Articulus 16
ELUCIDATIO CAPITULI SEXTIDECIMI : PROPTER HÆC ET HIS SIMILIA, ETC.
HISTORIÆ quædam veteris Testamenti in isto capitulo, sicut et in quibusdam aliis, breviter recitantur cum declarationibus earumdem. Propter hæc et his similia, id est prætacta in præcedenti capitulo scelera, et potissime idololatriæ crimina, passi sunt digne tormenta, id est, idololatræ juste perpessi sunt diversa supplicia: atque ad litteram fit de Ægyptiis sermo, sicut ex consequentibus innotescit; et per multitudinem bestiarum exterminati sunt, id est valde afflicti, puta per ranas, muscas, scinifes: a quibus tamen non leguntur occisi.
Pro quibus tormentis, id est vice et loco tormentorum illorum Ægyptiis inflictorum, bene disposuisti populum tuum Israel, quibus dedisti concupiscentiam deletamenti sui, id est rem ab eis concupitam boni saporis: ideo subditur, novum saporem, id est cibum novi saporis, quem antea non erant experti, escam parans, id est mittens ac providens, eis ortygometram, id est coturnicem (juxta illud in Psalmo, Petierunt, et venit coturnix), hoc est avium illarum multitudinem copiosam.1 Unde in Numeris legitur: Ventus egrediens a Domino, arreptas trans mare coturnices detulit, et demisit in castra.2 Ut illi quidem, puta Ægyptii, concupiscentes escam more consueto, propter ea quæ illis ostensa et missa sunt, id est ex horrore parvorum, venenatorum et vilium animalium, scilicet ranarum, muscarum, etc., per quæ plagati fuerunt, etiam a necessaria concupiscentia, id est appetitione alimentorum, averterentur, in pœnam suorum facinorum: nam ranæ illæ innumerabiles atque fœdissimæ, intraverunt reliquias ciborum Ægyptiorum, ut in Exodo habetur.3 Sicque cibi illi eis in nauseam vertebantur. Hi autem, scilicet filii Israel, in brevi inopes facti: quia quæ secum detulerunt ex Ægypto, cito fuerunt comesta, ita quod ex inopia indiguerunt supernaturali Dei provisione; novam gustaverunt escam, id est coturnices, et etiam manna. Verumtamen carnes illas petierunt perversi et ingrati, ipsum manna fastidientes, atque dicentes: Anima nostra arida est;4 nihil aliud respiciunt oculi nostri nisi man.
Oportebat enim, secundum ordinem divinæ justitiæ, illis, utpote Ægyptiis, sine excusatione, id est evasione, quidem supervenire interitum: potissime his qui in mari Rubro demergebantur, quia induratissimi erant, nec ex tot ac tantis prodigiis fuerunt conversi; propter quod inexcusabiles fuerant: illis, inquam, exercentibus tyrannidem, id est crudelitatem in Israelitas, quos ferociter oppresserunt; his autem, scilicet Hebræis, tantum ostendere per evidentiam facti, quemadmodum inimici illorum, puta Ægyptii, exterminabantur per plagas eis inflictas: quod fuit ad filiorum Israel consolationem, qui zelo justitiæ de Ægypti percussionibus poterant gloriari.5
Sed quia his objici posset, quod etiam filii Israel per serpentes plagati sunt, subditur: Etenim quum supervenit illis, puta Hebræis, sæva bestiarum ira, videlicet furor serpentium, qui eos invaserunt eo quod contra Dominum murmurassent, dicentes ad Moysen: Cur eduxisti nos de Ægypto, ut moreremur in solitudine? Deest panis, non sunt aquæ, anima nostra jam nauseat super cibo isto levissimo. Quamobrem misit Dominus in populum ignitos serpentes, ut in Numeris describitur. Unde subjungitur: morsibus perversorum, id est feralium, colubrorum exterminabantur: quia multi de populo Israel, ab illis serpentibus occidebantur. Sed non in perpetuum permansit ira tua, id est punitio illa tua justa. Deo namque jubente, Moyses fecit et erexit serpentem æneum, quem intuendo sanabantur percussi. Sed ad correctionem in brevi turbati sunt, id est, ad modicum tempus fuerunt ita plagati, ut de cetero melius se haberent, et qui occisi fuerunt, per temporalem mortem evaderent æternalem: quam et evaserunt, qui in sua temporali punitione pœnituerunt; signum habentes salutis, videlicet serpentem æneum: qui fuit signum curationis præfatæ, non causa: unde Dominus Moysi dixit, Fac serpentem æneum, et pone eum pro signo; ad commemorationem mandati legis tuæ, id est, quatenus signo illo admoniti, de cetero memores essent præceptorum legis quam dedisti per Moysen. Qui enim conversus est, id est, quicumque ex filiis Israel pœnituit, et pœnitendo serpentemque æneum intuendo curabatur, non per hoc quod videbat, id est non virtute illius ænei serpentis, sanabatur, sed per te omnium salvatorem, id est virtute tua divina, qui salvas, non omnes, sed cunctos qui salvantur. Juxta quem sensum fertur in Psalmo: Allevat Dominus omnes qui corruunt, et erigit omnes elisos. Porro Deo proprium est salvare. Qui in Isaia testatur: Deus justus et salvans non est præter me. Et alibi per Prophetam dicitur: Ego Dominus Deus tuus, et salvator non est præter me.
Præterea Deus per serpentem æneum sic voluit subvenire, ad præfigurandum mysterium passionis redemptionisque Christi. Ideo ait Glossa: Non serpens æneus sanavit illos, sed sacramentum mysterii, id est mors Christi in serpente præfigurata. Christus quippe antiquum serpentem triumphavit in cruce, et ejus venenum devicit: ut qui vere imaginem Christi et ejus passionem conspexerit, salvetur.6 Unde dicitur: Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis: ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam æternam. Recte æneus serpens in ligno suspenditur. Æs enim ceteris durabilius est metallis. In serpente ergo Christus mortuus designatur, in ære, æternus insinuatur: quia mortuus per humanitatem, quasi non mortuus est per divinitatem.
In hoc autem miraculo, quo ita sanasti percussos ab ignitis serpentibus, per ænei serpentis intuitum, ostendisti inimicis nostris, puta Ægyptiis, quando hoc ipsum devenit ad eorum notitiam; vel Ægyptiis qui egressi erant Ægyptum cum filiis Israel, et antea quandoque erant adversarii Israelitarum; quia tu es qui liberas ab omni malo. Illos enim, puta Ægyptios, locustarum et muscarum occiderunt morsus. Ex quo elicitur, quod aliqui Ægyptiorum obierunt ex punctionibus morsibusque muscarum ac locustarum: quod tamen in Exodo non legitur evidenter. Et non est inventa sanitas animæ, id est vitæ animali, eorum: quia curati non sunt, sed occisi; nec anima eorum pœnituit. Verumtamen ad tempus suspendit et interrupit Deus plagas Ægyptiorum; sed impœnitentibus paulo post graviores inflixit. Quia digni erant ob duritiam et impœnitentiam suam, ab hujusmodi plagis exterminari. Filios autem tuos adoptivos Hebræos, qui de suo excessu pœnituerant, nec draconum, nec venenatorum, scilicet ignitorum7
Num. xxi, 7.
Ps. lxxvii, 34.
12
Ps. cXLviii, 8.
Ps. cII, 20. serpentium, vicerunt dentes, id est, morsus dentium non occiderunt. Denique draco serpens quidam est, et maximus inter serpentes, sicut elephantus inter bruta terræ, et gryphus inter aves. Misericordia enim tua adveniens, id est illis succurrens per ænei serpentis intuitum, sicut prædictum est, sanabat illos, qui pœnitentes confugerunt ad Moysen, deprecantes ut oraret pro eis.
Immemoria enim sermonum tuorum, id est propter oblivionem verborum ac præceptorum tuorum, exterminabantur: sicque quod dicitur, Immemoria, una est dictio. Vel duæ sunt dictiones, ut sit sensus: In memoria, id est ad hoc, ut de cetero memores sint corde et opere sermonum tuorum, exterminabantur, id est, lædebantur. Et velociter sanabantur, qui pœnitebant, per modum præhabitum. Vel, Exterminabantur, id est, quidam occidebantur, ut alii qui sanabantur memores tui essent: et ita quamvis quod dicitur, Exterminabantur, et, Sanabantur, videatur ad eosdem referri, tamen ad diversos refertur, juxta unam regularum Tichonii. Juxta quem modum fertur in Psalmo: Quum occideret eos, quærebant eum; et revertebantur, et diluculo veniebant ad eum. Ne in altam, id est profundam, gravem et obstinatam, incidentes oblivionem majestatis et beneficentiæ tuæ, non possent tuo uti adjutorio, id est, omnino inhabiles fierent et inepti ad impetrandum auxilia pietatis ac gratiæ tuæ. Nempe qui ingratus est de præteritis donis, futuris indignus est.
Etenim neque herba medicinalis naturalis, neque malagma, id est medicamentum seu emplastrum artificiale, sanavit illos a morsu serpentium, et multo minus a vulneribus animarum; sed tuus, Domine, sermo, qui sanat omnia, id est imperium tuum. Sic enim in Scripturis sumitur sermo, seu verbum: juxta illud in Psalmo, Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quæ faciunt verbum ejus; itemque, Benedicite Domino, angeli ejus, potentes virtute, facientes verbum illius. Et Apostolus dicit: Portansque omnia verbo virtutis suæ. Qui sanat omnia quæ sanantur: vel quædam de omnibus, seu omnia quantum in se est. Etenim dixisse Dei, fecisse est, secundum Hieronymum. Et idem est aliquid fieri Deo volente, et Deo agente, secundum Augustinum. Profundius tamen, per sermonem Dei, intelligitur Verbum Patris æterni: de quo ad Hebræos ait Apostolus: Vivus est sermo Dei, et efficax. Hic sermo, Salvator est mundi: per quem sicut Pater omnia fecit, sic cuncta refecit.
Tu es, Domine, qui vitæ et mortis habes potestatem, id est, vitam naturæ, vitam gratiæ, vitamque gloriæ dare, conservare, atque auferre potes. Vitam quippe naturæ aufert directe, tanquam malum pœnæ; vitam gratiæ, indirecte et permissive; vitam gloriæ nunquam aufert a Beatis, quamvis de potentia absoluta hoc possit; sed ab his qui ad horam ad eam admissi creduntur, ut Paulus et Moyses, abstulit eam. Hinc ait in Apocalypsi: Habeo claves mortis et inferni. Et deducis ad portas, id est ingressum, mortis, et reducis: id est, corporaliter quos vis occidis, et eosdem dum vis, ad nutum rursus vivificas. Quod et Christus inter homines corporaliter conversans, sæpius fecit, et multo frequentius per suos discipulos. Unde: Ego, inquit, occidam, et ego vivere faciam. Ad portas demum spiritualis mortis, non nisi permissive deducit. Portæ vero mortis corporalis, possunt etiam dici infirmitates incurabiles et letales. Insuper ad portas mortis infernales efficienter deducit eos qui in culpa moriuntur mortali; et quos vult, ex speciali gratia inde reducit: juxta illud primo Regum, Deducit ad inferos, et reducit.
Homo autem occidit quidem per malitiam, id est per propriam atque spontaneam pravitatem cogitationis, affectionis, locutionis, commissionis, aut omissionis, animam suam, morte culpæ: de qua loquitur Christus, Dimitte mortuos sepelire mortuos suos; atque in Apocalypsi,
Hebr. i, 3.
Ibid. iv, 12.
II Cor. xii, 2-4; Exod. xxxiii, 11, 23.
Apoc. i, 18.
Matth. ix, 18, 25; Luc. vii, 14, 15.
Joann. xi, 43, 44.
Act. ix, 40; xx, 9-12.
I Reg. u, 6.
Matth. viii, 22.
Nomen habes quod vivas, sed mortuus es.8 Et ipsa malitia formaliter est mors animæ; sed in quantum ex propria oritur voluntate, dicitur homo per ipsam malitiam suam occidere animam. Nec potest alter occidere animam hominis hujus aut alicujus alterius, nisi dispositive, et homine isto volente, cujus peccatum est aliquo modo voluntarium. Ideo nulla nocebit ei adversitas, nulla tentatio, nulla injuria, si non dominetur ei propria culpa, vel consensus illicitus. Et quum exierit spiritus, non revertetur: id est, quum anima de corpore per mortem exierit, non redibit in illud de lege communi, naturalique cursu: quamvis supernaturaliter possit corpori suo rursus uniri. Ideo sanctus Job dixit: Viam per quam non revertar, ambulo. Nec revocabit quis animam quæ recepta est a Deo, qui corpori eam immisit: id est, post exitum a corpore, alicui receptaculo, secundum suorum exigentiam meritorum, deputata est a judice Deo. Porro de receptaculis animarum, quæ et quot sint, quarto Sententiarum tractatur.9 Jam equidem sunt, infernus, purgatorium, limbus puerorum, et regnum cœlorum. Sed ante Salvatoris adventum, fuit et limbus patrum. Sed tuam manum, id est potestatem, effugere, impossibile est: juxta quod ait Psalmista: Quo ibo a spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam? Ideo Jonas, qui fugit a facie Domini, deprehensus fuit in mari. Hinc consultissimum est, ut qui Omnipotentis manum non valemus effugere, non cessemus ad ejus pietatem obedienter humiliterque confugere.
Negantes enim te nosse impii, puta Ægyptii, quorum rex dixit, Nescio Dominum, per fortitudinem brachii tui flagellati sunt variis plagis, sicut expositum est;10 novis aquis, et grandinibus, et pluviis, persecutionem, id est debitam punitionem, passi sunt, et per ignem consumpti, id est per aquas, grandines, pluvias insolito modo generatas et supervenientes. Nam et fluvii Ægyptiorum computruerunt, et suas ripas forsitan exeuntes, damna intulerunt eisdem. Et, ut legitur in Exodo, Dominus pluit super terram Ægypti grandinem copiosam ac maximam, et simul cum grandine descendit ignis et discurrentia fulgura:11 ex quibus multi Ægyptiorum exstincti sunt.
Quod enim mirabile erat, in aqua, quæ omnia exstinguit, specialiter ignem, cui sua frigiditate et humiditate contrariatur, plus ignis valebat: id est, ignis ille qui simul ferebatur cum grandine et pluvia, intensius viguit et gravius nocuit ipsis Ægyptiis, quosdam eorum incendendo, et terræ nascentia quædam vastando.12 Vindex est enim orbis justorum, id est, universitas creaturarum, te jubente, ulciscitur justorum injurias, et contra injustos consurgit, ac Creatoris inhonorationem parata est vindicare. Quodam enim tempore, dum scilicet Ægyptii variis plagis puniebantur, mansuetabatur ignis, id est, vim sui caloris non exercebat in quædam, ut subditur, ne comburerentur quæ ad impios missa erant animalia, id est, ne parva ac vilia animalia a Deo missa ad puniendos Ægyptios, læderentur ab illo igne qui ferebatur mixtim cum grandine; sed ut ipsi videntes, id est, ut Ægyptii conspicientes qualiter ignis ille non egit in illas bestiolas ipsis nocivas, sed eorum jumenta utilia, scilicet equos, boves, vaccas, combussit, scirent quoniam Dei judicio patiuntur persecutionem, id est, ex tanto signo adverterent quod Deo jubente paterentur hujusmodi plagas.131415 Et quodam tempore in aqua super virtutem, id est ultra naturalem vim suam, ignis ardebat undique, quando videlicet ignis simul cum imbre et grandine ferebatur, ut dictum est, ut iniquam terræ nationem exterminaret, id est, Ægyptios dire vexaret, et quosdam eorum occideret. Pro quibus, id est vice et loco tantarum plagarum, angelorum esca, scilicet manna ministerio angelorum exhibito ac descendente, nutrivisti populum tuum Israel, et paratum panem de cœlo præstitisti illis sine labore. Nam angeli formaverunt man-
Exod. XVI, 21, 31.
Ibid. 13, 14, 31.
Num. XXI, 5. na in cœlo aerio, et fecerunt illud simul cum rore descendere. Filii autem Israel collegerunt manna, quod erat quasi semen coriandri, et inde fecerunt panes: ita quod sine eorum labore manna pervenit ad eos. Omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem. Naturalis sapor mannæ fuit unus. De quo scriptum est: Mane ros jacuit per circuitum castrorum, et apparuit in solitudine manna minutum, et quasi pilo tusum in similitudinem pruinæ super terram: quod erat quasi semen coriandri album, gustusque ejus quasi similæ cum melle. Idcirco quod dicitur hic, habuisse omne delectamentum et omnis saporis suavitatem, non erat naturale, nec ex natura et vi mannæ, sed divina virtute: quemadmodum etiam ipsum manna in se (ut dictum est) dulce, videbatur iniquis insipidum: qui dixerunt, Anima nostra nausea super cibo isto levissimo. Justis vero et Deo gratis sapiebat quasi omnium habens saporum suavitatem. Hinc subditur: substantiam enim, id est opulentiam tuam, et dulcedinem, id est piam et caritativam munificentiam tuam, quam in filios adoptivos, quales tunc erant multi in Israel, habes, ostendebas per tam præclarum miraculum, et delicatam justorum illorum refectionem; et deserviens manna uniuscujusque justi voluntati, ad quod quisque volebat, convertebatur, id est ad præbendum talem saporem, qualem talium quisque optavit, sapiendo nunc ut panis, nunc ut carnes, nunc ut pisces.
Nix autem et glacies, id est nix et grandines (quæ sunt aquæ congelatæ, et cum igne, ut dictum est, descendebant), sustinebant vim ignis, et non tabescebant, id est, absque sua corruptione et liquefactione sustinebant supernaturaliter ignis illius calorem; ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat ignis, id est, quatenus filii Israel adverterent, et super hoc gratias Deo referrent zelo justitiæ, quod ignis ille ardens in grandine, et in pluvia coruscans, destruxit terræ nascentia Ægyptiorum. Hoc autem iterum, ut nutrirentur justi, ignis etiam suæ virtutis oblitus est: id est, hoc rursus mirabile fuit, quod ignis suam naturalem actionem non exercuit in quibusdam, ut justi nutrirentur ex his, quæ ignis (ut naturaliter potuisset) non consumpsit. Aliqui autem exponunt istud de Anania, Azaria, Misaele: quos ignis fornacis non læsit, ut nutrirentur, id est, in vita manerent, atque reficerentur. Alii applicant istud ad filios Israel in Ægypto, qui habitabant ibi in terra Gessen: quam ignis ille Ægyptios vastans, non intravit, nec Hebræorum læsit jumenta, quum tamen naturaliter se forsitan diffudisset in terram Gessen, et læsisset ibidem pecora Hebræorum.
Creatura enim etiam inanimata tibi factori deserviens, excandescit, id est, acuitur, et quasi ira fervens, intense movetur, in tormentum, id est ad inferendum pœnas, adversus injustos, id est ipsis injustis ac reprobis, non ad bonum correctionis, sed ad malum extremæ perditionis eorum; et lenior, id est mitior ac convenientior, fit ad benefaciendum pro his qui in te confidunt, id est sperantibus in te, ad profectum ac salutem ipsorum, finaliter tamen ad honorem et gloriam tui ipsius, qui es universorum ultimus finis, ad quem omne bonum est referendum, qui et propter te ipsum operatus es omnia.
Propter hoc et tunc omnia transfigurata, id est ignis, aqua, manna, de quibus jam dictum est, mutata tunc a naturali cursu, proprietate, et actione, ita quod ignis in aqua plus viguit, sicut præhabitum est, omnium nutrici gratiæ tuæ, id est tuæ gratiositati, seu gratiosæ voluntati omnibus providenti, deserviebant, obediendo eidem ad nutum, ad voluntatem horum qui a te desiderati sunt, id est juxta desiderium et petitionem filiorum Israel, quorum profectum et salutem specialiter desiderasti: de quibus locutus es Moysi: Quis det talem eos habere mentem, ut bene sit eis? Et alibi per Prophetam: Utinam attendisses mandata mea. Ut scirent filii tui, quos dilexisti, Domine, id est filii Is-
Dan. III, 50.
Exod. IX, 26.
Prov. XVI, 4.
Deut. V, 29. Is. XLVIII, 18.
24
25
26 rael specialiter tibi cari, quibus in veteri A
Testamento multa et magna beneficia specialia, tam spiritualia quam corporalia tribuisti. De quibus scriptum est : Non est alia natio tam grandis; et rursus, Te elegit Dominus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis qui sunt super terram, quia dilexit vos Dominus. Quoniam non nativitatis fructus pascunt homines, id est, quod non soli fructus nati ex terra, ipsos homines alunt; sed sermo tuus, id est tua instructio et doctrina, hos qui in te crediderunt fide formata, conservat in esse statuque gratiæ ac virtutum : et sic spiritualiter reficit atque vivificat eos, juxta illud : Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei. Ideo admonemur per Apostolum : In mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras.
Quod enim ab igne non poterat exterminari, scilicet manna, quod coquebatur et indurabatur ad ignem, statim ab exiguo solis radio calefactum tabescebat, id est liquefiebat, ut notum omnibus esset, quonniam oportet prœvenire solem ad benedictionem tuam : id est, quatenus cunctis filiis Israel innotesceret, quod ante solis ortum, adspectum, seu elevationem notabilem super nostrum horizontem, vel antequam sol magnum in terra calorem produceret, oportuit eos accedere ad colligendum manna : quod vocatur benedictio Dei, id est donum ab eo gratis exhibitum. Unde et Abigail primo Regum ait ad David :16 Accipe benedictionem ancillæ tuæ, id est escam quam attuli ad te. Hinc in D Exodo fertur : Colligebant mane singuli, quantum sufficere poterat ad vescendum; quumque incaluisset sol, liquefiebat.17 Et ad ortum lucis te adorare, id est statim sole oriente, et radios super terram diffundente, te invocare, et grates tibi refundere pro beneficiis tuis.
Itaque, quod ait, Oportet ad ortum lucis te adorare, non est intelligendum quod secundum legem Moysis jussum aut licitum fuerit adorare versus orientem, sed ad occidentem : quia et tabernaculum Moysis templumque Salomonis respiciebant ad occidentem, et ab oriente intrabatur in ea. Nam in Exodo jussum fuit, versus occidentem fieri adorationem :18 et hoc, ut populus Israel veri Dei cultor, a gentibus distingueretur, qui fere omnes versus orientem orabant, ad honorem solis ac planetarum, qui omnes ab illa cœli parte super terram ascendunt. Hinc ab Ezechiele increpantur, qui versus orientem orabant. Hinc, quod dictum est, Ad ortum solis, non denotat situm loci, sed certam temporis horam :19 de qua loquitur Isaias, De mane vigilabo ad te;20 et Psalmista, Mane adstabo tibi, et videbo. Unde et in Ecclesiastico legitur : Sapiens cor suum tradet ad vigilandum diluculo, ad Dominum qui fecit illum.21
Sic ergo oportet adorare, et Deo regratiari. Ingrati enim spes, tanquam hibernalis, id est hiemalis, glacies tabescet : id est, spes ingratorum non consequetur salutem; sed sicut glacies calore cito dissolvitur, sic illa privabitur optato effectu; et disperiet tanquam aqua supervacua : id est, omnino peribit, et ipse ingratus damnationem incurret, sicut aqua superflua defluendo cito percurrit ac deficit. Hinc dictum est supra : Spes impii tanquam lanugo;22 et in Psalmo, Iter impiorum peribit.23 In Job quoque legitur de iniquo :24 Ecce spes ejus frustrabitur eum, et videntibus cunctis præcipitabitur. Sic et spes perfidorum Judæorum, regem Messiam adhuc præstolantium, et Domino Jesu Christo ingratissimorum, quæ spes frigore infidelitatis atque duritia obstinationis instar glaciei constricta est, apparente Sole justitiæ Christo Domino penitus confundetur.
Footnotes
-
Ps. civ, 40. ↩
-
Num. xi, 31. ↩
-
Exod. viii, 3. ↩
-
Num. xi, 6. ↩
-
Rom. i, 25. ↩
-
Osee xiii, 4. | Joann. iii, 14, 15. | Exod. xii, 38. | 10 | Num. xxi, 5. | Ibid. 6. | Ibidem. | Ibid. 8, 9. | Ibid. 8. | Ps. cXLIV, 14. | Is. XLV, 21. ↩
-
7 | Ps. cXLIV, 14. | Is. XLV, 21. ↩
-
Apoc. III, 1. ↩
-
Exod. V, 2. ↩
-
Exod. VII, 21. ↩
-
Exod. IX, 18, 23, 24. ↩
-
Ibid. 25. ↩
-
Ibid. 15. ↩
-
Jonæ I, 3. ↩
-
Ps. CXXXVIII, 7. ↩
-
1 Reg. xxv, 27. ↩
-
Exod. xvi, 21. ↩
-
Cf. Exod. xxvi, 22, 23; Ezech. viii, 16. ↩
-
Is. xxvi, 9. ↩
-
Ps. v, 5. ↩
-
Eccli. xxxix, 6. ↩
-
Sap. v, 15. ↩
-
Ps. i, 6. ↩
-
Job xl, 28. ↩
Chapter 17 of 20