Skip to the text

Articulus 8

ELUCIDATIO CAPITULI OCTAVI : ATTINGIT ERGO A FINE USQUE AD FINEM FORTITER.

ADHUC de excellentia et effectibus increatæ Sapientiæ, et qualiter se ad eam habuerit, et quid fructus ex ea sit consecutus, prosequitur auctor in isto capitulo. Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter. Hæc etenim Sapientia quum sit incircumscriptibilis, ubique est præsens, et omnia penetrat, ipsisque essentiis rerum illabitur. Idcirco ab uno fine universi usque ad alium ejus finem, seu de uno extremo mundi ad aliud ejus extremum, attingit, nec infra hos limites terminatur.

Hinc in Ecclesiastico protestatur :1 Gyrum cœli circuivi sola, et profundum abyssi penetravi. Insuper, quum Sapientia ista sit vere æterna, attingit a fine, id est a termino in quo mundus incepit, usque ad terminum in quo mundus sensibilis iste deficiet. Propter quod in Proverbiis fatetur : Quando præparabat cœlos, aderam; quando certa lege et gyro vallabat abyssos.2

Rursus, Attingit a fine usque ad finem fortiter : quia sicut per eam omnia facta sunt potenter, sic per eam gubernantur omnia sapienter. Unde subjungitur : et disponit omnia suaviter, id est, cuncta regit et ordinat convenienter, secundum naturam uniuscujusque eorum, per media apta ad finem congruum sibi, ad quem unicuique inclinationem indidit naturalem. Nam etsi hominem ad supernaturalem condidit finem, nihilo minus impressit ei naturalem inclinationem ad felicitatem : et supernaturalis illa beatitudo, est homini incomparabiliter melior ac delectabilior quam naturalis felicitas. Hinc et in Job asseritur : Universorum finem considerat, et omnia quæ sub cœlo sunt, respicit.3 Istud Christus sapientia Patris in Evangelio compendiosissime docet, prohibens sollicitudinem temporalium immoderatam, volens nos in Deo tanquam in providissimo, piissimo ac fidelissimo patre confidere, et declarans etiam irrationalia et inanimata a divina providentia procurari : Respicite, inquiens, volatilia cœli, quoniam non serunt neque metunt; et Pater vester cœlestis pascit ea.4

Denique subtiliores ac meliores philosophi, ex consideratione decentissimi ordinis rerum, et propria uniuscujusque adornatione, proprietate, eventu, dixerunt hæc omnia sub divina providentia cadere. Unde decimo de Civitate Dei loquitur Augustinus : Plotinus Platonicus de Providentia disputans, eam a summo Deo usque ad hæc terrena et ima pertingere, flosculorum ac foliorum pulchritudine comprobat : quæ omnia quasi abjecta ac velocissime perentia, decentissimos formarum suarum numeros habere non posse affirmat, nisi inde formentur, ubi forma intelligibilis et incommutabilis simul habens omnia, perseverat. Propter hoc, quinto de Civitate Dei rursus disseruit Augustinus : Deus nec exigui et contemptibilis animantis viscera, nec herbæ flosculum, nec arboris folium sine suarum convenientia partium et quadam veluti pace reliquit. Idcirco et in libro de Causis pulchre probatur, quod causa prima regit res omnes per finem decoris, id est cum summo decore. Siquidem inferiora regit per superiora, irrationalia per intellectualia, homines per angelos, sed et per se ipsam aliqua agit in rebus. Et quamvis in se et per se universa disponat, providentiam tamen per causas secundas in multis exsequitur.

Præterea, quamvis in rerum regimine multa videantur indecentia et injusta, ut quod justi ab impiis opprimuntur, ac consimilia; tamen in ordine ad providentiam Dei cuncta congruentissime disponuntur. Et frequenter quod esse videtur pœna, est medicina; et quod reputatur injuria, est corona. Sed in talibus occulta sunt et latent nos divina judicia.

Hanc, scilicet increatam Sapientiam, et etiam infusam sapientiam quæ est donum, amavi, et exquisivi, id est, obtinere multipliciter laboravi, a juventute mea, in qua non concupiscentiæ, sed sapientiæ studui: quoniam ipsa locuta est:5 Ego diligentes me diligo; et qui mane vigilaverit ad me, inveniet me. Unde rursus Sapiens exhortatur: Fili, a juventute tua excipe doctrinam, et usque ad canos invenies sapientiam.6 Et quæsivi sponsam eam mihi assumere: id est, studui ei amorose ac familiariter adhærere, eamque brachiis caritatis amplecti, atque ex unione cum ea fructum actuum virtuosorum producere: quod totum tam de Sapientia increata, quam de sapientia infusa, suo potest modo intelligi. Porro in Canticis canticorum Sapientia ista increata ac genita, non sponsa, ut hic, sed sub nomine fratris et regis ac dilecti, sponsus vocatur.7 Cujux triplex, ut ibi expositum fuit, est sponsa: videlicet generalis, quæ est universalis Ecclesia, et etiam sponsa particularis, videlicet anima justi, sponsaque singularis, quæ est beatissima et incomparabilis Virgo Maria. Ipsa etenim sapientia dicitur sponsa, propter rationes jam tactas. Unde et in Proverbiis legitur:8 Dic sapientiæ, Soror mea es; et prudentiam voca amicam. Est itaque sponsa, quia amator sincerus, homo justus, seu spiritus rationalis mundus et sanctus, suscipit eam, et brachiis eam stringit amoris, et conjungit se ei, atque ex unione cum ea parit fructum virtutum. Est quoque sponsus, quoniam mentem creatam applicat sibi, et sancta succendit dilectione, spiritualiterque fecundat, atque ex ea et per eam producit opera bona, juxta illud in Isaia:9 Omnia opera nostra operatus es in nobis.10 Unde dixit Apostolus: Deus est qui operatur in nobis velle et perficere.

Et amator factus sum formæ illius, id est pulchritudinis Sapientiæ increatæ, imo et sapientiæ infusæ, quæ est pulcherrimus mentis ornatus, increatæ menti ac Sapientiæ ejus æternæ eam conformans. At vero, quamvis pulchritudo toti supergloriosissimæ conveniat Trinitati, attamen Sapientiæ genitæ seu Verbo æterno appropriatur. Verbum namque est emanatio intellectus, ad quod pertinet repræsentare intelligentis conceptum. Ideo quidquid Patris est, repræsentatur ac plene refulget in Filio:11 quod ad pulchritudinis pertinet rationem. Ideo subtilissime dixit Hilarius: Æternitas est in Patre, species in imagine, id est pulchritudo in Filio, usus in munere, id est communio in Spiritu Sancto, qui est donum Patris ac Filii.

Generositatem illius, id est nobilitatem et excellentiam Sapientiæ increatæ, imo et doni sapientiæ, glorificat, id est, præclaram et summam esse manifestat, contubernium habens Dei, id est quicumque illuminatus a Deo, et per caritatem sapientiamque infusam, societatem quamdam habens cum eo, ac Creatori cohabitans per charismata gratiæ. Talis quippe sic desuper illustratus per fidem rationibus credendorum ornatam, et infusæ sapientiæ gustum, ac contemplationis acumen, novit, confitetur, magnificat Sapientiam increatam, ejusque donum ac radium, sapientiam infusam. Et talis fuit Salomon, saltem ad tempus, qui de deitate, eminentia, ac generatione æterna increatæ ac genitæ Sapientiæ, evidenter locutus est in Proverbiis;12 alii quoque sancti Prophetæ, et præsertim Apostoli. Potissime autem Christus secundum quod homo, plenissime adimpletus omni superno charismate suæ perfectioni non derogante, contubernalisque Patri, sicut in Apocalypsi testatur, Sedi cum Patre meo in throno ejus;13 declaravit nobis suam deitatem, sapientiam, excellentiamque immensam, juxta illud: Deum nemo vidit unquam; unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit.14151617 Sed et omnium Dominus dilexit illam, id est, Deus Pater dilexit ac diligit Sapientiam istam æternam, utpote Verbum suum æternum et unicum Filium, sicut in ejus baptizatione ac transfiguratione locutus est : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui. Diligit, inquam, eum dilectione intensive immensa, videlicet tanta, quanta se ipsum. Christum vero secundum naturam assumptam, diligit plus quam totum pariter universum, quia majus bonum voluit communicavitque ei, hoc est increatum et hypostaticum esse Verbi æterni, ad quod assumpta est humanitas Christi.

Doctrix est enim disciplinæ Dei, id est moralis scientiæ, per quam homines fiunt Deo placentes. Quam disciplinam Christus in Evangelio docuit copiose, dicendo :18 Beati pauperes spiritu, etc.19 Nam de plenitudine ejus accepimus omnes. Et quamvis doctrina ista non sit causa a priori, ob quam Pater diligit Christum modis jam tactis, est tamen causa a posteriori, seu signum quod diligit ipsum. Juxta quem modum Filius in Evangelio ait : Pater non reliquit me solum : quia ego quæ placita sunt ei, facio semper.20 Et electrix operum illius, id est, opera veraciter virtuosa ac placita Deo, approbat et eligi facit, vitiosaque reprobat, dicens :2122 Attendite vobis a falsis prophetis, etc. ; a fructibus eorum cognoscetis eos.

Et si divitiæ appetuntur in terra, quid sapientia locupletius? quasi dicat : Quicumque cupit et amat divitias temporales, merito debet sapientiam istam appetere et amare : quia in ea est omnium bonorum, omniumque pulchrorum ac desiderabilium plenitudo immensa. Quæ in Proverbiis contestatur : Mecum sunt divitiæ et gloria. Et iterum Salomon loquitur : Quid prodest stulto habere divitias, quum sapientiam emere non possit?23 quia in sapientia consistit opulentia vera. Nam et vita æterna est in actu sapientiæ, qui est primæ et summæ contemplatio veritatis. Unde locutus est Isaias :2425 Divitiæ salutis sapientia et scientia. Quæ omnia operatur. Increata namque Sapientia, omnium est creatrix, juxta quod in Evangelio legitur : Omnia per ipsum facta sunt. Et cuncta quotidie moderatur ac administrat et regit, quemadmodum testatur : Pater meus usque modo operatur, et ego operor.26 Quum igitur omnia operetur, constat quod omnium perfectiones in ea consistant, et ipsa universis sit ditior. Si autem sensus operatur, id est, si intellectus creatus, seu humana notitia, est activa diversorum effectuum, quis horum quæ sunt, magis quam illa, est artifex? tanquam dicat : Utique nullus, quoniam Sapientia increata est universorum exemplaris effectivaque causa, a qua cuncta procedunt, sicut artificiata a suo artifice. Ex quo sequitur, quod nihil potentius sapientia : ideoque, si quæratur potestas, ipsa vere omnipotens, summe est expetenda.

Et si justitiam quis diligit, id est, si quis appetit esse virtuosus. Justitia enim uno modo dicitur esse omnis seu quælibet virtus, quoniam per unamquamque virtutem homo se habet ut decet ac debet, debitumque impendit Deo obsequium : quod etiam de misericordia clarum est, quia per eam proximis subvenitur, quod a Deo præcipitur. Labores hujus magnas habent virtutes : id est, actus quibus pro sapientia obtinenda ac possidenda laboratur, annexas habent ac promerentur virtutes præcipuas, seu earum opera bona, sive profectuum incrementa, quemadmodum dictum est supra : Bonorum laborum gloriosus est fructus. Ipsa etiam increata Sapientia taliter laborantibus infundit virtutes, aut spirituales profectus.27 Propterea subditur :

Sobrietatem enim, id est temperantiam, et sapientiam, id est prudentiam, docet :28 quia eas largitur, et qualiter utendum sit eis, inspirat; et justitiam quæ est virtus specialis, et virtutem, id est fortitudinem, quæ passionem timoris refrenat ac moderatur, et quæ ardua facit viriliter aggredi, et circa pericula mortis se strenue gerit.

Hæ sunt quatuor cardinales virtutes. De quibus subjungitur : quibus nihil utilius est in vita hominibus : quia istæ quatuor virtutes præcipue conferunt homini ad obtinendum salutem. Verumtamen virtutes theologicæ, et etiam septem dona, sunt eis præstantiores. Sed inter virtutes morales, istæ præfulgent ac utiliores censentur. Unde et in ordine harum, cardinales (id est principales) dicuntur; vel, cardinales, quoniam aliæ virtutes morales circa ipsas versantur et reducuntur, sicut ostium in cardine vertitur. De harum quatuor virtutum cardinalium sufficientia, ratione, proprietate, et distinctione, diffuse loquitur Thomas in prima secundæ, quæstione 61.

De quibus et Seneca in libro de Copia verborum, seu Quatuor virtutibus, pulchre tractat : Si prudentiam, inquiens, amplecteris, ubique idem eris, et prout rerum ac temporis varietas exigit, ita te illis accommodabis; nec in aliquibus te mutabis, sed magis aptabis : sicut manus eadem est, quum in palmam extenditur, et dum in pugnum restringitur. Prudentis proprium est examinare consilia, nec credulitate incauta ac facili falli. Denique fortitudinem vocat magnanimitatem. De qua scribit : Magnanimitas, quæ et fortitudo dicitur, si insit animo tuo, cum magna fiducia vives liber, intrepidus, alacer : quæ tamen si modum suum excedat, faciet virum minacem, inflatum, turbidum, inquietum, et in quascumque extollentias verborum atque factorum, neglecta honestate, festinum. Porro justitia est tacita naturæ conventio, in adjutorium multorum inventa. Justitia non nostra institutio, sed divina lex est, et vinculum societatis humanæ. Quisquis hanc sectari desideras, Deum time prius et ama, ut ameris ab eo. Amabis Deum, si eum in hoc imiteris, ut omnibus velis prodesse, nulli nocere : et tunc omnes te virum justum appellabunt, sequentur, venerabuntur ac diligent. Justus autem ut sis, non solum aliis non nocebis, sed nocentes pro viribus prohibebis. Temperantia demum a brutis te dividet, et a fœdis separabit inquinamentis, ut ratione, non passione, te regas. Hæc Seneca.

Et si multitudinem scientiæ, id est scientiam copiosam, desiderat quis, scit præterita, et de futuris æstimat, id est, prænoscit, et quibusdam certam, quibusdam probabilem, dat futurorum notitiam; scit versutias sermonum, id est contortas sententias, astutiasque verborum, quibus nequaquam poterit falli, et dissolutiones argumentorum. De quibus omnibus instruit suos, quibus promisit : Ego dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri.29 Hinc quum quidam surrexissent de synagoga, disputantes cum beatissimo Stephano, non poterant resistere sapientiæ et Spiritui, qui loquebatur per primicerium martyrum.30 Signa et monstra scit, antequam fiant, id est, futura mirabilia et insolita, aliquid designantia, demonstratione admirationeque digna, prænoscit. De quibus in Evangelio loquitur :31 Erunt signa in sole et luna. Rursus : Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum; et terræ motus magni erunt per loca, et pestilentiæ, et fames, terroresque de cœlo, et signa magna erunt.32 Et apud Joelem : Dabo prodigia in cœlo et in terra, sanguinem et ignem et vaporem fumi; sol convertetur in tenebras et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis.3334 Et eventus temporum et sæculorum, id est, quid in singulis quibusque temporibus et certis durationibus ac generationibus, fiet sive eveniet.

Proposui ergo hanc Sapientiam increatam adducere mihi ad convivandum, id est, gratiosam ejus præsentiam, inhabitationem, adventum, decrevi promereri ac adipisci, orando et alia bona agendo, ut spiritualiter epuler secum, et ipsa mecum, delectando in ea, et per ejus contemplationem, cultum, amorem, me reficiendo : quoniam ipsa in Apocalypsi testatur : Ego sto ante ostium, et pulso; si quis aperuerit mihi januam, intrabo ad illum, et cœnabo cum eo, et ipse mecum.35 Sciens quoniam mecum communicabit de bonis, id est, dona gratiæ suæ mihi distribuet, et spiritualiter me ditabit: quia quanto quis frequentius et affectuosius ipsam contemplatur, et ei se applicat, tanto plus crescit in donis ipsius; et erit allocutio cogitationis et tædii mei, id est, sua inspiratione et illustratione cogitationes meas diriget et purgabit, meaque tædia consolabitur et excludet: quoniam ejus irradiatio mundat, exhilarat, ac dirigit mentem, et vana atque phantastica ejicit tædia.

Habebo propter hanc claritatem ad turbas, id est, magnæ reputationis ac famæ ero inter homines, propter sapientiam mihi infusam a Sapientia increata; et honorem apud seniores: quia eos qui in sapientia clare præfulgent, reputant honorandos. Juvenis et acutus inveniar in judicio, id est vigorosus et subtilis ad judicandum de causis etiam arduis; et in conspectu potentium admirabilis ero, et facies principum mirabuntur me: id est, principes signa admirationis de eminentia sapientiæ meæ ostendent in vultu suo, se invicem ac me cum apparatu attonito intuendo. Tacentem me sustinebunt, id est, patienter ferent et præstolabuntur, quousque loqui incipiam, aut verbum interruptum resumam; et loquentem me respicient, verba sapientiæ meæ diligentissime auscultando, meamque facundiam ac peritiam admirando; et sermocinante me plura, manus ori suo imponent, id est, loqui non præsument, verba mea interrumpendo.

Propterea habebo per hanc, immortalitatem, id est, increatæ Sapientiæ ero conjunctus in vita hac, per caritatem vitamque gratiæ, et in futuro, per vitam gloriæ; et memoriam æternam his, qui post me futuri sunt, relinquam, id est, in sæculo isto per generationum successiones ero famosus usque in sæculi finem. Disponam, id est, regam, ordinabo, erudiam, populos: ad quorum gubernationem fit homo per sapientiæ eminentiam præcipue aptus; et nationes mihi erunt subditæ: quia tam caritative ac discrete ad subditos me habebo, quod libenter obedient mihi. Timebunt me audientes reges horrendi, id est, audiendo profunditatem verborum meorum, concipient reverentialem ac formidolosum affectum ad me: quemadmodum Nabuchodonosor rex metuendissimus, auditis verbis sancti Danielis, prostravit se, adoravitque eum. Et in multitudine bonus videbor: id est, tam sapienter et juste loquar, quod omnes audientes me, reputabunt me virtuosum; et in bello fortis: quia ad prævalendum invisibilibus ac visibilibus hostibus præcipue valet sapientia: quæ facit hominem ordinate procedere ac divino inniti auxilio, custoditumque esse, et consideranda considerare. Hinc in Proverbiis dictum est: Cum dispositione initur bellum; et denuo, Gubernaculis tractanda sunt bella.

Præterea omnia ista fuerunt ad litteram in Salomone completa, propter excellentiam sapientiæ ejus. Qui, ut tertio Regum et secundo Paralipomenon legitur, undique famosissimus erat: ita quod omnes reges per gyrum desiderabant vultum ejus conspicere, et verba sapientiæ ejus audire, deferebantque ei munera, et fuerunt ei subjecti. Sed et sanctus Job vir sapientissimus testatur, hæc magna ex parte completa in se, dicens: In platea parabant cathedram mihi. Principes cessabant loqui, et digitum superponebant ori suo; vocem suam cohibebant duces; auris audiens beatificabat me.

Intrans in domum meam, conquiescam cum illa: id est, post occupationes externas, redeundo ad cordis proprii discussionem, atque ingrediens mentis cubiculum, conscientiæ thalamum, ecclesiam, seu habitationem quietam, vacabo per contemplationem, cum grandi tranquillitate, Sapientiæ increatæ, et ab omni exteriori strepitu ac tumultu quiescam in hoc invariabili tranquillissimoque objecto, in quo solo est pax pectoris sancta ac salutaris. De quo dixit Propheta: In pace in id ipsum dormiam, et requiescam. Hinc loqui-

Dan. II, 46.

Prov. XXIV, 6. Ibid. XX, 18.

III Reg. IV, 31, 34; II Par. IX, 22-24, 26.

Job XXIX, 7, 9-11.

Ps. IV, 9.

Præterea tur Dominus : Sedebit populus meus in Deum contemplando reflectitur ad sui ipsius considerationem, et ad calamitatem iniquitatemque propriam intuendam, ad considerandum quoque statum hujus exsilii, ac distantiam sui a beatifica visione : et sic suis vitiis indignatur, et cum Sancto exclamat : Heu mihi!36 quia incolatus meus prolongatus est ; et cum Paulo : Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis hujus?37

Hæc cogitans apud me, id est in me : juxta quem modum fertur, Verbum erat apud Deum ;38 et commemorans, id est frequenter revolvens, in corde meo, quoniam immortalitas est in cogitatione sapientiæ, id est, quod homo contemplationi sapientiæ immorando, immortalitatem gloriæ promeretur, et ipsa contemplatio, quæ hic inchoatur, in futuro perficitur ac perpetuatur : prout Christus in Evangelio dixit, Maria optimam partem elegit, quæ non auferetur ab ea ;39 et in amicitia illius delectatio bona, id est, quod virtuosa sit delectatio quæ in dilectione Sapientiæ increatæ consistit : quam diligere sanctùm est, et quæ quanto ferventius puriusque amatur, tanto amplius diligentem delectat. Nulla etenim virtus, nulla forma tam delectabiliter operatur, ut caritas. Et in operibus manuum illius, honestas sine defectione, id est, quod in operibus et creaturis, seu effectibus justis et sanctis, sit Sapientiæ æternalis indeficiens honestas, et irreprehensibilis probitas : quia nil reprehensibile ab ea procedit ; sed, sicut ait Psalmista, Justus Dominus in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis.40

Unde iterum protestatur : Delectasti me, Domine, in factura tua ; et in operibus manuum tuarum exsultabo.41 Et in certamine loquelæ illius, id est, quod in conflictu seu disceptatione sapientialium verborum ac Scripturarum, a Sapientia increata procedentium, sit sapientia, id est instructio doctrinalis : quia dum sapientes inter se caritative et sapientialiter disputant ac conferunt de Scripturis, et contra perfidorum errores ac hæreses arguunt, instruunt

Pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciæ, et in requie opulenta.42 Non enim habet amaritudinem conversatio illius, id est, occupatio mentis in Deo per contemplationem, dilectionem, et laudem ipsius, non habet amaritudinem sibi annexam directe, nec inordinatam amaricationem, nec tædium convictus illius, id est, vivifica et contemplativa unio cum Sapientia summa, non est tædiosa, sed gaudiosa. Propter quod subditur : sed lætitiam in contemplando, et gaudium spirituale in diligendo, vel lætitiam redundantem in partem sensitivam ex plenitudine gaudii exsistentis in superiori animæ parte, juxta illud Prophetæ : Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum.43 Nempe, quum delectatio oriatur ex unione potentiæ cum objecto convenienti, sitque diffusio animi in conceptu adeptioneque boni, dum mens sincere conjungitur summo et incomparabili bono illi, habet copiosæ delectationis incitamentum, rationem, materiam, et beatitudini Dei sui congratulatur, atque ex spe beatificæ ejus fruitionis exhilaratur : et quanto spirituales deliciæ istæ plus gustantur, tanto plus appetuntur, ac complacent, et relevant mentem ; corporales vero delectationes cito vertuntur in nauseam, et aggravant corpus. Ideo Sapientia loquitur : Qui edunt me, adhuc esurient.44 Aristoteles quoque fatetur, quod philosophia habet mirabiles delectationes sibi admixtas. Et rursus : Delectationi, inquit, quæ est in consideratione, non est tristitia contraria. Itemque : Homo contemplativus plenus est jucundis theorematibus ; nec extra se expetit delectari, quia in se habet delectationis puræ materiam.

Sed his objici potest quod in Ecclesiaste habetur : In multa sapientia multa est indignatio, et qui addit scientiam, addit et dolorem ;45 et iterum, Cor sapientium ubi tristitia.46 Et respondendum, quod contemplationi seu considerationi sapientiæ, bene adjungitur bona amaritudo, contritio, dolor concomitanter, ex hoc quod homo

II Tim. III, 16.

Tit. I, 9.

Prov. VIII, 8.

Cant. III, 2.

Ps. XI, 9. audientes. Unde ait Apostolus: Omnis Scriptura divinitus inspirata, utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum in justitia. De episcopo quoque loquens: Potens sit, inquit, exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt, arguere. Et præclaritas in communicatione sermonum ipsius, id est, quod magna sinceritas ac lucida veritas sit in verbis et eruditionibus, quibus Sapientia erudit suos, et quæ communicat suis fidelibus, sicut in Proverbiis contestatur: Justi sunt omnes sermones mei, et non est in eis pravum quid, neque perversum.

Circuibam quærens, id est, undique investigans, cuncta occurrentia consideravi, ut mihi illam assumerem, id est, Sapientiam invenirem, et inventam, ut sponsam brachiis pii purique amoris amplecterer. In cunctis etenim rebus creatis Sapientia prima relucet, sicut artifex in opere suo. Ideo fertur in Canticis: Surgam, et circuibo civitatem; per vicos et plateas quæram quem diligit anima mea. Iste est bonus circuitus, qui a Deo incipit, et terminatur ad ipsum. Est autem et pravus circuitus, qui est inordinata evagatio per creata: de qua ait Propheta, In circuitu impii ambulant.

Puer autem eram ingeniosus, id est acuti atque capacis intellectus. Unde in libro de Civitate Dei asserit Augustinus: Ingeniosum nasci, felicitatis est; et rursus, Faciliter intelligere, et intellecta bene implere, plena felicitas est. Et sortitus sum animam bonam, id est egregiæ indolis, utpote ex naturali dispositione ad sapientiam ac virtutes fortiter inclinatam. Et quum essem magis bonus, id est melior factus, proficiendo in virtutibus atque ingenitam inclinationem assidue actuando, veni ad corpus incoinquinatum, id est mundum; et corpus meum in puritate, puta in castitate conjugali, servavi, et rationi subjeci, mundans me ab omni inquinamento animæ et corporis. Salomon enim per multos annos fuit vir virtuosus, justus, ac continens, quamvis in senectute ad extremam fœditatem dilapsus sit. Et ut scivi, id est, statim postquam cognovi, quoniam aliter non possem esse continens a vitiis et concupiscentiis, nisi Deus det gratiam continendi: quia non est volentis, neque currentis, sed Dei miserentis, qui ait, Sine me nihil potestis facere. Et hoc ipsum erat sapientiæ, id est actus seu consideratio sapientiæ infusæ, et donum ac inspiratio et illuminatio Sapientiæ increatæ, scire cujus esset hoc donum. Unde ait

Apostolus: Non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis. Adii Dominum, id est, Deum ubique præsentem mente accessi, dirigendo cor meum in ipsum: juxta illud, Accedite ad eum, et illuminamini; et deprecatus sum illum, et dixi ex totis præcordiis meis, id est intimis affectibus mentis, seu cum tota attentione intellectus, affectioneque integra voluntatis: secundum illud, Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo.

Rom. IX, 16.

Joann. XV, 5.

I Cor. II, 12.

Ps. XXXIII, 6.

Ps. CX, 1; CXXXVII, 1.

Footnotes

  1. Eccl. xxiv, 8. ↩

  2. Prov. viii, 27. ↩

  3. Job xxviii, 3, 24. ↩

  4. Matth. vi, 26. ↩

  5. Prov. vii, 17. ↩

  6. Eccl. vi, 18. ↩

  7. Cant. vii, 1; 1, 3, 11; 1, 1, v-viii. ↩

  8. Prov. vii, 4. ↩

  9. Is. xxvi, 12. ↩

  10. Philipp. ii, 13. ↩

  11. Prov. viii, 22-31. ↩

  12. Prov. vii, 22-31. ↩

  13. Apoc. iii, 21. ↩

  14. Joann. i, 18. ↩

  15. Cant. viii, 1; 1, 3, 11; II, v-viii. ↩

  16. Eccli. vi, 18. ↩

  17. Prov. viii, 17. ↩

  18. Prov. v, 3. ↩

  19. Joann. I, 16. ↩

  20. Joann. VIII, 29. ↩

  21. Matth. VII, 15, 16. ↩

  22. Matth. III, 17; xvii, 5. ↩

  23. Prov. XVII, 16. ↩

  24. Joann. 1, 3. ↩

  25. Is. xxxiii, 6. ↩

  26. Joann. v, 17. ↩

  27. Sap. III, 15. ↩

  28. Prov. VIII, 18. ↩

  29. Luc. xxi, 15. ↩

  30. Act. vi, 9, 10. ↩

  31. Luc. xxi, 25. ↩

  32. Ibid. 10, 11. ↩

  33. Joel ii, 30, 31. ↩

  34. Joel II, 30, 31. ↩

  35. Apoc. III, 20. ↩

  36. Ps. cxix, 5. ↩

  37. Rom. vii, 24. ↩

  38. Joann. i, 1. ↩

  39. Luc. x, 42. ↩

  40. Ps. cXLIV, 17. ↩

  41. Ps. xci, 5. ↩

  42. Is. xxxii, 18. ↩

  43. Ps. lxxxiii, 3. ↩

  44. Eccli. xxiv, 29. ↩

  45. Eccle. i, 18. ↩

  46. Eccle. vii, 5. ↩

Chapter 9 of 20