Skip to the text

Articulus 9

ELUCIDATIO CAPITULI NONI: DEUS PATRUM MEORUM, ET DOMINE MISERICORDIÆ.

ORATIO Salomonis hic ponitur. Deus Patrum meorum, scilicet patriarcharum Abrahæ, Isaac, Jacob, et David. Et quamvis sit Deus universorum jure creationis, conservationis, et gubernationis, specialiter tamen per gratiam præcipuæ electionis voluit Deus illorum trium Patriarcharum vocari, quemadmodum in Exodo legitur : Dixit Dominus ad Moysen : Hæc dices filiis Israel : Dominus Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob, misit me ad vos; hoc nomen mihi est in æternum, et hoc memoriale meum in generationem et generationem. Et Domine misericordiæ, id est dominator misericors, et Dominus omnium miserationum.1 Dicitur ergo Dominus misericordiæ, sicut in Actibus dicitur Deus gloriæ, et in Psalmo, Rex gloriæ, id est Dominus misericordiam habens, et misericordes effectus producens.23 Qui fecisti omnia verbo tuo, id est per unigenitum Filium tuum :4 secundum illud, Omnia per ipsum facta sunt. Vel, Verbo, id est imperio tuo : sicut cantamus : Quoniam ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt.5

Et sapientia tua, id est per sapientiam tuam, constituisti hominem. Omnia enim in sapientia fecit; et sicut in Proverbiis dictum est, Dominus sapientia fundavit terram, stabilivit cœlos prudentia.67 Ut dominaretur creaturæ tuæ, quæ a te facta est : quemadmodum loquitur Dominus : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; et præsit piscibus maris, et volatilibus cœli, et bestiis, universæque terræ, omnique reptili quod movetur super terram.8 Hinc additur : ut disponat orbem terrarum in æquitate et justitia, id est, elemento terræ et contentis in eo, utatur sicut est divinitus institutum; vel potius, ut genus hominum a se propagatum, recte gubernet. Hoc autem dominium super inferiores creaturas homo plenius habuisset, nisi peccasset. Adhuc tamen aliqualiter habet illud, secundum illud in Psalmo : Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves universas.9 Et in directione cordis judicium judicet, id est, de judicandis sententiam proferat cum diligenti cordis intuitu, et elevatione mentis ad te, habendo te Judicem summum semper præ oculis, certus quod et ipse judicandus sit a te, qui male judicata rejudicabis. Hinc secundo Paralipomenon rex Josaphat ait judicibus suæ plebis : Quodcumque judicaveritis, in vos redundabit; sit timor Domini vobiscum, et cum diligentia cuncta facite.10

Da mihi sedium tuarum adsistricem sapientiam, id est Sapientiam tuam tibi æternaliter vere præsentem, et thronis cœlestibus jugiter adsistentem, omnium-que judicialium soliorum cœlestium atque terrestrium directivam. Quæ in Evangelio protestatur : Vos qui secuti estis me, sedebitis super sedes, judicantes duodecim tribus Israel.11 Sedes quoque Dei, sunt cœli, prout fatur Propheta : Cœlum mihi sedes est.12 Sed et animæ justæ, sunt sedes et throni ipsius, quum scriptum supra sit :13 Anima justi, sedes est sapientiæ. Est item unus chorus angelorum, qui specialiter Throni vocatur, per quos Omnipotens sua decernit judicia : quibus Thronis infallibiliter directrix est sapientia ista. Et noli me reprobare a pueris tuis, id est, de numero electorum servorum tuorum non auferas me, neque condemnes ut reprobum.

Quoniam servus tuus ego sum : id est, jam tibi devote deservio, et precor ne deseras me, sed hanc cordis mei devotionem semper pie attendas; et filius ancillæ tuæ, videlicet Synagogæ, aut Bethsabee, quæ de suo excessu pœnitens, deinceps fuit devota : sicque meritis matris meæ deprecor exaudiri; homo infirmus, id est fragilis, et ad mala proclivis, et exigui temporis : prout primo Paralipomenon David fatetur : Dies nostri quasi umbra super terram, et nulla est mora.14 Ideo sanctus Job dixit : Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis.15 Et minor ad intellectum judicii et legum, id est ex me ipso insufficiens ad intelligendum quid de singulis occurrentibus sit judicandum, nec valens ex me pertingere ad intelligentiam legum, id est præceptorum tuorum judicialium, cærimonialium atque moralium, legisque naturalis, ac divinæ, et positivæ. Hinc tertio Regum Salomon recitatur dixisse ad Dominum :16 Quis potest judicare hunc populum ? Itemque :

Ego sum puer parvulus, nesciens introitum meum et exitum meum.17 Et si quis erit consummatus inter filios hominum, id est perfectus inter homines, si ab illo fugerit sapientia tua, id est, si Sapientia tua æterna reliquerit eum, et sapientiam salutarem, quæ est donum, subtraxerit ei, in nihilum reputabitur, id est, nullius erit momenti aut ponderis coram Deo, imo stultus ab eo censebitur, dicente Apostolo: Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi?18

Consequenter auctor hujus voluminis in persona Salomonis apertissime loquitur. Tu autem elegisti me regem populo tuo, id est ad profectum Israelitici populi: unde David, Salomonem (inquit) filium meum elegit Dominus adhuc puerum et tenellum;19 et judicem filiorum tuorum et filiarum: quibus in Deuteronomio Moyses ait, Filii estote Domini Dei vestri:20 filii scilicet adoptivi. Et dixisti me, id est, præcepisti mihi, ædificare templum in monte sancto tuo, puta in monte Moria:21 in quo Abraham voluit Isaac immolare, et in quo Jacob vidit in somno scalam pertingentem ad cœlum;2223 et in civitate habitationis tuæ altare, id est altaria templi, videlicet altare holocausti in atrio, et altare thymiamatis, quod erat in prima et exteriori templi parte, prout tertio Regum describitur;2425 similitudinem tabernaculi tui sancti: quia templum factum per Salomonem, constructum est ad imitationem tabernaculi Moysis, secundum expositores; quod præparasti ab initio, id est, in monte Sinai loquens Moysi, fieri præcepisti secundum exemplar ei in monte monstratum.26

Et tecum sapientia tua increata ac genita, scilicet unigenitus Filius tuus, o Pater æterne. Opera etenim superbeatissimæ Trinitatis ad extra, sunt indivisa. Quæ novit opera tua, quæ et adfuit tunc quum orbem terrarum faceres: imo quum totum conderes universum, quia coæterna, consubstantialis, et coæqualis est tibi. Quæ in Proverbiis attestatur: Quando præparabat cœlos, aderam; quando certa lege et gyro vallabat abyssos, quando appendebat fundamenta terræ, cum eo eram cuncta componens.27 Hinc et affirmat ipsa Sapientia: Quæcumque facit Pater, hæc et Filius similiter facit;28 Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quæ ipse facit. Et sciebat quid placitum esset oculis tuis, id est intellectui tuo, atque justitiæ ac providentiæ tuæ, et quid directum, id est vere rectum, et ad te rite relatum, in præceptis tuis, et in exsecutionibus eorumdem. In Patre namque et Filio est una eademque sapientia.

Mitte illam de cœlis sanctis tuis, id est, Sapientiam increatam ac genitam mitte mihi invisibili missione, non ut illa variet locum, sed per effectum, infundendo mihi charismata ejus. Porro, per sanctos cœlos, possunt intelligi cives superni, spiritusque angelici: in quibus Sapientia ista, sicut et Pater, esse specialiter perhibetur, quia in illis præclarius operatur, et se ipsam evidentius gloriosiusque demonstrat.29 Vel orbes cœlestes. Hinc quotidie dicimus: Pater noster qui es in cœlis. Et a sede magnitudinis tuæ, id est a throno majestatis tuæ immensæ:30 juxta illud, summo cœlo egressio ejus. De quo accipi potest illud Apostoli:31 Raptus est usque ad tertium cœlum. Ut mecum sit per gratiam et illuminationem piissimam, et mecum laboret, id est, efficaciter laborare me faciat, meque in laboribus meis dirigat et servet; ut sciam quid acceptum sit apud te, id est, quid vere complaceat tibi, ne in particularibus errem, aut sub specie boni fallar, aut vitiis passionibusque cæcatus, erronee judicem: quia, ut ait Scriptura, Est via quæ videtur homini bona, et novissima ejus ducunt ad mortem.32

Scit enim illa omnia, et intelligit, tanquam universorum creatrix; et deducet me in operibus meis sobrie, id est, moderate ac discrete faciet me in cunctis quæ ago, procedere, ita ut dicere possim:33 Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me; et rursus, Deduxit me super semitas justitiæ, propter34

Ps. cxviii, 121. Ps. l, 15.

Act. xx, 27.

Jer. xxiii, 18.

Ibid. 20.

Rom. xi, 34.

1 Thess. iv, 3. nomen suum; et custodiet me in sua potentia, id est, a ruina me præservabit sua propria potestate, cui nullus potest resistere. Ipse quippe est principalis custos electorum suorum: qui et per angelos ac prælatos custodit oves suas. Et erunt accepta opera mea; et disponam, id est, regam ac ordinabo, populum tuum juste, et ero dignus sedium patris mei, id est, dignus ero sedere ac præsidere populo Israel, residendo in throno regali ac solio judiciali, atque in cathedra doctorali, in quibus David pater meus digne consedit, faciens judicium et justitiam omni populo suo, et dixit: Docebo iniquos vias tuas.

Quis enim hominum poterit scire consilium Dei? quasi dicat: Nullus, nisi quantum fuerit ei mediate vel immediate desuper revelatum. Sicque scimus consilium superadorandæ et supersapientissimæ Trinitatis super modo salvationis generis humani per incarnationem et passionem Verbi æterni. Sic quoque loquitur in Actibus Paulus: Non subterfugi quominus annuntiarem vobis omne consilium Dei. Præterea quæri potest, qualiter Deo adscribatur consilium, quum asserat Damascenus, consilium esse ignorantis naturæ. Et respondendum, quod consilium proprie sumptum, dicitur inquisitio de agendis vel omittendis: et ita ex ignorantia quadam procedit. Deo igitur non adscribitur, nisi imperfectione ista seclusa, et quantum ad id quod perfectionis in ipso est, scilicet quoad diligentem considerationem. Itaque nemo scit consilium Dei, nisi divinitus reveletur. Propterea scriptum est: Quis adfuit in consilio Domini, et vidit, et audivit sermonem ejus? Et tamen eodem capitulo Dominus asserit: In novissimis diebus intelligetis consilium meum. Sic et Apostolus dixit: Quis cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit?

Aut quis poterit cogitare quid velit Deus? Certum est quod Deus gloriosus et sanctus vult omne bonum virtutum, et quidquid præcepit atque consuluit. Unde et Paulus: Hæc est, inquit, voluntas Dei, sanctificatio vestra; et rursus, Deus vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire.35 Hinc scriptum est: Beati sumus nos, quoniam quæ Deo placita sunt, manifesta sunt nobis. Quomodo ergo nemo potest cogitare quid velit Deus, nisi in quantum Deus illud manifestat? Denique quædam sunt indifferentia, id est nec bona nec mala moraliter, sed prodesse possunt atque obesse: et de talibus latet nos quid velit Deus, aut quid magis expediat nobis. De quibus etiam intelligendum censetur quod Apostolus loquitur: Quid oremus sicut oportet, nescimus.

Cogitationes enim mortalium timidæ. Constat quod cogitationes multorum hominum sint audaces, præsumptuosæ, et quorumdam securæ et firmæ. Attamen circa particularia multa agenda, sunt formidolosæ: quia pro certo non patet quid amplius conferat ad salutem seu finem intentum, et quia nescimus an simus in caritate finaliterve salvandi. Propter quod, sicut in Ecclesiastico legitur, Sapiens in omnibus metuit. Beatus enim homo qui semper est pavidus. Unde et sanctus Job: Verebar, ait, omnia opera mea. Et incertæ sunt providentiæ nostræ: quia non possumus omnia prævidere in particulari, quæ possunt occurrere. Ideo sæpe putamus esse expediens, quod potius nocet, et econverso. Hinc in talibus indigemus dono consilii, quo a Spiritu Sancto dirigimur ac juvamur ad consulendum, inquirendum, et providendum quid magis expediat. Hinc quoque in legibus humanis et positivis oportet frequenter fieri dispensationes, quia non potest legislator prævidere aut exprimere universos casus qui possunt emergere.

Corpus enim quod corrumpitur, id est corpus corruptibile, quod et quotidie tendit ad corruptionem, aggravat animam, id est, a spiritualibus exercitiis et considerationibus intellectualibus frequenter retrahit ac impedit eam, propter multas et varias quotidianasque necessitudines suas, infirmitates ac fragilitates, atque ob fo-

Baruch. IV, 4.

Rom. VIII, 26.

Eccle. IX, 1.

Eccli. XVIII, 27.

Prov. XXVIII, 14.

Job IX, 28. mitis infectionem.36 Unde caro concupiscit adversus spiritum. De hoc pulchre loquitur Plato in Phædone, ostendens qualiter decem millia impedimenta vacationum seu contemplationum caro adducat spiritui: quæ nunc somno, nunc cibo et potu, nunc veste, nunc domicilio indiget. De hoc beatissimus Andreas apostolus in suo martyrio devotissime, prout in sua legenda narratur, locutus est. Verumtamen in statu innocentiæ corpus non ita animam aggravasset: et multo minus post resurrectionem generalem, quum fuerit glorificatum, eam gravabit; imo ornabit lætificabitque animam, et in omnibus ei promptissime erit obediens. Et quamvis corpus corruptibile sic animam gravet, anima tamen naturaliter ei conjungitur: quia in multis utile ac necessarium est animæ, cui naturale est cognitionem intellectivam a sensitiva accipere. Et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem: id est, detentio seu commoratio animæ in corpore isto terreno mortali, frequenter trahit deorsum, et obtundit ac fuscat intellectum plurima meditantem, quem variis imaginationibus, curis, occupationibusque externis involvit. Ideo clamavit Apostolus: Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis hujus? Et Propheta: Educ de carcere animam meam ad confitendum nomini tuo. Unde in Job fertur: Hi qui habitant domos luteas, qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut a tinea.

Et difficile æstimamus quæ in terra sunt: id est, inferiora ista caduca ac vilia difficulter et cum incertitudine quadam cognoscimus: ita quod ea perfecte agnoscere non valemus, quantum ad omnia quæ circumstant, accidentaliterque inhærent, et de eis possunt inquiri; proprias vero et essentiales eorum differentias difficillimum est invenire. Quod totum pandit opinionum diversitas, quibus inter se diversificantur atque contendunt philosophi, tam gentiles quam christiani, et item. Hebræi. Et quæ in prospectu sunt, id est, quæ sensibus nostris objiciuntur, sensibiliterque videntur, invenimus, id est, inquirendo seu addiscendo cognoscimus, cum labore, imo et frequenter cum erroris deceptione, juxta illud: Cunctæ res difficiles;37 non potest eas homo explicare sermone. Et iterum Salomon dixit: Intellexi quod omnium operum Dei nullam potest homo invenire rationem.38 Hoc tamen dixit ut concionator. Hinc scriptum est: Nos quippe involvimur tenebris.39 Quæ autem in cœlis sunt, id est cœlestia et separata a materia ac invisibilia, quis investigabit? quasi dicat: Nemo potest illa investigare in lumine naturali, nisi valde defectuose ac penitus imperfecte: quemadmodum Aristoteles, Plato et alii subtiliores philosophi aliqua inde scrutati sunt. Nam et Aristoteles ait: Sunt ibi entia quædam simplicia, optimam vitam ducentia, et de suis sufficientia. Similiter de ordinibus, naturis, proprietatibus et actionibus intellectualium substantiarum multa locutus est Plato. Sed dicta ac scripta eorum, a veritate in pluribus defecerunt. Unde et ipse discretus ac prudentissimus Aristoteles fassus est, quod intellectus noster ad illorum cognitionem se habet sicut oculus vespertilionis ad lucem solis.

Sensum autem tuum, id est intellectus tui sapientiam, judicia, consilia et decreta, quis sciet, nisi tu dederis sapientiam, id est, de talibus illuminaveris et docueris hominem, et miseris spiritum sanctum tuum de altissimis, id est, de throno gloriæ tuæ, et de summo cœlo infuderis eum menti ad illustrandum eam de supernaturalibus illis?40 Inspiratio namque Omnipotentis dat intelligentiam, et unctio Spiritus Sancti docet de omnibus.41 Dicitur autem Spiritus Sanctus mitti, infundi, ac dari per suos effectus gratiosos et gratum facientes. Denique in verbis hujus versiculi, superbenedicta trinitas Personarum in simplicissimo Deo evidenter insinuatur. Huic quoque verbo consonat quod asserit Christus: Quum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem.42 Ex quibus omnibus elucescit, quam necessaria sit hominibus gratiosa et supernaturalis illuminatio Dei, præsertim quum sine ea agnoscere nequeamus an actiones nostræ sint veraciter virtuosæ ac meritoriæ. Unde subjungitur: et si correctæ sint semitæ eorum, qui in terris sunt, id est, an operationes hominum in terra viventium sint a vitiis emendatæ, et per justitiam ac fidem formatam directæ, et quæ tibi placent, didicerint homines, id est, an homines sint vere salubriter informati. Ista, inquam, sciri non queunt, nisi per illuminationem tuam, et Spiritus Sancti missionem, quum scriptum sit: Sunt justi atque sapientes, et opera eorum in manu Dei sunt; et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit.43

Nam per sapientiam sanati sunt, id est, a vitiis expurgati, a passionum immoderantiis reformati, ab originali peccato mundati, quicumque placuerunt tibi, Domine, a principio, id est ab exordio mundi, post primorum transgressionem parentum. Nam et ipsi primi parentes et posteri eorumdem electi, per fidem et per sapientiæ donum sunt recuperati, nec sine divina illuminatione pœnituerunt: et totum istud ab æterna et increata Sapientia misericorditer perceperunt, quæ in fine sæculorum incarnata, perfecte recuperavit et sanavit genus humanum, juxta illud: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Et per Isaiam dicitur: Vere languores nostros ipse tulit:44 cujus livore sanati sumus.

Footnotes

  1. Exod. III, 15. ↩

  2. Ps. XXIII, 7-10. ↩

  3. Act. VII, 2. ↩

  4. Joann. I, 3. ↩

  5. Ps. CXLVIII, 5. ↩

  6. Prov. III, 19. ↩

  7. Ps. CIII, 24. ↩

  8. Gen. I, 26. ↩

  9. Ps. VIII, 8. ↩

  10. II Par. XIX, 6, 7. ↩

  11. Matth. XIX, 28. ↩

  12. Is. LXVI, 1. ↩

  13. Cf. Prov. XIV, 33. ↩

  14. I Par. XXIX, 15. ↩

  15. Job XIV, 1. ↩

  16. III Reg. III, 9. ↩

  17. III Reg. III, 7. ↩

  18. I Cor. I, 20. ↩

  19. I Par. XXIX, 1. ↩

  20. Deut. XIV, 1. ↩

  21. II Par. III, 1. ↩

  22. II Par. XXVIII, 12. ↩

  23. Gen. XXII, 10. ↩

  24. Gen. VII, 48. ↩

  25. III Reg. IX, 25. ↩

  26. Exod. XXVI, 30. ↩

  27. Prov. VIII, 27, 29, 30. ↩

  28. Joann. V, 19, 20. ↩

  29. Matth. VI, 9. ↩

  30. Ps. XVIII, 7. ↩

  31. II Cor. XII, 2, 4. ↩

  32. Prov. XIV, 12; XVI, 25. ↩

  33. Ps. LXXII, 24. ↩

  34. Ps. XXII, 3. ↩

  35. 1 Tim. II, 4. ↩

  36. Galat. v, 17. ↩

  37. Eccle. 1, 8. ↩

  38. Eccle. VIII, 17. ↩

  39. Job XXXVII, 19. ↩

  40. Job XXXII, 8. ↩

  41. 1 Joann. II, 27. ↩

  42. Joann. XVI, 13. ↩

  43. Eccle. ix, 1. ↩

  44. Is. liii, 4, 5. ↩

Chapter 10 of 20