Skip to the text

Articulus 12

EXPOSITIO CAPITULI DUODECIMI: O QUAM BONUS ET SUAVIS EST, DOMINE, SPIRITUS TUUS!

RECITANTUR hic beneficia filiis Israel præstita tempore ingressionis in terram promissionis sub Josue. O quam bonus et suavis est, Domine, spiritus tuus, scilicet Spiritus Sanctus, in omnibus! Ipse enim est substantialiter et incircumscriptibiliter bonus et dulcis in se, bonus quoque et dulcis in omnium gubernatione, et suorum charismatum communicatione. Hoc auctor admirative præmittit ex consideratione pietatis et gratiæ Dei circa Israeliticum populum. Ideoque hos qui exerrant, id est, a via veritatis et salutis ac gratiæ deviant, partibus corripis, id est, particulariter et segregatim castigas et punis, quatenus unus emendetur exemplo alterius, atque pœniteat: et quamvis interdum plures simul corripiantur, raro tamen aut nunquam iniquorum collectio, universæve gentes et nationes iniquæ. Et de quibus peccant admonens alloqueris: id est, per instinctum divinum et angelicum, per flagella et beneficia, per miracula et doctrinas, exhortaris iniquos de his in quibus peccant: ut scilicet cessent peccare, nec abutantur rebus creatis. Ideo subditur : ut relicta malitia infidelitatis, idololatriæ, ac habitus vitiosi, credant in te, Domine, per fidem formatam.

Illos enim antiquos inhabitatores terræ tuæ sanctæ, videlicet septem, vel potius decem gentes Chananæorum, habitantes olim in terra promissionis : quæ sancta vocatur, quia in ea tempore veteris Testamenti viguit cultus Dei ; et in fine veteris legis, inchoante novi tempore Testamenti, completa sunt ibi mysteria Christi, et primitiva Ecclesia conversata est ibi sanctissime. Quos exhorruisti, non ob id quod erant, sed quod fecerant, sicut subjungitur : quoniam odibilia tibi opera, id est peccata gravissima, faciebant per medicamina, id est sortilegia atque auguria, per quæ sibi quærebant mederi, et sacrificia injusta idolis immolata, imo dæmonibus, dicente Apostolo :1 Quæ immolant gentes, dæmoniis immolant.

Et filiorum suorum necatores sine misericordia : quia propriam sobolem offerebant in holocaustum idolis suis, juxta illud in Psalmo : Et effuderunt sanguinem innocentem, sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum, quas sacrificaverunt dæmoniis;2 et comestores viscerum hominum : quia de carnibus sacrificatis aliquid comedebant, ut aliqui dicunt, juxta illud in Psalmo : Comederunt sacrificia mortuorum.3 Aliqui vero opinantur oppositum, asserentes quod iste sit metaphoricus sermo : quemadmodum de oppressore et cupido officiato communiter dicitur, quod hominum sit comestor. Secundum quod Dominus loquitur per Prophetam :

Qui comedunt carnem populi mei;4 et in Psalmo, Dum appropiant super me nocentes, ut edant carnes meas.5 Et alibi dicitur per Job : Quare persequimini me sicut Deus, et carnibus meis saturamini?6 Et devoratores sanguinis : quia ex sanguine pecorum immolato sumpserunt in usum suum; et auctores parentes, id est generativa principia, animarum inauxiliatarum, id est sobolis suæ auxilio parentum propriorum destitutæ. Nam contra legem naturalem ac divinam, occidebant et diis suis offerebant propriam prolem, quam potius a morte debebant defendere.

Perdere, id est occidere et auferre, voluisti a medio sacramento tuo, id est a Terra sancta in medio terræ habitabilis situata, in qua sacra implesti mysteria, per manus parentum nostrorum, scilicet duodecim tribuum sub Josue, sicut in libro ejus describitur, ut dignam perciperent peregrinationem puerorum Dei, id est, merito acciperent Terram sanctam in hereditatem :7 in qua pueri Dei, Abraham, Isaac et Jacob, fuerunt peregrinati, secundum illud :8 Dedit illam Jacob puero suo, et Israel dilecto sibi.9 Quæ tibi omnium carior est terra : id est, pro tempore illo magis erat electa, ut in ea verus Deus coleretur, et Christi mysteria complerentur, ac primitiva conversaretur Ecclesia.

Sed et his tanquam hominibus peperisti, id est, Chananæis tribuisti pœnitentiæ locum : et quidam eorum fuerunt conversi, ut Gabaonitæ, et aliarum trium urbium habitatores, ut in libro Josue habetur.10 Et misisti antecessores exercitus tui vespas, id est animalia parva sic dicta, quæ (ut aliqui scribunt) præcesserunt populum Israel, qui vocatur hic exercitus Dei : quæ venenatis suis aculeis multos occiderunt Chananæorum, ut subditur, ut illos paulatim exterminarent. Alii per vespas intelligunt acerrimos timores, atque angustias Chananæorum, formidantium Israelitarum adventum, prout in libro Josue habetur : Irruit in nos terror vester, et elanguerunt omnes habitatores terræ.11 Unde ex vehementi timore Hevæi dicuntur fugisse a terra illa ante Hebræorum ingressum.

Non quia impotens eras in bello subjicere impios justis : id est, non ideo præmisisti sic vespas, quod non potueris per filios Israel aut ministerio angelico subdere Chananæos illos Hebræis, aut bestiis sævis, id est ferocibus, aut verbo duro simul exterminare illos iniquos. Sed partibus judicans, id est paulatim et per partes illos ejiciens et occidens, dabas pœnitentiæ locum residuis, ut dictum est. Ideo quoque non simul exterminavit illos, ne terra illa tam magna, pro grandi parte redigeretur in solitudinem, et sic bestiæ multiplicarentur in ea contra Israelitas:12 quoniam filii Israel non poterant totam terram illam sufficienter populare tam cito, ut in Deuteronomio legitur. Non ignorans quoniam iniqua est natio eorum, puta Chananæorum, id est a juventute et pueritia vitiis assueta, et naturalis malitia ipsorum, id est in consuetudinem ducta, quæ est altera natura, et quia ex dispositione suæ complexionis erant multum proni ad vitia. Verumtamen, sicut peccatum est contra rationem, quæ deprecatur et inclinat ad optima; sic est contra naturam bene institutam seu integram, non corruptam, et innaturale. Propter quod Tullius virtutem definiens: Virtus, inquit, est habitus naturæ rationique consentaneus. Et quoniam non poterat mutari cogitatio cordis illorum prava ad bonum, in perpetuum: id est, valde difficulter poterant flecti et emendari, utpote obstinati: non tamen simpliciter inconvertibiles erant, utpote liberum habentes arbitrium, nondum determinate fixum ad unum.

Semen enim erat maledictum ab initio secundæ ætatis mundi. Nam mox post diluvium, quum Cham filius Noe ostendisset fratribus suis patris sui virilia, locutus est Noe:1314 Maledictus Chanaan, servus servorum erit fratribus suis. Verumtamen maledictio illa Chanaan filii Cham, et Chananæorum natorum ex Chanaan, non fuit nisi addictio ad quædam temporalia mala pœnalia: quoniam filii pro parentum peccatis non maledicuntur quantum ad animam, per spiritualium subtractionem bonorum, ut plenius dixi super Genesim, et super Jeremiam, ac alibi sæpe. Verumtamen ex illa maledictione poterant posteri proniores esse ad vitia, ægre ferentes servituti se esse subjectos. Vel sensus est, quod in præscientia Dei erant maledicti, id est præsciti ac reprobi. Nihilo minus bonus et pius Deus fecit pro illorum conversione, quod erat in se; et quia tam difficulter convertibiles erant, paulatim ac diu admonuit eos.

Nec timens aliquem, veniam dabas peccatis illorum: id est, non distulisti punitionem Chananæorum, nec pepercisti quibusdam eorum ex timore alicujus superioris aut potentioris, quum tu sis universis ac singulis infinite potentior incomparabiliterque sublimior, nec appellari potest a tuo judicio. Quis enim dicet tibi, Quid fecisti? id est, nullus te reprehendere potest: juxta illud ad Romanos: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit, Quid me fecisti sic?15 Hoc, inquam, nemo potest dicere de jure, quamvis de facto quis irrationabiliter dicat. Aut quis stabit contra judicium tuum ad resistendum efficaciter ei? secundum illud Isaiæ: Væ qui contradicit factori suo.16 Numquid dicit lutum figulo suo, Quid facis? Aut quis in conspectu tuo veniet vindex iniquorum hominum? id est, nullus poterit ante te comparere ad vindicandum in te punitionem aut condemnationem iniquorum, quos pœnis adjudicas: quia in ditione tua cuncta sunt posita, et non est qui tuæ possit resistere voluntati, aut tuum reprobare judicium.17 Ideo in Job fertur: Si fortitudo quæritur, robustissimus est;18 si æquitas judicii, nemo audet pro me testimonium dicere.19 Unde rursus sanctus Job fassus est: Vere scio, quod non justificetur homo compositus Deo; si voluerit contendere cum eo, non poterit ei respondere unum pro mille.20 Aut quis tibi imputabit, si perierint nationes quas tu fecisti? id est, nullus valet tibi juste imputare pereuntium peccata ac tormenta: quoniam quantum in te est, nullum perire permittis; imo per instinctus divinos atque angelicos ac aliis variis modis ad salutem hortaris. Qui per Ezechielem locutus es: Numquid voluntatis meæ est mors impii, et non ut convertatur a viis suis, et vivat?21 Verumtamen quidam omnino perversi, conantur in Deum retorquere pereuntium culpam. De quibus ait Psalmista:22 Quoniam declinaverunt in te mala. Contra quos ad Romanos disputat Paulus.

Nec enim est alius Deus quam tu: ideo superiorem non habes, neque æqualem a te diversum; cui cura est de omnibus, id est, universorum providentiam habes, specialiter tamen intellectualium creaturarum, potissime electarum.2324 Propter quod dixit Apostolus: Numquid de bobus cura est Deo?25 Divinæ autem providentiæ dispositio aut præcognitio, ad universa et singula distincte ac plenarie se extendit, sicut cognitionis requirit perfectio; exsequitur autem providentiam suam in multis per causas secundas. Ideo ait Salvator: Nonne quinque passeres veneunt dipondio, et unus ex illis non est in oblivione coram Deo?2627 Vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt. Ut ostendas quoniam non injuste judicas, id est, judicialiter seu sententialiter profers, judicium.28 Neque rex, qui in suo officio sequitur rationem, sapientiam et virtutes, neque tyrannus, qui utitur voluntate pro ratione, et impetum sequitur passionum, in conspectu tuo inquirent de his quos perdidisti, id est, discutere poterunt, aut conqueri valebunt, cur impios perire permisisti, aut condemnasti.2930 Hinc Dominus in Job loquitur:31 Numquid condemnabis me, ut tu justificeris?

Quum ergo sis justus, juste omnia disponis, dando unicuique quod meretur. Nec obstat quod multa pie disponit, et quod universæ viæ ejus misericordia et veritas:32 quoniam ipse tam bonus est, ut justum sit eum quædam clementer ac pie disponere. Imo miserationes ejus super omnia opera ejus. Unde et Jacobus ait: Superexaltat autem misericordia judicium.33 Idcirco, quum Deus dicitur omnia juste disponere, intelligendum est quod universa decenter, et sicut dictat sapientia ejus, disponit. Sicque cantatur in Psalmo: Justus Dominus in omnibus viis suis. Sed et quantum ad finalem retributionem, omnia juste disponit, et injustitiam culpæ per æquitatem supplicii recompensat atque instaurat.34 Ipsum quoque qui non debet puniri, id est innocentem ac justum, condemnas, id est, temporalibus pœnis quandoque adjudicas, ad majus meritum suum, et ad aliorum ædificationem, et ad patientiæ suæ exercitationem, probationem, et coronationem: ut Job, Tobiam, et Paulum. Unde sanctus Job: Multiplicabit (inquit) vulnera mea, etiam sine causa, id est sine culpa mea.35 Et exterum æstimas a tua virtute, id est, permittis reputari extraneum a tua protectione: quia secundum exteriorem apparentiam, ita te habes ad eum, quasi non pertineat ad te. Unde amici Job et Tobiæ insultaverunt eis tanquam hypocritis et a Deo relictis.36 Propter quod Job dixit: Deridetur justi simplicitas; et rursus, Nunc in eorum canticum versus sum;37 itemque, Fratres mei elongaverunt a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me.3839 Denique istud in Christo maxime patet: qui quæ non rapuit, exsolvit; quem propter scelus populi sui Pater percussit in tantum, quod reputatus fuit tanquam leprosus, et percussus a Deo, et humiliatus.

Virtus enim tua, justitiæ initium est: id est, tu ipse, seu sanctitas aut omnipotentia tua, est causa, regula, et mensura omnis justitiæ ac virtutis. Ideo eo ipso quod tu judicas aliquid esse justum, sequitur quod sit justum. Et quidquid agis, eo ipso quod illud a te, qui essentialiter bonus et sanctus es, agitur, bonum et irreprehensibile est. Ideo loquitur Isaias:

Cum quo iniit consilium, et instruxit eum, et docuit eum semitam justitiæ, et erudivit eum scientia, et viam prudentiæ ostendit illi?40 Ideo ait: An non licet mihi quod volo facere?41 Et ob hoc quod omnium Dominus es auctoritate creationis, judiciaria potestate, et omnipotenti imperio. Non tamen omnium Dominus est per debitam inferiorum subjectionem atque obsequium. Propter quod in Evangelio loquitur:

Quid dicitis mihi, Domine, Domine, et non facitis quæ dico? Etiam dicitur per Prophetam: Si Dominus ego sum, ubi est timor meus?42 Omnibus te parcere facis, id est, propria voluntate ac pietate cunctis te exhibes pium. Nam et reprobos in præsenti a multis retrahis vitiis instinctu divino et per angelorum custodiam, multa quoque beneficia tribuis impiis et ingratis; damnatos etiam minus quam meruerunt, affligis. Ideo asserit Christus:43 Altissimus, benignus et misericors est super ingratos et malos.

Virtutem enim ostendis, id est, omnipotentiam tuam variis modis declaras, in operibus naturæ ac gratiæ, in naturalibus et supernaturalibus, in actibus justitiæ et pietatis; tu qui non crederis in virtute esse consummatus, id est, quem perfidi quidam putant non esse omnipotentem, et in omni potestate perfectum. De quibus in libro Job fertur:44 Quasi nihil possit facere Omnipotens, ita æstimaverunt eum. Et hos qui te nesciunt esse, et in omni perfectione esse immensum, in audaciam traducis, id est, propter eorum stultam audaciam, qua se putant impune peccare, et audacter provocant Deum, ducis de culpis eorum ad debitas pœnas. Interdum tamen aliquos tales misericorditer traducit de tanta ignorantia ac perfidia, ad fidei veritatem ac gratiam. Traducit quoque et tales, dum justo judicio permittit eos de vitiis in vitia prolabi.

Tu autem dominator virtutis, id est dominator virtuosus ac potens, vel, dominator, causa omnis creatæ virtutis, cum tranquillitate judicas, id est cum pace imperturbabili et summa quiete. Nam sine occupatione et inquietudine regit et judicat universa, quum sit potentiæ et sapientiæ penitus infinitæ. Verumtamen in Scripturis adscribuntur Deo quædam animi passiones, ut quod cum ira, furore, indignationeque judicet:45 quæ omnia intelligenda sunt tropice, quantum ad similitudinem operis, non quoad inquietudinem mentis. Propter quod ait per Jeremiam: Numquid me ad iracundiam provocant?46 nonne semetipsos in confusionem vultus sui? Et cum magna reverentia disponis nos, id est magnifice et præclare, prout tuam condecet majestatem. Vel etiam, Cum reverentia magna, quia multum honorificas homines, quod tam benigne eos gubernas, et eorum pœnitentiam præstolaris, ac jugiter eis offers gratiam et amicitiam tuam, sanctosque angelos ad eorum custodiam deputas.47 Ideo ait Psalmista: Minuisti eum paulo minus ab angelis. Subest enim tibi, quum volueris, posse: id est, potestas ad omnia tibi placentia peragenda, adest tibi juxta libitum tuum.

Docuisti autem populum tuum per talia opera, id est per opera tuæ pietatis et æquitatis, quoniam oportet justum esse et humanum, id est, ut ipsi exemplo tui, sint justi simul et pii, justitiam et clementiam contemperando per discretionem. Unde in Evangelio ait Salvator:48 Estote misericordes, sicut et Pater vester cœlestis misericors est.4950 Apostolus quoque: Estote, inquit, imitatores Dei sicut filii carissimi. Et istud ad præsidentes præcipue spectat; omnium tamen intellectualium creaturarum perfectio est, suo Creatori in virtutibus assimilari. Et bonæ spei fecisti filios tuos, id est, filiis Israel dedisti spem veniæ impetrandæ dum peccarent; qui judicans, das locum in peccatis pœnitentiæ, id est, tempus et facultatem pœnitendi das hominibus quando peccant, quia non statim eos condemnas, sed ad pœnitentiam exhortaris.

Si enim, id est quia, inimicos servorum tuorum, id est Ægyptios et Chananæos, adversarios filiorum Israel, et debitos morti, quia mortem temporalem ac infernalem promeruerunt, cum tanta cruciasti attentione, id est cum tam pio moderamine et consideratione fragilitatis humanæ, puniendo eos paulatim, et cum interpolatione, ut interim pœniterent, et liberasti eos a plagis inflictis, Moyse exorante, et pœnam differendo, ac aliquos convertendo, ut dictum est:5152 nam et vulgus promiscuum Ægyptiacum innumerabile exivit cum filiis Israel de Ægypto; dans tempus et53 locum, per quæ possent mutari a malitia, vexatione eis intellectum præbente :54 cum quanta diligentia judicasti filios tuos? id est, utique cum ampliori miseratione disposuisti filios Israel, et peccantes paternaliter corripuisti, et castigasti pro eorum salute, quorum parentibus, scilicet Abrahæ, Isaac, et Jacob, juramenta et conventiones dedisti bonarum promissionum, id est, cum juramento eis promisisti, dare eorum posteritati terram promissionis : imo et bona gratiæ ac gloriæ promisisti eisdem, sicut in Missa cantatur : Michael repræsentet animas in lucem sanctam, quam olim Abrahæ promisisti et semini ejus. Nam Abrahæ dixit :55 Merces tua magna nimis. Dedit quoque Patriarchis illis conventiones harum promissionum, quia multa præcepit eis, cum hujus conditionis adjectione, quod si facerent ea, daret eis hujusmodi bona.

Quum ergo nobis disciplinam das, paternaliter castigando in vita hac, ne æternaliter pereamus : juxta56 illud, Quia quem diligit Dominus, corripit, et quasi pater in filio complacet sibi;57 inimicos nostros, scilicet infideles, multipliciter flagellas, eos in sua duritia relinquendo, et non solum temporaliter, sed æternaliter puniendo. Unde et Salomon ait :58 Si justus in terra recipit, quanto magis impius et peccator? Ut bonitatem tuam cogitemus, considerando quam paterne ac pie agas nobiscum, judicantes, id est, prudenter discernentes correctionem nostram a reproborum punitione; vel, Judicantes, id est, dum proximos judicamus, ut simus eis benigni et indulgentes, sicut Deus nobiscum misericorditer egit. Unde in Evangelio dicitur servo iniquo : Serve nequam, omne debitum dimisi tibi, quia rogasti me :59 nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum? Hinc hortatur Apostolus : Donantes vobismetipsis, sicut et Deus in Christo donavit vobis.60 Et quum de nobis judicatur, id est, quum pro nostris culpis judicamur et punimur in vita præsenti, speremus misericordiam tuam obtinere : quia non judicas bis in id ipsum, et pœnæ vitæ præsentis sunt medicinales.61

Unde et illis qui in vita sua insensate et injuste vixerunt, videlicet Ægyptiis, qui insipienter se habuerunt ad Deum, et injuste ad Hebræos, quos oppresserunt, per hæc quæ coluerunt, id est per parva et vilia animalia, quæ adoraverunt, dedisti summa tormenta, id est valde magna supplicia, immittendo eis ranas, muscas, scinifes, bruchos, locustas, quoniam talpas, vespertiliones, serpentesque coluerunt :6263 et quia non pœnituerunt in pœnis his, adepti sunt pœnas æternas. Ideo subditur :

Etenim in erroris via diutius erraverunt, id est, in sua idololatria ac ceteris vitiis permanserunt pro majori parte usque ad mortem, deos æstimantes hæc, quæ in animalibus sunt supervacua, id est vilia et inutilia bruta præfata, infantium insensatorum more viventes, id est stulte et pueriliter, non pensantes tam vilia non esse colenda. Propter hoc tanquam pueris insensatis judicium in derisum dedisti : id est, Ægyptiis intulisti derisibile illud supplicium muscarum et similium bestiolarum, sicut pueri insensati solent derisibiliter corrigi. Qui autem ludibriis, id est pœnis illis irrisione aspernationeque dignis, et increpationibus Moysis, seu Dei punientis, non sunt correcti, id est, non pœnituerunt veraciter et constanter, dignum judicium Dei experti sunt : quia in mari Rubro submersi seu aliter mortui, perpetuo sunt damnati.

In his enim quæ patiebantur, moleste ferebant, id est, ipsas suas punitiones ægre et impatienter sustinuerunt; in quibus patientes, id est, pœnam magnam habentes, indignabantur contra Deum Hebræorum eos sic punientem, cujus omnipotentiæ invidebant : sicut in Apocalypsi scribitur de quibusdam : Manducaverunt linguas suas præ doloribus, et non egerunt pœnitentiam, ut darent gloriam Deo;64 sed blasphemaverunt nomen Dei habentis potestatem super has plagas. Per hæc, quæ putabant deos, in ipsis quum exterminarentur, videntes illum quem olim negabant se nosse, verum Deum agnoverunt. Littera intricata est. Est igitur sensus et ordo verborum: Ægyptii aut etiam Chananæi, videntes, id est aliqualiter cognoscentes, illum quem olim negabant se nosse, scilicet Deum Israel: de quo Pharao dixit: Quis est Dominus, ut audiam vocem ejus, et dimittam Israel?65 Nescio Dominum, et Israel non dimittam. Cognoscentes, inquam, illum per hæc flagella, quum exterminarentur quæ putabant esse deos, id est, idola eorum (quæ putabant esse deos suos, seu deos inter ipsos) destruerentur a Deo qui in diis Ægyptiorum exercuerat66 ultionem, ut fertur in Exodo, vel a filiis Israel qui idola Chananæorum dissipaverunt, sicut in Deuteronomio sæpissime jussum fuit;67 agnoverunt verum Deum: quia experiebantur eum esse potentiorem omnibus diis ipsorum, a quibus juvari non poterant, imo et omnipotentem in multis prodigiis, sicut in statione solis et lunæ, et maris Rubri divisione.6869 Non tamen honoraverunt eum ut Deum: idcirco inexcusabiles erant. Ideo subditur: propter quod et finis condemnationis eorum, id est finalis seu ultima et plena condemnatio illorum, veniet super illos:70 et hoc in die generalis judicii, quando cum corpore et anima damnabuntur.

Footnotes

  1. 1 Cor. x, 20. ↩

  2. Ps. cv, 38, 37. ↩

  3. Ibid. 28. ↩

  4. Mich. III, 3. ↩

  5. Ps. XXVI, 2. ↩

  6. Job XIX, 22. ↩

  7. Josue xii. ↩

  8. Gen. xii, 5; xxvi, 1, 23; xxxiii, 18. ↩

  9. Baruch III, 37. ↩

  10. Josue IX. ↩

  11. Josue II, 9. ↩

  12. Deut. VII, 22. ↩

  13. Ibid. 25. ↩

  14. Gen. IX, 22. ↩

  15. Rom. IX, 20. ↩

  16. Is. XLV, 9. ↩

  17. Esther XIII, 9. ↩

  18. Rom. ix, 14-33. ↩

  19. Job IX, 19. ↩

  20. Ibid. 2, 3. ↩

  21. Ezech. XVIII, 23. ↩

  22. Ps. xx, 12. ↩

  23. II Cor. xi, 23-27; xii, 7-10. ↩

  24. Tob. ii, 12. ↩

  25. I Cor. ix, 9. ↩

  26. I Cor. xii, 4. ↩

  27. Luc. xii, 6, 7. ↩

  28. Ps. LXVIII, 5. ↩

  29. Luc. xix, 4. ↩

  30. Is. liii, 8. ↩

  31. Job xl, 3. ↩

  32. Ps. xxiv, 10. ↩

  33. Ps. cXLiv, 9. ↩

  34. Jacob. ii, 13. ↩

  35. Job ix, 17. ↩

  36. Ps. cXLiv, 17. ↩

  37. Job xxx, 9. ↩

  38. Job xix, 13. ↩

  39. Luc. vi, 46. ↩

  40. Is. xl, 14. ↩

  41. Matth. xx, 15. ↩

  42. Malach. 1, 6. ↩

  43. Luc. vi, 35, 36. ↩

  44. Job xxii, 17. ↩

  45. Is. xiii, 9. ↩

  46. Jer. vii, 19. ↩

  47. Ps. viii, 6. ↩

  48. Luc. vii, 36. ↩

  49. Ephes. v, 1. ↩

  50. Luc. vi, 36. ↩

  51. Ephes. xii, 38. ↩

  52. Exod. viii, 12, 13, 30, 31; ix, 33; x, 18, 19. ↩

  53. Malach. i, 6. ↩

  54. Is. xxviii, 19. ↩

  55. Gen. xv, 1. ↩

  56. Gen. xviii, 9-14, 8; xxvi, 2-5; xxviii, 13-15. ↩

  57. Prov. iii, 12. ↩

  58. Prov. xi, 31. ↩

  59. Matth. xviii, 32, 33. ↩

  60. Ephes. iv, 32. ↩

  61. Job xxxiii, 14. ↩

  62. Ps. civ, 34. ↩

  63. Exod. viii, 6, 24, 17; x, 13-15; ↩

  64. Apoc. xvi, 10, 9. ↩

  65. Exod. v, 2. ↩

  66. Exod. xu, 12. ↩

  67. Deut. vii, 5, 25; xii, 3. ↩

  68. Exod. xiv, 21. ↩

  69. Josue x, 13. ↩

  70. Rom. i, 21, 20. ↩

Chapter 13 of 20