Skip to the text

Articulus 6

ELUCIDATIO CAPITULI SEXTI : AUDITE ERGO, REGES, ET INTELLIGITE.

ADMONET auctor hic ad sapientiæ desiderium ac amorem : et quia hæc potissime est necessaria his qui præsunt, primo illos alloquitur. Audite ergo, reges, et intelligite : id est, quum tam horrenda damnatio instet iniquis, sapientia quoque melior sit quam vires; idcirco audite auribus corporis, et intelligite audita auribus mentis; discite ea quæ dicam, judices finium terræ, id est hominum habitantium ubique terrarum, ut possitis et alios edocere. Unusquisque enim scire tenetur, et diligentissime discere debet ea quæ ad suum pertinent statum ac gradum : quatenus juxta suæ exigentiam vocationis, ambulet digne Deo; et qui in aliquo est constitutus officio, illud idonee exsequatur.12 Præbete aures cordis ac corporis, per diligentem auscultationem, vos qui continetis, id est, subjectas vobis tenetis, et in unam politiam, legem, seu observantiam conservatis, seu a transgressionibus reprimitis, multitudines hominum. Qui enim eidem superiori subduntur, per comparationem ad illum sunt unum corpus, una collectio, una communitas, et comparantur ad illum sicut membra ad caput. Et placetis vobis in turbis nationum, id est, complacentiam habetis in primatu ac præsidentia vestra super turbas subditorum. Sic autem delectari, est elationis, ambitionis, insipientiæ, et gloriæ vanæ, quum dicat Gregorius: Unusquisque præsidens toties ad apostasiæ culpam labitur, quoties hominibus præesse delectatur. Talis etenim perpendit suum officium tanquam primatum et sui ipsius dignitatem et elevationem, non tanquam onus ac servitutem; nec pensat divini judicii districtionem, nec insufficientiam propriam. Delectari autem in fructu officii, seu digna exsecutione ipsius, vel in officio propter hujusmodi fructum, et hoc solum in Domino, cum humili regratiatione adscribendo ei omne bonum, non est illicitum.

Denique in his, per reges, judices, ac principes, intelligendi sunt utriusque juris primates: utpote tam spirituales quam sæculares rectores; imo spirituales præcipue, quorum multo major est dignitas, et qui ad perfectionem tenentur majorem. Hæc duo jura, sunt duo gladii, et duo oculi, duoque luminaria magna in ipso Ecclesiæ corpore; sed quo major et clarior est sol quam luna, eo præstantior ac luminosior est spiritualis potestas sæculari. Et sicut sol lunam illuminat, sic spiritualis sæcularem docere atque dirigere habet: sicut et anima, corpus.

Itaque, o præsidentes, advertite ista, Quoniam data est a Domino potestas vobis prælatica, præsidentialis auctoritas, et temporale dominium, et virtus punitiva et correctiva reorum, ab Altissimo: quia non est potestas nisi a Deo, teste Apostolo, imo et Christo, qui dixit Pilato: Non haberes adversus me potestatem ullam, nisi datum tibi esset desuper. Hinc sæculares quoque principes, secundum Apostolum, ministri atque vicarii Dei sunt. Nec obstat quod Dominus loquitur per Osee, de vitiosis principibus: de quibus agitur et hic, quia paulo post subditur, Quum essetis ministri regni illius, non recte judicastis: non, inquam, obstat quod per Osee locutus est Dominus: Ipsi regnaverunt, et non ex me; principes exstiterunt, et non cognovi. Ex quibus verbis sequi videtur, quod non acceperunt suam a Domino potestatem. Et respondendum, quod potestas ipsa a Deo est, non autem potestatis abusus, ob quem dicuntur non regnasse ex Deo, nisi permissive: secundum quod apud eumdem Prophetam protestatur, Dabo tibi regem in furore meo. De quo etiam in libro Job asseritur: Qui regnare facit hominem hypocritam, propter peccata populi. Qui interrogabit opera vestra, id est, examinabit vos de actibus vestris, imo et de omissionibus agendorum; et cogitationes scrutabitur, id est, non solum opera vestra exteriora, sed et actus vestros interiores, videlicet cogitationes et affectiones, discutiet, dijudicabit, discernet.

Quoniam quum essetis ministri regni illius, id est servi et vicarii Dei in regimine populi ejus. Quocirca inquiritur, qualiter vitiosi præsidentes, etiam infideles, dicantur servi Dei atque ministri. Respondetur, quod servi sunt Dei, non servitute caritatis ac obedientiæ salutaris, sed ratione generalis subjectionis, et quantum ad id quod bene agunt, loquendo de bene agere in genere. Sic enim subserviunt Deo, etiam ignorantes, juxta illud: Dei minister est, in iram ei qui male agit. Nam et per eos Deus providentiæ suæ effectus prosequitur, prout ibidem rursus asserit Paulus: Dei ministri sunt, in hoc ipsum servientes. Non recte judicastis subditos vestros, imo nec vosmetipsos: si enim vos ipsos dijudicaretis, vitam vestram corrigeretis; nec custodistis legem justitiæ, id est legem naturalem: cujus renovatio atque suppletio fuit lex scripta; utramque vero evangelica lex perfecit. Unde potest per legem justitiæ, Decalogus accipi, cujus præcepta sunt de operibus justitiæ. Neque secundum voluntatem Dei ambulastis, servando præcepta, et exemplariter coram subditis conversando ac sine personarum acceptione proferendo sententiam, et castigando peccantes. Nempe, ut ait Ambrosius: Maximum crimen in præsidentibus est, quod attendunt personas, non causas.

Osee xiii, 11. Job xxxiv, 30.

Rom. xiii, 4.

Ibid. 6.

Rom. xiii, 1. Joann. xix, 11.

Rom. xiii, 4, 6.

Osee viii, 4.

D

Horrende et cito apparebit vobis, id est, terribiliter ac celeriter judicabit vos, et per justitiæ suæ effectum, per prætactam discussionem ac reprobationem vobis apparebit, non solum in generali judicio, sed et in hora mortis vestræ per particulare judicium, mox ut anima fuerit separata a corpore, dicente Apostolo ad Hebræos :3 Statutum est hominibus semel mori, post hoc autem judicium. Unde legitur apud Jacobum : Ecce Judex ante januam adsistit.4 Quoniam judicium durissimum in his qui prœsunt, fiet : id est, ipsos præsidentes Judex cœlestis districtissime judicabit atque acerrime puniet, si præfato modo habuerint se. Eorum enim peccata, ceteris paribus, sunt graviora : quia quo gradus et dignitas altior, eo lapsus major et gravior; et quo dignioris sunt officii, eo virtuosiores esse tenentur. Eorum quoque peccata plurimos scandalizant, et maximum damnum inferunt Deo : quia suis scandalositatibus, negligentiis, et perversitatibus plures trahunt ad damnationem.

Sunt etiam maxime infideles ingratique Deo, cujus vices gerunt, nec implent. Insuper, quum de suis dignitatibus atque officiis consequantur a subditis suis commoda et honores, nec tamen condigna suorum exsecutione officiorum hæc mereantur; nec subjectis impendant quod eis tenentur, sed eos potius scandalizent, gravent, ac perdant : nonne justissimum est, ut durissimum seu rigorosissimum eis fiat judicium? Hinc Jacobus in sua scribit Canonica : Nolite plures magistri fieri, fratres mei, scientes quia gravius judicium accipitis.5 Itaque, quo plus evadunt humana judicia, eo horribilius incidunt in divina; et qui nunc per præsidentes punit vitia subditorum, paulo post per se ipsum puniet præsidentium scelera. Qui, ut in Job habetur, dicit regi, Apostata; qui vocat duces, impios; qui non accipit personas principum, nec cognovit tyrannum.6

Exiguo enim conceditur misericordia, id est, hominibus egenis et parvi status, facilius Deus ignoscit, et mitius judicat eos : quia et, ceteris paribus, minora sunt eorum peccata, id est, in hac vita plura habent adversa, et a majoribus corripiuntur. Ideo loquitur Isaias :7 Pauperum suorum miserebitur. Tales quoque communiter ex infirmitate vel ignorantia peccant. Potentes autem potenter, id est intense et acriter, tormenta patientur. Non de omnibus potentibus dictum est hoc, quum scriptum sit, Deus potentes non abjicit, quum et ipse sit potens;8 sed de potentibus violentis, superbis, concessa sibi potentia abutentibus : de quibus gloriosissima Virgo, Deposuit, inquit, potentes de sede.9

Non enim subtrahet personam cujusquam Deus, qui est omnium dominator : id est, nullum quantumlibet parvum, a sua providentia et judicio eximit aut excludit, nec ab eo, quod meruit, demit aut removet in hora judicii ejus; nec verebitur magnitudinem cujusquam, quum ipse sit omnibus infinite potentior. Qui ait per Jeremiam : Quis similis mei? aut quis sustinebit me?10 aut quis est iste pastor, qui resistat vultui meo? Quoniam pusillum et magnum ipse fecit : nulla autem est comparatio creaturæ ad Creatorem, sicut nec finiti ad infinitum; et æqualiter est illi cura de omnibus hominibus, scilicet pusillis et magnis. Porro cura in Deo, non est aliqua inquieta sollicitudo, sed tranquillissima providentia ejus, quæ in ipso omnium invariabili provisore, una ac simplex est : et loquendo de hominibus, ut homines sunt, sic æqualiter est ei cura de omnibus, et omnes vult fieri salvos, nec est apud eum personarum acceptio.11 Verumtamen, loquendo in speciali, secundum quod aliqui sunt electi, aliqui reprobi;1213141516 et hoc, in multiplici differentia, quoniam quidam sunt magis aut minus electi et justi, aliqui vero magis aut minus injusti ac reprobi : secundum hoc habet omnipotens Deus de aliquibus curam et providentiam magis aut minus specialem.

Fortioribus autem fortitudine sua detestabiliter abutentibus, fortior instat cruciatio.

Ad vos ergo, reges, id est præsidentes in ecclesiastico aut civili regimine, sunt hi sermones mei: quia vos specialiter cupio informare, tamen ad subditorum profectum, quibus valde prodest bona majorum instructio; ut discatis sapientiam, et non excidatis, id est, non deficiatis a tenore justitiæ et veritatis agnitione. Qui enim custodierint justitiam, id est, in veritate et observatione justitiæ usque in finem permanserint, prout sanctus Job fatetur: Donec deficiam, non recedam ab innocentia mea; justificationem quam cœpi tenere, non deseram; juste judicabuntur.17 Certum est quod etiam impii juste judicabuntur: ideo istud intelligendum est de judicio approbationis et beatæ remunerationis, de quo ait Propheta, Judica me, Domine, secundum justitiam meam, et secundum innocentiam meam super me. Et qui didicerint justa, id est divina præcepta et jura, ac sacræ Scripturæ sapientialia documenta, ita ut faciant ea, invenient quid respondeant, id est, in judicio pro se rationem reddere poterunt.18 Proponentibus quoque sibi dubia, dabunt veram solutionem; et inquirentibus rationem et expositionem eorum quæ fidei sunt, promptum dabunt responsum. Unde admonet princeps Apostolorum: Parati semper ad satisfactionem omni petenti vos rationem de ea, quæ in vobis est, fide et spe.19 Unde et Paulus de institutione episcopi loquens, ait: Potens sit exhortari in doctrina sana, et eis qui contradicunt, resistere.20 Concupiscite ergo concupiscentia intellectuali: de qua in Psalmo, Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini;21 sermones meos, et diligite illos, et habebitis disciplinam, id est scientiam a magistris acceptam; correptionem quoque libenter accipietis.

Denique quæ sequuntur, de increata Sapientia accipi possunt, de sapientia quoque quæ est donum præcipuum Spiritus. Clara est, et quæ nunquam marcescit, sapientia. Increata etenim Sapientia, est lux puritatis immensæ, et veritas superpulcherrima omnino invariabilis, ut infra magis patebit. Et facile videtur ab his qui diligunt eam: quia per fidem formatam ac donum sapientiæ eam contemplantur; et invenitur ab his qui quærunt illam. Ipsa enim hortatur ac protestatur: Quærite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis.22 Omnis enim qui petit, accipit; et qui quærit, invenit. Præoccupat qui se concupiscunt, id est, gratiose prævenit eos, et frequenter eos illuminat et accendit, antequam rogent, sicut ait vir sanctus: Misericordia ejus præveniet me;23 ut illis se prior ostendat per illuminationem internam: tamen in hac vita communiter per speculum in ænigmate. Nam et ipsa inquit:24 Ego sto ad ostium, et pulso;25 atque in Canticis, Aperi mihi, soror mea, sponsa.26 Qui de luce vigilaverit ad illam, id est, cito ac mane, et statim in exordio illustrationis internæ, diligenter et fervide applicuerit ac disposuerit se ad eam, non laborabit, id est, non indigebit multum fatigari pro ejus adeptione, infusione seu incremento. Quum enim fecerit homo quod suum est, Deus gratiam mox apponit aut perficit. Ideo subditur: assidentem enim illam foribus suis inveniet, id est prompte et ultro se offerentem, ac per exteriorum sensuum objecta se ingerentem ac præsentantem: quia in illis, tanquam in effectibus suis, relucet.

Cogitare ergo de illa, sensus est consummatus: id est, perfectio intellectus consistit in consideratione et contemplatione Sapientiæ hujus:27 secundum quod ait ad Patrem, Hæc est vita æterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum;28 et per Jeremiam, In hoc glorietur, qui gloriatur, scire et nosse me.29 Et qui vigilaverit propter illam, id est, continuando vigilias oraverit, et per alia exercitia studuerit pro ejus infusione et incremento, cito securus erit: id est, in ea et per eam in tantum proficiet, quod vanum et inordinatum timorem excludet, et confidens ac constans erit in Domino, et tanquam leo confidens, absque terrore quiescet.30 Sicque conveniet sibi, et experietur quod scriptum est : Secura mens quasi juge convivium. Omnia bona hæc confert sapientia. Propter quod in Proverbiis dictum est : Vir sapiens fortis est, et vir doctus robustus. Contemplatur etenim Omnipotentem ubique præsentem, atque sperantes in se protegentem, sine cujus permissione nil potest pars adversa inferre. Ideo dixit vir sanctus : Dominus illuminatio mea et salus mea : quem timebo ?

Quoniam dignos se ipsa circuit, id est, undique protegit et custodit, quœrens ut quæratur, id est, instigans ad se inquirendam, et in viis suis ostendens se illis hilariter, id est, in actibus sibi placentibus, scilicet exsecutionibus præceptorum, præsertim in adimpletione præceptorum caritatis Dei ac proximi, gratiose manifestans se illis. In virtuosis equidem actibus adest. Ideo in Ecclesiastico dicitur : Diligite Dominum, et illuminabuntur corda vestra. Et in Evangelio apertissime protestatur : Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum; et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Et in omni prudentia occurret illis, id est, in omni actu quo prudenter, discrete, et rationabiliter occupant se, præbet eis subsidium. Ipsa quoque in omni, id est cum perfecta et summa prudentia, facit hoc.

Initium enim illius, verissima est disciplinœ concupiscentia : id est, sincerum desiderium instructionis, est initium acquirendi sapientiam istam. Hoc enim desiderium, facit hominem docilem et intentum ad illuminationem divinam, angelicam ac humanam, et ad lectionem Scripturæ. Docilitas vero ponitur prima pars prudentiæ, ac sapientiæ infusæ seu acquisitæ. Cura ergo disciplinœ, id est sollicitudo seu diligentia acquirendi disciplinam, seu proficiendi in ea, dilectio est, id est signum et effectus dilectionis sapientiæ; et dilectio, custodia legum illius est, id est, dilectio spiritualis, causa est observationis præceptorum sapientiæ. Ideo in prima sua Canonica ait Joannes : Hæc est caritas, ut præcepta ejus custodiamus. Custoditio autem legum, id est observantia præceptorum seu adimpletio legis naturalis et divinæ ac positivæ, consummatio incorruptionis est, id est perfecta integritas, reformatio, sanitas mentis; ad beatam quoque immortalitatem et inviolabilem integritatem æternæ salutis perducens. Hæc nempe integritas, est immunitas a peccato, quod mentem lædit, corrumpit, occidit.

Unde ait Apostolus : Integer spiritus vester et anima servetur. De peccatoribus autem fertur in Psalmo : Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in iniquitatibus; et alibi, Divisum est cor eorum. Incorruptio autem facit esse proximum Deo : quia a Deo nil separat nos, nisi peccatum, Isaia dicente : Iniquitates vestræ diviserunt inter Deum vestrum et vos. Propter quod iterum dicit : Iste est omnis fructus, ut auferatur iniquitas. Denique incorruptio ista proxime mentem disponit ad dona gloriæ ac salutem, quæ est immediata et proxima unio mentis cum Deo.

Ex his concludit : Concupiscentia itaque sapientiœ, deducet ad regnum perpetuum, id est ad beatificam Deitatis fruitionem, per profectum intermedium ascendentem gradatim atque paulatim, sicut jam tactum est : quia paulatim proficitur, nec subito fit quis summus.

Insuper præinducta possunt exponi de sapientia creata infusa, quæ est donum, cum profectu et illuminatione sibi annexis. Nam et hæc sapientia clara est, id est splendidissimus habitus mentis, non marcescens, quantum in se est, et manens in patria. Quæ facile videtur et invenitur : quia quicumque habet caritatem, habet et sapientiam istam, quæ per actus suos probabiliter potest cognosci. Præoccupat quoque eos qui se concupiscunt, id est, cito et gratiose infunditur illis, cum præventione benigna, et ita in ea proficiunt; et si quis eam non habet, quam cito veram habet contritionem, suscipit ipsam, quia simul cum caritate infunditur. Et quia

1 Joann. v, 3.

1 Thess. v, 23.

Ps. LII, 2.

Osee x, 2.

Is. LIX, 2.

Ibid. xxvii, 9.

20

21 tam necessaria est ad salutem, et primum ac nobilissimum donum Spiritus Sancti;31 ideo cogitare de ea, qualiter scilicet obtineatur, conservetur, perficiatur, sensus est consummatus, id est perfecta actio interioris sensus, utpote intellectus. Et sicut increata Sapientia facit hominem cito securum efficienter, sic ista formaliter: quæ et in actibus bonis facit hominem delectari in Deo, ad cujus intuitum elevat mentem.

Si ergo delectamini sedibus, vel, ut aliqui habent, stemmatibus, id est dignitatis prælaturæ, et sceptris, o reges populi, id est regia potestate aut regnis: in quibus delectari, in se vanum, intimoratum, et ambitiosum censetur, ut dictum est super illud. Et placetis vobis in turbis nationum. Ideo sensus est: Si delectamini, id est, si ordinate delectari vultis, sedibus et regnis, puta in Domino, et in fructuosa exsecutione officiorum vestrorum, diligite sapientiam increatam, tanquam principale caritatis objectum; sapientiam quoque infusam et acquisitam, tanquam medium pertingendi ad felicitatem; ut in perpetuum regnetis, id est, in vita ista tam virtuose ac meritorie præsideatis, ut de præsenti regno atque regimine transferamini ad regnum cœleste: in quo omnes sunt gloriose coronati, juxta id quod dictum est supra, Ideo accipient regnum decoris, et diadema speciei.32 Diligite lumen sapientiæ, id est sapientiam luminosam, mentis illuminativam, et lumen illud æternum a quo omnis sapientia profluit: de quo Joannes ait, Erat lux vera quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum;33 omnes qui præestis populis, ut subditos possitis purgare, illuminare, dirigere, imo vos ipsos in primis irreprehensibiles exhibere. Cæcus enim si cæco ducatum præbeat, ambo in foveam cadunt.34 Et rex seu prælatus illitteratus, est quasi asinus coronatus.

Quid est autem sapientia, et quemadmodum facta sit, id est a Deo infusa, vel per lectionis studium, propriam perscrutationem, aut aliorum informationem acquisita, referam; et non abscondam a vobis sacramenta, id est sacra mysteria, et occulta beneficia, ac magnifica et mystica opera, Dei, sed ab initio nativitatis investigabo, id est, de ipsa sapientia disseram ab exordio suæ productionis, qualiter scilicet nata sit aut infusa, aut in me seu aliis inceperit esse. Et hoc sequenti capitulo ac deinceps agit hic auctor. Vel, Investigabo de me ipso, ab ipso nativitatis meæ exordio, tractando de mea conceptione ac nativitate: ut sequenti patet capitulo. Et ponam in lucem, id est, evidenter manifestabo, scientiam illius, id est veram sapientiæ cognitionem: nam de sapientia, tanquam de objecto, est quædam scientia, quemadmodum de fide et caritate; et non præteribo veritatem necessariam aut utilem sciri de ista materia. Neque cum invidia tabescente iter habebo: id est, invidis de aliorum bono tristantibus, nec bona sibi concessa communicantibus proximis, non assimilabor; imo caritative ac liberaliter communicabo vobis spiritualia bona mihi collata; quoniam talis homo, scilicet invidus, non erit particeps sapientiæ quæ est donum: nisi de invidia sua pœnitens, obtineat caritatem, sine qua donum sapientiæ non habetur. Sapientia tamen scholastica acquisita (aut etiam infusa, quæ est donum gratiæ gratis datæ) potest cum mortali peccato haberi.

Multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum, id est causa spiritualis curationis hominum commorantium in hoc mundo. Sapientes etenim verbo et exemplo ædificant alios, corripiunt, purgant, illustrantque proximos, potissime sibi commissos. Et sicut per sanitatem corpus est aptum ad exercendum opera sibi convenientia, sic genus humanum per sapientiam redditur aptum ad actus suæ salutis. Ideo Salomon loquitur: Pretiosi spiritus vir eruditus;35 et rursus, Labia sapientiæ erudiunt plurimos. Et rex sapiens populi stabilimentum est: quia stabilit eos in vita honesta, et in conversatione pacifica,36 sicque merentur suis hostibus prævalere. Ideo beata est respublica, quæ a sapientibus gubernatur, et regem habet prudentem, cui innititur. Nam qualis est rector civitatis, tales et inhabitantes in ea.37 Maxime autem Christus rex noster, stabilimentum est suorum fidelium sibi obedientium: quos stabiles atque immobiles facit in bono, et protegit ab adversis.

Ergo accipite disciplinam, id est moralem et salubrem informationem, per sermones meos, et proderit vobis ad salutem: ignorantia quippe est periculosissimum vitium. Oportet enim in primis scire quid fieri debeat, quid vitari. Ideo, teste Apostolo, Qui ignorat, ignorabitur. Et asserit Dominus apud Osee:38 Conticuit populus meus, eo quod non habuerit scientiam Dei:39 quia tu scientiam repulisti, repellam te ego, ne sacerdotio fungaris mihi.

Footnotes

  1. I Thess. II, 12. ↩

  2. Coloss. I, 10; ↩

  3. Hebr. ix, 27. ↩

  4. Jacob. v, 9. ↩

  5. Jacob. III, 1. ↩

  6. Job XXXIV, 18, 19. ↩

  7. Is. XLIX, 13. ↩

  8. Job XXXVI, 5. ↩

  9. Luc. I, 52. ↩

  10. Jer. XLIX, 19; I, 44. ↩

  11. I Tim. II, 4. ↩

  12. II Par. XIX, 7; ↩

  13. Rom. II, 11; ↩

  14. Ephes. VI, 9; ↩

  15. Coloss. III, 25; ↩

  16. I Petr. I, 17. ↩

  17. Job xxvii, 5, 6. ↩

  18. Ps. vii, 9. ↩

  19. 1 Petr. iii, 15. ↩

  20. Tit. i, 9. ↩

  21. Ps. lxxxiii, 3. ↩

  22. Matth. vii, 7, 8. ↩

  23. Ps. lxxxiii, 11. ↩

  24. 1 Cor. xiii, 12. ↩

  25. Apoc. iii, 20. ↩

  26. Cant. v, 2. ↩

  27. * eos * arguere ↩

  28. Joann. xvii, 3. ↩

  29. Jer. ix, 24. ↩

  30. Prov. xxviii, 1. ↩

  31. Is. xi, 2. ↩

  32. Sap. v, 17. ↩

  33. Joann. i, 9. ↩

  34. Matth. xv, 14. ↩

  35. * justi ↩

  36. Prov. xvii, 27; x, 21. ↩

  37. Eccl. x, 2. ↩

  38. 1 Cor. xiv, 38. ↩

  39. Osee. IV, 6. ↩

Chapter 7 of 20