Articulus 14
ELUCIDATIO CAPITULI QUARTIDECIMI : ITERUM ALIUS NAVIGARE COGITANS.
VANITATEM et impietatem idololatrarum, in marinis negotiis ac periculis idola invocantium, hic ostendit. Iterum alius navigare cogitans, et per feros, id est crudeles, quantum ad effectum, seu periculosos, fluctus iter facere incipiens, ligno portante se, fragilius lignum, id est idolum ligneum frangibilius nave qua vehitur, invocat : quod prorsus stultissimum est et iniquum, utpote non invocare Creatorem, qui navigantibus dedit rationem et artem fabricandi navigia, sed idolum humana arte formatum. Illud enim, scilicet idolum, cupiditas acquirendi excogitavit : id est, una causa formationis culturæque idolorum, avaritia fuit artificum, qui ut plus lucrarentur, fecerunt imagines multum formosas et quasi vitales. Hinc in Actis, Demetrius artifex idolorum, concitans suos collegas adversus Paulum :1 Scitis, inquit, quia de hoc artificio acquisitio est nobis. Et artifex sapientia, id est arte, sua practica formavit.
Tu autem, Pater, gubernas providentia, id est, o Pater cœlestis, tu per providentiam tuam gubernas homines in terra et mari : quod patet, quoniam dedisti in mari viam, id est, per fundum maris Rubri hinc inde divisi, dedisti populo Israel iter, et inter fluctus semitam firmissimam, quando duxisti filios Israel per Jordanem, una parte aquarum Jordanis stante fixa in tumulo uno instar turris, et alia decurrente deorsum ;23 ostendens per illos miraculosos effectus, quoniam potens es ex omnibus sanare, id est ab omni periculo maris eripere, etiam si sine rate aliquis adeat mare, id est, quamvis aliquis tentet mare seu aquas perambulare pedester sine navigio : secundum quod Christus ambulavit super mare, et admirabile vas illud infinitæ misericordiæ Dei, contemplativissima atque sanctissima illa Maria Ægyptiaca. Sed ut non essent vacua, id est infructuosa, sapientiæ tuæ opera, scilicet divitiæ temporales ad usum ordinatæ humanum ; propter hoc etiam et exiguo ligno, id est ligneæ navi, credunt homines animas suas, id est se ipsos, sperantes adjutorio navis non periclitari in mari, et vitam suam exponentes eventibus maris valde incertis ; et transeuntes mare ad vendendum merces quas deferunt secum, vel ad emendum ea, quæ alibi plus abundant, per ratem, id est per navem, liberati sunt a maris periculis.
Sequitur alia navigiorum ac navigationum utilitas. Sed et ab initio secundæ ætatis, quæ cœpit tempore Noe, quum perirent, id est, diluvio mergerentur, superbi gigantes : qui tunc præcipue erant rei, et magna causa diluvii ; spes orbis terrarum, scilicet Noe et soboles sua, in quibus mansit genus humanum, et spes recuperationis illius, ad ratem, id est ad arcam, quæ et navis vocatur, confugiens ex Dei præcepto, remisit sæculo semen nativitatis, id est, post diluvium propagavit filios ac filias, per quas recuperata est hominum multitudo, quæ nativitas manu tua erat gubernata, id est, processum habuit et propagationem secundum potentiam et sapientiam tuam.
Benedictum est enim lignum, id est suo modo laudibus dignum Deoque consecratum, per quod fit justitia, id est, tua justa ordinatio adimpletur, sicut exstitit arca, quæ fuit typus Ecclesiæ. In qua arca, principe Apostolorum testante, pauci, id est, octo animæ seu personæ, salvæ factæ sunt per aquam :45 quæ aqua fuit Baptismi figura, per quem animæ electorum salvantur. Potissime autem benedictum est lignum salvificæ crucis, per quod Christus per viam cujusdam justitiæ redemit genus humanum, sustinens amarissimam mortis pœnam ex ardentissima caritate et obedientia summa, ad satisfaciendum pro humani generis culpis.
Per manus autem quod fit idolum, id est, idolum quod fit per artificis manum, maledictum, id est vituperatum ac detestandum, est et ipsum idolum, et qui fecit illud, scilicet artifex, qui fecit illud ut coleretur : quia ille quidem, scilicet artifex, operatus est materiam tantorum facinorum, intentione perversa ac prava radice; illud autem idolum, quum esset fragile, id est faciliter corruptibile, deus cognominatus est: et ita fuit peccandi occasio, et idololatrandi materia. Similiter autem odio, id est odibiles, Deo, secundum præsentem justitiam, ut dictum est supra, sunt impius et impietas ejus : impius propter impietatem, et impietas propter se ipsam. Unde per Isaiam testatur :6 Festivitates vestras odivit anima mea. Et per Jeremiam dicit : Facta est mihi hereditas mea quasi leo in silva; dedit contra me vocem suam, ideo odivi eam.7 Atque per Osee dicitur :8 Exosos habui eos, propter malitiam adinventionum ipsorum. Etenim quod factum est, scilicet idolum, vel potius dæmonium in idolo habitans ac respondens, cum illo qui fecit idolum manu propria, aut per artificem fieri procuravit aut jussit, tormenta patietur æterna, tanto acerbiora, quanto gravius scelus est idololatria.
Propter hoc et in idolis nationum non erit respectus : id est, Deus oculo pietatis et indulgentiæ non adspiciet idola, id est dæmonia eis præsidentia, juxta quod scriptum est : Quoniam omnes dii gentium dæmonia. Indurati enim sunt dæmones, et irremissibilia sunt eorum peccata; et peccant gravissime, procurantes ac usurpantes sibi divinos honores, avertentesque a Creatoris obsequio creaturas rationales.
Quoniam creaturæ Dei in odium factæ sunt. Istud ad litteram, juxta textus connexionem, de dæmonibus dictum videtur : qui secundum suam bonam naturam creaturæ sunt Dei; sed concomitanter, et per propriæ voluntatis perversitatem, facti sunt in odium, quia se ipsos fecerunt Deo odibiles, et eos quos vincunt et ad idololatriam trahunt, Deo faciunt odiosos. Et in tentationem animæ hominum : quia ex sua invidia assidue tentant animas, ad eam beatitudinem quam ipsi perdiderunt creatas. Unde præhabitum est : Invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum. Et in muscipulam pedibus insipientium, id est in deceptionem affectibus ac gressibus iniquorum, qui capiuntur, et irretiti tenentur a malignis spiritibus. Quibus qui consentiunt, vere sunt insipientes, quia atrocissimis hostibus suis præbent consensum : quod agendo occidunt atque æternæ damnationi adstringunt se ipsos. Sapientibus vero et justis tentamenta vincentibus, facti sunt dæmones in exercitium et coronam.
Insuper verba hæc per se sumpta, sic possunt intelligi, quod creaturæ istæ hujus mundi inferioris, puta divitiæ, deliciæ et honores, sensuumque objecta, factæ sunt in odium, et in tentationem animarum hominum, et in muscipulam pedibus insipientium : quia in istis rebus creatis est aliquid boni delectabilis, utilis, et honesti, videlicet aliquid pulchritudinis, et utilitatis, et voluptatis, et honorabilitatis, per quod appetibiles sunt, et humanum alliciunt appetitum. Sapientes vero et virtuosi, non afficiuntur ad eas, nec eis utuntur, nisi secundum legem divinam, rectamque rationem : ideo creaturæ hæ eis deserviunt atque proficuæ sunt. Homines vero carnales, cupidi, libidinosi, ambitiosi attrahuntur ab eis, sicut mures alliciuntur a nucleo nucis in muscipula positæ. Non enim considerant eas per comparationem ad Deum, ad ultimum finem, ad animarum suarum salutem, sed solum quoad propriam voluptatem, aut transitoriam utilitatem, seu temporalem honorem. Ideo sicut mures capiuntur muscipula, sic ipsi per objecta creata, circumventione diabolica. Hinc fertur in Job:9 Abscondita est in terra pedica ejus, et decipula ejus juxta semitam. Ad quod pertinere mystice potest illud in Psalmo: Cogitaverunt supplantare gressus meos, et funes extenderunt in laqueum; juxta iter scandalum posuerunt mihi.10
12
Initium enim fornicationis spiritualis, scilicet superstitionis idololatricæ, est exquisitio, id est excogitatio, procuratio, formatio, idolorum; et adinventio illorum corruptio vitæ est, id est infectio et maculatio conversationis humanæ, et directe formaliterque destructio vitæ caritatis ac gratiæ, quæ consistit in amore et cultu summi boni: cui vitæ directe contrariatur amor et adoratio idolorum. Denique, quum omnis anima sit sponsa Dei, aut adultera diaboli, et desponsatio illa cum Deo per omne mortale peccatum tollatur: constat quod omne peccatum mortale sit fornicatio spiritualis, id est recessus mentis a Sponso cœlesti, et unio quædam cum diabolo, ac constupratio mentis ab illo. Hinc avaritiam appellat Apostolus idolorum servitutem.11 Specialissime tamen idololatria est fornicatio spiritualis, quoniam creaturam pro Creatore assumit in Deum. Similiter hæretica pravitate corrumpi, est spiritualiter fornicari.
13
Non enim erant ab initio: quia in prima mundi ætate non erant, propter recentem memoriam creationis mundi, ex qua patuit cunctis unum esse verum Deum, solum adorandum; neque erunt in perpetuum. Nam per Christi Apostolos et eorum discipulos, idololatria pro maxima parte exstincta fuit. Nunquam tamen ex quo incepit, fuit in toto destructa: nam et in aquilonaribus quibusdam partibus mundi viget adhuc, ut in libro de Fide et legibus refert Guillelmus Parisiensis. Sed et post Mahometi detestabilem legem, imo potius fæcem et sordem, multum invaluit idololatria in populo Tartarorum. Sed ante sæculi finem totaliter destruenda asseritur, præsertim quando Antichristo occiso, totum pene genus humanum convertetur ad Christum, paucissimis induratis Antichristi demptis ministris: qui tamen non putantur fore idololatræ, quia Antichristus idololatriam reprobabit, simulans se Moysis legem servare. Et de illis dixit Apostolus: Quum dixerint, Pax et securitas, repentinus eis superveniet interitus. Sicque verificatur quod subditur:1213 neque erunt in perpetuum, id est, semper non erunt. Supervacuitas enim hominum, id est vanitas et defectus veræ sapientiæ, hæc adinvenit in orbem terrarum, et ideo brevis illorum, scilicet idolorum, finis inventus est. Philo enim creditur libri hujus conscriptor: qui Alexandriæ habitavit tempore quo beatissimus princeps Apostolorum Romæ sedit, et Marcus in Alexandria prædicavit; tuncque per gloriosos Apostolos et eorum cooperatores, idololatria undique valde existinguebatur.
14
Consequenter docetur qualiter idololatria sumpsit exordium. Acerbo enim luctu dolens pater de morte filii sui ante se defuncti, cito sibi rapti, id est per mortem subtracti, filii fecit imaginem pro sua consolatione et filii veneratione; et illum qui tunc quasi, id est vere ut homo mortuus fuerat: sicque, Quasi, hic denotat veritatem, non similitudinem tantum; nunc, scilicet facta ejus imagine, tanquam deum, quum non esset aliquid habens deitatis, colere cæpit, propter aliquam eminentiam quæ videbatur esse in filio, quando vixit, et constituit inter servos suos sacra et sacrificia. Per sacra, intelliguntur festa, templa, vel altaria, aut ritus colendi, consecrata filio mortuo aut ejus imagini, cui sacrificia jussit pater offerri. Deinde in-
15
16 terveniente tempore, convalescente iniqua consuetudine taliter sacrificandi, hic error superstitiosus colendi defunctum, aut ejus imaginem, tanquam lex custoditus est, et tyrannorum imperio colebantur figmenta, videlicet idola. Nam quidam tyranni jusserunt sui ipsorum imagines coli, ut subditur. Et hos tyrannos, quos in palam, id est præsentialiter, homines subditi eis honorare non poterant, propter hoc quod longe essent, id est, ob hoc quod longa locorum distantia erant absentes ab invicem, e longinquo figura illorum allata, id est imagine talium tyrannorum apportata ad subditos longe absentes, evidentem imaginem regis, quem honorare volebant, fecerunt, juxta formam imaginis eis missæ; ut illum qui aberat, tanquam præsentem colerent sua sollicitudine.
Auxit autem idololatriam pulchritudo imaginum. Ideo subditur : Provexit autem, id est promovit, ad horum idolorum culturam et hos qui ignorabant, id est simplices et indoctos, nescientes nihil esse numinis in illis figmentis, artificis eximia diligentia ad faciendum formosam imaginem. Ille enim artifex volens placere illi qui se assumpsit, id est principi a quo inductus fuit ad formandum imaginem, elaboravit arte sua pictoria, ut similitudinem in melius figuraret, id est, idolum faceret pulchrius quo valebat. Multitudo autem hominum indoctorum abducta per speciem operis, id est per pulchritudinem idoli facti decepta, eum qui ante tempus, scilicet nondum facta ejus imagine, tanquam homo honoratus fuit cultu duliæ tanquam parens, aut princeps, seu judex, nunc deum æstimaverunt, facta ejus imagine, impendentes ei latriæ cultum.
Et hæc fuit vitæ humanæ deceptio, quoniam aut affectui, aut regibus deservientes homines, id est, subditi cupientes regibus suis placere, vel adulari, aut propria commoda consequi ex idolorum formatione aut cultu, ut dictum est, incommunicabile nomen, id est Deitatem, seu ejus appellationem, quæ pluribus substantialiter diversis convenire non potest, lapidibus et lignis, id est idolis ligneis ac saxeis, imposuerunt. Verumtamen per quamdam imitationem et participationem divinarum proprietatum, aliqui appellati sunt dii, imo et deus, sicut ad Moysen Dominus dixit : Constitui te deum Pharaonis. Et Christus in Evangelio : Illos, inquit, dixit deos, ad quos sermo Dei factus est. Et Psalmista : Deus stetit in synagoga deorum. Sicque in lege Moysis præsidentes ac judices, dii vocantur, juxta illud in Exodo : Diis non detrahes; et rursus ibidem, Dominus domus applicabitur ad deos. Vera autem deitas et cultus latriæ creaturis nequeunt convenire. Propter quod Dominus ait per Isaiam : Ego Dominus; hoc est nomen meum : gloriam meam alteri non dabo, et laudem meam sculptilibus. Ideoque incommunicabilitatem divini nominis tangit Psalmista, dicendo : Quoniam quis Deus præter Deum nostrum? Unde asserit Jeremias : Stultus factus est omnis homo a scientia sua, confusus est omnis conflator in sculptili, quia mendax conflatio ejus, nec spiritus est in eis. Vana sunt opera ejus, et risu digna; in tempore visitationis suæ peribunt. Et denuo : Dii, inquit, qui non fecerunt cœlum et terram, pereant de terra.
Deinceps tanguntur facinora idololatriam consecuta. Et non suffecerat errasse eos circa Dei scientiam : id est, perversitati idololatrarum satis non fuit, tam insipienter sentire de Deo, seu nomen ejus communicare vilibus rebus; sed et in magno viventes inscitiæ bello, id est in grandi insipientia, per quam Deo, et omni veritati ac honestati, veræque beatitudini repugnabant, tot et tam magna mala, id est tam enormia scelera, quæ mox exprimentur, pacem appellant, id est, salubria reputant sibi.
Aut enim filios suos sacrificantes idolis : quibus quandoque propriam sobolem offerebant in holocaustum; aut obscura sacrificia facientes : sicut in sacris Isidis Ægyptiæ et Cereris, quæ fiebant nocturnis temporibus; aut insaniæ plenas
Exod. VII, 1.
Joann. X, 35. Ps. LXXXI, 1.
Exod. XXII, 28. Ibid. 8.
Is. XLII, 8.
Ps. XVII, 32.
Jer. X, 14, 15; LI, 17, 18.
Ibid. X, 11. vigilias habentes : quia in nocturnis suis vigiliis turpissima et insensatissima opera commiserunt; et interdum sacerdotes reddebantur arrepticii, ex diabolico spiritu loquentes, et quasi vaticinantes, seu quædam occulta pandentes; neque vitam, neque nuptias mundas jam custodiunt: quoniam vitam suam spiritualibus atque carnalibus maculant vitiis, et connubia per adulteria fœdant. Sed alius alium per invidiam occidit, aut adulterans contristat, polluendo conjugem ejus; et omnia, quæ sequuntur peccata, commixta sunt: sanguis, id est effusio sanguinis, homicidium, furtum et fictio, corruptio, id est violatio fidelitatis, seu defloratio virginum, et infidelitas, turbatio et perjurium, tumultus, id est inquietudo passionum, sive seditio, bonorum Dei immemoratio, id est oblivio beneficiorum Dei, animarum inquinatio, nativitatis immutatio, id est innaturalis et sodomitica commixtio, aut animalium diversarum specierum illicita conjunctio, nuptiarum inconstantia, id est repudiatio contoralis, vel mutua uxorum mutatio ad fruendum, inordinatio mœchiæ, id est adulterationis, et impudicitiæ.
Infandorum, id est innominandorum, enim idolorum cultura, omnis mali causa est : quia omnia vitia possunt oriri, et quasi oriuntur ex ea, similiter multa mala pœnalia in præsenti et in futuro; et initium : non quod sit prius tempore omnibus aliis vitiis, quia, ut patuit, in prima mundi ætate non fuit; sed gravitate quodammodo primum est, et in certo genere; et finis, id est consummatio vitiorum, quia per alia vitia merentur homines tandem in illud corruere. Et ita secundum diversas considerationes, vocatur causa, initium, et finis omnium vitiorum : et eadem specie, non numero, idololatria hæc recipit prædicata. Aut enim dum lætantur idololatræ, insaniunt, irrationaliter aut arrepticie se habendo; aut certe vaticinantur falsa, ex inspiratione diabolica, aut vivunt injuste, aut perjurant cito. Dum enim confidunt in idolis, quæ sine intellectu et sine anima sunt, male jurantes noceri se non sperant, id est, non putant, nec metuunt se lædendos aut puniendos.
Utraque ergo illis evenient digne : id est, bina supplicia merito patientur, unum pro idololatria, aliud pro perjurio; vel pro perjurio, et pro eo quod putabant se perjurare ac peccare impune. Non enim jurantium est virtus, id est, jurare non est commendabile, nec juranti imputatur in laudem jurare. Ideo ait Salvator: Ego dico vobis, non jurare omnino. Non quod jurare sit semper illicitum, sed quia ruinæ vicinum est, nec sine rationabili aut necessaria causa assumendum : pro qua, si admittatur, actus virtutis est, quæ latria nuncupatur. Sic enim juravit Apostolus : Ego, inquiens, Deum testem invoco in animam meam; et iterum, Deus mihi testis est. Unde scriptum est : Dominum Deum timebis, et per nomen ejus jurabis. Sed peccantium pœna perambulat semper, id est, pœna iniquorum continuo augmentatur, in justorum prævaricationem, id est, per hoc quod prævaricantur quæ justa sunt, videlicet divina præcepta. Pœna quoque peccantium est, quod demerito culpæ prioris permittuntur cadere in sequens peccatum : et ita hæc perambulat semper, id est, assidue crescit, dum de vitiis cadunt in vitia, et de minoribus ad majora.
Amplius, sicut Magister in historiis refert, Nemrod compulit homines ignem adorare. Judæi autem dicunt, quod Ismael fecit de luto simulacra. Alii dicunt, quod Ninus rex Assyriorum, de morte Beli patris sui vehementissime dolens, fecit ei imaginem, quam coli præcepit, et confugientibus ad eam tribuit libertatem. De ista materia, et de origine ac reprobatione idololatriæ, subtiliter scribit Lactantius in libro adversus gentes; Thomas quoque in secunda secundæ, quæstione 94. In Itinerario vero S. Clementis diffuse tractatur, qualiter gentiles diversimode idola coluerunt. Quidam etenim posuerunt totum mundum esse unum deum, non propter corporalem substantiam, sed propter ani-
30
31
Matth. v, 34.
II Cor. 1, 23.
Rom. 1, 9; Philipp. 1, 8.
Deut. VI, 13.
24
25
26
27
28
29
B
C
D mam ejus, dicentes, Deum non esse nisi animam mundum ratione ac motu regentem. Propterea toti mundo et omnibus ejus partibus æstimabant divinum exhibendum honorem: cujus opinionis videtur et Varro fuisse.
Footnotes
Chapter 15 of 20