Skip to the text

Articulus 17

ELUCIDATIO CAPITULI SEPTIMIDECIMI : MAGNA ENIM SUNT JUDICIA TUA, DOMINE.

QUAM diversimode Deus se habeat circa electos et reprobos, hic docetur. Magna enim, id est sancta, justa, sapientialia et præclara, sunt judicia tua, Domine, id est decreta sapientiæ atque justitiæ tuæ, seu earumdem effectus, in rationalibus creaturis, censuræ quoque sapientiæ tuæ in temetipso. Unde ait Psalmista : Justitia tua sicut montes Dei; judicia tua abyssus multa.1 Hinc clamat Apostolus : O altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei! Quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus!2 Unde et in Apocalypsi fertur :3 Magna et mirabilia sunt opera tua, Domine Deus omnipotens; justa et vera, judicia tua. Horum judiciorum ratio potest esse occulta, non autem injusta. Et inenarrabilia verba tua, id est, verba illa interna, quæ tu, Deus, in cordibus loqueris electorum, plene exprimi nequeunt : præsertim profundiora illa eloquia et secreta, quæ melius intelligi possunt quam eloqui. Unde et sanctus Apostolus affirmat se audivisse arcana verba, quæ non licet homini loqui.4 In Ecclesiastico quoque oratur :5 Reple Sion inenarrabilibus verbis tuis. Frequenter etiam per verba designantur facta, seu opera quæ significantur per verba : quæ Dei opera frequenter inenarrabilia sunt. Propter hæc indisciplinatæ animæ erraverunt : quæ tua judicia non verentur, nec tuis obediunt verbis, sed incultæ sunt moribus atque indomitæ : quales fuerunt Ægyptii, de quibus subjungitur :

Dum enim persuasum habent iniqui, id est, quoniam sibi ipsis persuaserunt posse dominari nationi sanctæ, id est Israeliticæ plebi, quam putabant non posse liberari a Deo suo de servitute ipsorum; vinculis tenebrarum, id est infidelitatis et errorum suorum, et longæ noctis, id est obstinatæ excæcationis, compediti, id est mente ligati et capti; vel, Vinculis tenebrarum palpabilium quas sustinuerunt, et longæ noctis, quia tribus diebus duravit illa caligo, ut legitur in Exodo;6 inclusi sunt tectis : quia intra tantum tempus nullus se movit de loco suo; fugitivi : quia timore imminentium plagarum, quandoque hinc inde fugerunt; perpetuæ providentiæ jacuerunt, id est, divinæ providentiæ erant, vellent nollent, subditi et prostrati, sustinendo inevitabiliter pœnas quas Deus eis inferre præordinavit.

Et dum putant se latere in obscuris peccatis, id est divinæ providentiæ non patere in occultis peccatis, quæ vel secrete, vel in tenebris faciunt, juxta illud : Et dixi :7 Forsitan tenebræ conculcabunt me; et nox illuminatio mea in deliciis meis. De quibus ait Propheta :8 Quorum sunt in tenebris opera, et dicunt : Dominus non videt. Tenebroso oblivionis velamento dispersi sunt, id est propter suam teterrimam oblivionem, qua obliviscebantur Dei : qua corda eorum erant operta tanquam velamento, sicut ait Apostolus, Tenebris obscuratum habentes cor;9 paventes horrende, id est, terribiliter formidantes ex plagis imminentibus aut inflictis, et cum admiratione nimia perturbati : quia de tanta sua devastatione ac dejectione maxime mirabantur ac turbabantur, videntes filios Israel, quos paulo ante pro nihilo reputabant et oppresserunt, tam inopinate superiores eis effectos, seu desuper defensatos : ita quod rex Ægypti compulsus est veniam postulare a Moyse, et liberationem a plagis immissis.1011

Neque enim quæ continebat illos spelunca, sine timore custodiebat : id est, etiam in suis latibulis in quæ confugerunt, ex plagarum horrore vehementer timebant; quoniam sonitus descendens, id est de aere veniens, puta tonitruum, vel quicumque aeris fragor, perturbabat illos : homines enim in adversitatibus et diffortuniis positi, faciliter perterrentur; et personæ tristes illis apparentes, pavorem illis præstabant. Homines quippe formidolosi et angustiis pleni, patiuntur in somno, imo et in vigilia, tempore noctis præsertim, imaginationes terribiles; et sæpe apparent eis miserabilium personarum phantasmata, timorem eis incutientia : ad quod dæmones sæpe cooperantur. Ideo fertur in Psalmo : Misit in eos iram indignationis suæ, immissiones per angelos malos.12 Nam et sanctus Job in percussionibus positus, dixit :13 Terrebis me per somnia. Et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen præbere : id est, ignis nulla sua claritate aut vi poterat Ægyptiis lucem exhibere triduo illarum palpabilium tenebrarum, propter nimiam densitatem earum; nec siderum limpidæ flammæ, id est claræ scintillationes et irradiationes stellarum, illuminare poterant illam noctem horrendam tam diu durantem : vel quia aer capax non fuit, nimium ingrossatus, ut aliqui dicunt; vel, ut potius creditur, quoniam sicut Deo jubente sol radios suæ lucis subtraxit Ægyptiis tribus diebus, sic planetæ et stellæ noctibus illis.

Apparebat autem illis subitaneus ignis timore plenus. Hoc dispensative contingere potuit ad majorem Ægyptiorum afflictionem, ut suam inspicientes dispositionem et cladem, ad modicam moram gravius angustiarentur. Unde subjungitur : et timore percussi illius, quæ non videbatur, faciei, id est, valde perterriti imaginaria apparitione facierum miserabilium, quæ in veritate non aderant, æstimabant deteriora esse quæ videbantur, id est, putabant quod magis periculosa et nociva essent quæ apparebant, quam erant : sicut communiter putant hi, quibus talia apparent in somno.

Et magicæ artis appositi erant derisus: id est, ceteris miseriis et flagellis Ægyptiorum apposuit Deus irrisiones et confusiones magorum et maleficorum : quos Pharao advocavit, ut resisterent Moysi;14 cœperuntque ei resistere, sed defecerunt, non valendo producere scinifes, ut dicitur in Exodo. Et paulo post fuerunt vulnerati ulceribus vesicarum turgentium, ita quod stare non poterant coram Moyse, nec se ipsos, nec alios adjuvare, ut patet in Exodo.15 Hinc additur :1617 et sapientiæ gloriæ correctio : id est, Deus addidit illis correctionem vanæ gloriationis, qua de sapientia magorum gloriabantur : quam gloriationem Deus correxit cum contumelia, ostendens magorum insipientiam, per confusibilem ipsorum vulnerationem præfatam. Illi enim, scilicet magi, qui promittebant timores et perturbationes expellere se ab anima languente, id est, qui præsumpserunt et asseruerunt quod ab Ægyptiis expellerent anxietates et inquietudines, quas sustinuerunt ex plagis Dei, hi cum derisu pleni timore languebant, id est, sicut et ceteri vulnerati fuerunt, ac territi ex flagellis Altissimi. Nam etsi nihil illos ex monstris perturbabat, id est, quamvis magi illi non terrebantur ex monstrorum terribilium facierum apparitione, quoniam assueti erant talia sæpe videre : quemadmodum Balaam, alloquente eum asina sua, non fuit turbatus, utpote talibus monstris assuetus, secundum Augustinum; transitu animalium, et serpentium sibilatione commoti, tremebundi peribant : quia postquam in se ipsis experti fuerunt acerbitatem plagationis eis inflictæ, cœperunt timere, etiam solo adspectu ac sonitu animalium nocivorum.18 Hinc ad Timotheum scribit Apostolus : Quemadmodum Jannes et Mambres restiterunt Moysi, ita et hi resistunt veritati. Sed ultra non proficient : insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit.19 Et aerem quem nulla ratione quis effugere posset, id est, sine cujus respiratione nemo potest vivere, negantes se videre : non quod aer sit exteriori visu directe visibilis, sed mediante luce perceptibilis : quem, durante densitate palpabilium tenebrarum, ita percipere non valebant.

Frequenter enim præoccupant pessima, id est, maxima pœnalia mala sæpe præveniunt, seu citius adesse putantur quam adsint, redarguente conscientia, id est ex remorsu propriæ conscientiæ, qua impius sibi suorum conscius vitiorum suspicatur sibi assidue adversa instare, quæ se noscit promeruisse. Quum sit enim timida nequitia, id est, timidum faciat hominem, ratione prætacta : propter quod fures et latrones semper sunt pavidi, metuentes jugiter deprehendi; dat testimonium condemnata, id est, accusat se ipsam, et juste se damnari testatur atque puniri ipsa sua inordinata formidine. Alii habent : Data est in omnium condemnationem, id est, a Deo judice ordinatur ad ipsorum reorum punitionem et condemnationem. Inordinatus etenim animus, sibi ipsi frequenter est gravis; et timor quem parit nequitia in suo subjecto, est quædam ejus punitio.

Semper enim præsumit sæva perturbata conscientia : id est, conscientia nequitiosa jugiter suspicatur, præsupponit, seu putat sibi adfutura et propinqua esse dura ferociaque tormenta. Sicque patitur supplicia antequam veniant : sicut et Leo Papa testatur, quod rea conscientia intra se patitur quidquid Dei bonitate differtur. Nihil enim est timor hujusmodi inordinatus, ex nequitia oriens cum sua matre, puta nequitia, nisi præsumptionis præfatæ, qua quis prava conscientia suspicatur sibi instare tormenta, adjutorium : quia fovet et auget talem præsumptionem, quam causat nequitia. Est quoque timor iste proditio cogitationis auxiliorum : quia ex timore solet procedere tremor corporis, pallorque vultus, adulatio et humiliatio quædam : ex quibus manifestatur, quod timens cogitat qualiter possit obtinere auxilia contra imminentia sibi adversa. Et dum ab intro minor est exspectatio, id est, dum ex se ipso minus confidit se auxilia adepturum, minusque ea exspectat, majorem putat potentiam ejus causæ, de qua tormentum præstat : id est, eum ex cujus consideratione concipit metum et afflictionem in corde, reputat esse potentiorem ad nocendum sibi, quam est, et graviora putat sibi ab illo imminere adversa, quam imminent. Timor namque dejicit eum, pusillanimemque constituit : sed et ipsa irrefrenata passio timoris, a recto abducit judicio rationis, sicut et ceteræ passiones.

Denique his concordat quod apud Job legitur : Sonitus terroris semper in auribus impii;20 et quum pax sit, ille insidias suspicatur. Itemque :21 Angustia vallabit impium, sicut regem qui paratur ad prælium. Quod etenim impius intulit alteri, suspicatur sibi posse inferri. Econtra, nihil quietius innocente sinceraque mente, quæ sicut non nocuit proximis, sic nec sibi præsumit nocendum esse ab illis. Hinc innocentia, justitia, sapientia vera, præstant fiduciam et confidentiam bonam, et imperterritum statuunt animum. Propter quod ait Scriptura :22 Fugit impius nemine persequente; justus autem quasi leo confidens, absque terrore erit. Et rursus Sapientia ait : Qui me audierit, absque terrore quiescet, et abundantia perfruetur, malorum timore sublato.23 Unde habetur de Juda, qui cum fratribus suis non vere accusabatur de furto :24 Accedens autem propius, confidenter ait. Aristoteles quoque fatetur, quod hi qui melius habent se in divinis, sunt fiduciæ melioris.

Sequitur de Ægyptiorum punitione. Illi autem qui in potentem venere noctem*, id* est Ægyptii, qui inciderunt in tempus illud tenebrosum palpabilium tenebrarum, et ab infimis et ab altissimis supervenientem : id est, quæ nox causabatur partim ex terra et aqua, id est ex vaporibus et exhalationibus ascendentibus de terra et aqua, et ingrossantibus aerem; partim vero ex causa altissima, scilicet divino imperio, angelicoque ministerio, atque ex

14 spissitudine nubium, illuminationem aeris impedientium, ut aliqui dicunt: verius tamen putatur, quod ex supernaturali subtractione radiorum solarium; eumdem somnum dormientes, id est somnum gravem et tædiosum, nocti illi consimilem; aliquando monstrorum eis in somno terribiliter apparentium, ut dictum est, exagitabantur timore; aliquando animæ deficiebant traductione, id est separatione a corpore. Nam intra triduum illud multi Ægyptiorum præ timore et angustia obierunt; et, ut narrant Hebræi, multi quoque ex filiis Israel, qui nolebant exire Ægyptum, tunc obierunt. Ideoque Deus tam diu protraxit tenebras illas, ne Ægyptii mortem perciperent Hebræorum. Vel, Animæ Ægyptiorum deficiebant traductione, id est, nimia terribilium rerum imaginatione, quasi extra se ducebantur, debilesque fiebant. Subitaneus enim illis Ægyptiis, et insperatus, id est improvisus, timor supervenerat ex plagis eis inflictis. Talis autem timor plus torquet, quoniam jacula prævisa minus feriunt. Nam in Exodo, ubi de plaga tenebrarum illarum tractatur, non legitur Deus præadvisasse Ægyptios de hac plaga: sicque improvise creditur eis supervenisse. — Præterea nox illa vocatur potens: primo, quia tam diu duravit; secundo, quia tenebrosissima fuit; tertio, ratione suorum effectuum prædictorum, per quos ita afflixit Ægyptios.

15

Deinde si quisquam ex illis decidisset ex timore in terram, custodiebatur in carcere sine ferro reclusus: id est, in loco quo cecidit, mansit absque vinculis ita detentus, ac si fuisset incarceratus. Nam tribus diebus nullus illorum se movit de loco suo, nec vidit proximum suum.25 Et sumitur hic si, pro quia, quemadmodum in verbis sequentibus. Si enim rusticus quis erat, aut pastor pecorum, aut agri laborum operarius, id est cultor agrorum, quales utique multa millia fuerant in Ægypto, præoccupatus, id est improvise præventus, esset tenebris illis, et lapsus in eas in agro, aut alibi ubicumque, ineffugibilem

16

17 sustinebat necessitatem: id est, inevitabiliter cogebatur manere in loco illo, evadere nequiens, nec cernere valens quo iret. Una enim catena, id est conclusione et detentione, tenebrarum illarum, omnes Ægyptii erant colligati, non valentes locum mutare: et ita erant attoniti ac formidolosi, quod quidquid audierunt, intulit eis timorem: quemadmodum homo vehementer formidans, terretur ex sonitu folii, aut strepitu muris. Hinc subditur:

Sive spiritus, id est ventus, sibilans, aut inter spissos arborum ramos avium sonus suavis, aut vis aquæ decurrentis nimium, id est sonus causatus ex cursu aquarum, aut sonus validus præcipitatarum petrarum, id est lapidum a sursum projectorum deorsum, aut ludentium animalium cursus invisus, id est factus extra intuitum Ægyptiorum illorum, aut mugientium valida bestiarum vox, aut resonans de altissimis montibus echo, utpote ex repercussione reflexus; deficientes faciebant illos præ timore, id est, debilitant Ægyptios, qui ex prædominante timore jugiter suspicabantur sibi grandia imminere pericula.

18

C

Omnis enim orbis terrarum, id est totus mundus, limpido illuminabatur lumine, id est claro lumine solis, et non impeditis operibus continebatur: id est, proprios actus expedite naturaliterque exercuit, dempto territorio Ægyptiorum. Unde subjungitur: Solis autem illis superposita erat gravis nox, durans per triduum.26 Alibi vero dies et nox consueto cursu fiebant. Imago tenebrarum, quæ superventura illis erat: id est, nox illa fuit figura, imago et signum infernalium tenebrarum: in quas erant descensuri post vitam hanc, quia non fuerunt conversi, saltem pro parte majori. Ipsi ergo sibi erant graviores tenebræ: id est, propria incredulitate ac obstinatione plus obtenebraverunt se intus, quam forinsecus obscurabantur; suisque sceleribus fuerunt sibi causa quod corruerunt in tenebras infernales, temporalibus illis tenebris graviores.

19

20

B

D

Footnotes

  1. Ps. xxxv, 7. ↩

  2. Rom. xi, 33. ↩

  3. Apoc. xv, 3. ↩

  4. II Cor. xii, 4. ↩

  5. Eccl. xxxvi, 16. ↩

  6. Exod. x, 22. ↩

  7. Ps. cxxxviii, 11. ↩

  8. Is. xxix, 15. ↩

  9. Ephes. iv, 18. ↩

  10. Exod. viii, 8, 28; ix, 28; x, 17. ↩

  11. Exod. vii, 8, 28; ix, 28; x, 17. ↩

  12. Ps. LXXVII, 49. ↩

  13. Job VII, 14. ↩

  14. Exod. VIII, 7. ↩

  15. Exod. IX, 11, 12, 22; VIII, 7. ↩

  16. Ibid. IX, 11. ↩

  17. Exod. VIII, 18. ↩

  18. Num. XXII, 28-30. ↩

  19. II Tim. III, 8, 9. ↩

  20. Job xv, 21. ↩

  21. Ibid. 24. ↩

  22. Prov. xxviii, 1. ↩

  23. Ibid. 1, 33. ↩

  24. Gen. XLIV, 18. ↩

  25. Exod. x, 23. ↩

  26. Exod. x, 22. ↩

Chapter 18 of 20