et vitia carnis, corpus animamque contaminant. Hinc sanctus asserit Cyprianus: Pudicitia est ornamentum nobilium, exaltatio humilium, nobilitas ignobilium, pulchritudo deformium, solamen mœrentium, augmentum totius pulchritudinis, decus Religionis, minoratio criminum, multiplicatio meritorum, amica Creatoris universorum, sororque angelorum. Immortalis est enim memoria illius, id est, perpetua commemoratione ac laude est digna, secundum illud, Memoria justi cum laudibus;2 quoniam et apud Deum nota est, et apud homines, id est approbata in mente Dei et rationabilium hominum. Imo et ipsi incontinentes frequenter valde commendant castos: et semper sunt aliqui in Ecclesia militanti castam generationem recolentes ac collaudantes; in triumphanti vero Ecclesia nunquam oblivionem incurrit.

Quum præsens est, id est, dum casta generatio cohabitat aliis, imitantur illam aliqui ædificati ab illa, et provocati ejus exemplo: juxta quod legitur in Psalmo, Cum sancto sanctus eris;3 et desiderant eam, id est, ejus præsentiam habent libenter, et diu cupiunt habere præsentem, etiam tunc quum se eduxerit, id est, de vita ista recesserit, si fieri posset; et in perpetuum coronata triumphat, incoinquinatorum certaminum præmium vincens: id est, ipsa casta generatio post hanc vitam a Deo coronata, plene triumphat, habens præmium incoinquinatorum certaminum, id est resistentiarum virtuosarum, quibus restitit tentationibus voluptatum et carnis atque diaboli, quas fuit vincens.

Multigena autem, id est multiformis ac copiosa, impiorum multitudo: qui multi sunt nimis, quia multi vocati, et stultorum infinitus est numerus;45 non erit utilis: imo sibi ipsi nociva est, nec proficit ad salutem; sed et alios scandalizat, et multiplicat mala in terra. Quamvis autem iniqui non sint directe veraciter utiles, indirecte tamen ex ordinatione divina multipliciter utiles sunt. Nam et Deus tam bonus et sapiens est, quod non permitteret esse mala, inutilia ac nociva, nisi vellet et posset aliqua bona atque proficua ex illis elicere. Sunt itaque mali utiles. Primo, quia per eos electi purgantur et exercentur in vita præsenti. Secundo, quoniam bonos et sanctos persequendo et occidendo, sunt eis maximorum bonorum occasio, utpote sublimium meritorum ac præmiorum: ut patuit in martyribus et tyrannis.

Sic et Judæi Christum crucifigendo, facti sunt occasio salvationis totius mundi. Tertio, quia in ipsorum relictione ac condemnatione relucet divina justitia. Quarto, quia ex illorum punitione augetur gloria electorum, juxta illud Psalmistæ:6 Lætabitur justus quum viderit vindictam. Quinto, quia in temporalibus sæpe deserviunt justis. Et adulterinæ plantationes, id est pravæ collectiones quæ fornicantur a Deo, non dabunt radices altas, id est, non emittent ex se profundas radices, ut faciunt arbores bonæ, hoc est sobolem virtuosam, seu vitam laudabilem, secundum quod tales: quæ tamen poterunt pœnitere. Hinc ait Salvator: Omnis plantatio quam non plantavit Pater meus cœlestis, eradicabitur.7 Nec stabile fundamentum collocabunt, id est, in fidei firmitate, in Dei timore, in profundo humilitatis non fundant se, neque in Christo summo et incommutabili bono: de quo ait Apostolus, Fundamentum aliud nemo ponere potest, præter id quod positum est, quod est Christus Jesus.8

Et si in ramis in tempore germinaverint, id est, ad tempus floruerint in sobole, aut prosperitatibus hujus vitæ, infirmiter positæ, id est, debili ac fallaci fundamento inhærentes, videlicet rebus caducis, a vento commovebuntur: id est, irruente quacumque tentatione, persecutione, aut adversitate, per impatientiam cadent; et a nimietate ventorum eradicabuntur: id est, ex vehementia persecutionum, tentationum, justarumve ultionum penitus evellentur, et corporaliter spiritualiterque deficient.

Confringentur enim rami inconsummati, id est, propagines talium destruentur antequam compleantur, quia in sua iniquitate auferuntur de medio; et fructus illorum inutiles, et acerbi ad manducandum, id est, actus eorum sunt scandalosi ac venenosi ad imitandum, juxta illud:9 Uva eorum uva fellis, et botri amarissimi. Unde habetur in Isaia: Qui comederit de uvis eorum, morietur;10 et quod confotum fuerit, erumpet in regulum. Et ad nihilum apti sunt fructus eorum directe, et ipsis sic operantibus, per comparationem ad veram salutem: quamvis interdum per opera vitiosa consequantur temporalia commoda; sed hoc est ad damnationem eorum majorem.

Ex iniquis enim parentibus omnes filii qui nascuntur, testes sunt nequitiæ adversus parentes in interrogatione sua: id est, filii tales pravorum parentum, et imitatores scelerum paternorum, factis aut verbis testantur quod parentes eorum sint nequam et impii, utpote qui filios suos sic neglexerunt ac infecerunt. Denique istam sententiam Christus apud Matthæum compendiosius evidentiusque deprompsit, dicendo: Omnis qui audit verba mea hæc, et non facit ea, similis erit viro stulto qui ædificavit domum suam supra arenam;11 et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina ejus magna. Et ibidem: Non potest, inquit, arbor mala fructus bonos facere; omnis arbor quæ non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur.12 Hinc loquitur Isaias: Et quidem non satus, nec radicatus in terra truncus eorum; repente flavit in eos, et aruerunt.13 Qui rursus de impio Achaz ac suis loquens:14 Commotum est, inquit, cor eorum, sicut moventur ligna a facie venti.

Spiritualiter, casta generatio pulchra est valde, id est congregatio eorum qui vita et doctrina catholici sunt, et nulla infidelitatis aut hæreticæ pravitatis seu inobedientiæ labe se polluunt, atque custodiunt se a simulacris dogmatum perversorum: quam congregationem amant, cupiunt et sectantur omnes electi. Multigena vero est multitudo hæreticorum, qui sicut a Catholicis, sic discrepant a se ipsis: quoniam quidam sunt Ariani, quidam Sabelliani, quidam Manichæi: qui omnes sunt adulterinæ plantationes, non fixæ in Christo, nec fundatæ in veritate. Et si interdum videantur in aliquo bene sentire, impulsu tentationis diabolicæ, seu pestifera suggestione, faciliter prosternuntur; ac, teste

Apostolo, circumferuntur omni vento doctrinæ, in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris.15 Quorum fructus, id est erronei intellectus, amari sunt infectivique cordium; omnes quoque eorum filii, id est imitatores ac discipuli, sunt iniqui, et majorum suorum attestantur erroribus, in interrogatione sua : quia si examinentur, qualiter ad tantam sint devoluti malitiam et errorem, ex eorum responsione patebit quod parentes eorum carnales seu spirituales in culpa sint.

Illi ergo ita peribunt. Et quia nonnunquam justi celeriter et in juventute moriuntur sicut et impii, subjungit quid inde sit sentiendum. Justus autem si morte præoccupatus fuerit, id est præventus inopinate, improvise, celeriter, aut ante senium moriendo, in refrigerio erit, ita quod talis mors suæ animæ non nocebit, quia in caritate et gratia recedit a corpore. Et quamvis non plene purgatus, in purgatorio puniatur ad tempus; tamen et ibi habet refrigerium, utpote certus de sua futura salute, atque ex vivorum suffragiis, ex consolatione quoque (ut creditur pie) angelica. Ideo pusilli scandalizari non debent, si agnoverint justos cito aut improvise decedere, quia in talibus sunt occulta Dei judicia. Insuper docet, quod quamvis justus morte præoccupatus, non sit senectutem corporalem sortitus, spiritualem tamen ac meliorem adeptus est. Senectus enim venerabilis est veneratione quæ virtuti impenditur, non diuturna, neque annorum numero computata, id est, non illa quæ solo tempore est protracta, quia non ætas corporis, sed mentis maturitas, morumque probitas, laudem et honorem merentur. Hinc subditur : cani autem sunt sensus hominis, id est, sapientiales interioresque sensus hominis justi, sunt vere cani, maturi, et spirituali senio decorati, utpote puerilitatibus ac passionibus puerorum et adolescentium juvenumque carentes : sicut de S. Benedicto refert Gregorius, quod ætatem moribus transiens, nulli animum voluptati dedit. Et de B. Agnete

Ambrosius : Corpore erat, inquit, juventula, sed senectus mentis suæ fuit immensa. De Tobia quoque narratur :16 Quumque esset junior omnium, nihil tamen puerile gessit in opere. Et ætas senectutis, vita immaculata : id est, qui irreprehensibiliter conversatur, bene senex censetur.

Consequenter ponitur, cur justus quandoque tam celeriter hinc emigret. Placens Deo, factus dilectus, id est, justus per opera bona Deo placens, et per hæc factus ejus amicus, et vivens inter peccatores, translatus est, id est per mortem a vita ista sublatus, atque ad aliud sæculum ductus. Raptus est, id est repente abstractus a vita hac, ne malitia mutaret intellectum ejus : id est, ne ex aliorum manifesta pravitate mens ejus flecteretur ad mala paulatim; aut ne fictio deciperet animam illius, id est, ne ex aliorum simulatione, hypocrisi, suggestioneve apparenter bona seduceretur. Periculosum est equidem, inter simulatores et callidos conversari : quia quos per evidenter mala non queunt decipere, sub specie boni, et per amicitiam fictam tentant elidere. Fascinatio enim nugacitatis, id est deceptio vanitatis seu loquacitatis, obscurat bona, id est, vere bona facit quandoque apparere non bona, et mala facit bona putari : ita quod homo errat in judicando, sicut errat sensus exterior ex incantatione et magicæ artis illusione. Unde ad Galatas scribit Apostolus : Quis vos fascinavit non obedire veritati?17 Est autem fascinatio proprie incantatio, aut sensuum illusio, aut transmutatio unius ex visu alterius, juxta illud Virgilii :

Nescio quis teneros oculus mihi fascinat agnos.

De qua re Platonici, et Avicenna atque Alkindus, multa etiam falsa scripserunt, prout Ægidius in tractatu contra errores philosophorum, et Thomas in Summa contra gentiles, ac alibi plenius prosequuntur. Et inconstantia concupiscentiæ, id est inconstans concupiscentia ac libido : quæ inconstans est, quia ratione non utitur, et impetu suo fertur, modisque variis generatur; transvertit sensum, id est, rationis corrumpit judicium, et etiam exteriores sensus ad objecta sua convertit, sine malitia, id est ex infirmitate. Hoc namque in multis contingit, non ex habitu vitioso, sed ex fragilitate humana; fit etiam in vitiosis hominibus ex malitia eorumdem, qui ex proposito concupiscentiam excitant in se, juxta illud: Semen Chanaan, et non Juda, species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum.18

Consummatus in brevi, explevit tempora multa: id est, justus morte præoccupatus, intra paucos annos virtuosus effectus, vitamque finiens, tantum profecit, et tantam salutem est consecutus, ac si diu vixisset, vel sicut quidam intra longos et multos faciunt annos. Placita enim erat Deo anima ejus: propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum, id est de consortio iniquorum, ne cum perversis perverteretur. Et ita fuit hoc signum dilectionis Dei ad eum. Quamvis autem Omnipotens possit electum et justum etiam inter iniquissimos conservare immunem, sicut et multos tales conservat quotidie; ipse tamen in diversis electis diversimode operatur, quemadmodum et in naturalibus rebus, nec omnia agit secundum omnipotentiam suam, sed aliqua potius juxta sapientiæ suæ decentiam, aut penes rerum dispositionem. Unde prædictæ rationi de tam celeri subtractione justi, consonat illud Psalmistæ: Abscondes eos in abscondito faciei tuæ a conturbatione hominum.

At vero totum quod dictum est hic, ab illo loco, Placens Deo, factus dilectus, aliqui dicunt ad litteram dictum de Enoch:1920 qui licet vixerit annis trecentis, tamen comparatione eorum qui tunc communiter nongentis annis vixerunt, modico tempore videtur vixisse, et in brevi explesse tempora multa; atque translatus est in paradisum, juxta illud: Ambulavit Enoch cum Deo, et non apparuit, quia transtulit illum Dominus. Et in Ecclesiastico habetur: Enoch placuit Deo, et translatus est in paradisum.212223 Sicque littera ista satis concordat hujusmodi dicto.

Consequenter ostenditur, qualiter insipientes scandalizantur et errant ex consideratione tam celeris mortis justi. Populi autem videntes justum morte præoccupari, et non intelligentes cur Deus id faciat, nec ponentes sunt in præcordiis talia, id est, in secretis suæ mentis non pensant hujusmodi quæ sequuntur, videlicet: quoniam gratia Dei et misericordia in sanctos ejus, id est, quod Deus pietatem et gratiam suam non tollit a suis electis, quamvis videantur foris relinqui, nec distingui in morte ab impiis; et respectus in electos illius, id est, quod Deus gratiosum suum adspectum ac benignissimum vultum, a prædestinatis non avertit finaliter, imo copiose eos remunerat, et de gratia transfert ad gloriam. Condemnat autem justus mortuus vivos impios, id est, in futuro judicio condemnabit assessoria dignitate, sicut expositum est. Condemnat quoque eos comparatione, quia ex consideratione et comparatione vitæ suæ apparet, quam justa sit impiorum damnatio. Imo sic minus mali damnant pejores, Christo dicente: Viri Ninivitæ surgent in judicio contra generationem istam, et condemnabunt eam.24 Rursus, justus mortuus damnat impios vivos: quia recordatio justitiæ suæ demonstrat eos damnatione condignos. Iterum, justus defunctus damnat iniquos viventes: quia Sanctorum animæ zelo justitiæ aliquando expetunt de suis persecutoribus ultionem, juxta illud Apocalypsis: Animæ interfectorum clamabant voce magna: Usquequo, Domine, sanctus et verus, non judicas et non vindicas sanguinem nostrum de his qui habitant in terra?25 Unde et in Evangelio Christus disseruit: Deus non faciet vindictam servorum suorum clamantium ad ipsum die ac nocte? Dico vobis quia cito faciet vindictam illorum.26 Hinc rursus in Apocalypsi inducitur: Reddite illi sicut et ipsa reddidit vobis; duplicate duplicia secundum opera ejus.27 Et juventus celerius consummata, longam vitam injusti : id est, justus in juventute defunctus, et in paucis annis in virtutibus exercitatus, condemnat modis prætactis senem injustum : sicuti et scholaris cito multum proficiens, confundit diu frequentantem, et parum vel nihil proficientem. Quo etenim quis diutius vivit, eo damnabilior est, si ad virtutes non attigit : præsertim quum alii similes ei, in brevi tempore tantum profecerint.

Videbunt enim finem sapientis, id est, injusti adspicient justum morte præoccupatum, suæque vitæ terminum; et non intelligent quid cogitaverit de illo Deus, id est, cur decreverit eum ita subtrahere, et quantam gloriam velit ei conferre, et quare minuerit illum Dominus, id est, quam ob causam breviaverit dies ejus. Videbunt justum sic mortuum, et contemnent eum, quasi inaniter vixerit juste, quia tam cito beneficio vitæ privatus est, nec ab injustis videtur distinctus in morte. Hinc et in Job legitur : Deridetur justi simplicitas, lampas contempta apud cogitationes divitum, usque ad tempus præfinitum.28 Unde Dominus per Prophetam talibus contemptoribus loquitur : Invaluerunt super me verba vestra, et dixistis : Vanus est qui servit Domino : ergo nunc beatos dicimus arrogantes, siquidem ædificati sunt.29 Idcirco subjungitur :30

Illos autem justorum contemptores Dominus irridebit : sicut in Psalmo habetur, Qui habitat in cœlis irridebit eos.31 Et erunt post hæc decedentes sine honore : nam quamvis in medio propinquorum exspirent, et magnifice sepeliantur, tamen eorum animæ confusibilissime tractabuntur; et in contumelia inter mortuos in perpetuum, id est, sine fine in suis opprobriis inter reprobos permanebunt. De quibus dicitur in Psalmo : Sicut vulnerati dormientes in sepulcris, quorum non es memor amplius. Hinc etiam fertur de divite vitioso : Mortuus est dives, et sepultus est in inferno.32 Econtra autem de Lazaro justo dicitur : Factum est ut moreretur mendicus, et portaretur ab angelis in sinum Abrahæ.3334

Quoniam disrumpet illos inflatos : id est, Deus avellet animas eorum a suis corporibus omnino discruciatis et intus corruptis. Sic quippe per Osee loquitur de iniquis : Occurram eis ut ursa raptis catulis; dirumpam interiora eorum, et consumam eos ut leo (qui erant inflati superbia).35 Et hoc faciet Dominus sine voce : quoniam impii in fine vitæ præ debilitate nequeunt loqui; et in judicio respondere non valent Deo, nec vocem excusationis emittere :36 quia, ut ait Apostolus, inexcusabiles sunt, qui quum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt. Et commovebit illos a fundamentis, id est, funditus agitabit et auferet, et ab omnibus rebus, quibus quasi fundamentis innitebantur, tollet eos ac dividet; et usque ad supremum, id est maxime, desolabuntur, tam in morte, quam in æterna damnatione : sicut cantatur in Psalmo, Quomodo facti sunt in desolationem?37 Et erunt gementes in pœnis, nec consolationem invenient, ut constat de divite, qui nec guttam aquæ potuit in tormentorum suorum incendio impetrare. In quibus illud Jeremiæ maxime adimpletur : Dabo eos in vexationem, et maledictionem, et stuporem, et sibilum, et opprobrium sempiternum, eo quod non audierint verba mea.38 Et memoria eorum peribit : juxta illud in Job, Memoria vestra comparabitur cineri;3940 et item, Laus impiorum brevis est;41 ac alibi, Nomen impiorum putrescet.42

Venient in cogitatione peccatorum suorum timidi, id est, ex remorsu conscientiæ et consideratione suorum excessuum, cum inæstimabili timore divino præsentabuntur judicio. Juxta quod in Job legitur : Angustia vallabit impium, sicut regem qui paratur ad prælium;43 et rursus ibidem, Sonitus terroris in auribus impii.44 Et traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum : id est, propter peccata sua abducentur seorsum a societate Sanctorum, et constituentur ad judicantis sinistram, atque in ignem projicientur æternum.45 Quod et accusabuntur a conscientia propria.46 totum eos promeruisse, protestabuntur eorum facinora : quorum sibi conscii erunt, Sicque justis in sublime scandentibus, ipsi deprimentur in ima.

Footnotes

  1. Matth. xxv, 12. ↩

  2. Prov. x, 7. ↩

  3. Ps. xvii, 26. ↩

  4. Eccle. 1, 15. ↩

  5. Matth. xx, 16; xxii, 14. ↩

  6. Ps. LVII, 11. ↩

  7. Matth. XV, 13. ↩

  8. 1 Cor. III, 11. ↩

  9. Deut. XXXII, 32. ↩

  10. Is. LIX, 5. * ovis ↩

  11. Matth. VII, 26, 27. ↩

  12. Ibid. 18, 19. ↩

  13. Is. XL, 24. ↩

  14. Is. VII, 2. ↩

  15. Ephes. iv, 14. ↩

  16. Tob. 1, 4. ↩

  17. Galat. m, 1. ↩

  18. Dan. xiii, 13 14 15 ↩

  19. Ps. xvii, 27. ↩

  20. Ps. xxx, 21. ↩

  21. Gen. v, 23. ↩

  22. Ibid. 24. ↩

  23. Eccl. xliv, 6. ↩

  24. Matth. xii, 41. ↩

  25. Apoc. vi, 9, 10. ↩

  26. Luc. xviii, 7, 8. ↩

  27. Apoc. xviii, 6. ↩

  28. Job xii, 4, 5. ↩

  29. Malach, iii, 13-15. ↩

  30. 19 * decidentes ↩

  31. Ps. ii, 4. ↩

  32. Ps. lxxxvii, 6. ↩

  33. Luc. xvi, 22. ↩

  34. Luc. xvi, 24-26. ↩

  35. Osee xiii, 8. ↩

  36. Rom. i, 20, 21. ↩

  37. Ps. lxxii, 19. ↩

  38. Jer. xxix, 18, 19. ↩

  39. Job xii, 12. ↩

  40. Job xiii, 12. ↩

  41. Job xx, 5. ↩

  42. Prov. x, 7. ↩

  43. Job xv, 24. ↩

  44. Ibid. 21. ↩

  45. Matth. xxv, 41, 46. ↩

  46. Matth, xxv, 33. ↩

Chapter 5 of 20