Articulus 5
EXPOSITIO CAPITULI QUINTI : TUNC STABUNT JUSTI IN MAGNA CONSTANTIA.
QUAM diversimode justus Deus post Q hanc vitam tractet justos et impios, hic narratur. Tunc, scilicet in futuro generali ac finali judicio : de quo in fine præcedentis fertur capituli, Venient in cogitatione peccatorum suorum timidi;12 stabunt justi ad dexteram Judicis elevati in aere, in magna constantia, id est in immobili securitate, ac insuperabili fortitudine, adversus eos qui se angustiaverunt, id est contra suos persecutores, a quibus fuerunt oppressi atque afflicti. Contra quos movebuntur zelo justitiæ, zelantes pro Judice, et pro divinæ majestatis honore, ut satisfiat Deo per condemnationem iniquorum, pro injuriis et offensis ipsius; non autem zelo invidiæ aut vindictæ, nisi in quantum vindicta est effectus justitiæ. Juxta quem modum, vindicta esse pars justitiæ perhibetur Et qui abstulerunt labores eorum, id est, bona eorum opera impediverunt pro posse, et virtuosos eorum labores ac patientias in adversis, atque certamina pro Deo et fide, reputaverunt cassos et vanos, nulla mercede beata remunerandos. Laboraverunt quoque justi convertere proximos, quorum conversionem impii impediebant pro viribus. Interdum etiam sumitur labor pro temporali possessione, quæ laboribus congregatur et colitur, sicut in Psalmo :3 Dedit illis regiones gentium, et labores populorum possederunt. Tales autem labores abstulerunt impii justis, præsertim martyribus, juxta id ad Hebræos :4 Rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis.
Videntes turbabuntur timore horribili.
Nec mirum, quia horrendum est incidere in manus Dei viventis.5 Videntes, inquam, Judicem omnipotentem iratum : quem offenderunt, blasphemaverunt, spreverunt. Qui in Apocalypsi ita describitur : Vidi vestitum podere, et oculi ejus ut flamma ignis, et pedes ejus similes aurichalco, sicut in camino ardenti, et vox illius tanquam vox aquarum multarum, et de ore ejus gladius ex utraque parte acutus exibat, et facies ejus sicut sol lucet in virtute sua.6 Quibus verbis adjecit Joannes :7 Et quum vidissem eum, cecidi ad pedes ejus tanquam mortuus. Si ergo imaginaria visio judicis hujus fuit ita terribilis etiam S. Joanni, quod ex ejus horrore cecidit tantus Apostolus tanquam mortuus : quid mirum, si iniqui et reprobi in die judicii, ex reali et sensitiva judicis hujus visione turbabuntur timore horribili? Turbabuntur quoque tam horribiliter ex magnifica apparitione et inspectione justorum, quos pro nihilo reputaverunt et angustiaverunt. Tertio, turbabuntur ex sui ipsorum inspectione : quia deformiora et horribiliora erunt eorum corpora, quam fuerunt quando in monumentis erant pro media parte a vermibus serpentibusque corrosa. Quarto, ineffabiliter turbabuntur præ horrore sententiæ contra se proferendæ, atque imminentis damnationis æternæ.
Et mirabuntur in subitatione insperatæ salutis, id est de hoc, quod electi et justi tam repente et improvise eis apparent in gloria tanta, et tantam salutem sunt consecuti, quam reprobi nequaquam putaverunt eos consecuturos. Tunc, ut sanctus testatur Hieronymus, judicaturo Domino lugubre mundus immugiet, et tribus ad tribum pectora feriet; potentissimi quondam reges nudo latere palpitabunt. Tunc Aristotelis argumenta non proderunt, quum venerit filius illius pauperculæ quæstuariæ judicare fines terræ.
3 Gementes præ angustia spiritus: juxta illud Isaiæ: Ecce servi mei laudabunt præ exsultatione cordis, et vos clamabitis præ dolore cordis, et præ contritione spiritus ululabitis. Hinc ait et Apostolus: Repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habentis. Verum, juxta Ezechielis oraculum, Gement gemitibus incircumcisorum: quia non erit gemitus pœnitentiæ salutaris, de quo loquitur Dominus, In quacumque hora peccator ingemuerit pro peccatis suis, omnium iniquitatum ejus non recordabor; sed erit gemitus desolationis extremæ, procedens ex servili dolore et desperante mœrore. Unde subjungitur: dicent intra se, id est cogitabunt, pœnitentiam agentes, id est, dolorem habentes de suis peccatis, non utique ex caritate, nec zelo justitiæ, nec virtutis seu boni honesti amore; sed ex servili tantarum pœnarum timore, et ex amore privato ac improbo sui, quo adversa refugient. Pœnitebunt igitur se peccasse, non in quantum peccata sunt offensiva inhonorativaque Dei, et sinceritati virtutum contraria, sed in quantum sunt eis tantæ miseriæ causa. Talis fuit pœnitentia vitiosi Antiochi, de quo fertur, quod orabat scelestus Dominum, a quo non erat misericordiam consecuturus; pœnitentia quoque Esau, de quo scriptum est ad Hebræos, Non invenit pœnitentiæ locum, quanquam cum lacrimis inquisisset eam. Hoc modo solent miseri pœnitere in magna infirmitate, instantique morte, qui tempore juventutis ac sanitatis nolunt a vitiis abstinere, dicentes cum Balaam, Moriatur (id est, a corpore separetur) anima mea morte justorum; vitam vero justorum renuunt sequi, dicentes cum pravis discipulis, Durus est hic sermo.8 Et præ angustia, id est desolatione, tristitia et pressura, spiritus, id est animæ suæ, gementes interiori dictione, ut tactum est.
Hi sunt quos aliquando habuimus in derisum. Quemadmodum quarto Regum leguntur principes dixisse ad Jehu de filio prophetarum misso ab Eliseo: Quid venit insanus iste ad te?910 Nam carnalis homo non sapit ea quæ sunt Spiritus Dei, sed stultitia est illi, quod pertinet ad salutem. Hinc vitiis obtenebrati, transitoria et sensibilia toto cupientes affectu, eos despiciunt et irrident quos vident talia aspernari. Hinc justi in Psalmo dicunt: Posuisti nos in similitudinem gentibus, commotionem capitis in populis, subsannationem et derisum his qui sunt in circuitu nostro.11 Et in similitudinem, id est proverbium, improperii: id est, tantum contempsimus eos velut miserrimos, quod volentes alicui maledicere, formam sumpsimus maledicendi ex eis, dicendo: Accidat tibi sicut Laurentio aut Vincentio.
Nos insensati, id est vera et salutari sapientia destituti, utpote carnalia, non divina ac spiritualia, sapientes, gustantes, amantes, vitam illorum œstimabamus insaniam. Idcirco dixit Ezechiel insanis filiis Israel: Ego portentum vestrum.12 Paulus quoque Corinthiis scribens: Tanquam purgamenta, inquit, hujus mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc.13 Et finem illorum sine honore: id est, æstimabamus quod mortem eorum nullus honor, nulla gloria consequeretur. Ideo scriptum est in Isaia: Justus perit, et non est qui recogitet;14 et viri misericordiæ tolluntur, et non est qui intelligat. In † Threnis etiam Israel ait: Posuit me in proverbium vulgi, et factus sum quasi vas inutile.15 Quomodo computati sunt inter filios Dei, id est inter electos et Sanctos, et inter angelos Dei? De quibus Deus loquitur ad Job:16 Ubi eras, quum me laudarent simul astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei? Et inter Sanctos sors, id est hereditaria portio, illorum est: quia cum Sanctis æternam beatitudinem sunt sortiti, prout primo Regum in cantico Anna fatetur: Suscitat Dominus de pulvere egenum, et de stercore elevat pauperem, ut sedeat cum principibus, et solium gloriæ teneat.
Ergo erravimus, id est, ex isto perpendimus nos errasse, a via veritatis, id est a notitia et tenore veritatis vitæ, veritatis doctrinæ, et veritatis justitiæ; et justitiæ lumen non luxit nobis: id est, ab increata luce, a qua omnis procedit justitia, illustrati non sumus lumine supernaturali gratiæ ac virtutum, quia posuimus obicem illuminationi ipsius, qui quantum in se est, omnibus præsto est, imo aversos invitat ad se; naturali tamen ingenio universos illustrat: de quo accipi potest illud Psalmistæ, Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine; et illud B. Joannis, Erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Et Sol intelligentiæ non est ortus nobis, id est, Christus evangelicæ legis dator, non se infudit cordibus nostris. Unde et ad Corinthios scribit Apostolus: Deus hujus sæculi excæcavit mentes infidelium, ut non fulgeat eis Evangelium gloriæ Christi.
Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, id est in operibus, curis et occupationibus vitiorum, quibus annexæ sunt multæ angustiæ, afflictiones ac tædia. Propter quod dicitur in Ecclesiaste: Homini bono dedit Deus sapientiam et scientiam et lætitiam, peccatori autem afflictionem et curam superfluam. Aliqua etiam vitia in se ipsis afflictione, molestia atque periculis plena sunt: ut ira, invidia, amaritudo, indignatio, impatientia, furtum, rapina; sed et ipsas voluptates gustus ac tactus concomitantur multa incommoda. Et ambulavimus vias difficiles. O quam difficiles ac molestas vias, occupationes, labores, incedunt ambitiosi et lubrici; quot resistentias patiuntur; quoties cassatur eorum conatus, et frustratur fine intento! Quam multi e regione contra eos incedunt, a quibus multoties opprimuntur,
Ita quod recte in libro Job dictum est: Involutæ sunt semitæ gressuum eorum.17 Viam autem Domini, id est arctam viam salutis, conversationem pœnitentialem, observantiam præceptorum, id est evangelicæ legis doctrinam, et Christum, qui ait, Ego sum via, veritas, et vita, ignoravimus, id est, formatam practicamque notitiam non habuimus rerum illarum, sed informem ac nudam notitiam.18 Non tamen per hoc excusantur, quoniam juris, quod quis scire tenetur, ignorantia non excusat; sicut nec ignorantia crassa seu affectata.
Quid nobis profuit superbia? aut divitiarum jactantia quid contulit nobis? quasi dicant: Nil profuit nobis ad salutem, imo plurimum impedivit et nocuit, nostrasque animas spiritualiter interemit. Quod consequenter per multas similitudines pandunt. Transierunt omnia illa tanquam umbra, id est velocissime, instar umbræ. Nam et vita præsens est cursus ad mortem, et instabilissima valde, ita ut dicat apostolus Jacobus: Quæ est vita vestra? Vapor est ad modicum parens, deinceps exterminabitur.19 Et tanquam nuntius præcurrens. Unde Job asserit: Dies mei velociores fuerunt cursore; transierunt quasi naves poma portantes. Hinc sequitur: et tanquam navis quæ pertransit fluctuantem, id est inundantem, aquam:20 cujus, quum præterierit, non est vestigium invenire, id est impressionem aut signum transitus ejus, neque semitam carinæ illius in fluctibus. Carina, vocatur venter navis, scindens et deprimens aquam, non tamen relinquens in ea stabilem impressuram.
Aut avis quæ transvolat in aere: cujus nullum invenitur argumentum itineris illius, id est indicium sui volatus, sed tanquam sonitus alarum verberans levem ventum: et scindens per vim itineris aerem, commotis alis transvolavit; et post hoc nullum signum invenitur itineris illius. Aut tanquam sagitta emissa in locum destinatum, id est intentum, divisus aer ex sagitta volante in eo: quia duo corpora non possunt naturaliter esse in uno loco, ideo unum alteri cedit, et mollius duriori; continuo, id est statim, in se reclusus est, ut ignoretur transitus illius : aer enim est maxime fluxibilis, mollis, et refluens in se.
Sic et nos nati, continuo desivimus esse : id est, ab exordio quo cœpimus esse, cœpimus et deficere ac corrumpi, eo quod sumus ex contrariis compositi, in quibus unum corruptive seu læsive agit in aliud, scilicet calidum naturale, in humidum radicale : et quanto plus protenditur vita, tanto plus breviatur. Quidquid enim præteriit, jam ex ea deperiit, et ei abscissum est. Sicque vitæ istius decursus, instar prædictarum volubilium rerum, omnino instabilis est, et incerta ejus duratio. Unde in Job legitur de iniquo :21 Velut somnium avolans non invenietur; transiet quasi visio nocturna. Et de se ipso sanctus Job loquitur :22 Dies mei velocius transierunt, quam a texente tela succiditur. Hinc loquitur et Isaias :23 Omnis caro fœnum, et omnis gloria ejus quasi flos agri. Horum ergo consideratione discamus transitoria aspernari, et spiritualia ac divina toto corde amplecti; et ibi sint fixa desideria nostra, ubi poterimus beatitudine adimpleri æterna.
Et virtutis quidem nullum signum valuimus ostendere, id est nullum opus habitus virtuosi : quia jugiter eramus malis intenti, ita quod affectiva vis nostra erat quasi immobilitata in vitiis, et sic non valuimus, id est, vix aut difficulter potuimus, aliquid boni efficere, aut virtutem habere. Juxta quem sensum Christus in Evangelio loquitur : Quomodo potestis loqui bona, quum sitis mali?24 Philosophus quoque affirmat, quod incontinens vult continere, sed non potest. Vel, Nullum signum virtutis, id est firmæ stabilitatis, juxta illud Job : Homo quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra, et nunquam in eodem statu permanet.25 In malignitate autem nostra, id est vitiositate habituata, qua ex igne seu ferventi affectu, et forti inclinatione habituum pravorum peccavimus, non ex ignorantia aut infirmitate dumtaxat, consumpti sumus, id est corrupti, defuncti, et finem vitæ sortiti; spiritualiter quoque annihilati, et mortui corde.
Talia dixerunt in inferno hi qui peccaverunt. Jam dictum est, quod in die judicii ista dicturi sint, quando justi stabunt in magna constantia contra eos : quomodo ergo nunc dicitur, quod in inferno dixerunt hæc? Præterea, qualiter potuerunt in inferno ita prudenter loqui, et statum suum tam rationabiliter considerare, quum in Ecclesiaste legatur, Quodcumque potest manus tua, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia, erunt apud inferos?26 Respondetur, quod damnati in inferno locati, possunt hæc dicere etiam ante diem judicii. Vel infernus vocatur omnis locus punitionis damnatorum. Ad aliud respondetur, quod damnati considerare queunt ea quæ augmentativa sunt calamitatis eorum, non ea quæ possent relevare eamdem, prout plenius super Ecclesiasten fuit expositum. Et merito ista dixerunt, quoniam spes impii tanquam lanugo est, quæ a vento tollitur, id est vana, fallax, et facillime periens, quia in rebus transitoriis et caducis figit spem suam.27 Contra quem loquitur Jeremias : Maledictus homo qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum, et a Domino recedit cor ejus.2829 Porro lanugo est flos tribuli : qui desiccatus, levi motu fertur in aerem et dissipatur, quemadmodum spuma ac fumus, atque memoria hospitis, una tantum nocte alicubi hospitati. De quibus mox additur : et tanquam spuma gracilis ex inundatione aquæ consurgens, quæ a procella, id est tempestate, dispergitur; et tanquam fumus qui a vento diffusus est, id est hinc inde fusus ac dissipatus : unde ait Psalmista, Defecerunt sicut fumus dies mei;30 et tanquam memoria hospitis unius diei prætereuntis.
Præterea, reproborum vanitate, instabilitate et ærumna descriptis, ut opposita juxta se posita lucidius pateant, subditur de electorum proprietate, felicitate et gloria : Justi autem in perpetuum vivent : quia in sæculo isto vivunt per caritatem, quæ nunquam excidit, et in futuro per beatam fruitionem.31 Et ita hic vivunt vita gratiæ, de qua transferuntur ad vitam gloriæ. Quod si ad tempus in purgatorio detineantur, manent ibidem in caritate et gratia, et vehementissime adspirant ad gloriam, cujus dilatio eis ineffabiliter est pœnosa. Hinc in Evangelio asserit Christus : Qui credit in me, non morietur in æternum;32 itemque, Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in æternum.33
Et apud Dominum est merces eorum : id est, tota eorum salus ac præmium essentiale consistit in Deo, videlicet in immediata, clara, faciali ac fruitiva visione ipsius. Accidentale autem præmium consistit in rebus et objectis creatis, ad Deum relatis : præsertim in Christi humanitate, deinde in gloriosissimæ Virginis intuitione, ac deinceps in omnium supernorum civium mutua contuitione, societate, dilectione, communione. Hinc ait in prima sua Canonica Joannes apostolus : Nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus.34 Scimus quoniam quum apparuerit, similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est. Paulus quoque : Videmus, inquit, nunc per speculum in ænigmate, tunc autem facie ad faciem.35 Et cogitatio illorum apud Altissimum. In hac etenim vita conantur cogitationes suas stabilire in Deo, juxta illud, Jacta cogitatum tuum in Dominum; et tota eorum intentio fertur in Deum, ad cujus honorem ac gloriam ordinant se et omnia sua.36 Porro in patria cogitatio eorum est immobilitata in Deo, nec ibi sunt cogitationes volubiles sicut modo. Nulla vero potest ibi evagatio cordis consistere : quoniam quidquid aliud cogitant quam Deum, indeviabiliter referunt in eum.
Ideo accipient regnum decoris de manu Domini, id est splendidissimum illud regnum cœleste, de omnipotenti liberalitate Salvatoris : qui dicet, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi.37 De quo ait Propheta : Domine, dilexi decorem domus tuæ, et locum habitationis gloriæ tuæ;38 et Isaias : Non erit tibi sol amplius ad lucendum per diem, nec splendor lunæ illuminabit te;39 sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gloriam tuam. Et diadema speciei de manu Domini, id est coronam pulchritudinis gloriosæ, quæ est aurea, scilicet præmium essentiale. De qua fertur in Psalmo :40 Posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso; itemque, Gloria et honore coronasti eum, Domine.41 Quoniam dextera sua teget eos, id est, per virtutem gratiosæ suæ præsentiæ hic eos operiet, eisque obumbrabit contra æstum tentationum et impugnationes concupiscentiarum; et brachio suo defendet illos, id est, virtute et omnipotentia sua atque per dona gratiæ suæ contra invisibiles ac visibiles hostes eos tuebitur : non ut non impugnentur, sed ne finaliter ac spiritualiter superentur, sed magis prævaleant : quemadmodum scriptum est, Dominus fortitudo plebis suæ, et protector salvationum Christi sui est.42 Ideo exoramus : Custodi me, Domine, ut pupillam oculi; sub umbra alarum tuarum protege me.4344 Hinc hortatur Apostolus : Confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus. Et apud Isaiam inducitur : Super omnem gloriam protectio erit in umbraculum diei ab æstu, et in securitatem et absconsionem a turbine et a pluvia.45 Hoc est quod promittitur in Psalmo : Scapulis suis obumbrabit tibi, et sub pennis ejus sperabis; scuto circumdabit te veritas ejus.46
Consequenter describitur impiorum punitio, magis quam ante in speciali : et loquitur de Deo quasi de homine judicante, irato, seque armante, et alios in adjutorium assumente adversus reos. Frequenter equidem loquitur Scriptura de Deo more humano, ut humanæ mentis imbecillitas amplius informetur, ac fortius compungatur. Et accipiet armaturam zelus illius : id est, amor Dei ad justitiam, et zelatio ejus contra iniquitatem, per modum armantis se procedet contra iniquos. Porro arma Dei sunt, omnipotentia, justitia, veritas ejus : quæ dicitur accipere, quando per ea procedit in actum, juxta illud in Apocalypsi : Gratias agimus tibi, Domine Deus omnipotens, qui accepisti virtutem tuam magnam.47 Unde orat vir sanctus :48 Apprehende arma et scutum, et exsurge in adjutorium mihi. Sic homo dicitur pedem suum accipere, quando cum eo aliquem trudit. Et armabit, id est, expeditam efficacemque faciet, creaturam ad ultionem inimicorum, id est, ad puniendum per creaturam subjectorum vitia iniquorum, qui sunt adversarii Dei : quos Deo jubente ignis succendet, et cetera elementa affligent, impressionesque aeris perterrebunt, sicut Christus prædixit : Erunt signa in sole et luna et stellis, et in terra pressura gentium præ confusione sonitus maris et fluctuum.49
Induet pro thorace justitiam, id est, propria justitia utetur pro forti lorica; et accipiet pro galea judicium certum : id est, tam evidenter justum exercebit judicium, quod nullus poterit reclamare, omnesque scient rectissimum ejus esse judicium. Sumet scutum inexpugnabile, æquitatem : id est, æquitate sua pietati contemperata, pro invincibili et imperforabili scuto utetur. Acuet autem diram iram in lanceam : id est, severa ultione tanquam lancea punget reos; et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos : id est, terra, et contenta in ea, Deo jubente, impiorum augebunt tormenta, et creaturæ Creatoris sui ulciscentur injuriam. Nam et maximi erunt tunc terræ motus, caligo, et tempestates.
Ibunt directe emissiones fulgurum : id est, coruscationes terribiles dirigentur in impios, et horrenda tunc fient tonitrua, multo majora quam olim in Ægypto; et tanquam a bene curvato arcu nubium ex- terminabuntur : id est, sicut lineæ quæ apparent in iride, quando sunt nubes in aere, cito disparent et dissolvuntur; sic impii expellentur a superficie terræ, et ab electorum cohabitatione; et ad certum locum insilient, id est, in profunda inferorum projicientur, terra os suum aperiente, eosque absorbente : et ibi, juxta Isaiam, claudentur in carcere.50 Et a petrosa ira plenæ mittentur grandines, id est, ab ira et rigorositate Dei, instar petrarum acuta ac dura, emittentur grandines maximæ, velut saxa, super iniquos. De his in Apocalypsi multa dicuntur. Figuraque horum fuerunt quæ sub Moyse in Ægypto fiebant : ubi ignis, grando et fulgura pariter ferebantur.51 Unde in Psalmo : Pluet super peccatores laqueos; ignis, sulfur et spiritus procellarum, pars calicis (id est pœnæ) eorum.5253 Excandescet in illos aqua maris : id est, mare sua elevatione, turbatione ac sonitu, quasi iratum se monstrabit adversus malignos; et flumina concurrent duriter, id est, terribiliter confluent, quasi furentia, et exeuntia sua loca.
Contra illos stabit spiritus virtutis, id est ventus fortis, vel angelica virtus maledictos accusans, et ministeria exhibens in miraculosa prædictorum productione; et tanquam turbo venti dividet illos ab electis, sicut in Evangelio legitur : Exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum, et mittent illos in caminum ignis.54 Hinc subditur : et ad eremum perducet omnem terram iniquitatis illorum, id est, terrenam et carnalem congregationem impiorum impellet ad locum infernalem : quæ est terra desolatissima, infructuosa, terra famis et sitis, atque imago mortis. De qua sanctus Job loquitur : Dimitte me antequam vadam, et non revertar, ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine, terram miseriæ et tenebrarum; ubi umbra mortis, et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat.55 Et malignitas evertet sedes potentium : id est, impietas et abusus potentium erunt causa, quod ipsi cum sua potestate dejicientur ac disperibunt.
De quibus sequenti capitulo legitur :56 Potentes potenter tormenta patientur.
Quum ergo hæc ita se habeant, Melior, id est virtuosior atque salubrior, est sapientia, per quam Deo adhæretur ac deservitur, et præfata mala horribilia evadentur, quam vires corporales potentium;57 et vir prudens, qui discrete se habet, et vitiis spretis, inhæret virtutibus, rationabile obsequium exhibens Deo, melior est quam fortis corpore, secundum quod talis.
De quo Amos propheta testatur :58 Peribit fuga a veloce, et fortis non salvabit animam suam. Juxta hunc modum et Salomon dixit : Melior est patiens viro forti;59 et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium.
Ecce quam terribiliter descripta sunt hic futurum judicium, supplicia reproborum, et consummatio mundi. Merito ergo dixit S. Hieronymus : Sive comedo, sive bibo, sive aliud quid ago, semper videtur mihi tuba illa sonare in auribus meis : Surgite, mortui, venite ad judicium. Si Sanctus ille ita expavit, qualiter nos formidare oportet, ac vivere timorate? Præsertim quum et beatissimus princeps dicat Apostolorum : Adveniet autem dies Domini tanquam fur : in quo cœli magno impetu transient, elementa vero calore solventur, terra autem et quæ in ipsa sunt opera, exurentur. Quum ergo hæc omnia dissolvenda sint, quales oportet nos esse in sanctis conversationibus et pietatibus, exspectantes et properantes in adventum diei Domini, per quem cœli ardentes solventur, et elementa ignis ardore tabescent?60
B Postremo et id sciendum, quia quod dictum est hic de armatura Dei, consonat ei, vel sumptum videtur ex eo, quod apud Isaiam scriptum est : Indutus est Dominus justitia ut lorica, et galea salutis in capite ejus;61 indutus est vestimentis ultionis, et opertus est quasi pallio zeli, sicut ad vindictam, quasi ad retributionem indignationis hostibus suis, et vicissitudinem inimicis.
Footnotes
-
Sap. iv, 20. ↩
-
Matth.xxv, 33. ↩
-
Ps. civ, 44. ↩
-
Hebr, x, 34. ↩
-
Hebr. x, 31. ↩
-
Apoc. i, 12-16. ↩
-
Ibid. 17. ↩
-
Joann. vi, 61. ↩
-
IV Reg. IX, 11. ↩
-
I Cor. II, 14. ↩
-
Ps. XLIII, 15, 14. ↩
-
Ezech. xu, 11. ↩
-
I Cor. IV, 13. ↩
-
Is. LVII, 1. ↩
-
Job XVII, 6. ↩
-
Job XXXVIII, 4, 7. ↩
-
Job vi, 18. ↩
-
Joann. xiv, 6. ↩
-
Jacob. iv, 15. ↩
-
Job ix, 25, 26. ↩
-
Job xx, 8. ↩
-
Job vii, 6. ↩
-
Is. xi, 6. ↩
-
Matth. xii, 34. ↩
-
Job xiv, 2. ↩
-
Eccle. ix, 10. ↩
-
Ibidem. ↩
-
Jer. xvii, 5. ↩
-
Jer. xvii, 5. ↩
-
Ps. ci, 4. ↩
-
I Cor. xiii, 8. ↩
-
Joann. xi, 26. ↩
-
Joann. viii, 52. ↩
-
I Joann. iii, 2. ↩
-
I Cor. xiii, 12. ↩
-
Ps. liv, 23. ↩
-
Matth. xxv, 34. ↩
-
Ps. xxv, 8. ↩
-
Is. lx, 19. ↩
-
Ps. xx, 4. ↩
-
Ps. viii, 6. ↩
-
Ps. xxvii, 8. ↩
-
Ps. xvi, 8. ↩
-
Ephes. vi, 10. ↩
-
Is. iv, 5, 6. ↩
-
Ps. xc, 4, 5. ↩
-
Apoc. xi, 17. ↩
-
Ps. xxxiv, 2. ↩
-
Luc. xxi, 25. ↩
-
Is. xxiv, 22. ↩
-
Exod. ix, 24, 23. ↩
-
Apoc. viii, 7; xi, 19; xvi, 21. ↩
-
Ps. x, 7. ↩
-
Matth. xiii, 49, 50. ↩
-
Job x, 20-22. ↩
-
Sap. vi, 7. ↩
-
1 (cap. vi) ↩
-
Amos II, 14. ↩
-
Prov. XVI, 32. ↩
-
II Petr. III, 10-12. ↩
-
Is. IX, 17, 18. ↩
Chapter 6 of 20