Skip to the text

Articulus 13

DECLARATIO CAPITULI TERTIIDECIMI: VANI AUTEM SUNT OMNES HOMINES IN QUIBUS NON SUBEST SCIENTIA DEI.

REPROBATUR hic idololatria, non solum Ægyptiorum aut Chananæorum, sed gentium universarum. Vani autem sunt omnes homines in quibus non subest scientia Dei, id est, qui veri Dei carent notitia. Vanum namque vocatur, quod ad finem propter quem institutum est, non pertingit: quemadmodum vana est medicina quæ ad sanitatem non confert. Quum ergo finis et salus hominum sit Dei cognitio, sicut asserit Veritas, Hæc est vita æterna, ut cognoscant te solum verum Deum;1 homines qui ad Dei notitiam non pertingunt, recte vani censentur. Et horum triplex est genus. Quidam enim habent cognitionem Dei, non solum naturalem, sed etiam theologicam et supernaturalem illam quæ est donum gratiæ gratis datæ, et studio potest acquiri; tamen non habent scientiam Dei quæ est donum, et caritati semper conjuncta est: et isti sunt vani, quum sint extra caritatem et statum salutis, seu in peccato mortali. Alii solum habent cognitionem Dei naturalem, philosophicam, acquisitam, ignorantes sacram Scripturam, et fide carentes: et isti sunt vaniores, ut infideles. Alii nesciunt unum summum universorum principium esse, et omni Deitatis notitia destituuntur, ut quidam idololatræ, de quibus hic agitur: et isti perhibentur vanissimi. Porro primum genus potest subdividi. Nam aliqui habentes supernaturalem scientiam Dei traditam in Scripturis, et quæ est donum gratiæ gratis datæ, habent veram fidem, ut mali Catholici; alii carent fide, sicut hæretici.

Et de his quæ videntur bona, id est ex rerum creatarum notitia, quæ aliquid bonitatis participant, et quibusdam meliora apparent quam sunt, non potuerunt, id est, non curaverunt, nec studuerunt, seu facili conatu nequibant, intelligere eum qui est, scilicet verum Deum, qui solus est ipsum esse separatum, plenum, independens, incircumscriptum, purum, simplicissimum, infinite perfectum, in se ipso incommutabiliter æternaliterque consistens:2 quod tantæ est excellentiæ, ut ejus comparatione omne creatum esse, sit quasi non esse. Ideo primum nomen Dei ponitur, Esse, seu, Qui est. Qui Moysi nomen suum sciscitanti legitur respondisse:3 Ego sum qui sum. Hæc dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos. Cui sanctus Job dicit: Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine?4 Nonne tu qui solus es? De quo legitur in Propheta:5 Qui fecit omnia, ipse est; Dominus exercituum nomen ejus.

Neque operibus attendentes, agnoverunt quis esset artifex, id est, creaturarum considerationi vacantes, non agnoverunt quod productæ essent ab uno summo artifice. Sed aut ignem, aut spiritum, id est ventum seu ætherem, aut citatum, id est commotum aut mobilem, aerem, aut gyrum stellarum, id est circulum siderum, seu zodiacum (qui est circulus obliquus, in quo moventur planetæ, habens duodecim signa: unde legitur, Delevit Josias eos qui adolebant soli et lunæ et duodecim signis6), aut nimiam, id est abundantissimam, aquam, videlicet elementum aquæ, sive Oceanum, aut solem et lunam, rectores orbis terrarum deos putaverunt, id est, æstimaverunt esse principales rectores inferiorum, ac deos. Nempe aliquo modo verum censetur, quod Aristoteles ait: Oportet hunc mundum esse contiguum lationibus superiorum, ut tota ejus virtus inde gubernetur. Sicque cœlestia corpora agunt et influunt in elementa ac mixta, et instrumentaliter regunt ea; non tamen directe agunt in superiorem partem animæ rationalis, nec eam necessitant. Hinc sol suo accessu in zodiaco, dicitur causa generationis in inferioribus; et sua elongatione, causa corruptionis. Ad quod etiam super secundum Sententiarum Thomas divinum Dionysium allegat et sequitur.

Quorum entium creatorum, si, pro quia, specie, id est decore, delectati idololatræ, deos putaverunt, sciant quanto his dominator eorum speciosior est, id est, advertant et sciant, quod creator et rector eorum, utique infinite sit speciosior ipsis. Denique summi philosophi, planetas et stellas ac orbes cœlestes, dixerunt esse animatos, et deos. Nihilo minus cognoverunt primam causam, scilicet Deum, esse incomparabiliter digniorem ac pulchriorem, utpote purum actum, et infinitam virtutem. Unde in primo Timæi Plato inducit opificem universi, stellis orbibusque loquentem: O dii deorum! quorum pater et opifex ego. Aristoteles quoque tertio de Anima, solem appellat patrem virorum ac deorum. Et quamvis isti in aliquibus erraverunt, minus tamen, quam illi qui istis creatis attribuebant principalem auctoritatem, deitatem, et formositatem. Speciei enim generator, id est Deus omnis pulchritudinis institutor et auctor, hæc omnia constituit, id est, fecit: ideo quidquid perfectionis ac pulchritudinis inest istis, multo præclarius est in illo.

Aut si virtutem et opera eorum mirati sunt, id est, quia causalitatem et effectus solis ac lunæ, aut consimilium, sunt admirati, intelligant ab ipsis, id est ex consideratione ipsorum, quoniam qui hæc constituit, id est, creavit, fortior, id est causalior atque potentior, est illis; et quidquid efficaciæ habent, ab illo sortiti sunt, et ab eodem incessanter dependet.

A magnitudine enim speciei et creaturæ, id est ex consideratione magni decoris rerum et ipsarum creaturarum, cognoscibiliter poterit creator horum videri, id est, Deus omnium causa intelligi. Quamvis enim incomprehensibilis sit, quantum ad quid est, nec cognosci possit per causam, id est, sciri non possit a priori; tamen cognoscibilis est, quia est, et a posteriori, per suos effectus, quum omne causatum sit quædam similitudo suæ causæ. Sic et omnis creatura est quædam participata similitudo, et velut quidam radius Creatoris. Ex ordine quoque causarum, et mobilium et moventium, atque regentium, et ex ordine universi, et decentissima concatenatione et coordinatione specierum ipsius, atque ex aliis multis concluditur, quod sit unum primum et summum ens, prima omnium causa, primus rector et motor. Rursus, quum non sit processus in infinitum, et videamus multa suum esse aliunde sortiri, necesse est devenire ad unum primum et increatum. Et quia nihil est imperfectum, nisi in quantum distat a fonte suæ perfectionis, oportet hoc primum ens fateri omnino perfectum atque æternum. Unde ex his considerationibus cognoverunt meliores philosophi multa vera et alta de Deo, quemadmodum scribit Apostolus : Invisibilia Dei a creatura mundi, per ea quæ facta sunt, intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque virtus ejus et divinitas, ita ut sint inexcusabiles : quia quod notum est Dei, manifestum est in illis. Verumtamen isti, qui nobiles creaturas dixerunt deos, sunt minus reprehensibles quam qui vilissimas bestiolas deos putabant. Ideo subditur :

Rom. 1, 20, 19.

6

Sed tamen adhuc in his ita errantibus, minor est querela, id est culpa seu reprehensio, quam in aliis, de quibus dicetur. Et hi enim fortassis errant, Deum quærentes, et volentes invenire. Non dubium quin errent : idcirco quod ait, Fortassis, referendum est ad participia illa, Quærentes, et, Volentes. Forsitan enim, dicendo nobiliora quæque esse deos, quærunt, invenireque volunt Deum, quem æstimant aliquem magnum. Etenim quum in operibus illius conversentur, id est, quum occupent se in considerationibus creaturarum Dei, inquirunt scire, et persuasum habent, id est, tanquam probabile tenent, quoniam bona sunt quæ videntur : et sic aliquo modo bene sentiunt de creatis, et de Deo, quoad hoc quod nobilioribus et causabilioribus rebus attribuunt deitatem. Non tamen sunt totaliter excusabiles. Propterea sequitur :

7

8

Iterum autem nec his debet ignosci error eorum : imo damnatione sunt digni.

Si enim tantum potuerunt scire, id est in scientia proficere, ut possent æstimare sæculum, id est probabilem habere cognitionem de mundo, et de ordine, cursu, successioneque rerum; quomodo hujus Dominum facilius non invenerunt? id est, in hoc negligenter et irrationabiliter se habebant, quod ex rebus creatis et prætactis earum considerationibus, statim non attendunt omnia ista ab uno primo principio profluxisse, quum omnis multitudo procedat ab uno, et omne participatum ac dependens et imperfectum, reducatur finaliter ad aliquod imparticipatum, independens ac perfectum. Denique, sicut nihil est incomprehensibilius Deo, quantum ad quid est; sic nihil facilius aut certius est Deo, quantum ad quia est. Imo multi magni dixerunt, quod Deum esse, sit per se notum. Verumtamen Deum cognoscere quantum ad aliqua attributa ipsius, difficile est : sicque verificatur quod asserit Plato, Genitorem opificemque universi, tam difficile inveniri, quam inventum impossibile digne effari. Et hoc consonat ei quod scriptum est : Digne eum invenire non possumus, et enarrari non potest. Quod tamen de inventione Dei quoad quid est, potest intelligi.

Job xxxvii, 23.

B

C

D

Consequenter ostenditur, quod prædictis infeliciores sunt, qui rebus inanimatis ac vilibus deitatem attribuebant. Infelices autem sunt, id est æternaliter condemnati, aut digni damnari, et inter mortuos spes illorum est, id est, non plus sperandum de eorum salute, quam de mortuorum, id est rerum non viventium, seu in vitiis defunctorum, felicitate ; qui appellaverunt deos opera manuum hominum, id est idola fabrefacta, aurum et argentum, id est idola facta ex auro et argento, consimilibusve materiis : quæ opera manuum hominum sunt, quantum ad formam eorum artificialem : unde subjungitur, artis inventionem, quia per humanæ artis excogitationem ita formata sunt; et similitudines animalium deos dixerunt, aut lapidem inutilem, id est lapideam statuam factam

9

10 de saxo vili, quod conculcatur velut inutile: omne tamen creatum est ad aliquid utile; opus manus antiquæ, id est formatum a manu in vitiis veterati. Vel additur hoc, quoniam idola vetustiora amplius honorabant.

Deinde ad ostendendum idololatrarum fatuitatem, exemplificatur. Aut si quis artifex faber, id est faber lignarius, de silva lignum rectum secuerit, id est, cum securi absciderit, et hujus docte eradat omnem corticem, id est, perite deponat vel purget corticem ejus, et arte sua usus, diligenter fabricet vas inutile, id est valde utile, juxta Glossam: secundum illud Virgilianum: Nunquam imprudentibus (id est multum prudentibus) imber obfuit. Vel, Inutile, id est intus utile, puta ad usus domesticos. In conversationem vitæ, id est ad humanum convictum, ad quem vasa lignea requiruntur. Posset quoque sic legi: Vas in utile, id est in vas utile, ut, in utile, duæ sint dictiones. Reliquiis autem hujus operis, id est reliqua parte ligni ita erasi, ad præparationem escæ abutatur, id est, ignem ex ea faciat pro cibo coquendo.

Et reliquum horum, id est residuum partium ligni hujus, quod ad nullum usum facit, id est, de quo non format vas aut instrumentum in usus humanos, videlicet lignum curvum, et verticibus, id est globosis eminentiis seu nodis apparentibus, plenum, sculpat diligenter per vacuitatem suam, id est per propriam vanitatem et mentem inanem; et per scientiam artis suæ figuret illud, imprimendo ei formam artificialem, et assimilet illud imagini hominis, id est figuræ humanæ, aut alicui ex animalibus irrationabilibus comparet, id est conformet, illud, imprimendo ei figuram bestialem; perliniens rubrica, id est rubeo colore, et rubicundum faciens fuco, id est tinctura, quæ fit de herba quæ etiam fucus vocatur (sed et quidam superpositus color dicitur fucus; interdum quoque fraus, mendacium, astutia, dicitur fucus, quia supponitur veritati aut falsitati colorandæ), colorem illius, et omnem maculam quæ in illo est perliniens; et faciat ei dignam habitationem, scilicet templum, altare, aut alium locum quem arbitratur congruere hujusmodi deo suo; et in pariete ponens illud, et confirmans, id est, fortiter figens in loco, ferro, id est cum clavis, ne forte cadat, prospiciens illi, id est, providens periculo casus illius, sciens quoniam non potest adjuvare se, id est, ipso facto suo ostendit se id scire, quamvis aliunde deceptus, putet aliquid numinis esse in illo; imago enim est inanimata, et opus est illi adjutorium, id est, adjutorio sustentationis hujusmodi indiget, ne ruat ex loco suo. Et de substantia sua, id est facultatibus, et de filiis suis, et de nuptiis votum faciens, ut scilicet bona sua aut prolem consecret diis, aut alio modo de eis disponat, inquirit ab illa imagine, quid agere debeat. Non erubescit loqui cum illo, qui sine anima est, id est cum homine sculpto inanimato; et pro sanitate quidem obtinenda aut conservanda, infirmum, id est impotentem, deprecatur; et pro vita sua conservanda mortuum rogat, id est non viventem; et in adjutorium, inutilem invocat; et pro itinere petit ab eo, qui ambulare non potest; et de acquirendo lucro, et de operando, et de omnium rerum eventu petit ab eo, qui in omnibus inutilis est: quia nec se, nec alios potest defendere aut juvare. Verumtamen Trismegistus erronee posuit statuas animatas, sensu et spiritu plenas, imbecillitatem aut incolumitatem hominibus facientes: quod penitus falsum est, prout in Summa contra gentiles, S. Thomas diffuse prosequitur ac demonstrat. Dæmones vero per idola dabant responsa, et hominibus multipliciter illudebant, ac quosdam fecerunt infirmos, qui ad invocationem deorum videbantur sanari, dæmonibus a vexatione cessantibus: quorum deceptiones per gloriosos Apostolos patefactæ sunt et convictæ.

Postremo, dictis in isto capitulo consonant quæ per Isaiam de ista materia plene

15

16

17

18

19

11

12

13

14

C

D scribuntur : Plastæ, inquit, idoli omnes nihil sunt. Ipsi sunt testes eorum, quia non vident, neque intelligunt, ut confundantur :7 et cetera quæ ibi sequuntur. Unde Psalmista : Oculos habent, et non videbunt;8 aures habent, et non audient.

Footnotes

  1. Joann. xvii, 3. ↩

  2. Joann. xii, 12. ↩

  3. Exod. III, 14. ↩

  4. Job XIV, 4. ↩

  5. Jer. I, 19. ↩

  6. IV Reg. XXIII, 5. ↩

  7. Is. xliv, 9-20. ↩

  8. Ps. cxiii, 5, 6. ↩

Chapter 14 of 20