Skip to the text

Articulus 3

EXPLANATIO LITTERALIS CAPITULI SECUNDI: CONVENITE, CONGREGAMINI, GENS NON AMABILIS.

PRÆCEDENTI capitulo denuntiavit Propheta Judæorum punitionem; nunc, ne eis quod comminatum est, accidat, invitat eos ad pœnitentiam. Convenite spiritualiter, mente concordi et pari proposito, caritatis vinculo adunati, congregamini corporaliter in templo ad implorandum misericordiam Dei, gens non amabilis, id est vos, Judæi, propter peccata vestra odibiles Deo: qui omnia diligit, quoad id quod ab ipso habent et sunt per naturam vel gratiam, sed perversos odit, quantum ad culpam. Unde per Jeremiam ait ad populum istum: Si Moyses et Samuel steterint coram me, non est anima mea ad populum istum.1 Videtur quoque istud potius referendum ad Judæos qui erant post mortem Josiæ regis, quam ad eos qui sub Josia vixerunt, quia hi Domino servierunt, et erant per actus virtutum amabiles.

Itaque, Convenite velociter, priusquam pariat jussio quasi pulverem transeuntem diem, id est, antequam ista commissio mihi facta, qua vobis pœnas futuras prænuntiavi, inducat super vos diem afflictionis præfatæ, tam cito et copiose ut pulvis volans per ventum adducitur: hoc est, antequam Deus, qui jussit mihi hæc prophetare, ad effectum perducat quæ dixi. Quidam asserunt hanc litteram decurtatam, et supplere aliquid oportere; sed hoc non apparet, quum expositio ista, qua nihil subintelligitur, plana sit, et integrum pariat sensum. Antequam veniat super vos ira furoris Domini, antequam veniat super vos ira indignationis ejus, id est, antequam præscriptam dirissimam tribulationem realiter incurratis. Qualiter autem invariabili et supertranquillissimo Deo ira, furor et indignatio adscribantur, videlicet per similitudinem effectus, non per veritatem affectus seu passionis, dictum est sæpe.2

Quærite Dominum, per eleemosynas, orationes, pœnitentiam atque jejunia, omnes mansueti terræ, id est, qui motum iræ et impatientiam refrenatis. Tales enim Deus singularius et promptius exaudire consuevit, juxta illud in Psalmo: Exaltabit mansuetos in salutem; et alibi, Mansuetorum et humilium tibi semper placuit deprecatio. Qui judicium ejus estis operati, id est, recte judicastis, et recte judicata servastis, ac divina præcepta implestis.3 Quærite justum, id est Deum totius justitiæ fontem.4 De quo legitur: Quum sis justus, omnia juste disponis; virtus enim tua, justitiæ initium est.5 Itemque in Psalmo: Justus es, Domine, et rectum judicium tuum. In Job quoque: Absit a Deo impietas, et ab Omnipotente iniquitas; opus enim hominis reddet ei, et juxta vias singulorum restituet.6 Quærite mansuetum, id est Deum, qui longanimis est et præstabilis super malitia, ut habetur in Joele-Porro si mansuetudo proprie accipiatur, ut est virtus moralis passionem iræ refrenans, non convenit Deo proprie, sed nec passio iræ, ceteræque virtutes morales circa passiones versantes;78 sed per similitudinem actionis, quia frequenter vindictam non statim per modum irati infligit, sed per modum mansueti longanimiter differt.

Propter quod ait vir sanctus:9 Quoniam tu, Domine, suavis et mitis. Si quo modo abscondamini in die furoris Domini, id est, aliquo modo evadere valeatis præinducta divinæ æquitatis flagella a Chaldæis infligenda. Aliqui enim justi tempore Babylonicæ captivitatis evaserunt, ut Jeremias, Baruch, Abdemelech Æthiops de quo in Jeremia habetur, et alii quidam.1011 Sed quia frequenter contingit in hac vita cum impiis simul involvi et justos: quod Deus propter eorum peccata purganda, et ampliorem gratiam in præsenti eis præstandam, gloriamque majorem in patria, nonnunquam permittit (variæ enim sunt causæ tribulationum electorum hominum in hac vita); ideo ait Propheta, quasi ut dubitans, Si quo modo.

Denique ostendit Propheta, quasi per locum a majori, quod utique Judæis ista adversa evenient, quia et urbibus Philistinorum, qui pro tempore de quo nunc sermo fortiores erant Judæis, Babylonii prævalebunt. Quia Gaza destructa erit, et Ascalon in desertum, id est, in solitudinem redigetur, urbe et incolis ejus dejectis; Azotum urbem Philistiim, in meridie ejicient, id est, clara luce seu media die Babylonii destruent; et Accaron civitas eradicabitur a Chaldæis. Hæ fuerunt quatuor principales Philistinorum urbes: per quarum demolitionem totius illius provinciæ vastitas denotatur. De qua tamen clarius subditur:

Væ temporalis captivitatis, imo etiam perpetuæ damnationis, imminet vobis, qui habitatis funiculum maris, id est Philistæis, quorum terra super mare Mediterraneum sita asseritur, gens perditorum, id est de numero reproborum. Verbum Domini, id est prophetica denuntiatio divinitus inspirata, venit super vos, Chanaan, id est, populus de semine Cham filii Noe exortus, ut patet in Genesi, terra Philistinorum, id est habitatores terræ istius. Quod autem terra Philistinorum fuerit terra Chanaan, scilicet portio ejus, habetur in libro Josue. Erant autem Philistæi idololatræ pessimi, et filiis Israel vehementer molesti. Et disperdam te, ita ut non sit inhabitator, id est, tam graviter per Chaldæos vastaberis, me volente, quod habitatores terræ tuæ deficient, vel simpliciter omnes, vel pene omnes, ita ut remanentes præ paucitate non reputentur. Et erit funiculus maris, id est terra Philistinorum, requies pastorum et caulæ pecorum: quia in ea pastores pecora pascent, et in tuguriis ponent. Destructis enim habitaculis, nascuntur gramina animalium pascuis apta. Et erit funiculus ejus, id est, terra ista in eorum usum deveniet, qui remanserint de domo Juda, id est reliquiis videlicet per similitudinem [...]ectus, non per veritatem affectus seu [...]ssionis, dictum est sæpe.

Quærite Dominum, per [...]emosynas, orationes, pœnitentiam atque [...]junia, omnes mansueti terræ, id est, [...]notum iræ et impatientiam refrenatis. [...]ales enim Deus singularius et prompti[us] exaudire consuevit, juxta illud in Psal[m]o : Exaltabit mansuetos in salutem; et alibi, Mansuetorum et humilium tibi semper placuit deprecatio. Qui judicium ejus [fe]cistis operati, id est, recte judicastis, et r[ec]te judicata servastis, ac divina præcepta implestis. Quærite justum, id est Deum [...]tius justiæ fontem. De quo legitur : [Q]um sis justus, omnis juste disponis : [...]rtus enim tua, justitiæ initium est. Item[qu]e in Psalmo : Justus es, Domine, et [r]ctum judicium tuum. In Job quoque : [...]bsit a Deo impietas, et ab Omnipote[nte] iniquitas; opus enim hominis reddet ei, [et] juxta vias singulorum restituet. Quærite [m]ansuetum, id est Deum, qui longanimis e[st] et præstabilis super malitia, ut habet[ur] in Joel. Porro si mansuetudo proprie a[c]cipitur est virtus moralis passionem iræ r[e]nans, non convenit Deo prope, sed passio iræ, ceteræque virtutes [mo]rales ca passiones versantes; sed pe[r] simili[tudi]nem actionis, quia frequente[r] vin[dictam] non statim per modum irati fli[git, sed] per modum mansueti longanim[iter]. Propter quod ait vir sanctus : [...] Domine, suavis et mitis. Si qu[is] condamini in die furoris Do[mini] aliquo modo evadere valeati[s] divinæ æquitatis flagella a Ch[aldæis infli]genda. Aliqui enim justi tem[pore ca]nicæ captivitatis evaserunt, [ut] Baruch, Abdemelech Æthiop[s et] Jeremia habetur, et alii quid[am. Ita] frequenter contingit in hac [vita justos] piis simul involvi et just[os] propter eorum peccata pur[gari, ad] orem gratiam in præsenti [et] gloriamque majorem in [futuro,] quam permittit (variæ [...] tribulationum electorum hominum in hac vita); ideo ait Propheta, quasi ut dubitans, Si quo modo.

Denique ostendit Propheta, quasi per locum a majori, quod utique Judæis ista adversa evenient, quia et urbibus Philistinorum, qui pro tempore de quo nunc sermo fortiores erant Judæis, Babylonii prævalebunt. Quia Gaza destructa erit, id est, in solitudinem redigetur, urbe et incolis ejus dejectis; Azotum urbem Philistiim, in meridie ejicient, id est, clara luce seu media die Babylonii destruent; et Accaron eradicabitur a Chaldæis. Hæ fuerunt quatuor principales Philistinorum urbes : per quarum demolitionem totius illius provinciæ vastitas denotatur. De q[uibus] clarius subditur :

Væ temporali[...] perpetuæ damn[...] [...]

[The rest of the right column is hidden by the hand in the image and cannot be read.]

Judæorum de Babylonica captivitate redeuntium. Ibi pascentur greges eorum, et ipsi simul vescentur; in domibus Ascalonis ad vesperam requiescent : id est, ubi aliquando fuerunt habitacula urbis hujus, ibi jam sole occidente remanebunt Judæorum pecora et pastores propter abundantiam pascuarum; quia visitabit eos Dominus Deus eorum, scilicet Judæos in Babylone. Hæc visitatio in bono accipitur : utpote pro liberatione a captivitate. Propter quod subditur : et avertet captivitatem eorum, reducendo eos in terram promissionis cum Esdra, ut legitur in libro Esdræ.12

Consequenter vaticinatur Propheta contra Moabitas et Ammonitas. Quemadmodum enim in majoribus Prophetis, Isaia, Jeremia, Ezechiele, consuetudinis est ut post comminationes propheticas ad populum Israel pertinentes, contra gentes ei vicinas prophetetur, eo quod de adversitate Israel vitiose lætatæ sint, vel eorum oppressioni cooperatæ; ita nunc Sophonias procedit. Audivi ego Deus, universa cognoscens : itaque, Audivi, id est, intra me intellectualiter, non de novo, sed ab æterno cognovi, et nunc me id scire per effectum ostendo : propter quod audire me dico, quia per modum aliquid de novo percipientis me habeo. Unde in libro Sapientiæ habetur : Auris zeli audit omnia.13 Opprobrium Moab, id est derisionem Moabitarum et insultationem eorum contra Judæos, et blasphemias filiorum Ammon, quia et Deo et populo ejus verbis perfidiæ derogaverunt, quasi Deus eorum non potuisset eis succurrere ; quæ exprobraverunt populo meo Israel, quem elegi et meo cultui specialiter deputavi. Hinc per Isaiam loquitur Deus :14 Hereditas mea Israel. Et magnificati sunt super terminos eorum, vel de vastitate Judææ magnifice gloriando, vel aliquid de terra illa suo territorio adjungendo, quia ex una parte fuerunt vicini.

Propterea vivo ego, dicit Dominus exercituum, id est angelicorum spirituum atque cœlestium agminum. Unde Septuaginta transtulerunt : Dominus virtutum.

Iste est quasi modus jurandi ipsius Dei, qui jurare non habet nisi per se ipsum. Denique, ipse essentialiter vivens est fons vitæ, et actualissima, voluptuosissima ac superpurissima vita. Deus Israel :15 quia Moab ut Sodoma erit, id est, urbes ac populus Moab graviter atque totaliter a Chaldæis vastabuntur, et filii Ammon subvertentur a Chaldæis quasi Gomorrha, id est sicut urbs illa a Deo subversa. Et est similitudo non totalis, sed aliqualis : reædificata sunt enim regna Moab et Ammon. Siccitas spinarum erit ibi, videlicet spinæ et vepres, et acervi salis, per quod terræ sterilitas insinuatur, et desertum, id est inhabitabilis solitudo, usque in æternum. Non videtur hoc verum, quia (ut tactum est) provinciæ istæ ad statum pristinum redierunt.16 Ad quod respondet S. Hieronymus, quod dictio Hebraica loco hoc posita, significat æternitatem et sæculum. Si ergo pro æterno sumatur, sensus est quod regna ista post præscriptam pressuram regnum proprium amiserunt, id est reges de genere suo, et ab alienis regibus tenebantur. Si vero accipiatur pro sæculo, intelligendum est quod dejectio illa pro aliquanto vel longo tempore, vel pro una quadam ætate duraverit. Porro responsio ista magistralior est, quam quod aliqui asserunt in Hebræo haberi, Usque in sæculum.17

Reliquiæ populi mei, id est Judæi a Babylone reversi, eorumve posteri, diripient eos, id est, sibi eos subjicient; residui gentis meæ Israeliticæ, possidebunt illos, id est, Moabitas ac Ammonitas suæ ditioni substernent. Quod tempore Machabæorum fertur impletum, ut in primo libro Machabæorum aliqualiter innotescit.18 Verumtamen, ut dicit Hieronymus, Judæi non bene valent ostendere hæc esse impleta post reditum a Babylone ante Christi adventum. Propter quod aliqui Judæorum affirmant hæc in adventu Messiæ, quem inaniter præstolantur, esse adimplenda. Contra quod Hieronymus efficaciter disputat : imo in expositione hujus capituli et alibi, fortiter probat litteralem Judæorum expositionem interdum stare non posse.1920 Nihilo minus dicit se quod ab Hebræis accepit ac didicit, litteralem videlicet expositionem, Latinorum auribus tradere.

Hoc eis eveniet pro superbia sua: id est, calamitas et afflictio ista infligetur Moabitis et Ammonitis propter eorum superbiam; quia blasphemaverunt et magnificati sunt super populum Domini exercituum, Judæos spernendo, irridendo ac blasphemando. Horribilis Dominus super eos, id est, per Chaldæos terribiliter eos vastabit, et attenuabit omnes deos terræ, id est, deos seu idola Moab et Ammon conteret per Chaldæos. Et adorabunt eum viri de loco suo, id est, qui unius veri Dei notitiam ex suæ omnipotentiæ effectibus acceperunt, omnes insulæ gentium, id est quidam de omnibus insulis, inter quos habitaverunt Judæi, qui quosdam gentilium ad veri Dei cultum converterunt: sicut in libro Esther plenius edocetur, quemadmodum multi in regno Assueri religioni Judæorum se conjunxerunt.21 Verumtamen ista convenientius pro tempore Christi et evangelicæ prædicationis exponuntur, quando in toto orbe terrarum seminata est fides catholica et idololatria demolita. Liberatio quippe Judæorum a Babylonica captivitate, fuit figura redemptionis generis humani a diabolica captivitate per Christum. Idcirco Prophetæ de tempore uno ad aliud sæpe descendunt, sicut in Isaia et Jeremia evidenter ostenditur.

Quæ demum nunc de Moab et Ammon breviter dicta sunt, in Isaia et Jeremia diversis capitulis plenius describuntur;2223 sed propter brevitatem, cui in omnibus studeo, allegationes reliqui.

Deinceps profertur prophetalis comminatio contra Æthiopes atque Assyrios, qui filiis Israel interdum molestias intulerunt, sicut in libris Regum et Paralipomenon elucescit. Sed et vos, Æthiopes, interfecti gladio meo eritis, id est, gladio Chaldæorum, scilicet regis Babylonis et populi ejus, interficiemini.2425 Horum gladium nominat Deus gladium suum, quoniam eo disponente ac adjuvante, occiderunt Æthiopes, ita quod erant divinæ exsecutores justitiæ. Deus enim frequenter ulciscitur peccata unius gentis per aliam.

Et extendet exercitus Chaldæorum manum suam super aquilonem, id est adversus regionem Assyriorum, in aquilonari plaga locatam, et perdet Assur, id est, regnum Assyriorum vastabit, et ponet speciosam, id est Niniven urbem pulcherrimam in regno Assyriorum metropolim (nam et Ninive interpretata est speciosa), in solitudinem, et in invium, ita quod per eam non erit consuetus vel publicus transitus, et quasi desertum, habitatoribus ab ea deficientibus. Et accubabunt in medio ejus greges, omnes bestiæ gentium: quoniam vastitate et planitie ejus diu durante, orientur ibidem gramina bestiarum esui apta. Porro distributio illa, Omnes bestiæ gentium, non est stricte accipienda pro singulis generum, sed pro multitudine vel generibus singulorum, ut moris est in Prophetis. Et onocrotalus et ericius in liminibus ejus morabuntur, vel in locis ubi limina stabant, vel in liminum ruinis. Vox cantantis in fenestra. In fenestrarum ruinis aves sedentes, cantabunt, ut fieri solet in ædificiis derelictis. Corvus in superliminari, id est, in superliminaribus corvi quiescent, quia neminem videbunt habitatorem quem metuant. Quoniam attenuabo robur ejus, potentiam ipsius destruendo.

Deinde Propheta divinæ justitiæ se conformans, et zelo justitiæ pereunti civitati insultans, subjungit: Hæc, scilicet Ninive, est civitas gloriosa, habitans in confidentia: quoniam populus in ea habitans, de sua fortitudine et urbis firmitate multum præsumpsit; quæ dicebat in corde suo, Ego sum, et extra me non est alia amplius, id est, in tantum devenit pompæ tumorem, quod alias urbes comparatione sui, nullius reputavit momenti. Sed de isto supra in expositione Nahum prophetæ dictum est plenius. Quomodo facta est in desertum, id est solitudini similis, factaque est cubile bestiæ, id est quasi stabulum quoddam brutorum? Tanquam Propheta admirans insinuet, hoc divina virtute mirabiliter factum. Omnis qui transit, id est, qui transierit, per eam, id est ejus ruinas, sibilabit, elationi ejus insultando, et movebit manum suam, demonstrando ad quantam cladem perducta sit.

Footnotes

  1. Jer. xv, 1. ↩

  2. II Par. xxxiv, 33. ↩

  3. Ps. CXLIX, 4. ↩

  4. Judith IX, 16. ↩

  5. Sap. XII, 15, 16. ↩

  6. Job XXXIV, 10, 11. ↩

  7. Joel II, 13. ↩

  8. Ps. CXVIII, 137. ↩

  9. Ps. LXXXV, 5. ↩

  10. Gen. x, 6. Josue XIII, 3. 6 7 ↩

  11. Jer. XXXVIII, 7 et seq. ↩

  12. I Esdr. 1, 11, vii. ↩

  13. Sap. 1, 10. ↩

  14. Is. xix, 25. ↩

  15. Hebr. vi, 13. ↩

  16. In Jer. xlvii, 47. ↩

  17. *alias ap- tior.* ↩

  18. I Mach. v, 6-8. ↩

  19. Sap. i, 10. ↩

  20. I Esdr. i, ii, vii. ↩

  21. Esther VIII, 17. ↩

  22. Is. XV, XVI; ↩

  23. Jer. XLVIII, XLIX, etc. ↩

  24. II Par. XII, 3; XIV, 9; ↩

  25. IV Reg. XV-XIX. ↩

Chapter 3 of 5