Skip to the text

Articulus 7

EXPOSITIO CAPITULI SEPTIMI: SUM QUIDEM ET EGO MORTALIS HOMO.

OSTENSURUS auctor hic quid sit sapientia, et multa sublimia locuturus, propriam conditionem et defectuositatis suæ originem reducit ad memoriam, ad declarandum quid conveniat sibi ex sua natura, et quid ex gratia, et ne videatur excedere suam mensuram.

Sum quidem et ego mortalis homo, similis omnibus, id est ceteris in natura specifica, et ex genere terreno, id est carnali propagine, illius qui prior factus, id est formatus est, scilicet Adæ protoplasti parentis: de quo legitur, Formavit Deus hominem de limo terræ;1 et in ventre matris figuratus sum caro: id est, caro mea in matrice ex semine est formata, et organizata atque aptata ad animæ susceptionem. Totum autem a parte frequenter

2 Decem mensium tempore coagulatus sum in sanguine, id est, tanto tempore fui in utero, et ad corpusculi soliditatem redactus sum ex sanguinolento semine matris meæ et ex semine patris. Unde subjungitur: ex semine hominis. Vir enim est perfectior in naturalibus, et semen ejus in formatione habet se per modum agentis: quia in eo est vis formativa, formans semen ministratum a matre in corpusculum fetus, concurrente influxu cœlesti, juxta illud: Homo generat hominem et sol. Et juxta physicos, semen viri magis est candidum, semen feminæ sanguinolentum. Et delectamento somni conveniente: quia in ipsa conceptione fuit delectatio magna et naturalis, rationem absorbens, ita quod ratio fuit quasi sopita et dormiens, id est ab usu et actu proprio cessans. Denique, quamvis dicatur hic, Decem mensium tempore, etc., non est tamen putandum quod omnes fetus humani tam diu in utero sint: imo communiter dicuntur novem mensibus esse in utero. Aliqui vero pertingunt usque ad decimum mensem: qui magis vitales esse feruntur. Nonnulli autem septimo mense, quidam octavo nascuntur.

Circa hæc ait Glossa ex Rabano: Cœlestis Adam sine virili semine natus de Virgine, proprium nativitatis habet modum: qui et mortis suæ ordinavit occasum. Decimo mense post conceptionem, nativitas ejus celebratur a Christianis; et ab octavo calendas Aprilis, quo conceptus creditur, usque octavum calendas Januarii, quando natus traditur, ducenti septuaginta sex dies numerantur, id est novem menses, et sex dies.

Et ego natus accepi communem aerem, id est, mox ut natus sum, cœpi per respirationem aeris vivere, seu actus vitales ostendere, sicut et ceteri; et in similiter factam decidi terram : id est, egrediendo ex utero, in terrenum sustentaculum descendens, receptus sum ab obstetrice, aut alia adsistente; et primam vocem similem omnibus emisi plorans : id est, instar aliorum infantulorum, in vocem lamentationis erupi statim ut ventrem exivi, quasi ipso ploratu contestans, me in vallem lacrimarum, exsiliumque venisse. Atque, ut dicitur, masculus nascens, cum gemitu dicit, A; femina, E; veluti conquerentes de primorum transgressione parentum, ob quam nascuntur proles iræ atque miseriæ. Verumtamen Augustinus in libro de Civitate Dei recitat Zoroastrem magicarum artium inventorem, mox ut natus fuit, risisse: quem risum Augustinus monstruosum appellat, tanquam diabolici festi præludium. Aliqui quoque dicunt, Moysen natum mox suæ matri arrisisse. In involumentis, id est panniculorum involutionibus, nutritus sum, et curis magnis. Infantuli namque pannis involvuntur, et ob suam teneritudinem atque mollitiem, ac rationis defectum, diu et sollicite custodiuntur et educantur. Nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis initium: ideo non est mirum, quod inferiores ita prodeunt in hanc lucem.

Unus ergo in specie introitus est omnibus hominibus ad vitam naturæ, et similis exitus, utpote mors. Et quamvis diversi diversimode suam finiant vitam, quidam morte naturali, aliqui violenta (quam aliqui inferunt sibimetipsis, alii patiuntur ab aliis): tamen quantum ad hoc, est omnibus similis exitus, quod per separationem animæ a corpore, seu per corporalis harmoniæ corruptionem, exeunt de hoc mundo; et item, quod per magnam angustiam et omnium terrenorum derelictionem.

Propter hoc optavi. Quasi dicat: Quum tanta fuerit defectuositas originis meæ, constat quod sapientiæ meæ excellentiam et gratiæ affluentiam, a me ipso non habui, sicut nec ceteri; imo, quia in ignorantia natus sum, optavi sapientiam obtinere.

Præterea, ut multi dicunt expositores, auctor hujus voluminis in isto capitulo, sicut et in quibusdam sequentibus, in persona loquitur Salomonis:2 quod et infra ex textu manifeste ostenditur. Salomon autem, data sibi desuper optione, sapientiam præelegit, prout tertio Regum et secundo Paralipomenon recitatur.34 Nihilo minus quæ hic dicuntur, de quocumque homine studioso, desiderio sapientiæ inflammato, pro maxima possunt parte exponi.

Et datus est mihi sensus, id est intellectus illuminatus, seu habitus sapientiæ. Fuit autem Salomoni infusa, non solum sapientia quæ est donum, sed et illa quæ pertinet ad munera gratiæ gratis datæ, per quam scit quis ea quæ fidei sunt, persuadere, declarare, defendere. Sapientia etiam naturalis, quæ studio humano naturalique ratione potest acquiri, fuit supernaturaliter ei infusa. Et invocavi, id est, ex intimo cordis Dominum exoravi pro sapientiæ infusione, incremento, perfectione; et venit in me spiritus sapientiæ, id est ipsum sapientiæ donum: quod nomine spiritus designatur, quia spiritus denotat quamdam impulsionem seu motionem. Unde frequenter pro vento accipitur. Porro septem dona faciunt hominem prompte mobilem ac dirigibilem a Spiritu Sancto. Propter quod Isaias loquens de eis, singula exprimit cum adjectione hujus nominis, Spiritus: Requiescet, inquiens, super eum spiritus Domini, spiritus sapientiæ et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, etc.5 Vel, Spiritus sapientiæ, id est Spiritus Sanctus, auctor, doctor et dator sapientiæ salutaris: qui dicitur Spiritus sapientiæ, sicut et Spiritus veritatis. De quo ait Salvator: Quum venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem.6 Qui venit in hominem, non locum mutando, nec mutationem in se aliquam sustinendo, sed sua munera influendo, gratioseque intus agendo.

Et præposui illam regnis et sedibus, id est auctoritatibus judicialibus; et divitias corporales nihil esse dixi in comparatione illius:7 quia incomparabiliter melior illis est. Juxta quem modum ait Apostolus: Qui se dicit aliquid esse, quum nihil sit.8 Nec comparavi illi in dignitate lapidem pretiosum: quoniam omne aurum in comparatione illius, arena est exigua, et tanquam lutum œstimabitur argentum in conspectu illius, id est modicæ reputationis et res vilis sicut arena. Super salutem, id est plus quam corporalem sanitatem, aut temporalem prosperitatem, et speciem, id est pulchritudinem, dilexi illam. His consonat illud Proverbiorum: Beatus homo qui invenit sapientiam, et affluit prudentia; melior est acquisitio ejus negotiatione auri et argenti. Pretiosior est sapientia cunctis opibus; et omnia quæ desiderantur, huic non valent comparari.9 Illud quoque Job: Nescit homo pretium ejus; non dabitur aurum obrizum pro ea, nec conferetur tinctis Indiæ coloribus, nec lapidi sardonycho pretiosissimo, vel sapphiro.10 Hinc et Apostolus protestatur: Existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Domini nostri Jesu Christi, propter quam omnia arbitror ut stercora.11 Cetera quoque dona gratiæ ac virtutum, ac spiritualia charismata, sunt exterioribus et corporalibus rebus præstantiora.

Et proposui pro luce habere illam, id est pro splendida ductrice ac directrice mea in omnibus. Quemadmodum enim lux exterior dirigit foris, sic sapientia intus et in cunctis agendis. Quoniam inexstinguibile est lumen illius. Lumen sapientiæ, est ipsamet sapientia lucens ac fulgida: quæ non est exstinguibilis aut corruptibilis directe aut ex sua natura; sed quantum in se est, manet in mente etiam in patria, et ita non excidit, sicut nec caritas.12 Indiget tamen indesinenter conservatione divina, sicut et quælibet res creata. Ideo, sicut mortaliter peccans caritatem amittit, quam Deus in eo conservare desistit; sic perdit et sapientiam quæ est donum.

Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa, scilicet fama, gloria, honor, opulentia. Unde et tertio Regum legitur Deus Salomoni dixisse: Quoniam petisti sapientiam, hæc quoque quæ non postulasti, dedi tibi.13 Et innumerabilis honestas, id est virtuositas, modestia, probitas, per manus, id est virtutem et actiones, illius. Sapientiæ etenim quæ est donum, connexa sunt alia dona, et virtutes infusæ ac meritoria opera. Sapientia quoque ordinatum efficit hominem, probatum, constantem, facetum. Sic et Christus disseruit:14 Quærite primum regnum Dei et justitiam ejus, et hæc omnia adjicientur vobis. Et lætatus sum in omnibus gaudio spirituali, quoniam antecedebat me ista sapientia, id est, actiones meas prævenit, ostendens mihi intus quid et qualiter operari deberem forinsecus, tanquam optima ductrix, perfundens et irradians mentem. Qui autem in omnibus ordinate procedit, pacem habet, et delectabiliter operatur, nec perturbatur. Animus vero inordinatus, sibi ipsi pœnalis ac gravis est. Et ignorabam quoniam horum omnium mater est: id est, tunc, quando sapientiam hanc nondum sortitus fui, non putavi quod tot ac tanta bona eam consequerentur, et orirentur ex ea, quemadmodum filiæ ex matre; sed de hac re experientia docuit me.

Quam sapientiam sine fictione didici ex revelatione divina, aut aliis modis, ut dictum est, et sine invidia communico proximis, docendo, exhortando, dirigendoque alios: prout beatissimus Petrus hortatur, Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrando;15 et honestatem illius non abscondo, id est, proprietates sapientiæ hujus cunctis aperio per verba et scripta, videlicet dignitatem, claritatem, inexstinguibilitatem, efficaciam, modestiam, et salubritatem ipsius. Unde apud Jacobum legitur: Quæ desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suasibilis, bonis consentiens, plena misericordia et fructibus bonis.16 Hæc autem docendo, alios ad sapientiæ hujus amorem et amplexum allicio et accendo.

14

Josue xxii, 10.

Infinitus enim thesaurus est, id est, opulentia valde magna, et impretiabile bonum est sapientia ista, hominibus eam habentibus. Infinitum quippe vocatur interdum aliquid insolito modo magnum. Sicque libro Josue leguntur filii Ruben et Gad, fecisse altare infinitæ magnitudinis. Quo qui usi sunt, participes facti sunt amicitiæ Dei: id est, sapientes utendo dono sapientiæ per contemplationem divinorum, et conversationem honestam ac ordinatam, facti sunt amici Dei, utpote Deo præcipue cari, uniti, placentes, et conformati: quoniam sicut vita superbeatissimi Dei, est suæ æternæ veritatis, infinitæque bonitatis contemplatio atque dilectio; sic et tales, ipsius Dei veritatem et bonitatem pro modulo suo assidue contemplantur ac diligunt, sicque divinorum secretorum agnitionem merentur. Unde Christus loquitur talibus: Vos autem dixi amicos, quia omnia quæcumque audivi a Patre meo, nota feci vobis. Propter disciplinæ dona commendati, id est commendabiles atque laudabiles facti per opera ac merita disciplinæ, quam receperunt.

Joann. xv, 15.

15

Mihi autem dedit Deus dicere ex sententia, id est, sententialiter loqui, seu ex certitudine, gustu interno et experientia, proferre quæ doceo; et præsumere digna horum quæ mihi dantur, id est moderate attentare talia, qualia decet me attentare, juxta mensuram gratiæ ac sapientiæ mihi collatæ. Itaque non sum præsumptuosus, in altiora tendendo, aut aggrediendo ea quæ vires gratiæ mihi concessæ excedunt; nec pusillanimis sum, non audendo me ad ea extendere, sed in his potius discrete me habeo.

Quoniam ipse sapientiæ dux est: id est, sicut Deus est auctor sapientiæ, eam infundendo, ita ducit ac dirigit hominem in usu seu actu sapientiæ, ne immoderate aut indiscrete se habeat utendo sapientiæ habitu: ne scilicet aliquid extranei, utpote vana gloria, elatio, præsumptio, pusillanimitas, indiscretio, negligentia, ingratitudo, aut tale quid, ei se misceat. Quamvis enim ipsis donis atque virtutibus nemo male utatur directe, ita quod elicitive non nisi actio bona procedit ex eis; tamen nisi adsit auxilium Dei, et custodia cordis, multa se vitia ipsis admiscent, quæ eorum maculant puritatem, et tandem omnino ea corrumpunt. Denique Deus Pater, seu Trinitas Deus, ductor in omnibus fuit Christi hominis, qui est sapientia Patris, a cujus Spiritu ductus est in desertum. Et per Isaiam testatur: Spiritus Domini super me; ad evangelizandum mansuetis misit me. Et sapientium emendator. Nam quia sapientes ac justi quotidie venialiter peccant, indigent disciplina. Ideo Deus eos emendat per adversa, et per vicariorum suorum correptiones ac correctiones, per compunctionem quoque internam, quam ingerit eis. Unde fatetur: Ego quos amo, arguo et castigo. Hinc Psalmista de Moyse, Aaron, et Samuele loquitur Deo: Deus, tu propitius fuisti eis, et ulciscens in omnes adinventiones eorum. Est quoque Deus sapientium emendator, id est meliorator, perficiendo in eis sua charismata, ac perducendo eos ad meliora et viciniora saluti. Propter quod oravit vir sanctus: Perfice gressus meos in semitis tuis.

1 Cor. 1, 24.

Matth. IV, 1.

Is. LXI, 1.

Apoc. III, 19.

Ps. XCVIII, 8.

Hebr. VI, 9.

Ps. XVI, 5.

In manu enim illius et nos, et sermones nostri, id est, nos ipsi, et verba nostra ac documenta, constituti sumus in potestate Omnipotentis: quia in esse naturæ ac gratiæ indigemus indesinenter conservari, nec possumus aliquid meritorie cogitare, appetere, loqui aut operari, sine auxilio gratiæ, actualique motione ipsius, sicut testatur Apostolus: Fiduciam talem habemus ad Deum: non quod simus sufficientes cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis; sed sufficientia nostra ex Deo est. Hinc etiam alio loco scriptum est: Domine, rex omnipotens, in ditione tua cuncta sunt posita. Simili modo in manu ejus est et omnis sapientia mentium creatarum, quæ nec ad momentum possunt in data sibi sapientia permanere, nec ea salubriter uti,

II Cor. III, 4, 5.

Esther XIII, 9. sine conservatione et adjutorio Dei : quod qui rite perpendit, non superbit; et operum scientiæ disciplina, id est moralis doctrina operum scientiæ ethicæ ac practicæ, ex qua opera bona reformationesque passionum procedunt : et per scientiam potest hic specialiter prudentia designari.

Deinde auctor libri istius, in persona Salomonis loquitur evidenter. Ipse enim dedit mihi horum quæ sunt, id est rerum creatarum exsistentium in natura, scientiam veram. Scientia namque infusa non habet falsitatem admixtam, sicut scientia acquisita et philosophica sæpius habet. Istud autem intelligitur de scientia naturalium quæ est donum gratiæ gratis datæ. Nam sequitur : ut sciam dispositionem orbis terrarum, id est, qualiter elementum terræ situetur et gubernetur a Deo, et qualiter ad alias mundi partes se habeat, quarum centrum vocatur; et virtutes elementorum, id est aliorum trium elementorum qualitates, ac vires activas atque passivas, et quæ ex eis possint produci, juxta illud :17 Producant aquæ reptile animæ viventis.

Initium et consummationem et medietatem temporum. Qualiter tempus simul cum cœlo et motu ipsius incepit, et tandem cessante motu cœli deficiet, et jam interim currat, Salomon novit : similiter, qualiter quælibet temporis particula dividatur in principium, medium, et finem, sicut et cetera continua, de quorum numero tempus est. Verumtamen, quando motus cœli cessabit, tempusque finietur, nescivit, quum dicat Salvator : De die illo et hora nemo scit;18 et item, Non est vestrum nosse tempora vel momenta, quæ Pater posuit in sua potestate.19 Vicissitudinum permutationes, id est variationes mutationum quæ fiunt secundum temporum cursum, in quibus quandoque prædominatur frigus, aliquando calor; et consummationes temporum, id est complementa certarum periodorum generabilibus ac corruptibilibus præfixarum : quia unicuique earum ex sua natura competit certa mensura durationis : quæ tamen in diversis individuis ex certis causis, ac principiis intrinsecis aut extrinsecis, et ex divinæ providentiæ moderatione multipliciter variantur. Unde de hominis periodo legitur in Job : Constituisti terminos ejus, qui præteriri non poterunt.20 Morum mutationes, id est, qualiter juxta complexionum diversitates diversi sint hominum mores : qui tamen possunt mutari de malo in bonum, et econverso, et de bono in melius; et divisiones temporum in dies, hebdomadas, menses, et annos, secundum illud :21 Fiant luminaria in firmamento cœli, et dividant diem ac noctem, et sint in signa et tempora, et dies et annos. Anni cursus, id est, qualiter annus duret et defluat per quatuor partes suas : quæ sunt, ver, æstas, autumnus, et hiems; et stellarum dispositiones, quantum ad situm et motum ac influentiam. Hæc scivit Salomon saltem in generali, et quædam in speciali. Verumtamen non scivit omnia hæc perfecte et in speciali, quum a quodam dicatur :

Qui stellas numeras, quarum tu nomina solus, Signa, potestates, loca, cursus, tempora nosti.

Naturas, id est proprietates, vires, efficacias, animalium : de quibus et philosophi, Aristoteles, Theophrastus, et alii multi scripserunt; et iras bestiarum : quarum multæ sunt feroces et iracundæ; vim ventorum : aliqui enim venti sunt calidi, aliqui frigidi; aliqui tempestuosi, alii vero sereni et quieti; et cogitationes hominum : quas in se ipsis intra cordis secretum cognoscere, Deo est proprium, nec sine ejus revelatione noscuntur in via ; possunt tamen conjecturaliter sciri per exteriora quædam indicia et gestus ac apparatus, juxta illud Proverbiorum :22 Quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus. Et Ecclesiasticus ait :23 Ex visu cognoscitur vir, et ab occursu faciei cognoscitur sensatus. Differentias virgultorum : quæ distinguuntur ab invicem per differentias essentiales et accidentales, variasque virtutes et operationes; et virtutes radicum : quæ habent diversas vires medicinales, miras, perutiles.

21

Et quæcumque sunt absconsa, id est hominibus incognita, et improvisa, tanquam subito et impræmeditate evenientia, didici ex revelatione et infusione divina. Omnium enim artifex docuit me sapientia, id est Sapientia increata, quæ est ars omnium productiva, exemplaribus et idealibus rerum rationibus plena, juxta illud: Quod factum est in ipso vita erat. Hinc alibi scriptum est:24 Dedit Dominus sapientiam Salomoni, et prudentiam multam nimis: et disputavit super lignis, a cedro quæ est in Libano, usque ad hyssopum quæ egreditur de pariete; et disseruit de jumentis, et volucribus, et reptilibus, et piscibus.25 Porro, quod increata Sapientia potuit eum ita docere, declarat subdendo:

22

Est enim in illa spiritus intelligentiæ sanctus. Per spiritum intelligentiæ sanctum, potest intelligi Spiritus Sanctus: de quo dictum est supra, Benignus est enim spiritus sapientiæ.26 Qui est in Christo, secundum naturam assumptam, secundum illud in Isaia: Requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiæ et intellectus.27 Est quoque in Christo secundum quod Deus, quia procedit a Patre et Filio, et manet in utroque. Insuper unaquæque divina et increata Persona est spiritus, et tota simul Trinitas adoranda est unus spiritus, sicut et unus Deus, quum dicatur, Spiritus est Deus. Sicque in Sapientia increata est spiritus sapientiæ sanctus, id est mens seu animus intellectualis, qui est ipsamet Sapientia increata:28 sicut in ea est divina essentia et beatitudo, ac pulchritudo immensa.

Est igitur utroque modo in ea spiritus sapientiæ sanctus, id est essentialiter purus, unicus in natura, et maxime simplex, multiplex in effectu, id est multiplices gratias præstans. Quorum utrumque insinuans Paulus: Alii, inquit, per Spiritum datur sermo sapientiæ, alii sermo scientiæ, alii gratia sanitatum, alii operatio29 virtutum, etc., et addit, Hæc omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult.30 Subtilis, id est omnia acutissime ac profundissime scrutans ac intuens, dicente Apostolo:31 Spiritus omnia scrutatur, etiam profunda Dei; et rursus, Quæ sunt Dei, nullus novit nisi Spiritus ejus; itemque, Vivus est sermo Dei et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti.32 Ab ipso quoque est omnis ingeniorum subtilitas. Disertus, id est eloquens, efficaciamque loquendi concedens: qui et omnium linguarum notitiam in primitiva frequenter dedit Ecclesia; et, ut infra habetur, Linguas infantium fecit disertas.33 Mobilis, id est maxime agilis, et omnia cetera movens, atque ad electorum corda se dirigens, et illis progressum in spirituali profectu distribuens. Unde ait Vas electionis:34 Quicumque Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei. Juxta hunc modum loquendi divinus Dionysius asserit, divinas ad nos illuminationes, Patre moto, descendere. Et Plato perhibuit, primum motorem mobilem esse.

Incoinquinatus: quia mundissimus, et incontaminabilis, et inquinata emundans; certus: quoniam cuncta infallibiliter novit, et certitudinem in verorum notitia donans; suavis: est enim naturaliter dulcis, et summe conveniens ac consolatorius: quo adspirante, jugum Dei videtur suave; amans bonum, acutus: quoniam unumquodque in tantum diligit naturali amore, quantum habet de bonitate: maxime tamen amat bonum gloriæ, deinde bonum gratiæ, et tertio loco bonum naturæ. Nam et similitudo ratio est amoris: unumquodque autem quantum habet de bonitate, tantum assimilatur Spiritui Sancto. Ideo amat omne bonum, secundum quod tale, et sic conservat illud in esse, saltem ad tempus. Qui nihil vetat benefacere: imo ad omne bonum instigat, et quæ justa sunt, fieri jubet. Sed obviare videtur, quod in Actibus Apostolorum leguntur Paulus et Silas vetati a Spiritu Sancto loqui verbum Dei in Asia. Et respondendum, quod bona agenda sunt tempore opportuno, ac desuper præstituto.35 Ideo, quod Spiritus tunc prohibuit Paulo, post fieri jussit. Sic et Christus ante passionem suam prohibuit discipulis prædicare gentilibus, ad quos postea misit eos.3637

Humanus, id est communicativus et compassivus, non per veritatem affectus, sed per similitudinem operis;3839 benignus: quia naturaliter pius; stabilis, id est invariabilis, et nos in virtutibus sanctis stabiliens; certus, securus: quia scit nil sibi posse resistere, de sua beatitudine infinita æternaliter tutus; omnem habens virtutem, id est potestatem perfectam, tanquam omnipotens: in quo universæ virtutes superexcellentissime ac simplicissime continentur, et sunt ipsa ejus essentia, qui substantialiter virtuosus ac sanctus est; omnia prospiciens: omnia namque nuda et aperta sunt oculis ejus;40 et qui capiat omnes spiritus intelligibiles, id est omnium intellectualium creaturarum et a materia abstractarum contentivus: quia illos conservat in esse, et comprehendit in se; et quidquid perfectionis in illis est divisim ac imperfecte, in ipso est simplicissime cum infinita perfectione; mundus, subtilis: sicut expositum est. Aliqui tamen habent, Mundos, subtiles:41 quia intellectuales creaturæ, præsertim a materia separatæ, sunt in sua natura puræ, quamvis quædam sint voluntatis perversæ; sunt quoque acutæ ingenio.

Omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia. Sapientia increata eo sensu fertur mobilis, et cunctis mobilior, quo jam dictum est de spiritu sapientiæ, quod sit mobilis. Sapientia igitur cunctis mobilibus est mobilior, id est agilior, quia velocissime procedit per effectum ad universa quæ vult, imo instantanee, quum sit potentiæ infinitæ, cui competit agere in instanti: in qua vivimus, movemur, et sumus, quoniam procedit ad universa per suam providentiam, gubernationem, rerumque conservationem.42 Hinc subditur: Attingit autem ubique, quum sit incircumscripta et omnibus influxiva, portans omnia verbo suæ virtutis, propter suam munditiam, id est puritatem et simplicitatem immensam: in qua non est materia limitans, nec differentia contrahens, nec potentialitas ulla coarctans: ideo purus actus vocatur, et incircumscriptibile lumen. Vapor est enim virtutis Dei, id est ab omnipotente Patre procedens, sicut vapor ab aqua elevatus virtute solis. Itaque Sapientia dicitur vapor Dei similitudinarie. Et emanatio quædam est claritatis omnipotentis Dei sincera, id est res et persona æternaliter profluens et nascens ex Deo Patre: qui intuendo ac intelligendo se ipsum, id quod in se et de se intuetur ac noscit, hoc intra se profert ac gignit; et quod sic gignitur generatione intellectuali supermundissima et immanente, est Verbum Dei Patris æternum, et unicus Filius ejus, in quo quidquid Patris est, naturaliter atque plenarie splendet ac repræsentatur. Et ideo nihil inquinatum in illam incurrit, id est, nihil imperfectionis, tenebrositatis, aut maculæ invenitur aut est in ea, quum sit verus Deus incommutabilis et perfectus. De quo S. Joannes ait: Deus lux est, et tenebræ non sunt in eo ullæ.43

Candor est enim lucis æternæ, id est splendidissima lux procedens a Patre, et splendor pulcherrimus in quo Pater plene relucet ac cernitur, prout ait:44 Qui videt me, videt et Patrem; et speculum sine macula Dei majestatis, id est immaculatissimum speculum majestatis paternæ, in quo et infinita excellentia Patris resplendet, et cuncta creata clarissime idealiterque relucent. Quemadmodum enim Pater unico actu se ipsum et universa creata intelligit, sic unica generatione genuit Filium, in quo ipse perfecte resplendet, et universa relucent creata. Hinc subditur: et imago bonitatis illius, id est ipsius superboni Dei Patris: cujus infinita bonitas manifestatur in hoc, quod bonitatem suam tam plene et infinite communicat Filio suo, nil proprium et singulare sibi reservans.

Bonum namque est sui diffusivum. Est itaque Sapientia increata ac genita, seu Unigenitus Patris, naturalis et perfecta imago ipsius, ipsum plenissime repræsentans. Intellectualis autem creatura, vocatur imago Dei imitativa, vel potius ad Dei imaginem condita.4546 Denique de ratione filii est, quod sit similis genitori. His concordat illud Apostoli, loquentis de Christo: Qui quum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus, portansque omnia verbo virtutis suæ;4748 et alibi, Qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturæ.49

Et quum sit una, id est simplex ac indivisa in sua essentia ac persona, omnia potest, quia omnipotens, sicut et Pater: imo utriusque est una potestas; et in se permanens, id est invariabiliter impermixtibiliterque consistens, quia nil ei potest misceri, omnia innovat, id est, regendo immutat, et per generationum successionem restaurat hæc mixta, et elementum terræ in vere, autumno, hieme, et æstate; animas quoque rationales, per gratiæ infusionem seu augmentationem, et spiritualem profectum. Unde dicitur in Psalmo:50 Emittes Spiritum tuum, et creabuntur, et renovabis faciem terræ; atque in Apocalypsi:51 Dixit qui sedebat in throno, Ecce nova facio omnia. Et per nationes, id est in diversis nationibus absque personarum acceptione, et per generationum successiones, in animas sanctas se transfert, multiplicando in eis divina charismata, et tam gratiæ gratum facientis, quam gratiæ gratis datæ dona. Nam animæ sanctæ capaciores sunt ceteris divinæ illuminationis et inhabitationis supernæ: imo jugiter stant quasi in contactu Solis æterni, a quo radios sapientiæ, inflammationes caritatis divinæ, stillicidia gratiæ frequenter ac liberaliter sortiuntur. Amicos Dei et Prophetas constituit: id est, eos quos sapientia caritateque replet, et de futuris illuminat, facit Dei amicos atque Prophetas.

Neminem enim diligit Deus, nisi eum qui cum sapientia inhabitat, id est, nisi eos qui per caritatem uniuntur Sapientiæ increatæ, et manent in ea per adhæsionem fidelem; vel qui ipsum sapientiæ infusæ donum intra se habent ac servant. Tales etenim diligit Deus dilectione prædestinationis æternæ, dummodo finaliter perseverent; vel secundum præsentem justitiam, quamdiu sunt tales. Nam sapientiæ donum a caritate non separatur. Quicumque autem hoc dono caret, habet in se vitium puerilitatis dono illi contrarium, quod vocatur stultitia: quod cunctis inest iniquis, de quibus in Ecclesiaste habetur:52 Stultorum infinitus est numerus. Præterea in lege naturæ, et postea tempore legis scriptæ, multi gentiles facti sunt tales, et non tantum Hebræi.

Est enim hæc speciosior sole: quo utique increata Sapientia infinite est pulchrior. Sapientia quoque infusa, quum sit spirituali pollens decore, et præclarissima inter dona, speciosior est omni corporea venustate. Et super omnem dispositionem stellarum luci comparata, id est corporali claritati astrorum, seu luci stellis superfusæ assimilata, prior invenitur: quoniam Sapientia increata prior est illa luce, non solum infinita dignitate, sed et causalitate atque æternitate. Sapientia quoque infusa prior est dignitate: imo in angelis prior fuit illa luce etiam duratione. Illi enim succedit nox, id est, lucem claritatis diurnæ nox sequitur; sapientiam autem non vincit malitia: imo, per donum sapientiæ resistit homo tentationi, et vincit in bono malum, servans patientiam in adversis, et sua probitate aliorum superans ac confundens improbitatem.53 Quod si sapientia vinci dicatur a malitia aut insipientia, hoc est ex fragilitate et libertate sui subjecti, quod sponte consentit iniquitati. Verumtamen istud de increata Sapientia dictum censetur, quia mox subditur: Attingit a fine usque ad finem fortiter, etc. Certum est enim, quod increatam Sapientiam nulla queat malitia superare; nec diabolus potuit suis tentationibus vincere Christum.

Footnotes

  1. Gen. II, 7. ↩

  2. vers. 17. ↩

  3. III Reg. III, 5, 9; ↩

  4. II Par. I, 7, 10. ↩

  5. Is. XI, 2. ↩

  6. Joann. XVI, 13. ↩

  7. * duxi ↩

  8. Galat. vi, 3. ↩

  9. Prov. III, 13-15. ↩

  10. Job XXVIII, 13, 15, 16. ↩

  11. Philipp. III, 8. ↩

  12. I Cor. XIII, 8. ↩

  13. III Reg. III, 11, 13. ↩

  14. Matth. VI, 33. ↩

  15. I Petr. IV, 10. ↩

  16. Jacob. III, 17. ↩

  17. Gen. i, 20. ↩

  18. Matth. xxiv, 36. ↩

  19. Act. i, 7. ↩

  20. Job xiv, 5. ↩

  21. Gen. i, 14. ↩

  22. Prov. xxvii, 19. ↩

  23. Eccli. xix, 26. ↩

  24. Joann. 1, 3, 4. ↩

  25. III Reg. iv, 29, 33. ↩

  26. Sap. 1, 6. ↩

  27. Is. 1, 2. ↩

  28. Joann. 14, 24. ↩

  29. I Cor. xii, 8-10. ↩

  30. I Cor. xii, 11. ↩

  31. Ibid. 11, 10. ↩

  32. Hebr. iv, 12. ↩

  33. Sap. x, 21. ↩

  34. Rom. viii, 14. ↩

  35. Act. xvi, 6. ↩

  36. Act. xxviii, 19; ↩

  37. Matth. x, 5. ↩

  38. Luc. xxiv, 47. ↩

  39. Marc. xvi, 15; ↩

  40. Hebr. iv, 13. ↩

  41. Act. xviii, 6, 18-23; xix, 9, 10. ↩

  42. Act. xvii, 28. ↩

  43. 1 Joann. 1, 5. ↩

  44. Joann. xiv, 9. ↩

  45. Sap. 11, 23. ↩

  46. Gen. 1, 27; ↩

  47. Hebr. 1, 3. ↩

  48. Hebr. 1, 3. ↩

  49. Coloss. 1, 15. ↩

  50. Ps. CIII, 30. ↩

  51. Apoc. XXI, 5. ↩

  52. Eccle. 1, 15. ↩

  53. Rom. XXI, 21. ↩

Chapter 8 of 20