Articulus 15
EXPOSITIO CAPITULI QUINTIDECIMI: TU AUTEM, DEUS NOSTER, SUAVIS ET VERUS ES.
RECITATUR hic devotio Judæorum ad Deum sub lege. Tu autem, Deus noster, qui quamvis sis omnium Deus per creationem, generalemque providentiam et conservationem, specialiter tamen es Deus noster, per multiplicem pietatem et gratiam tuam in nobis, per cultum quoque et devotionem nostram, quos tibi impendimus; suavis et verus es, imo suavitas infinita, et veritas per essentiam, verus quoque in omnibus verbis tuis atque promissis, patiens, id est longanimis, non statim ulciscens, sed clementer peccantium pœnitentiam præstolans. Patientia autem, prout est virtus moralis, passionem tristiæ moderans ac refrenans, non competit Deo, nisi quantum ad similitudinem operis. Et in misericordia disponens omnia, id est, mundum pie misericorditerque gubernans, quia miserationes tuæ super omnia opera tua: qui pluis super justos et injustos, et solem tuum facis oriri super bonos ac malos, multaque beneficia largiris ingratis.1 Nihilo minus Deus disponit omnia in sua justitia, et item in sapientia sua. Justus enim Dominus in omnibus viis suis : qui et omnia in sapientia fecit. Hæc namque in eisdem concurrunt effectibus, et sapienter contemperantur, ut dictum est plenius.
Etenim si peccaverimus, tui sumus, id est, adhuc in tua potestate, quam nusquam evadere possumus, permanemus, teque vere Deum et Creatorem nostrum esse agnoscimus et fatemur, saltem informi notitia:234 et sic tui manemus adhuc per fidem, atque facilius recuperari poterimus quam infideles fidei fundamento carentes. Sicut in Evangelio testatur: Qui ceciderit super lapidem istum, confringetur; super quem vero ceciderit, conteret eum.5 Scientes magnitudinem tuam, id est majestatem et pietatem tuam, qua potes et paratus es nobis ignoscere: idcirco non desperamus, nec idola adoramus. Et si non peccaverimus, mortalia evitando et in bonis perseverando, scimus quoniam apud te sumus computati, id est inter electos numerati, atque in libro vitæ et prædestinationis æternæ conscripti, in quo certus est numerus electorum.6 Unde dixisti: Gaudete, quia nomina vestra scripta sunt in cœlis.
Nosse enim te per fidem formatam, et per sapientiæ donum, consummata justitia est, id est perfectio vitæ præsentis, et felicitas inchoata. Et sumitur hic justitia, prout est virtus communis. Porro nosse te clare per speciem, est consummata et plena perfectio omnis mentis creatæ. Unde Dominus loquitur: Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis; sed in hoc glorietur, qui gloriatur, scire et nosse me.7 Et scire, modo prætacto per fidem et sapientiam, justitiam tuam increatam, et virtutem, id est omnipotentiam tuam, radix est immortalitatis, id est actio meritoria futuræ felicitatis ac beatæ incorruptibilitatis: quæ est immortalitas gloriæ, qua mens creata inavertibiliter est Deo unita per fruitionem felicem, corpus quoque dotem immorta litatis habebit. Vel: Scire, per scientiam actualem et operosam, justitiam et virtutem tuam, id est sciendo exercere actus justitiæ ac virtutum infusarum, radix est immortalitatis, quia ad immortalitatem beatam perducit.
Non enim in errorem idololatriæ induxit nos hominum malæ artis excogitatio, id est adinventio hominum impiorum, qui arte prava operati sunt idola, nec umbra picturæ, id est apparentia imaginis, labor sine fructu, id est, quæ pictura facta est infructuoso labore, et effigies, id est similitudo, sculpta et decorata per varios colores: cujus adspectus insensato dat concupiscentiam, id est, affectum insipientis inspectoris inclinat ad idoli cultum atque amorem. Istud ad litteram recitat auctor hujus voluminis de populo Judæorum temporis sui. Nam tempore judicum et regum sæpius idola coluerunt, etiam pro parte ad aliquod tempus post reditum a Babylonica captivitate sub Antiocho rege. Sed a tempore quo præfuerunt Jonathas ac Simon fratres Judæ Machabæi, ac deinde, non videntur in idololatriam lapsi; nec statuam Caii imperatoris missam eis ad adorandum, adorare acquierunt. Propter quod Caius eis vehementer indignans, ab Herode, qui S. Jacobum decollavit, placatus est. Et diligit ipse insensatus mortuæ imaginis effigiem sine anima, id est inanimatam formam imaginis non viventis, seu idoli.
Malorum, id est vitiorum, amatores, digni sunt morte æternæ damnationis, imo et temporali: quum enim quis peccat mortaliter, meretur a Deo relinqui, et a diabolo perimi; qui spem habent in talibus, puta in idolis, seu hominibus impiis, quorum sunt idola illa repræsentativa; et qui faciunt illos, et qui diligunt eorum imagines ut colantur, et qui colunt. Sic et Apostolus ait: Digni sunt morte, non solum qui faciunt ea, sed et qui consentiunt facientibus.
Deinde per exemplum ostendit idololatriæ fatuitatem. Sed et figulus mollem terram, scilicet lutum, premens manibus, aptando illud ad vasis formationem, laboriose fingit, id est format, ad usus nostros unumquodque vas; et de eodem luto, id est de una parte ejusdem luti, fingit quæ munda sunt in usum vasa, id est vasa apta et ordinata ad usum honestum, ut quod manducetur ex eis, et similiter quæ his sunt contraria, id est, de alia ejusdem luti parte, format vasa ad viles usus. Horum autem vasorum quis sit usus, id est, ad quem usum sint aptiora, judex est figulus: quia unicuique in sua arte perito et experto credendum est. His consonat illud Apostoli: Annon habet potestatem figulus ex eadem massa faciendi vas aliud in honorem, aliud in contumeliam? Et cum labore vano, id est prorsus inutili, deum fingit de eodem luto, id est luteum idolum, quod ipse aliique idololatræ nominant deum. Pauperes quippe, qui de pretiosis materiis non poterant sibi idola procurare, de vilioribus materiis, scilicet ligno, saxo, luto, ea procuraverunt. Ille, scilicet figulus, qui paulo ante de terra factus fuerat, id est ex elementis compositus, in quibus in corpore humano terra prædominatur, et post pusillum reducit se unde acceptus est, id est, ex intrinseco principio tendit ad mortem: per quam resolvitur in ea ex quibus corpus suum fuit compositum, quoniam ex contrariis constat; repetitus animæ debitum quam habebat, id est exactus, Deo jubente, propriam animam exhalare, sicut requirit humana conditio. Unde legitur: Hac nocte animam tuam repetunt a te. Et alibi dicit Scriptura: Revertatur pulvis in terram suam, unde erat, et spiritus redeat ad Deum qui dedit illum.
Sed est illi, videlicet figulo, cura, non quia laboraturus est, idola faciendo, nec quoniam brevis illi vita est, id est de hoc quod vita sua non diu durabit: hoc est, non solum sollicitatur propter laborem quem habebit in idolorum formatione, nec propter vitæ suæ incertissimam brevitatem; sed concertatur aurificibus et ar-
Rom. ix, 21.
Luc. xii, 20.
Eccle. xii, 7.
Act. xii, 2.
Rom. i, 32. gentariis, id est, contendit et arguit cum artificibus operantibus ex auro et argento: non quod artificiata sua sint magis pretiosa quam artificiata illorum; sed quod vel subtilius facta sint, seu magis accommode, quia parvo sumptu possunt formari, et a cunctis etiam pauperibus faciliter obtineri. Sed et ærarios, id est artifices operantes ex ære, imitatur, faciendo idola similia imaginibus factis ab illis; et quia illi quoque concertantur aurificibus ac argentariis, secundum sensum jam tactum; et quoniam idola illorum ærea possunt a communi populo satis faciliter adipisci. Et gloriam præfert, id est, in hoc præponit artem suam arti ærariorum, quod idola sua lutea facilius emuntur et acquiruntur quam ærea; quoniam res supervacuas fingit, videlicet luteas imagines.
Cinis est enim cor ejus, id est, propter amorem suum inordinatum ad terrena, cor ipsius figuli cinis vocatur, et vile ut cinis, cinerique conforme:8 sicut qui adhæret meretrici, unum corpus fit cum illa; et qui Deo adhæret, unus est spiritus per amorem. Per adhæsionem namque affectionis, unum alteri assimilatur, sicut Augustinus testatur: Si terram amas, terra es. Hinc expositorie subditur: et terra supervacua, spes illius: id est, in terrenis figit spem suam, imo in luteo idolo, et in luto de quo efficit statuam; et luto vilior, vita ejus, id est, propter peccata sua, ipse et conversatio sua viliores sunt luto: sicut et Aristoteles asserit, impium hominem brutis millies viliorem. Nam et eo ipso quo figit spem suam in re vili, facit ea se viliorem: quia facit se medium, et illud finem. Finis autem ponitur dignior his quæ ordinantur in ipsum. Quoniam ignoravit qui se finxit, id est Deum, a quo tanquam a prima principalique causa formatus est, etiam quantum ad corporis formaturam, sicut sanctus Job protestatur: Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me totum in circuitu;9 memento, quæso, quod sicut lutum feceris me; et qui inspiravit illi animam: quam Deus creando infundit. Denique non solum tam vilis est, qui nullam penitus habet Dei notitiam, etiam nec informem; sed item qui non habet notitiam Dei formatam, id est caritati conjunctam: qui etsi dicat nosse se Deum, factis tamen negat.10 Et amat quæ operatus est, id est idola a se facta, tanquam deos; et qui inspiravit ei spiritum vitalem, id est Deum, a quo habet animam intellectualem, non agnovit: ideo justo Dei judicio permissus est cadere in tantam vesaniam, ut neglecta salute animæ suæ, lutum adoret, et solum quæ carnis sunt quærat.
Sed æstimaverunt lusum esse vitam nostram: id est, vitam nostram non æstimabant a Creatore institutam ac ordinatam ad veram beatitudinem in futuro, ad quam per virtutum exercitia pertingeretur; sed ad præsentia bona, videlicet voluptates et opes terrenas tantummodo ordinatam, et esse leve quid tanquam ludum, atque in luxu et lusibus consistere summum vitæ nostræ bonum, non in spiritualibus rebus.
C Hinc supra dixisse narrantur iniqui: Non est qui agnitus sit reversus ab inferis: quia ex nihilo nati sumus, et post hæc erimus tanquam si non fuerimus. Fruamur ergo bonis quæ sunt; nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra; ubique relinquamus signa lætitiæ.1112 Et conversationem vitæ compositam ad lucrum, id est, humanæ vitæ convictum et operationem arbitrati sunt datos ac constitutos ad augendum temporalia bona; et oportere undecumque, id est quocumque modo, sive per fas, sive per nefas: ideo subditur, etiam ex malo, id est injuste, seu per fraudem violentiamque, acquirere transitoria bona, non ponentes providentiam Dei, nec futurum judicium, imo nec vitam aliam post præsentem. Unde superius dicunt: Opprimamus pauperem justum;13 sit autem fortitudo nostra lex justitiæ.
O quam multi, adhuc tales esse non verentur! qui furto, rapina, taxillatione, usura, fraude, mendacio, perjurio, aut simoniaca pravitate student temporalia congregare. Verumtamen hos errores etiam nobiliores philosophi, Plato, Aristoteles, Socrates, reprobaverunt: docentes hominem, quantum ad meliorem sui partem, habere convenientiam quamdam, communionem atque consortium cum intellectualibus, immortalibus, incorporeisque substantiis; et virtutibus debere vacare, justitiam, sapientiamque amplecti, et per has ad beatitudinem proficisci: prout Plato in Phædone et Menone ac Timæo disseruit; Aristoteles quoque decimo tetigit Ethicorum, disputans contra poetam Simonidem, asserentem quod homo, quum sit mortalis, mortalia sapere ac quærere debeat.
Hic enim, utpote figulus idolifex, scit, id est, merito scire debet, et faciliter potest perpendere, se super omnes delinquere, id est, præ cunctis hominibus quodammodo gravius peccare, qui ex terræ materia, puta ex luto, fragilia vasa et sculptilia, id est idola, fingit: quæ idola, quum fuerint formata, ornantur ac complanantur quadam sculptura.
Omnes enim insipientes et infelices, scilicet idololatræ, et ceteri vitiosi: qui nunc miseri sunt, miseria culpæ ad æternæ pœnæ miseriam pertrahente; supra modum animœ suœ superbi, id est, ultra propriam conditionem et potestatem se extollentes: sicut in Isaia et Jeremia fertur de Moab, Superbus est valde, superbia et arrogantia ejus plus quam fortitudo ipsius;1415 sunt inimici populi tui. Tales enim persequuntur ac odiunt justos, et sæpe dominantur eis per fastum atque tyrannidem: quia per tales Deus exercet, probat, purgat, coronat suos electos, sicut ait Scriptura:16 Pascua divitum pauperes. Hinc subditur, et imperantes illi:17 juxta illud, Impius prævalet adversus justum. Quoniam omnia idola nationum deos œstimaverunt: in quo patet eorum insipientia; quibus idolis nec oculorum visus est, neque nares ad percipiendum spiritum, id est ad attrahendum aerem, vel ad sentiendum odoris vaporem; neque aures ad audiendum, neque digiti ad tractandum; sed et pedes eorum pigri, id est impotentes, ad ambulandum. Homo enim fecit illos; et qui spiritum mutuatus est, scilicet ipse artifex homo: qui animam quasi mutuo accepit a Deo, ut eam virtutibus ditet, et ipsam sic exornatam suo restituat Creatori; is finxit illos, id est, idola illa formavit: idcirco non vivunt, nec sentiunt; nec sensus nec membra humana conveniunt eis univoce, sed metaphorice potius.
Nemo enim sibi similem homo poterit deum fingere, id est, nullus homo potest formare deum similem sibi, vitalem et intellectualem, præsertim quum de ratione dei sit, esse quid altius homine. Quum sit enim mortalis ipse homo idolifex, mortuum, id est non viventem, fingit manibus iniquis, id est per manus suas sceleratas, quas exhibet arma iniquitatis tanto peccato. Melior est enim ipse his quos colit, id est falsis diis seu idolis;18 quia ipse quidem vixit, quum esset mortalis, illi autem, scilicet idola, nunquam. Vivum autem et intellectuale, est melius entibus quæ non vivunt. Sed obviare videtur, quod dixit jam paulo ante: Luto vilior, vita ejus. Et respondendum, quod bonitate ac dignitate naturæ specificæ, melior est artifex idolis, sed moribus pejor ac vitiis vilior est quam illa.
Sed et animalia irrationalia miserrimi idololatræ colunt. Qui merito appellantur Miserrimi, quoniam colunt ea quibus ipsi sunt digniores: idcirco tali cultu non salutem, sed calamitatem mercantur. Hoc est quod subditur: Insensata enim, videlicet animalia irrationalia, comparata his idololatris, illis, id est præfatis idololatris, deteriora sunt, id est viliora in natura et specie. Sed nec adspectu, aliquod ex his animalibus, id est nullum horum irrationalium animalium, suo adspectu sensitivo, bona potest conspicere, id est, ea quæ vere bona sunt ac salutaria valet discernere, quum careat ratione. Idcirco nec proprios noscit cultores: ideo stultum est colere illud. Vel sensus est, quod homo suo adspectu seu consideratione, non potest perpendere aliquod irrationalium animalium esse bonum, seu bona includere, propter quæ colendum exsistat. Effugerunt autem Dei laudem, id est, miserrimi idololatræ recesserunt a laudibus Creatoris, et fugerunt ab ejus obsequio, servientes creaturæ magis, quam Creatori: ideo effugerunt et benedictionem ejus, id est, dona gratiæ Dei non sunt consecuti, quia averterunt se inde, dilexeruntque maledictionem, et veniet eis.19
Footnotes
-
Matth. v, 45. ↩
-
Ps. cIII, 24. ↩
-
Ps. cxlIV, 17. ↩
-
Ps. cxlIV, 9. ↩
-
Matth. xxI, 44. ↩
-
Luc. x, 20. ↩
-
Jer. ix, 23, 24. ↩
-
1 Cor. vi, 16, 17. ↩
-
Job x, 8, 9. ↩
-
Tit. 1, 16. ↩
-
Sap. ii, 1, 2, 6, 8, 9. ↩
-
Sap. ii, 1, 2, 6, 8, 9. ↩
-
Ibid. 10, 11. ↩
-
Jer. XLVIII, 29, 30. ↩
-
Is. XVI, 6; ↩
-
Eccli. XIII, 23. ↩
-
Habac. 1, 4. ↩
-
Rom. vi, 13. ↩
-
Ps. cviii, 18. ↩
Chapter 16 of 20