Skip to the text

Articulus 11

EXPLANATIO CAPITULI UNDECIMI: ITER FECERUNT PER DESERTA.

BENEFICIA æternæ et increatæ Sapientiæ exhibita populo Israel ex Ægypti terra educto, et ipsorum Ægyptiorum justæ punitiones hic recitantur. Iter fecerunt filii Israel per Moysen educti, per deserta quæ non habitabantur. Quamvis enim fuerit ibi unum totale desertum, in quo pro maxima parte fuerunt pergentes, tamen illud in diversis partibus suis diversa sortitur vocabula: utpote desertum Ægypti, desertum Etham, desertum Pharan, desertum Sur, desertum Moab, desertumque Idumææ, ut patet in Exodo, etc. De quo legitur: Non dixerunt: Ubi est

Dominus, qui ascendere nos fecit de terra Ægypti, qui traduxit nos per desertum, per terram inhabitabilem et inviam, per terram sitis et imaginem mortis, per terram in qua non ambulavit vir, neque habitavit homo?1 Et in locis deserti illius totalis fecerunt casas, id est tabernacula de arboribus : in cujus rei memoriam præcepit Dominus festum Tabernaculorum servari, ut in Levitico et Deuteronomio patet.2 Ad Hebræos quoque scribitur de Abraham:3 Fide demoratus est in terra repromissionis, tanquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Jacob.4

Steterunt contra hostes, et de inimicis se vindicaverunt. Hoc cœptum est fieri, quando, ut in Exodo legitur, Josue et missi cum eo, pugnaverunt contra Amalecitas, et eos in ore gladii fugere compulerunt.5 Sitierunt, et invocaverunt te, et data est illis aqua de petra altissima. Hoc contigit, quando in deserto Raphidim aqua defuit eis, et Deo jubente Moyses percussit petram Horeb :6 de qua mox aqua copiosa manavit, bibitque populus. Unde subjungitur : et requies sitis de lapide duro, id est cessatio a siti, seu sitis exstinctio, per hoc quod potaverunt aquam fluentem de saxo illo durissimo, prout præallegato Exodi narratur capitulo. Vocatur demum petra illa, altissima, vel quia alte sita, vel propter excellentiam tanti miraculi in ea peracti. Sed quomodo dicitur hic, Invocaverunt te? quum scriptum sit prætacto capitulo, quod jurgati sunt contra Moysen, et murmuraverunt contra eum : quibus et dixit, Cur tentatis Dominum? Et respondendum, quod quidam de melioribus simul cum Moyse Dominum invocaverunt : de quibus Dominus dixit ad Moysen, Sume tecum de senioribus Israel.7

Sequitur de pœnis Ægyptiorum. Per quæ enim pœnas passi sunt inimici illorum, id est Ægyptii adversarii Israelitarum : qui Ægyptii passi sunt sitim, quum Deus convertisset aquas eorum in sanguinem ; a defectione potus sui, id est ex defectu aquæ quam solebant potare ; et in eis, scilicet in aquis, quum abundarent filii Israel : quia in terra Gessen, in qua morabantur, aqua non fuit in sanguinem versa, ut loquitur Augustinus ; lætati sunt de beneficiis Dei et abundantia potus. Per hoc beneficium, quum illis deesset, id est, dum deesset Ægyptiis sufficientia potus, bene cum illis actum est, id est, cum filiis Israel factum est gratiose, quia non fuerunt plagati sicut Ægyptii. Unde Dominus ait : Percutiam aquam fluminis, et vertetur in sanguinem ;89 pisces quoque qui sunt in flumine, morientur, et putrescent aquæ, et affligentur Ægyptii, bibentes aquam fluminis. Aliqui autem dicunt, quod etiam in terra Gessen aqua fuit in sanguinem commutata. Sed quando filii Israel hauserunt ex flumine, statim revertebatur sanguis ad aquæ naturam. De hoc super Exodum dictum est plenius.10

Nam pro fonte quidem sempiterni fluminis, id est pro aqua Nili instar fontis potabili : qui dicitur, flumen sempiternum, quia est unus de quatuor fluviis paradisi, et in Genesi vocatur Gehon : circumiens omnem terram Æthiopiæ, et ibi dicitur Gehon ;1112 inde autem in Ægyptum descendens, ubi Nilus vocatur, et per diversa loca ibidem dividitur : ut dictum est super Genesim. Humanum sanguinem, id est sanguinem in colore similem sanguini hominis, dedisti injustis, id est Ægyptiis, ad potandum, convertendo aquas eorum in sanguinem. Quam plagam juste perpessi sunt, quoniam peccaverunt infantulos Hebræorum submergendo in flumine.13 Unde adjicitur : Qui, scilicet filii Israel, quum minuerentur in traductione infantium occisorum, id est, pauciores numero fierent, per hoc quod eorum infantes occidebantur per submersionem in Nilo, dedisti illis, puta Hebræis, abundantem aquam ad potandum, insperate, id est præter spem, vel non convertendo aquas terræ Gessen in sanguinem, vel sanguinem haustum ab eis reducendo in aquæ naturam ; ostendens per sitim quæ tunc fuit in Ægyptiis, quemadmodum tuos, scilicet filios Israel, exaltares per diversa beneficia atque miracula, et adversarios illorum necares, utpote Ægyptios, qui vel siti, vel corrupti sanguinis potatione letaliter sunt afflicti.1415

Quum enim tentati sunt, id est, quum etiam filii Israel per adversa et sitim probati sunt, et paternaliter castigati, et quidem, id est certe seu utique, cum misericordia disciplinam accipientes, id est correctionem a Deo clementer, quia ad suam emendationem, et quia post disciplinam consecuti sunt consolationem; scierunt, id est cognoverunt, quemadmodum cum ira judicati impii, id est Ægyptii a Deo severiter puniti sine consolatione sequente, tormenta paterentur: quia de temporali pœna ad æternam prolapsi sunt. Frequenter tamen, Moyse exorante, Deus abstulit inflictam plagam Ægyptiis, juxta illud in Psalmo:16 Et non exacerbavit sermones suos.17 Sed illis in sua obstinatione manentibus, statim durius sunt plagati, quousque totaliter perierunt. Hinc subditur:

Hos quidem, puta Hebræos, tanquam pater monens probasti, id est, paternaliter per adversa exercitasti: juxta quod dictum est supra, Tanquam aurum in fornace probavit illos.18 Illos autem, scilicet Ægyptios, tanquam durus rex interrogans condemnasti, id est, rigorose peremisti, sicut rex per tormenta extorquet confessionem excessus a reo, et damnat confessum. Sic et Apostolus loquitur:19 Vide severitatem et bonitatem Dei: severitatem in eis qui perierunt; in te autem bonitatem, si tamen permanseris in bonitate. Absentes enim et præsentes similiter torquebantur: id est, tam illi Ægyptii qui non erant cum Pharaone, quam præsentes eidem, eisdem plagis puniebantur.

Deinde subditur de Hebræis, propter quorum oppressionem iniquam sic puniebantur Ægyptii. Duplex enim illos acceperat tædium, id est, duplici tædio affligebantur: et gemitus cum memoria præteritorum: id est, tædium et gemitus fuit in eis, propter mala seu adversa præsentia, juxta illud, Ingemiscentes filii Israel propter opera;20 et etiam ex recordatione præteritarum afflictionum, quas diu sustinuerunt, quia jam ante proprios amiserunt infantulos. Vel, Cum memoria præteritorum, id est ex recordatione prosperitatum, quas patres eorum tempore Joseph in Ægypto habebant.21 Qui enim adversitatibus premitur, gravius affligitur, quando se quandoque prosperatum fuisse reminiscitur. Unde sanctus Job dixit:22 Ego quondam ille opulentus, repente ad nihilum redactus sum. Boetius quoque: Infelicissimum, inquit, infortunii genus est, fuisse felicem.

Quum enim audirent per sua tormenta bene secum agi, id est, quum filii Israel didicissent, quod Deus eos paternaliter sic probaret ad profectum eorum, commemorati sunt Dominum, id est, Deum et ejus pietatem utiliter consideraverunt, admirantes in finem exitus, id est obstupescentes de sua pia eductione finali ex Ægypto et tribulationibus illis. Quem enim in expositione prava projectum deriserunt, id est Moysen, ex iniquo Pharaonis præcepto in aquis expositum:23 quem irriserunt, tam Ægyptii, quando primo venit ad Pharaonem ad educendum Hebræos, quam Hebræi, quorum unus dixit ad eum:2425 Quis te constituit judicem aut principem super nos? Et alii dixerunt Moysi, Recede a nobis, ut serviamus Ægyptiis.26 In finem eventus mirati sunt. Non similiter justis faciens, id est, Deus fuit ipsis Hebræis suis cultoribus, non taliter faciens sicut Ægyptiis, ut patet ex dictis: quod et generaliter accipi potest, quoniam aliter agit Deus cum justis, aliter cum injustis, sicut et diversimode peccant. Nam, teste Scriptura, Septies cadit justus, et resurgit;27 impius autem, quum in profundum venerit peccatorum, contemnit.28

Consequenter tangitur causa derelictionis et punitionis Ægyptiorum. Pro cogitationibus autem insensatis, iniquitates illorum: id est, propter insipientissimas Ægyptiorum cogitationes, quibus senserunt creaturis cultum latriæ exhibendum, permissi sunt ad pravissima facta corrure, atque in suis obdurari excessibus. Quæ quidem, id est quæ iniquitates, fuerunt, quod errantes per incredulitatem, colebant mutos serpentes et bestias supervacuas, id est viles atque inutiles, seu earum imagines, nullam vocem formare potentes. Unde dicitur per Prophetam : Ut adorarent talpas et vespertiliones. Quæ dicuntur mutæ, vel quia raucum et modicum sonum, aut quia non articulatam vocem producunt. Hinc quoque ait Apostolus : Mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei, in similitudinem corruptibilis hominis, et volucrum, et serpentium, et quadrupedum.29 Ob tantam impietatem, immisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam, videlicet ranas, scinifes, muscas, locustas, bruchos :3031 ut patet in Exodo et in Psalmo ; ut scirent, id est, ex qualitate suarum pœnarum adverterent, quia per quæ quis peccat, per hæc, id est eadem vel similia, et punitur, ut pœna correspondeat culpæ : sicut Sodomitæ, qui per ardorem et fœtorem sceleratissimæ immunditiæ peccaverunt, per ardorem intensissimum et fœtorem teterrimum ignis sulfurei sunt puniti.323334

Non enim impossibilis, id est impotens, erat omnipotens manus, id est virtus tua, quæ creavit orbem terrarum ex invisa materia, id est ex materia primo informi et confusa ac tenebrosa, juxta illud : Terra autem erat inanis et vacua, et tenebræ erant super faciem abyssi.35 Quod qualiter intelligendum sit, ibi diffuse expositum est.

Vel dicitur orbis terrarum creatus ex invisa materia, quia materia prima secundum se, non est quid, nec quanta, nec qualis, quum sit expers omnis substantialis accidentalisque formæ. Sed quum creare, sit ex nihilo facere, quomodo orbis terrarum dicitur creatus ex materia? Et respondendum, quia ut in exordio Genesis legitur, In principio creavit Deus cœlum et terram. Sicque elementum terræ immediate a Deo productum est in sua forma atque materia.36 Idcirco, quod dicitur creatum ex informi invisaque materia, intelligendum est, quod factum sit ex forma et materia, tanquam ex substantialibus partibus, non quasi ex præjacenti materia, quamvis aliqui aliter opinentur, ut super Genesim dictum est. Creare autem frequenter sumitur extense, pro Facere. Unde et Deus dicitur omnium Creator, quamvis multa ex materia facta sint præjacenti.

Immittere illis multitudinem ursorum, aut audaces leones, aut novi generis ira plenas et ignotas bestias, id est feras iracundissimas, ante non visas, aut vaporem ignium spirantes, ut dracones, aut fumi odorem, id est afflictivum fœtorem, proferentes, aut horrendas ab oculis suis scintillas emittentes : quarum non solum læsura, id est vulneratio, morsus, intoxicatio, poterat illos, scilicet Ægyptios, exterminare, sed et adspectus per timorem occidere, id est, tam excessivum timorem poterant Ægyptiis incutere, quod ex timore obissent. Passiones namque partis sensitivæ, fiunt cum corporali transmutatione; et quanto sunt intensiores ac magis prædominantes, tanto plus lædunt complexionem : et sua nimietate possunt mortem inducere, sicut et in Ecclesiastico legitur : Multos occidit tristitia.37 Et Daniel ex visione perterritus :38 Domine, inquit, in visione tua dissolutæ sunt compages meæ; sed et halitus meus intercluditur, et nihil in me remansit virium, et emarcui.39

Sed et sine his, id est absque læsione ferarum istarum, uno spiritu, id est in sola indignatione jussioneve tua, aut ministerio unius angelici spiritus, poterant occidi ipsi Ægyptii, persecutionem passi ab ipsis factis suis, id est, propter impia opera sua plagati; vel, Ab ipsis factis suis, id est propter manufacta idola sua, ac idololatrias, et præsertim propter excessus eorum in filios Israel; et dispergi, id est, diversimode perdi, per spiritum virtutis tuæ, id est per imperium omnipotentiæ tuæ, vel per spiritum angelicum tua virtute creatum.

Sed omnia in mensura, et numero, et pondere constituisti. Hoc ad litteram vi-40414243 detur inductum, ad assignandum causam cur Deus justus ac sapiens punivit Ægyptios per minuta ac vilia animalia: quia videlicet talia coluerunt. Et ita omnia Ægyptiorum tormenta disposuit et effecit ministerio angelorum, in mensura, id est certa proportione: ut quo majora erant peccata, eo et majora essent supplicia, juxta illud in Apocalypsi: Quantum glorificavit se, et in deliciis fuit;44 tantum date illi tormentum et luctum. Unde per Isaiam testatur Altissimus: In mensura contra mensuram, quum abjecta fuerit, judicabo eam:45 id est, in mensura justitiæ seu pœnæ, judicabo eam, contra mensuram, id est ad puniendum ejus iniquitatem secundum ipsius quantitatem. Sic quoque supplicia inferuntur in numero certo, prout meretur et exigit numerositas culpæ, eo quod nulla culpa maneat impunita; atque in pondere, quoniam quanto quis peccat ex majori libidine, et intentiori pravitatis affectu, eo acutiorem meretur ac sortitur punitionem. Potest etiam per mensuram certa duratio pœnæ intelligi: quamvis enim pœnæ inferni sint æternales, pœnæ tamen vitæ præsentis sunt temporales: quæ divinitus moderantur ac dispensantur. Sicque plagæ Ægyptiorum fuerunt sibi invicem succedentes, ac tempore certo durantes, secundum quod Pharao petiit sibi et suis ignosci, et plagas auferri.46

Præterea verba ista per se sumpta profundius possunt exponi. In primis etenim dicere possumus, quod omnia simul sumpta, id est totum universum, constitutum et factum sit in mensura, quia finitum est in dignitate et esse specifico, in quantitate et potestate; et item in numero, quoniam unus est mundus, non multi aut innumerabiles, ut quidam imaginati sunt; in pondere quoque, quo omnia tendunt ad centrum, inclinationemque habent ad proprium finem. — Insuper quælibet res subsistens, facta est in mensura, quoniam habet esse limitatum ac determinatam naturam. Facta est quoque in numero, in quantum constat ex essentialibus suis partibus aut principiis, ut ex forma et materia, vel ex actu et potentia, sive ex quod est et quo est, et certam differentiam habet, qua ad gradum aliquem essentialis perfectionis suæ contrahitur; et in pondere, id est in naturali inclinatione ad proprium finem. Hinc Augustinus asserit, omnia facta in modo, specie et ordine:47 per modum, intelligens mensuram; per speciem, numerum, nam et species rerum se habent ut numeri; per ordinem, pondus. Ad quæ reducuntur tria, quæ in libro LXXXIII Quæstionum inducit, dicendo: Quod constat, quod discernitur, quod congruit. Unumquodque etenim per suum esse constat, per naturam specificam seu formam cognoscitur, per ordinem congruit. Amplius, quum Deus dicatur causa universorum efficiens et exemplaris atque finalis, causat hæc tria in rebus secundum quamdam appropriationem. Nam in quantum causa efficiens, dat esse; in quantum causa exemplaris, largitur speciem; in quantum causa finalis, imprimit pondus seu ordinem ad proprium finem. — De hac materia possunt multa introduci subtilia: quæ in opusculo de Venustate mundi et pulchritudine Dei induxi.

Hinc ait Scriptura de Creatore:48 Qui numerat multitudinem stellarum. Et in libro Job: Qui fecit ventis pondus, et aquas appendit in mensura.49 Unde dixit Boetius: Omnia quæ a primæva rerum origine processerunt, ratione numerorum sunt condita. In his Deus mundum constituit, regit, ac judicabit. In his justus Judex nec comprehendi potest, nec reprehendi. Omnia in clausura horum trium latent abscondita: quæ clavibus sapientiæ, justitiæ, ac judicii Dei reserabuntur, quando illuminabuntur abscondita tenebrarum, et revelabuntur consilia cordium.50

Multum enim valere, tibi soli supererat semper: id est, non ex impotentia immisisti Ægyptiis animalia illa minima in vindictam, quoniam æternaliter omnipotens es, et semper facere potes majora ac plura quam facis, imo infinities plura, quum sis infinitæ potentiæ. Et virtuti brachii tui quis resistet? id est, potestati majestatis tuæ nullus potest resistere. Potest etiam per brachium Dei, Filius ejus intelligi, juxta illud: Salvavit sibi dextera ejus, et brachium sanctum ejus;5152 itemque, Fecit potentiam in brachio suo. Quoniam tanquam momentum, id est stilus seu lingua, stateræ, sic ante te est orbis terrarum, id est parvæ et modicæ reputationis, imo dependens incessanter a te, et tanquam pulvis exiguus respectu majestatis tuæ immensæ: juxta quem modum loquitur Isaias, Ecce gentes quasi stilla situlæ, et quasi momentum stateræ reputatæ sunt;53 et tanquam gutta roris antelucani, id est roris qui ante lucem descendit, et solis ardore mox desiccatur.

Sed misereris omnium: nam Creator universa pie conservat in esse, et providet creaturis, viatoribus quoque misericors est; quoniam omnia potes: sicque omnipotentia tua plena est pietate ac sapientia, non tyrannide, nec violentia. Imo substantialiter est ipsa bonitas, pietas, et sapientia tua, quæ etiam damnatos punit citra condignum. Et dissimulas peccata hominum propter pœnitentiam, id est, ea punire differs, et habes te quasi non videas, quatenus interim pœniteant, et salventur: juxta illud Isaiæ, Propterea exspectat Dominus, ut misereatur vestri.54 Unde ait Apostolus: Ignoras quoniam benignitas Dei ad pœnitentiam te adducit?55 Vel, Dissimulas peccata hominum propter pœnitentiam, id est, per pœnitentiam hominum ea dimittis, et impunita transire permittis, non infligendo saltem pœnam æternam, sed illam mutando in temporalem. Possetque esse tanta contritio, quod tota pœna dimitteretur: quoniam ipsa contritio, est magna spontaneaque sui ipsius interior punitio.

Diligis enim omnia quæ sunt, in quantum sunt, et tuam bonitatem participant: sic enim tibi aliqualiter assimilantur, et amabilia, non odibilia, exstant. Natura quippe secundum se considerata, pura est atque amabilis. Propter quod frequenter in Prophetis tota gens, etiam iniqua, nomine filiæ et nomine virginis designatur: sicut dicitur per Isaiam, Descende, sede in pulvere, virgo filia Babylon:56 ad insinuandum quod natura hominum in se instar virginis pura sit, et instar filiæ existat amabilis, ut super Isaiam tangit Hieronymus. Et nihil odisti eorum quæ fecisti, quantum ad id quod habet creatura a te; sed quantum ad id quod habet ex libera voluntate, potest odibilis fieri, non in se, sed per comparationem ad culpam: prout infra habetur, Odio sunt Deo impius et impietas ejus;57 et in Psalmo, Odisti omnes qui operantur iniquitatem.58 Iste est amor Dei ad creaturas naturalis. Porro amore prædestinationis amat solos electos. Unde testatur per Prophetam:59 Jacob dilexi, Esau autem odio habui. Universos quoque qui in caritate exsistunt, amat amore præsentis justitiæ. Nec enim odiens aliquid constituisti, aut fecisti. Omnia enim fecit propter bonum convenientemque finem, ut suo modo bona sint, et bene sit eis.

Quomodo autem posset aliquid permanere, nisi tu voluisses? quasi dicat, Nequaquam: quoniam tanta est dependentia creaturæ ad Creatorem, ut nec ad momentum queat subsistere aut durare sine illius voluntate et conservatione. Imo plus dependet ab illo, quam splendor a luce, aut dies a sole, aut quævis creatura ab alia. Aut quod a te vocatum non esset, conservaretur? id est, impossibile est aliquid conservari, nisi te imperante. Parcis autem omnibus: eo modo quo dictum est, Misereris omnium; quoniam tua sunt, Domine: causa enim naturaliter amat et conservat suum effectum, et bonus Creator propriæ creaturæ libenter propitiatur, dummodo illa non se figat in malo; qui amas animas, id est, rationales animas specialiter diligis, quoniam ad æternam beatitudinem, ad tui ipsius beatificam fruitionem eas creasti et ordinasti, saltem antecedente voluntate, et quantum in te

1 Tim. 11, 4. est, qui omnes homines vis fieri salvos;60 verumtamen quosdam, non omnes, prædestinasti. Corpora vero propter animas dilexisti et condidisti.

Juxta mysticum intellectum, sicut filii Israel iter fecerunt per deserta inhabitabilia, sic veri Christifideles per vastitatem sæculi hujus tendunt ad patriam regni cœlestis.61 Stantque spiritualibus armis accincti contra hostes suæ salutis: de quibus se vindicant, dum tanto instantius serviunt Deo, quanto acrius ab illis tentantur ac impugnantur ut recedant ab eo.

Sitiunt quoque esuriuntque justitiam, et invocant Deum Patrem:62 qui de petra altissima tribuit eis aquam, id est, de plenitudine gratiæ Christi eis propinat, ac meritis Salvatoris virtuteque suæ salutiferæ passionis spiritualiter reficit eos. Quemadmodum etiam reprobi, perfidi, hæretici, schismatici, atque in vitiis obstinati, moriuntur in præsenti morte peccati, deinde morte infernalis supplicii, ex spiritualis inopia defectuque poculi, de quo loquitur Filius Dei, Qui sitit, veniat ad me, et bibat;63 sic electi et veri Christiani misericordiam consequuntur finalem, et aqua sapientiæ, poculo consolationis internæ, rore illustrationis supernæ potantur. Quibus clamat Salvator: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos.64 Porro iniquis et reprobis dat pro fonte sempiterni fluminis, id est pro communicatione et infusione donorum gratiæ et gloriæ Unigeniti Dei (de quo in Psalmo: Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ, et torrente voluptatis tuæ potabis eos;65 quoniam apud te est fons vitæ), humanum sanguinem bibere, id est sanguinolentis ac turpibus operibus delectari, et persecutione justorum gaudere; aut trucidare se invicem, ita quod sanguis sanguinem tangit, ut in Osee habetur.66

Postremo, sicut Ægyptii sunt puniti per parva et vilia animalia, qualia coluerunt; sic indurati Judæi, pagani, hæretici, schismatici, qui fabularum suarum et vanitatum atque errorum colunt figmenta magis, quam Deum atque catholicam veritatem, infernalibus traduntur bestiis devorandi, et exterminat eos multitudo vilissimorum spirituum immundorum.

C

Footnotes

  1. Jer. II, 6. ↩

  2. Lev. xxiii, 34-36; ↩

  3. Deut. xvi, 13-15. ↩

  4. Hebr. xi, 9. ↩

  5. Exod. xvii, 9-13. ↩

  6. Ibid. 1, 6. ↩

  7. Ibid. 5. ↩

  8. Exod. vii, 20. ↩

  9. Exod. vii, 17, 18. ↩

  10. Exod. art. xii, circa finem. ↩

  11. Gen. ii, 13. ↩

  12. Gen. ii, 13. ↩

  13. Exod. 1, 22. ↩

  14. Exod. i, 22. ↩

  15. Ibid. 2, 3. ↩

  16. Exod. VIII, 12, 13, 30, 31; IX, 33; X, 18, 19. ↩

  17. Ps. CIV, 28. ↩

  18. Sap. III, 6. ↩

  19. Rom. XI, 22. ↩

  20. Exod. II, 23. ↩

  21. Gen. XLVII, 6, 11, 12; L, 21. ↩

  22. Job XVI, 13, 8. ↩

  23. Exod. I, 22; II, 3. ↩

  24. Exod. II, 14. ↩

  25. Exod. V, 23. ↩

  26. Exod. XIV, 12. ↩

  27. Prov. XXIV, 16. ↩

  28. Prov. XVIII, 3. ↩

  29. Rom. 1, 23. ↩

  30. Exod. VIII, 6, 17, 24; x, 13-15; ↩

  31. Ps. cIV, 30, 31, 34. ↩

  32. Ibid. 24. ↩

  33. * torquetur Gen. xIX, 4-9. ↩

  34. In Gen., art. vi. ↩

  35. Ibid. 1, 2. ↩

  36. Is. 11, 20. ↩

  37. Eccli. xxx, 25. ↩

  38. Eccl. xxx, 25. ↩

  39. Dan. x, 16, 17, 8. ↩

  40. Dan. i, 2. ↩

  41. Rom. i, 23. ↩

  42. Is. ii, 20. ↩

  43. * disposuisti ↩

  44. Apoc. XVIII, 7. ↩

  45. Is. XXVII, 8. ↩

  46. Exod. VIII, 8, 28; IX, 28; X, 17. ↩

  47. Ps. i, 1. ↩

  48. Ps. CXLVI, 4. ↩

  49. Job XXVIII, 25. ↩

  50. I Cor. IV, 5. ↩

  51. Luc. 1, 51. ↩

  52. Ps. xcvii, 1. ↩

  53. Is. xi, 15. ↩

  54. Is. xxx, 18. ↩

  55. Rom. II, 4. ↩

  56. Is. xlvii, 1. ↩

  57. Sap. xiv, 9. ↩

  58. Ps. v, 7. ↩

  59. Malach. 1, 2, 3. ↩

  60. 1 Tim. ii, 4. ↩

  61. Sensus mysticus. ↩

  62. Matth. v, 6. ↩

  63. Joann. vii, 37. ↩

  64. Matth. xi, 28. ↩

  65. Ps. xxxv, 9, 10. ↩

  66. Osee iv, 2. ↩

Chapter 12 of 20