Skip to the text

Articulus 10

DECLARATIO CAPITULI DECIMI: HÆC ILLUM, QUI PRIMUS FORMATUS EST A DEO, ETC.

EXCELLENTIAM, pietatem, et operationem summæ et increatæ Sapientiæ hic ostendit per historias rerum gestarum.

Hæc sapientia illum, qui primus inter individua speciei humanæ, formatus est a Deo pater orbis terrarum, id est ipsum Adam a Deo procreatum, qui fuit productivum principium totius humani generis ipsum sequentis, quum solus esset creatus, id est ante aliorum hominum productionem, non angelorum, qui simul cum cœlo empyreo sunt plasmati, custodivit, id est, in innocentia conservavit, quousque per feminam et serpentem est victus;1 et eduxit illum de delicto suo, id est, gratiam contritionis concessit, per quam de sua transgressione pœnituit. Et eduxit illum de limo terræ, id est, corpus ejus formavit de limo, prout habetur in Genesi:2 Formavit igitur Deus hominem de limo terræ;3 et dedit illi virtutem continendi omnia, id est facultatem regendi cuncta inferiora; vel, Virtutem continendi omnia: quia sic dedit ei originalem justitiam, quod si ipse mansisset in ea, non perdidisset suam posteritatem. Dedit quoque ei virtutem continendi omnia, id est naturam per quam in se continet universa, habendo aliquid commune cum qualibet creatura: quia per intellectum et rationem convenit cum Creatore et angelis; per sentire, cum brutis; per vivere, cum plantis; per esse, cum ceteris inanimatis. Continet etiam omnia per intellectum atque memoriam, quia intellectivus et memorativus est omnium.

Ab hac sapientia, ut, id est postquam, recessit injustus, videlicet Cain, qui post lapsum non pœnituit, sed desperavit:4 Major est (inquiens) iniquitas mea, quam ut veniam merear; in ira sua, id est per iracundiam quam contra Abel justum concepit:5 cui et invidit; per iram homicidii, id est per iram ejus vitiosam, ex qua fratriquæ in eis sunt;67 et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus, et elegit eos, amavitque semen eorum post eos.89 cidium perpetravit, ipsum Abel necando, fraternitas deperiit, id est, frater ejus exstinctus est, dilectio quoque fraterna ex parte ipsius destructa fuit. Propter quod, id est propter sapientiæ derelictionem, seu propter recessum a Sapientia increata, et a sapientiæ dono, quum aqua deleret terram, id est, diluvium submergeret genus humanum. Vel: Propter hoc, id est propter scelus Cain, quum aqua diluvii deleret totam ipsius Cain posteritatem, quæ patris sui malignitatem fuit secuta.10 Sicque in diluvio fuit soluta vindicta piaculi tanti, secundum Glossam: quæ tamen et in ipso Cain cœpit antea exerceri. Sanavit iterum sapientia, id est, genus humanum reparavit, per contemptibile lignum, id est per arcam factam de lignis, justum gubernans, id est, ipsum Noe cum sobole sua conservans, et per filios ejus genus humanum multiplicans, ut patet in Genesi.111213

Hæc et in consensu superbiæ, quum se nationes extulissent, scivit justum: id est, sapientia conservavit et approbavit ipsum Abraham virtuosum, postquam perversæ nationes natæ ex semine filiorum Noe extulerunt se, concorditer superbientes et superbe consentientes ad ædificandum turrim Babel, dicentes: Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cujus cacumen pertingat ad cœlum; et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras.14 Quod etiam facere voluerunt, ut ad turrim illam confugerent, si de cetero diluvium inundaret. Et conservavit sine querela Deo, id est, ipsum Abraham ad laudem Dei præservavit a vitiis, et irreprehensibiliter vivere fecit.15 Cui dixit: Ambula coram me, et esto perfectus; et, Ego protector tuus, et merces tua magna nimis.16 Et in filiis misericordiam fortem custodivit, id est, posteris Abrahæ, scilicet ipsis Isaac et Jacob, et eorum posteritati stabilem exhibuit pietatem, prout legitur in Deuteronomio: En Domini Dei tui cœlum est, et cœli cœlorum, terra et omnia

Hæc sapientia justum Lot a pereuntibus impiis, scilicet Sodomitis, liberavit fugientem cum uxore sua, duabusque filiabus, angelis eum educentibus, descendente igne sulfureo in Pentapolim, id est quinque urbes vitio contra naturam laborantes: quarum quatuor in Deuteronomio exprimuntur, quum dicitur:17 Sodoma, Gomorrha, Adama, Seboim.

Quibus Sodomitis, id est ad perpetuam eorum confusionem atque diffamiam, in testimonium, scilicet nequitiæ eorumdem, fumigabunda constat terra deserta: id est, terra regionis eorum manet inhabitabilis, et [surgit] fumus fœtidus teterimusque in signum fœtoris turpissimique ardoris carnalitatis eorum; et incerto tempore fructus habentes arbores, id est, in testimonium turpitudinis Sodomitarum, stant ibi arbores, quæ fructus pulchros habere videntur tempore incerto, id est innaturali atque insolito, sicut et illi contra naturam peccaverunt: qui fructus dum manu tanguntur, in cinerem redigi perhibentur, ad ostendendum quod animæ impiorum illorum sine fructu pœnitentiæ emigrantes, in inferno perpetue ardent; et incredibilis animæ memoria, id est, memoriale incredulæ animæ uxoris Lot est ibi, stans figmentum salis, id est species seu statua salis, in quam corpus illius conversum est, ob suam incredulitatem et inobedientiam:1819 quoniam contra Dei præceptum retrospexit, prout ista historia in Genesi plenius continetur. Cujus et sacratissimus princeps Apostolorum in sua secunda Canonica meminit, dicens: Civitates Sodomorum et Gomorrhæorum in cinerem Dominus redigens, eversione damnavit, exemplum eorum qui impie acturi sunt, ponens; et justum Lot oppressum, a nefandorum injuria ac luxuriosa conversatione eripuit.20 Unde uxor Lot in salem conversa, usque in præsens nos sallit, dum ejus exemplo ab incredulitatis et inobedientiæ vi-

Luc. xvii, 32. tiis abstinemus. Propter quod in Evangelio monet Salvator: Memores estote uxoris Lot. Refert Josephus se statuam illam vidisse.

Porro Magister in Historiis scribit: Versa est regio illa Pentapolis in lacum salsum ac sterilem:21 qui dicitur mare Mortuum, quia nec pisces, nec aves in eo vivere possunt. Navem non patitur, nec aliquam materiam aliam, nisi bituminatam. Poma nata in arboribus circumpositis, usque ad maturitatem viridis sunt coloris: quæ dum matura inciduntur, favillam intus habere inveniuntur. Atque, ut Josephus recitat, præ nimia levitate materiæ laci illius, etiam gravissima in eam projecta ascendunt. Nam et Vespasianus quosdam, vinctis post tergum manibus, projici fecit in profundum ipsius: qui omnes quasi vi venti sursum impulsi, desuper fluitabant.

De Bello Jud. iv, 27.

Sapientiam enim prætereuntes, id est relinquentes, non tantum in hoc inconveniens lapsi sunt, ut ignorarent bona cœlestia, spiritualia ac divina, veramque felicitatem, et opera bona virtutum, per quæ ad illam pertingitur: quæ omnia per sapientiam cognoscuntur; sed et insipientiæ suæ reliquerunt hominibus memoriam. Quemadmodum enim quidam bene feliciterque famosi sunt, propter excellentiam suæ sapientiæ ac virtutum; sic quidam male infeliciterque sunt famosi, propter excessum suæ insipientiæ ac impietatum. Quod ad incrementum calamitatis eorum, et ad augmentum damnationis ipsorum vergit et confert: quoniam in inferno participes fiunt pœnarum illorum, qui exemplis ipsorum ad vitia incitantur ac animantur. Ut in his quæ peccaverunt, id est in vitiosis actibus suis, nec latere potuissent: quia in publicum deducuntur, et frequenter per pœnas a Deo inflictas, eorum manifestantur peccata. Quod tamen Omnipotens facit ad electorum suorum profectum atque cautelam: quatenus exemplo confusionis punitionisque reproborum, a vitiis abstrahantur. Etenim pestilente flagellato, stultus sapientior erit.

Prov. xix, 25.

Sapientia autem hos qui se observant, id est, diligenter custodiunt, et per obedientiam intra se retinent, a doloribus liberabit. Nam eripit a peccatis, et a tormentis quæ infliguntur pro illis. Confert etiam mentis tranquillitatem, et ad pacem perducit æternitatis. Et quamvis electi in præsenti vita bonis et salubribus afficiantur doloribus, pro suis et proximorum peccatis, et ex desiderio futuræ beatitudinis, ex meditatione quoque dominicæ passionis; tamen de omnibus his transferuntur ad gloriam tanto majorem, quanto hic amplius tam salubriter affliguntur. Ideo scriptum est: Multæ tribulationes justorum, et de his omnibus liberabit eos Dominus.

Ps. xxxiii, 20.

Hæc autem sapientia profugum iræ fratris justum, id est Sapientia increata ipsum Jacob patriarcham virtuosum, ab ira fratris sui Esau fugientem in Mesopotamiam, ut patet in Genesi, deduxit per vias rectas, id est per semitas æquitatis, ita quod in fuga illa non est motus invidia contra fratrem, nec per impatientiam victus, sed virtutibus mansit inhærens. Per vias quoque materiales rectas ipsum perduxit, sicut et Eliezer servus Abrahæ dixit: Benedictus Dominus, qui recto itinere me perduxit in domum fratris domini mei Abrahæ. Et ostendit illi regnum Dei, id est, gloriam electorum, et præmia virtuosorum manifestavit ei in visione in somno, quando vidit imaginaria visione scalam in terra stantem usque ad cœlum pertingere, et Dominum in cacumen scalæ procumbentem, sibi mox dicere: Ego sum Deus Abraham patris tui; terram in qua dormis, tibi dabo et semini tuo, et benedicentur in te et in semine tuo cunctæ tribus terræ. Quæ utique promissio, de Christo exponitur. Unde, quod tunc de cœlesti patria et de ingressu in eam, revelationem habuerit, constat ex eo, quod tunc ad se reversus, protinus dixit: Quam terribilis est locus iste! Non est hic aliud, nisi domus Dei et porta cœli. Et dedit illi scientiam sanctorum, id est salutarem scientiam divinorum: quæ datur Sanctis, et est

Gen. xxvii, 41; xxviii, 5.

Ibid. xxiv, 27.

Ibid. xxviii, 12.

Ibid. 13, 14.

Ibid. 17. donum Spiritus Sancti, quod tunc auctum fuit in eo. Dedit quoque ei tunc scientiam sanctorum, id est notitiam solito ampliorem angelorum beatorum, quos in scala vidit ascendentes ac descendentes.22

Honestavit illum in laboribus suis, id est, ostendit quod ipse Jacob juste se habuit, pascendo et custodiendo pecora Laban valde laboriose. Propter quod ait: Die noctuque urebar æstu et gelu, fugiebat somnus ab oculis meis;23 sic per viginti annos servivi tibi. Et complevit labores illius, dando ei perseverantiam ac mercedem. In fraude circumvenientium illum adfuit, id est, sapientia pie adstitit ipsi Jacob in deceptionibus, quibus Laban et filii ejus nitebantur ipsum Jacob decipere, frequenter mutando ejus mercedem, secundum quod Jacob:2425 Immutasti, inquit, mercedem meam decem vicibus. Et honestum fecit illum, id est, virtuosum, et cum grandi opulentia reduxit eum ad propria, ejusque probitatem in omnibus demonstravit.26 Custodivit illum ab inimicis suis, scilicet a Laban et fratribus ejus, qui insequebantur eum animo persequendi ac spoliandi. Unde dixit ad Laban: Nisi Deus patris mei Abraham adfuisset mihi, forsitan modo me nudum dimisisses.27 Et a seductoribus tutavit, id est, securum fecit, illum. Nam dixit ad Laban:28 Cave ne quidquam aspere loquaris contra Jacob.29

Et certamen forte dedit illi, videlicet luctam cum angelo, ut vinceret vel angelum sanctum, non fortitudine, sed devotione, id est, per modum vincentis haberet se, quadam quasi importunitate extorquendo ab angelo benedictionem.30 Quum enim dixisset angelus, Dimitte me, jam enim ascendit aurora; respondit: Non dimittam te, nisi benedixeris mihi. Vel, Ut vinceret adversarios suos, homines sibi inimicantes: et præsertim, ut invisibiles suæ salutis vinceret inimicos. Hinc angelus dixit ei: Si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines prævalebis?31

In Genesi quoque Jacob ait ad Joseph: Do tibi partem unam extra fratres tuos, quam tuli de manu Amorrhæi in gladio et arcu meo.32 De hoc sancti Jacob certamine ac triumpho, in Osee scriptum est: In fortitudine sua directus est cum angelo: et invaluit ad angelum, et confortatus est; flevit, et rogavit eum.33 Et sciret, id est, in se ipso per auxilia sibi divinitus exhibita experiretur, atque ex divina illuminatione ampliori clarius cognosceret, quoniam omnium potentior est sapientia increata, quæ vere omnipotens est, et suis cultoribus victoriam ad libitum tribuens.

Hæc sapientia venditum justum non dereliquit, scilicet sanctum Joseph, quem fratres sui vendiderunt Ismaelitis;34 sed a peccatoribus liberavit eum, id est a fratribus tunc injustis, quorum aliqui volebant eum occidere;3536 a Putiphare quoque et impia conjuge ejus, quando ab eis de adulterii attentatione accusabatur. Descenditque cum illo in foveam, id est in carceris lacum, gratiose adsistens ei ibidem, juxta illud: Fuit autem Dominus cum Joseph, misertusque illius, dedit ei gratiam in conspectu principis carceris.37 Et in vinculis non dereliquit eum: unde in Psalmo, Humiliaverunt in compedibus pedes ejus;3839 donec afferret illi sceptrum regni, id est, ad regiam dignitatem eum proveheret, dando ei gratiam exponendi somnia Pharaonis: qui dixit ad Joseph, Uno tantum regni solio te præcedam;40 et rursus, Absque tuo imperio nullus movebit manum aut pedem in tota terra Ægypti;4142 et potentiam adversus eos qui eum deprimebant. Tunc enim factus est superior atque43 potentior

Putiphare et conjuge ejus, a quibus fuit incarceratus. Verumtamen pius et mitis Joseph non se vindicavit de eis: imo eorum filiam duxit uxorem, ut patet in Genesi. Et mendaces ostendit eos qui maculaverunt illum, id est, de præfato crimine eum mendaciter accusaverunt: quia tunc veritas rei cunctis innotuit. Et dedit illi claritatem æternam.

Hæc populum justum et semen sine querela liberavit a nationibus, quæ illum opprimebant: id est, sapientia liberavit

Exod. 1, 10-14, 22.

Ibid. xxxii, 9; xxxiii, 3, 5; xxxiv, 9; Deut. ix, 6, 13; xxxi, 27.

Exod. iii, iv, vi.

Ibid. viii, 20; ix, 13.

Ps. civ, 30.

Exod. vii-x, xii.

Ibid. xii, 50, 35, 36.

Deut. viii, 15.

Exod. xiii, 21.

Israeliticum populum de manu Ægyptiorum, a quibus gravissime premebantur laboribus durissimis, irrisionibus, et flagellis, atque necatione infantium.44 Porro populus ille Israel, vocatur justus et semen sine querela, id est absque reprehensibilitate vitiorum, denominando totum a parte : quoniam aliqui justi et sancti inter eos fuerunt. Attamen pro majori parte fuerunt valde imperfecti ac duræ cervicis. Intravit sapientia ista in animam servi Dei, videlicet Moysis, quem illuminavit et confortavit, et misit ad educendum filios Israel; et stetit Moyses contra reges horrendos, id est contra Pharaonem ac principes ejus : qui et in Psalmo reges vocantur, quo legitur : Edidit terra eorum ranas, in penetralibus regum ipsorum; in portentis et signis, id est magnis et terribilibus prodigiis, plagis et ultionibus, quas miraculose fecit contra Ægyptios.

Et reddidit justis mercedem laborum suorum, id est, filiis Israel contulit spolia Ægyptiorum. Nempe, ut legitur in Exodo, fecerunt filii Israel sicut præceperat eis Dominus, et petierunt ab Ægyptiis vasa argentea et aurea, vestemque plurimam, et spoliaverunt Ægyptios. Et juste id actum : tum quoniam omnia sunt Dei, et potest ea dare cui voluerit; tum quia Ægyptii injuste gravaverant filios Israel multis laboribus, nec eos remuneraverunt. Ideo Deus hoc modo reddidit illis mercedem laborum suorum. Quod etiam de terra promissionis, quam contulit eis, accipi potest. Verumtamen dedit eis spiritualia præmia multo præstantiora, pro tanta patientia atque laboribus patienter exhibitis.

Et deduxit illos in via mirabili, id est per desertum illud horribile, in quo ante nemo transierat : in quo, sicut in Deuteronomio legitur, erant diversa serpentium genera et animalia venenosa : quæ tamen filiis Israel justis non nocuerunt. Ostendit quoque eis mirabiliter viam per columnam nubis in die, et per columnam ignis in nocte, ut in Exodo recitatur. Hinc subditur : et fuit illis in velamento die, id est, nubem concessit eis, per quam contra solis ardorem operiebantur, refrigeriumque habebant in die, et in luce stellarum nocte, id est, per columnam ignis illuminavit eos in nocte, quasi per lunam et stellas.

Et transtulit illos per mare Rubrum, id est per desiccatum fundum maris illius divisi : quod stetit ut murus ab utroque pertranseuntium latere, prout in Exodo plene describitur. Denique mare illud vocatur Rubrum, non quod aqua illa sit rubea, sed quia rubea apparet, propter rubeum fundum, cujus terra et saxa dicuntur rubea. Et transvexit illos per aquam nimiam, id est per fundum siccum copiosæ aquæ illius, ut dictum est; inimicos autem illorum, puta Ægyptios, demersit in mare : prout in Exodo legitur. Et ab altitudine inferorum eduxit illos, id est de profunditate inferni. Per hoc enim quod liberavit eos de morte corporali, quam incidissent nisi miraculose continuisset aquas in suo situ, ne caderent super ipsos; liberavit et eos de inferis, in quos animæ eorum descendissent, si mortui tunc fuissent. Sunt equidem quatuor loca inferni, videlicet locus damnatorum, purgatorium, limbus patrum, et limbus puerorum. Et ad aliquem locorum illorum animæ descendissent. Juxta quem sensum apud Danielem legitur : Benedicite, Anania, Azaria, Misael, Domino, quia eruit nos de inferno; in Ecclesiastico quoque, Liberasti me de altitudine ventris inferi. Vel, Ab altitudine inferorum, id est gravissimarum afflictionum. Solet autem in Scripturis altitudo pro profunditate accipi, juxta illud in Psalmo, Veni in altitudinem maris; et apud Joannem, Puteus altus est.

Ideo justi tulerunt spolia impiorum. Circa hoc dicunt quidam Hebræi, aliqui quoque Catholici, quod, submersis Ægyptiis, et ad littus ejectis, filii Israel nudaverunt eos armis, et omnibus pretiosis quæ secum detulerunt, et quod spoliatio ista fuit major quam prima. Et juxta hoc dicere oporteret, quod filii Israel exierunt

Exod. xiv, 21, 22, 29.

Ibid. 27, 28.

Dan. iii, 88.

Eccl. li, 4, 7.

Ps. lxviii, 3.

Joann. iv, 11. mare Rubrum in eodem littore in quo illud introierunt: cujus oppositum Josephus tenet. Quid autem circa hoc sentiendum potius videatur, super Exodum scripsi.45 Glossa vero exponit istud de prima spoliatione. Et decantaverunt, Domine, nomen sanctum tuum, id est, te Dominum laudaverunt cum cantico: quia tunc Moyses et filii Israel cecinerunt, dicentes:46 Cantemus Domino; gloriose enim magnificatus est, equum et ascensorem dejecit in mare. Moyses tamen totum canticum illud composuit metrice, et editum docuit filios Israel: et forsitan præcinebat eis, quemadmodum Maria soror sua, feminis, prout in Exodo scriptum est.47 Et victricem manum, id est omnipotentiam tuam, qua vicisti Ægyptios, laudaverunt pariter: quoniam sapientia aperuit os mutorum, id est, increata Sapientia excitavit tunc Israelitas ad Dei præconium: qui ante a laudibus Dei quasi muti fuerunt, nec contra Ægyptios oppressores suos loqui audebant: et forsan aliqui naturaliter muti, tunc supernaturaliter loqui ac Deum laudare exorsi sunt; et linguas infantium fecit disertas, id est, parvulos Hebræorum fecit in laude Dei facundos: et forsitan anticipatus est in quibusdam infantibus linguæ usus in laude hac Dei.

Direxit opera eorum, id est facta Israelitarum, in manibus Prophetæ sancti, id est per obsequium et ducatum, per doctrinam atque miracula Moysis, qui fuit illorum director, doctor, legislator ac princeps.48

INSUPER, quoniam multa hujus capituli verba cantat Ecclesia de beatissimis martyribus et confessoribus sanctis, tangendum est breviter qualiter illis conveniant verba ista.

Justum deduxit Dominus per vias rectas, id est per observantiam præceptorum seu evangelicorum consiliorum, de loco hujus exsilii ad patriam Beatorum. Quemadmodum autem infantuli nequeunt ambulare nisi ducantur, seu parvo curriculo innitantur; sic fideles indigent indesinenter juvari, sustentari, ac duci a Deo, ne semitas exeant æquitatis. Alioqui regiam viam cito relinquerent, declinando ad dexteram vel sinistram. Ideo orat vir sanctus: Deduc me, Domine, in via tua;49 et, Gressus meos dirige secundum eloquium tuum.50 Et ostendit illi regnum Dei, dando ei gratiam contemplandi ac prægustandi gaudia regni cœlestis. Et dedit illi scientiam sanctorum, id est intelligentiam scripturarum Apostolorum, Evangelistarum, ac Prophetarum, vel illuminationem angelorum sanctorum; donum quoque scientiæ, quod infunditur cordibus omnium electorum. Honestavit illum in laboribus, id est, actibus virtuosis fecit eum studiose, fructucose, ac perseveranter intentum; et complevit labores illius, perducendo eos ad finem beatum. In fraude circumvenientium illum adfuit: id est, a fraudibus invisibilium ac visibilium hostium ac tyrannorum eripuit eum ac præservavit, per illuminationem et directionem internam, per inspirationem angelicam; et honestum fecit illum, id est spiritualiter locupletem, totique mundo venerabilem, canonizando eumdem, et per diversa miracula Sanctum suum mirificando.51

Custodivit illum ab inimicis præfatis, non ut eum non persequerentur aut trucidarent, sed ne per impatientiam aut aliam culpam corrueret; et a seductoribus, qui conati sunt per blandimenta et vana promissa, aut philosophica argumenta, vel comminationes et pœnarum acerbitates decipere Christi electos, tutavit illum, per sapientiam salutarem atque constantiam.

Et certamen forte dedit illi, ut vinceret: quia contra diabolum, mundum et carnem jussit eum fortiter præliari ac prævalere: Nolite, inquiens, timere eos qui corpus occidunt.52 Non enim coronatur, nisi qui legitime certaverit. Et sciret quoniam omnium potentior est sapientia, id est, victoriam suam non sibi ipsi, sed Christo adscriberet, a quo sibi promissum fuit:53 Ego dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri.54

Hæc venditum justum non dereliquit. Nam multi Sancti fuerunt perfidis venditi, sed a Sapientia summa nequaquam relicti. Sed a peccatoribus liberavit eum per patientiam et glorificationem in cœlis æternam. Descenditque cum illo in foveam. Certum est quod felicissimis martyribus in omni eorum cruciatu acerrimo gratiosissime adstitit. Donec afferret illi sceptrum regni, id est, in cœlesti gloria coronaret.

Hæc sapientia populum justum, videlicet christianum, liberavit a nationibus perfidorum. Reddidit Deus mercedem laborum Sanctorum suorum, id est, pro virtuosis eorum laboribus contulit ipsis copiosissimum præmium, etiam ultra condignum, nec solum in patria, sed etiam consolando, spiritualiterque ditando, et magnificando eos in via. Et deduxit illos in via mirabili, id est in conversatione sancta, perfecta, heroica, quæ super hominem est, et supernaturalis omnino; item, In via mirabili, id est in fide catholica et evangelica lege, quæ rationem transcendunt. Et fuit illis in velamento die, id est, in prosperis et jucundis, et in omni spirituali profectu, qui dies vocatur interior, obumbravit eis per gratiam humilitatis, ne extollerentur; et in luce stellarum nocte, id est, in adversis et asperis, ac subtractione consolationis internæ, contulit eis lumen quoddam sidereum, ad considerandum quod in tali eventu patientia sit habenda, ac divina pietas invocanda, ejusque consolatio postulanda, vana quoque consolatio contemnenda, ne dejiciantur: pensantes quod per multas tribulationes oporteat nos intrare regnum cœlorum;55 et quod ait Scriptura: In die bonorum, ne immemor sis malorum;56 et in die malorum, ne immemor sis bonorum. Amplius, Fuit illis in velamento die, id est, in luce vitæ præsentis eos benigne protexit: juxta quod scriptum est, Protegar in velamento alarum tuarum;57 et rursus, In velamento alarum tuarum exsultabo.58 Et in luce stellarum nocte, id est, tempore mortis diræ, luce miserationis supernæ corda eorum perfudit et illustravit, ut in statu gratiæ et conversione ad Deum discederent de hac vita.

Transtulit illos per mare Rubrum, id est, per Baptismum, quem significavit mare Rubrum, fecit de filiis iræ filios adoptionis divinæ ac sanctæ Ecclesiæ, dicente Apostolo:59 Eripuit nos de præsenti sæculo nequam, et transtulit in regnum Filii dilectionis suæ.6061 Unde et ipsa Sapientia dixit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei. Vel, Per mare Rubrum, id est per imitativam dominicæ passionis meditationem, quæ compendiose ducit ad gloriam.62 Rursus, Per mare Rubrum, id est per martyrii palmam, seu quotidianam mortificationem salubrem. Et transvexit illos per aquam nimiam, id est per abundantiam tribulationum: quemadmodum scriptum est, Transivimus per ignem et aquam; itemque, Elevaverunt flumina fluctus suos;63 a vocibus aquarum multarum.6465 Potest etiam per nimiam aquam, abundantia gratiæ designari. Unde ait Salvator: Qui biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in æternum; sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam.66 Inimicos autem illorum, scilicet reprobos et iniquos, demersit in mare, id est, in vitiorum suorum inquietudine ac amaritudine ipsos damnavit. Impii etenim quasi mare fervens, quod quiescere non potest, ut in Isaia asseritur.67 Et in afflictionum gravissimarum profunditatem illos projecit. Et ab altitudine inferorum eduxit illos, id est, electos eripuit de potestate infernalium tenebrarum, a jugo peccati, a statu damnationis:68 in quo quandoque fuerunt, sicut ait Apostolus:69 Fuimus enim et nos aliquando insipientes, odibiles, odientes invicem.

Ideo justi tulerunt spolia impiorum, id est, peccatores abstraxerunt dæmonibus, et converterunt eos ad Christum, gratiam quam acceperant communicantes proximis suis: quod viri sancti copiose fecerunt, orando, prædicando, exemplariterque vivendo, ipsisque gratiam conversionis promerendo per superabundantem meritorum suorum erogationem, prout loquitur Paulus: Suppleo ea quæ desunt passionum Christi, pro corpore ejus, quod est Ecclesia.70 Et denuo: Omnia, inquit, sustineo propter electos, ut et ipsi consequantur salutem.71 De his spoliis scriptum est in Isaia: Fortium dividet spolia;72 in Evangelio quoque: Quum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quæ possidet;73 si autem fortior illo supervenerit, spolia ejus distribuet.

20

Et decantaverunt, Domine, nomen sanctum tuum, gratias agentes Deo Patri per Filium ejus, dicentes illud Apocalypsis: Dignus es, Domine, accipere librum, et solvere signacula ejus:74 quoniam occisus es, et redemisti nos Deo in sanguine tuo. Et rursus ibidem: Dignus est Agnus qui occisus est, accipere virtutem, et divinitatem, et sapientiam, et fortitudinem, et honorem, et gloriam, et benedictionem.75 Et victricem manum tuam, qua aerias debellasti potestates, laudaverunt pariter, illud concinentes: Benedictio, et claritas, et sapientia, et gratiarum actio, honor, et virtus, et fortitudo Deo nostro in sæcula sæculorum.76 Quoniam sapientia aperuit os muto- rum, id est, ora gentilium conversorum, qui muti erant a laudibus Dei, convertit in laudes ipsius, et prædicatores fecit ex eis, juxta illud in Psalmo:77 Lingua canum tuorum ex inimicis, ab ipso. Ora quoque Apostolorum et discipulorum, qui a tempore passionis Christi non audebant prædicare et apparere, aperuit gloriosissime in sancto Pentecostes die, misso et eis infuso Spiritu Sancto:78 quo facto, mox orsi sunt constantissime prædicare, multaque millia converterunt assidue.79 Corporaliter etiam Christus multos mutos fecit loquentes. Imo quamplures linguis eorum abscisis eloqui fecit et evangelizare.8081 Et linguas infantium fecit disertas, scilicet in die Palmarum, quando pueri Hebræorum cantaverunt dicentes:8283 Hosanna filio David! Benedictus qui venit in nomine Domini. Quando impletum est illud in Psalmo:84 Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem. Sed et multi infantuli in evangelica lege supernaturaliter sunt locuti.

Direxit opera eorum, id est, opera Christianorum Deus Pater direxit, in manibus Prophetæ sancti, id est in virtute et gratia, in fide et lege, præceptis atque consiliis Christi:8586 qui est magni consilii Angelus; et Propheta: de quo quidam vere dixerunt, Propheta magnus surrexit in nobis;87 et rursus, Hic est vere Propheta qui venturus est in mundum.88

Footnotes

  1. 2 * a ↩

  2. Gen. 11, 7. ↩

  3. Gen. ii, 7. ↩

  4. Gen. IV, 13. ↩

  5. Ibid. 5. ↩

  6. Joann. i, 29. ↩

  7. Eccle. ix, 1. ↩

  8. Gen. IV, 8. ↩

  9. Deut. X, 14, 15. ↩

  10. Gen. VII, 17-23. ↩

  11. Gen. VI-X. ↩

  12. Gen. VI, 14. ↩

  13. Gen. IV, 11, 12. ↩

  14. Gen. XI, 4. ↩

  15. Gen. XVII, 1. ↩

  16. Gen. XV, 1. ↩

  17. Deut. XXIX, 23. ↩

  18. Ibid. 17. ↩

  19. Gen. XIX, 26. ↩

  20. II Petr. II, 6, 7. ↩

  21. Gen. XIX, 16, 17. ↩

  22. Gen. xxviii, 12. ↩

  23. Gen. xxxi, 40, 41. ↩

  24. Gen. xxxii, 5, 10. ↩

  25. Ibid. 41. ↩

  26. Gen. xxxi, 23. ↩

  27. Ibid. 42. ↩

  28. Ibid. 24. ↩

  29. Ibid. xxxi, 24. ↩

  30. Ibid. 26. ↩

  31. Ibid. 28. ↩

  32. Gen. XLVIII, 22. ↩

  33. Osee xii, 3, 4. ↩

  34. Gen. xxxvii, 28. ↩

  35. Gen. xxxix, 17-19. ↩

  36. Ibid. 20. ↩

  37. Ibid. 21. ↩

  38. Ps. civ, 18. ↩

  39. Ps. xxxix, 19, 20. ↩

  40. Ps. xli, 50. ↩

  41. Gen. xli, 44. ↩

  42. Ibid. 40. ↩

  43. Gen. xli, 25-32. ↩

  44. Exod. i, 10-14, 22. ↩

  45. Exod. xiv, 31. ↩

  46. Exod. xv, 1. ↩

  47. Ibid. 20, 21. ↩

  48. 1 (cap. xi) ↩

  49. Ps. lxxxv, 11. ↩

  50. Ps. cxviii, 133. ↩

  51. Ps. iv, 4. ↩

  52. Matth. x, 28. ↩

  53. II Tim. II, 5. ↩

  54. Luc. xxi, 15. ↩

  55. Act. XIV, 21. ↩

  56. Eccli. XI, 27. ↩

  57. Ps. LX, 5. ↩

  58. Ps. LXII, 8. ↩

  59. Ephes. II, 3. ↩

  60. Coloss. I, 13. ↩

  61. Galat. I, 4; ↩

  62. Joann. III, 5. ↩

  63. Ps. LXV, 12. ↩

  64. Ps. XGII, 3, 4. ↩

  65. Ps. XCII, 3, 4. ↩

  66. Joann. IV, 13, 14. ↩

  67. Is. LVII, 20. ↩

  68. Eccl. XI, 27. ↩

  69. Tit. III, 3. ↩

  70. Coloss. 1, 24. ↩

  71. II Tim. ii, 10. ↩

  72. Is. LIII, 12. ↩

  73. Luc. XI, 21, 22. ↩

  74. Apoc. v, 9. ↩

  75. Ibid. 12. ↩

  76. Apoc. VII, 12. ↩

  77. Ps. LXVII, 24. ↩

  78. Act. II, 4. ↩

  79. Ibid. 14-41; IV, 4. ↩

  80. Marc. VII, 32-35; ↩

  81. Matth. IX, 33; XII, 22; XV, 30; ↩

  82. Matth. XXI, 9. ↩

  83. Luc. XI, 14. ↩

  84. Ps. VIII, 3. ↩

  85. Is. IX, 6. ↩

  86. (cap. XI) ↩

  87. Luc. VII, 16. ↩

  88. Joann. VI, 14. ↩

Chapter 11 of 20