Articulus 2
ELUCIDATIO ALLEGORICA EJUSDEM CAPITULI PRIMI.
ECCLESIA militans, civitas appellatur, de qua fertur in Psalmo:1 Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei;2 ad Hebræos quoque, Accessistis ad montem Sion, et civitatem Dei viventis; et item in Evangelio, Non potest civitas abscondi supra montem posita.3 Quemadmodum ergo terrenam illam Jerusalem, ejusque populi ruinam, imo et vitia Jeremias deplanxit; ita militantis Ecclesiæ adversitates, vastationes, scissuras, peccata, atque multiplicem lapsum dolorosa mente deplangere debet omnis devotus. Nec solum Ecclesiam in communi, sed et particulares Ecclesias seu congregationes fidelium debet deflere. Considerans igitur verus Christicola, præsertim prælatus, prædicator seu doctor, vel religiosus, calamitates, tentationes, persecutiones Ecclesiæ, potissime autem justorum, dicat ex animo:
Quomodo sedet sola, id est pristinis devotis et sanctis personis, quæ aliquando in Ecclesia abundabant, privata, civitas, id est Ecclesia? De qua ad litteram loquitur Isaias: Urbs fortitudinis nostræ Sion, Salvator ponetur in ea murus et antemurale.4 Quam in ultima sua obscurissima visione describit mystico sermone Ezechiel.5 Plena populo, id est aliquando hominibus rationabiliter se habentibus repleta, nunc autem carnalibus copiosa, qui instar brutorum concupiscentias assequuntur, passionibusque vincuntur. Denique jam multa regna a fide Christi aversa sunt, ita quod in regionibus ubi olim fuit Ecclesia populo plena, sedet nunc sola: quod valde deflendum est, potissime quantum ad Terram sanctam. De qualibet etiam civitate et congregatione ubi aliquando devotio viguit, et modo refriguit, istud flebile dici potest. Quemadmodum autem in civitate terrena sunt nobiles et ignobiles, justi et fures; ita in Ecclesia sunt fideles cœlestes, et ad sensibilia ista depressi, electi, ac reprobi. Et sicut qui sedet, partim erigitur, et partim deprimitur: ita Ecclesia quoad virtuosos, ad cœlestia elevatur; quoad carnales, ad infima declinatur. Sed et electi ac boni, quantum ad superiorem animæ partem, ad superna se erigunt; nihilo minus quantum ad inferiorem sensitivamque partem, frequenter ad inferiora trahuntur, dicente Apostolo ad Romanos: Ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati.6
Facta est quasi vidua, id est a Sponso cœlesti Unigenito Dei Jesu Christo, ad tempus seu partim relicta, domina gentium, id est Ecclesia, cui omnes nationes ad fidem conversæ, obedire tenentur : et qui istud renuunt, pereunt. Ideo Isaias dicit ei : Gens et regnum quod non servierit tibi, peribit ;7 et Michæas, Exaltabitur manus tua super hostes tuos, et omnes inimici tui peribunt.8 Præterea tempore Caroli Magni et quorumdam principum christianorum, fideles multis gentibus prævaluerunt, et dominati fuerunt. Quamvis autem Ecclesia interdum ad tempus a Christo relinquitur, non tamen in toto nec semper, quum ipse testetur :9 Ego vobiscum sum cunctis diebus usque ad consummationem sæculi. Princeps provinciarum, id est Ecclesia principatum aliquando provinciarum sortita, facta est sub tributo : quod corporaliter verum est, quantum ad Christianos inter gentiles sub gravi tributo degentes. Spiritualiter autem id agitur, dum Christiani vitiis serviunt, et dæmonum jugo se subdunt, a quibus ad ipsorum voluntatem, secundum Apostolum, captivi tenentur :10 et quidquid eis dæmon suggerit, vel tentando requirit, ipsi consentiendo aut operando, quasi tributa quædam impietatisque nummos exsolvunt.
Plorans ploravit in nocte. In nocte adversitatis et caligine tentationis, plorat Ecclesia tam sua quam aliorum peccata, desiderio quoque felicitatis futuræ, et Christo pro se passo compatiendo. Sic in primitiva Ecclesia justi planxerunt martyres sanctos, et nimias persecutiones justorum a perfidis atque hæreticis : sicut in Actibus de Stephano legitur : Curaverunt eum viri timorati, et fecerunt planctum magnum super eum.11 Petro quoque capto, oratio sine intermissione fiebat ab Ecclesia ad Deum pro eo.12 Non utique fiebant ista damno cadentium, quorum beatitudini fuit congratulandum, sed desiderio recedentium, quorum præsentia fuit tam grata, fructuosa, ac plurimis necessaria. Et lacrimæ ejus in maxillis ejus : sicut Paulus fatetur, Scripsi (inquiens) vobis per multas lacrimas ;13 itemque : Quis infirmatur, et ego non infirmor?14 Quis scandalizatur, et ego non uror? O quantum luxit electorum Ecclesia, erumpente Arianorum aliorumque hæresiarcharum errore ac rabie, quando tot jugulabantur Catholici, et tot simplices inficiebantur! Nunc quoque nonne cordialissime flendum est omni Ecclesiæ veraciter christifideli, propter schisma nunc præsens, et propter multarum religionum ruinam, potissime quoque ob lapsum prælatorum Ecclesiæ, insuper propter clericorum, canonicorum, sacerdotum carnalem ac miserabilem conversationem, imo communiter propter populi christiani multiplicem iniquitatem, tamque gravissimam ruinam ab illa perfectione virtutum, in qua olim christianus populus generaliter floruit, quando et passim tam multi convertebantur ad fidem? Tunc enim Christiani impleverunt illud primæ Petri : Conversationem vestram inter gentes habentes bonam, ut in eo quod detrectant de vobis, tanquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum in die visitationis ;15 et rursus, Sic est voluntas Dei, ut benefacientes, obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam.16
Non est qui consoletur eam ex omnibus caris ejus. Omnes amici ejus spreverunt eam, et facti sunt ei inimici. Ecclesia Christi omnes etiam adversarios diligit. Quod ergo nunc dicitur, tempore persecutionum contingebat Ecclesiæ sive electis fidelibus, quibus Christus prædixit : Trademini a parentibus et fratribus et cognatis et amicis, et eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum.17 Multi quoque nunc sunt in Ecclesia falsi fratres ac ficti amici, a quibus justi vexantur et contemnuntur : sed et tempore adversitatis aliqui adversantur Ecclesiæ, qui tempore prosperitatis videbantur amici, Christo dicente :18 Inimici hominis, domestici ejus. Hinc in Ecclesiastico habetur : Si possides amicum, in tentatione posside illum, et non facile credas ei te ipsum ;1920 est enim amicus secundum tempus suum, et non permanebit in tempore tribulationis.21
Migravit Judas propter afflictionem et multitudinem servitutis. Per Judam, qui interpretatur confessio, designatur Ecclesia confitens Deo duplici confessione, videlicet laudis divinæ, de qua ait Salvator, Confiteor tibi, Pater; ac propriæ culpæ, de qua Jacobus loquitur, Confitemini alterutrum peccata vestra.2223 Itaque primitiva Ecclesia a Judæa migravit ad gentes propter afflictionem et servitutem, quibus a perfidis opprimebatur Judæis: et hæc bona fuit migratio. Est quoque Ecclesiæ mala migratio, dum propter sua peccata desinit esse in mystico corpore Christi, et incorporatur diabolo, migrans de virtutibus ad peccata propter afflictionem pœnitentialem, et multitudinem servitutis in obedientia præceptorum: quæ afflictio et servitus, pigris, vanis ac reprobis tam duræ videntur, ut dent locum diabolo, et Babylonem, id est vitiorum confusionem, introeant.24
Habitavit inter gentes, nec invenit requiem. Quum enim Ecclesia Judæam relinquens, inter gentiles habitare cœpisset, a tyrannis paganis graviter cœpit vastari, occidi, dispergi. Quum vero peccantes a Christo separantur, et corpori seu generationi reproborum miscentur, putantes in sæculo rebusque terrenis invenire quietem, falluntur, et sæpe in adversa labuntur. Quod etsi vicissim pacem carnalem vitiosamque requiem habeant, veram tamen quietem in caducis rebus nequeunt invenire, Augustino testante: Domine, creasti nos propter te, et inquietum est cor nostrum, donec quiescat in te. Præterea electos suos a se per vitiorum itinera recedentes, Christus frequenter tot adversitatibus visitat, ut quasi compellantur reverti, quemadmodum loquitur per Osee: Sepiam viam tuam spinis.25 Tunc electus inter gentes, id est malos Christianos gentiliter, non christiformiter, conversantes, quietem non invenit, imo ad Salvatorem convertitur. Rursus, quum civitas vel regio christiana corporaliter captivatur atque transfertur, hæc de ipsa congruenter dicuntur: Omnes persecutores ejus, id est tyranni, hæretici, schismatici, falsi fratres, et homines passionati, apprehenderunt eam inter angustias, id est in vitæ præsentis pressuris: quod et de invisibilibus hostibus verificatur, qui infatigabiliter persequuntur Ecclesiam, plurimosque fidelium inter angustias tentationum apprehendunt, vincunt et capiunt.
Viæ Sion lugent, eo quod non sint qui veniant ad solennitatem. Hoc juxta expositionem præhabitam, metaphorice dici potest, quando ad festa Ecclesiæ negligunt Christiani venire, vel materiales ecclesiæ hinc inde destructæ sunt. Spiritualius autem, Viæ Sion, id est præcepta Ecclesiæ, quæ sunt semitæ pulchræ et arctæ, lugent, id est, materiam flendi virtuosis hominibus præbent, eo quod non sint qui veniant ad solennitatem, id est, celebritates ab Ecclesia institutas rite observent, vel qui ad triumphantis Ecclesiæ solennitatem festinent. Pauci namque per vias salutis incedunt. Viæ quoque boni sunt prælati ac prædicatores, et ceteri aliis exemplares, per quos ceteri, quasi per vias et media ducuntur ac tendunt ad patriam: qui lugent, subditorum ac proximorum negligentias considerando. Omnes portæ ejus destructæ. Portæ Ecclesiæ sunt virtutes, quibus intratur ad patriam: quæ per peccata destruuntur. Portæ quoque Ecclesiæ sunt ipsi Apostoli, qui in visione Joannis ac Ezechielis per duodecim portas civitatis signantur;2627 et ipsi martyrium sustinendo corpore destructi fuerunt. Et jam, heu! in plurimis locis ac regnis civitates et portæ materiales Christianorum, propter eorum peccata a perfidis sunt destructæ.
Sacerdotes ejus gementes, ob tanta adversa, et propter sua et aliorum peccata. Verumtamen, proh dolor! multi sunt nunc in Ecclesia sacerdotes, temporalia et terrena magis quam æterna atque cœlestia diligentes, qui exteriora et corporalia damna potius quam spiritualia ac æterna dispendia sive incommoda deflent: quorum obturatus est oculus, mensque densissimis tenebris involuta, quia non erigunt oculos suos in cœlum, nec recordantur justi judicii Dei, cujus manus horribiliter incident.2829
Virgines ejus squalidæ, id est, tempore persecutionum multæ sanctissimæ virgines pro fide, carceris squalore, fame, ac ceteris afflictionibus sunt affectæ. Spiritualiter vero sunt virgines, quæ fide, spe, caritate Sponso cœlesti adhærent : sic enim tota Ecclesia virgo vocatur, quum ei integra mente inhæret. Et istæ carnem suam cum vitiis et concupiscentiis crucifigendo ac macerando, squalidæ fiunt :30 in quibus pallor et macies sunt signa amoris. Et ipsa oppressa amaritudine. Multæ enim tribulationes justorum.31 Et Paulus : Supra modum, inquit, gravati sumus, ita ut tæderet nos etiam vivere.32 Quibus et Christus loquitur : In mundo pressuram habebitis.33 Denique viri sancti gravius dolent, atque amarius affliguntur propter mala culpæ suæ ac proximorum, quam propter mala pœnæ suæ ac illorum : tum quia Deum plus diligunt quam alia universa, ideo de ejus inhonoratione, offensa sive injuria maxime dolent ; tum quia malum culpæ incomparabiliter pejus est malo pœnæ, quod solum pœna consistit : unde et zelus justitiæ istud requirit.
Facti sunt hostes ejus in capite. Hoc fit, dum tentationibus dæmonum Christiani consentiunt, dum mundi vanitatibus et propriis passionibus acquiescunt ; item dum justi ab impiis conculcantur, vel mali Christiani exigentibus suis peccatis, ab inimicis suis seu paganis vincuntur. Inimici ejus locupletati sunt, quia Dominus locutus est super eam propter multitudinem iniquitatum ejus. Locupletari se arbitrantur diaboli, dum grandem prædam diripiunt, id est, multos supplantant ac possident, ad inferosque deducunt : sic et visibiles hostes, bona Ecclesiæ invadendo ditantur. Sic autem ab hostibus his Deus fideles vastari propter eorum excessus permittit. Parvuli, id est inferiores, ducti sunt in captivitatem spiritualem seu corporalem, ante faciem tribulantis, id est dæmonis tentantis, vel ad infernum trahentis, seu hominis persequentis. Superiores autem, sunt frequenter causæ ruinæ infimorum.
Et egressus est a filia Sion, id est ab Ecclesia, de qua ait Apostolus :34 Accessistis ad montem Sion ; omnis decor ejus, id est spiritualis ista speciositas diversorum charismatum Spiritus Sancti in donis gratiæ gratum facientis et gratiæ gratis datæ consistens, quibus olim multiformiter ornabatur Ecclesia, sicut Apostolus scribit :35 Alii per Spiritum datur sermo sapientiæ, etc.
Hæc ornamenta amisit Ecclesia per negligentiam suam et impugnationem diaboli, carnis ac mundi. Facti sunt principes ejus velut arietes non invenientes pascua. Arietes Ecclesiæ, sunt principes et prælati, quorum est oves dominicas alere, præcedere, custodire : qui nunc similes facti sunt arietibus non invenientibus pascua, quoniam spiritualiter macri et inopes sunt, pane vitæ et intellectus, et aqua sapientiæ salutaris carentes.3637 Et abierunt, recedendo a Deo ac via justitiæ, imitandoque carnales affectus, absque fortitudine gratiæ ac virtutum, quum dicat Apostolus :38 Optimum est gratia stabiliri cor ;39 ante faciem subsequentis, id est dæmonis eos ad vitia impellentis seu instigantis, cujus etiam tentationes frequenter præveniunt, et ipsi sibi ipsis dæmones sunt, ex propria malignitate se provocantes ad pessima.
Et recordata est Jerusalem, id est Ecclesia, dierum afflictionis suæ, id est tentationis et persecutionis seu contristationis, et prœvaricationis contra evangelicam legem, et omnium desiderabilium suorum, id est ineffabilium beneficiorum Christi in sacramentis, donis, gratiis atque virtutibus, potissime in Sacramento altaris, in quo benefactor noster donat se ipsum, quæ habuerat a diebus antiquis, id est a tempore Apostolorum; quum caderet populus ejus in manu hostili, et non esset auxiliator : quia tunc Sancti a tyrannis nullo resistente trucidabantur. Vel : Recordata est horum nunc, quum caderet populus ejus in manu hostili, id est, quum videret filios suos ab invisibilibus hostibus tam graviter supplantari (unde ad memoriam revocat quam fortiter consueverunt fideles hostibus suæ salutis reniti ac dominari, juxta quod scriptum est in Psalmo:40 Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis), et non esset auxiliator: imo qui se mutuo juvare deberent in conflictu præfato, se invicem scandalizant, impeditque a salute. Viderunt eam hostes, et deriserunt sabbata ejus. Etenim invisibiles hostes, videntes Christianos diebus festis a servilibus operibus, non a peccatis, cessare, imo tunc multo plus inaniter agere, solennitates eorum et eos derident: quod etiam infideles facerent, si insanias Christianorum diebus solennibus contingentes, conspicerent.
Peccatum peccavit Jerusalem, id est, Ecclesia nimis multa peccata incurrit. Ponitur enim singulare loco pluralis. Propterea instabilis facta est. Nam ideo Terram sanctam et Domini sui sepulcrum amisit. Hinc etiam corde fit vaga, nec in Deo permanet fixa. Quemadmodum enim gratia mentem in Deo figit ac roborat, sic culpa eam vagam ac debilem reddit. Unde passionati ac vitiosi, undique animo diffunduntur, nec aliquid divinorum stabiliter exsequuntur; cito moventur, turbantur, leviter exhilarantur, et contristantur, omnique vento passionum faciliter agitantur. Porro justi et animo reformati, inter prospera et adversa stabiles perseverant, Deo sublimi et benedicto forti mente intendunt, a medio rationis non flectuntur. Propter quod in Proverbiorum libro legitur:41 Justus quasi fundamentum æternum; impius quasi tempestas transiens; in Job quoque, Si iniquitatem abstuleris, levare poteris faciem tuam, et eris stabilis, nec timebis.42 Hinc de Anna scriptum est: Vultus ejus non sunt amplius in diversa mutati.43 Omnes qui glorificabant eam, spreverunt eam. Hoc est quod jam disseruit: Omnes amici ejus spreverunt eam, facti sunt ei inimici.
Sordes ejus in pedibus ejus. Pedes Ecclesiæ, quandoque prædicatores vocantur, undique verbum Domini circumferentes, qui dum non vivunt ut prædicant, dupliciter prorsus sordescunt ac inquinantur. Rursus, pedes Ecclesiæ, quæ mysticum Christi corpus est, sunt conjugati aut sæculares, quemadmodum religiosi ac contemplativi quasi oculi sunt in corpore isto Ecclesiæ. Conjugati autem et sæculares, tractando terrena pluries maculantur. Spiritualiter quoque pedes Ecclesiæ fidelisque animæ, sunt ejus affectiones, quibus potissime ad cœlum vel inferos pergit.
B Sordes ergo Ecclesiæ in pedibus ejus, quoniam ratio culpæ præsertim in interiori consistit affectu, nec opera mala censentur, nisi ex interiori corruptione affectus ac mentis. Quum ergo Ecclesia ista temporalia, vana ac vilia quærit ac diligit, pedes ejus sordidissimi fiunt: de quibus ait Sponsa in Canticis, Lavi pedes meos, quo modo inquinabo eos?44 Nec recordata est finis sui, ob quem a Christo creata atque redempta est, ut scilicet contemptis terrenis, et cunctis creatis transcensis, Deo inhæreat ac vacet, uniatur, fruatur. Qui autem hunc finem et cetera sua novissima sagaciter intuetur, a vitiis abstinebit, juxta illud Ecclesiastici: In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in æternum non peccabis.45 Verum multi sunt hæc parvi pendentes, et coram Deo stultissimi: de quibus Salomon inquit, Stultorum infinitus est numerus;46 Moyses quoque in Deuteronomio: Gens absque consilio est et sine prudentia;47 utinam saperent, et intelligerent, ac novissima providerent. Deposita est vehementer, id est, ad magnam ruinam venit Ecclesia, et ab honorabilissimo illo statu virtutum, in quo fuit aliquando, nimis defecit; non habens consolatorem: sicut jam dictum est, Non est qui consoletur eam ex omnibus caris ejus. Sed inter hæc rediens ad se ipsam, Dominum deprecatur: Vide, Domine, afflictionem meam, id est, dolorem quo peccata mea deplango, accepta, et ab adversis me libera, quoniam erectus est inimicus meæ salutis adversum me.4849
10
Manum suam misit hostis ad omnia deconsiderabilia ejus. Diabolus namque Ecclesiam omnibus virtutum divitiis et gratiæ pretiosissimis ornamentis, nititur spoliare, idque in pluribus fecit. Quia vidit gentes ingressas sanctuarium tuum, de quibus præceperas ne intrarent in ecclesiam tuam. Per gentes intelligi dæmones possunt, quum de diabolo Christus in Evangelio dicat : Inimicus homo hoc fecit. Istos cernit Ecclesia intrasse sanctuarium Dei, id est corda quæ fuerant Christo dedicata ; jussitque Deus ne fideles darent eis ingressum, dicente Paulo ad Ephesios, Nolite locum dare diabolo;50 Jacobo quoque, Resistite diabolo, et fugiet a vobis.51 Vel gentes, sunt impii Christiani, qui sanctuarium Dei ingrediuntur, quando devotis, qui vere sunt templum Spiritus Sancti, se miscent ut eos subvertant, quod Deus prohibuit : quod contra hæreticos atque schismaticos maxime dicitur, imo contra omnes qui scandalizant pusillos.52
Omnis populus ejus gemens, et quærens panem; dederunt pretiosa quæque pro cibo ad refocillandam animam. Populus Ecclesiæ, qui olim avida mente spiritualia alimenta et panem cœlestem petivit a Deo, et propter virtutum defectum ingemuit, caritate divina succensus, nunc potius quærit panem terrenum et carnales delicias ; dantque pretiosa pro istis, dum opera de genere bona, propter terrena commoda faciunt. De quibus loquitur Christus :53 Receperunt mercedem suam;54 et Apostolus, Hujusmodi non Christo, sed suo ventri deserviunt. Nuncque impletur quod idem scribit : Omnes quæ sua sunt quærunt, non quæ Jesu Christi.55 Itaque quicumque spirituali præferunt corporale, pretiosa dant pro cibo carnali, et recreantur in eo, qui in Deo delectari non norunt. Et ecce quam multi pro beneficiis laborant, ad temporale commodum magis quam ad Dei cultum adspicientes! quod in his qui ad plura beneficia adspirant, facile est pensare, potissime dum simplici victui atque vestitui sufficit unum. Vide, Domine, et considera, quoniam facta sum vilis, id est a dæmonibus superata, peccatis seducta, passionibus victa : quod prorsus vilissimum est. Et ut nihil nobilius, quam Deum gloriosum et sanctum amare ac venerari, cui servire, regnare est; sic vilius nihil, quam ipsum negligere, offendere, inhonorare. Hinc peccator decies millies vilior atque deterior est jumento. Ab his vilitatibus petit salvari Ecclesia.
O vos omnes qui transitis per viam, attendite, et videte si est dolor sicut dolor meus. Maximus namque est dolor Ecclesiæ, potissime propter inundantiam iniquitatum quibus replentur credentes; et quia in omni pene statu et gradu inveniuntur diversi lapsus, defectus, excessus; et quia tam multi quotidie pereunt, Deumque tam dire offendunt; item propter persecutiones justorum, tentationes infirmorum, scandala pusillorum. Istud quoque dici potest in persona Christi in cruce pendentis, cujus fuit acerbissimus dolor : unde nos admonet ut quanta pro nobis passus sit intueamur, compatiamur, et imitemur, tollentes crucem nostram quotidie. Quoniam vindemiavit me, ut locutus est Dominus, id est, affligi, tentari, vinci permisit, in die iræ furoris sui, id est tempore justæ ultionis. Ecclesia nempe est vinea Dei, a qua quasi tot botri per dæmones præscinduntur, quot credentes ruunt ac condemnantur.
De excelso misit ignem tribulationis in ossibus meis, id est usque ad interiora fortioraque mea; et erudivit me per adversa: secundum illud Proverbiorum, Virga atque correptio tribuit sapientiam.5657 Vel, Ignem, id est caritatis ardorem, misit in ossibus meis, id est virtutibus ceteris, quæ nisi caritatis igne vivificantur, informes et inefficaces redduntur. De quo igne Salvator testatur : Ignem veni mittere in terram.58 Ossa quoque sunt sancti Apostoli, quibus in igneis linguis missus est Spiritus Sanctus et fervor amoris, in die Pentecostes ;59 tuncque per eos Deus erudivit Ecclesiam. Expandit rete pedibus meis. In medio enim laqueorum nunc ambulamus, et variis modis Deus suos exercet, atque ut in libro Sapientiæ legitur: Creaturæ Dei factæ sunt in tentationem animæ hominum, et in muscipulam pedibus insipientium.60 Rete quoque adversitas est, qua Deus multos ad viam salutis reducit. Posuit me desolatam, tota die mærore confectam: propter causas prædictas. Denique etiam justis interdum consolatio divina subtrahitur, et graviter affliguntur, ita ut sint eis lacrimæ suæ panes die ac nocte.61
14 Vigilavit jugum iniquitatum mearum in manu ejus, etc. Istud, secundum expositionem præhabitam, Ecclesiæ convenit, quam Deus ob sua peccata adversitatibus subjicit, tentari et de uno peccato in aliud gravius labi, permittit. Præterea est jugum legis divinæ, de quo admonet Christus, Tollite jugum meum super vos;62 et est jugum pœnæ, de quo in Ecclesiastico fertur, Grave jugum super omnes filios Adæ;63 est et jugum culpæ, de quo nunc sermo. Et de utroque hoc jugo accipi potest, quod loquitur Isaias:64 Putrescet jugum a facie olei. A divinæ enim pietatis adspectu pœna et culpa tolluntur. Infirmata est virtus mea: id est, gratiæ fortitudo seu virtus infusa, quæ per mortale aufertur, per venialia debilitatur; tempore quoque persecutionum, quorumdam constantia infirmabatur. Unde habetur in Psalmo:65 Pluviam voluntariam segregabis, Deus, hereditati tuæ, et infirmata est; tu vero perfecisti eam. Dedit me Dominus in manu tentatorum, de qua non potero surgere propria potestate. Qui enim tentationi succumbit, nisi misericorditer præveniatur a Deo, non emendatur. Insuper manus tyrannorum primitiva Ecclesia propria virtute nequaquam ferre quivisset, nec de tantis persecutionibus ad tantam fidelium multiplicationem venisset, nisi maximo Dei auxilio.
15 Abstulit Dominus omnes magnificos meos de medio mei. Hoc dicere potuit Ecclesia, quando Apostoli et alii sancti episcopi ac prædicatores evangelicæ legis passim trucidabantur; nunc quoque dolorosius id dicere debet, propter idoneorum prælatorum principumque justorum defectum.
Vocavit adversum me tempus, ut conterat electos meos, id est, tribulari permittat aut juste damnari, eos qui ceteris eminentiores videntur: de qualibus fertur in Psalmo, Non communicabo cum electis eorum.66
Torcular calcavit Dominus virgini filiæ Juda, id est Ecclesiæ, secundum expositionem præcedentis articuli. Mystice autem Dominus Christus calcavit torcular, id est, sua passione mortem destruxit ac vicit, virgini filiæ Juda, id est ad profectum Ecclesiæ, secundum quod in Isaia profitetur: Torcular calcavi solus. De quo in Apocalypsi scribitur: Indutus erat veste adspersa sanguine, et ipse calcat torcular vini furoris iræ Dei omnipotentis.6768
Idcirco ego Ecclesia plorans, considerando defectum bonorum pastorum, et Christi passionibus condolendo, quia longe factus est a me consolator convertens animam meam, id est Christus, quantum ad hoc quod idoneos prælatos mihi non præstitit. Unde et ipsemet ait:69 Rogate dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. Facti sunt filii mei perditi. Defectus quippe rectorum, causa est periclitationis filiorum Ecclesiæ. Quoniam invaluit inimicus diabolus, qui postquam dejecit pastores, devoravit et oves.
Expandit Sion, id est Ecclesia Deum fide speculans, manus suas, quærendo succursum; non est qui consoletur eam consolatione perfecta, nisi ipsemet Deus, qui solus potest conferre quo Ecclesia eget. Mandavit Dominus adversum Jacob, id est populum christianum vitia supplantantem. Jacob siquidem interpretatur supplantator. In circuitu ejus hostes ejus: quod fit, dum ordinatione seu permissione divina fideles ab invisibilibus ac visibilibus hostibus multipliciter infestantur. Facta est Jerusalem, id est Ecclesia, in qua est visio pacis, sicut interpretatur Jerusalem, quasi polluta menstruis inter eos, id est aspernata et irreverenter tractata: quia ut Salomon protestatur, Viri sanguinum oderunt simplicem, et impii abominantur justum.70 Præterea, quando Ecclesia tentationibus acquiescit, cum dæmonibus fornicatur, et quasi menstruis spiritualibus inquinatur : similiter omnis anima christiana. Et quia hæc mala pro suis peccatis suffert Ecclesia, subditur : Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavit.
Deinde Ecclesia ait : Audite, obsecro, universi populi, dolorem meum. Virgines meæ et juvenes mei abierunt in captivitatem peccati atque diaboli, concupiscentiis adhærendo, vanæ gloriæ consentiendo, a pristina innocentia decidendo. Juvenes autem et virgines ad mala ista proclives sunt. Vocavi amicos meos carnales et simulatos, de quibus prædictum est ; et ipsi deceperunt me. Tales enim consulunt ea quæ mundi sunt, scilicet divitias, delicias et honores.71 Animalis enim homo non percipit ea quæ Dei sunt.72 Sacerdotes mei et senes mei in urbe consumpti sunt. Sacerdotes ac senes in urbibus commorantes, dum carnaliter ac pueriliter vivunt, ordinem et ætatem dignis moribus non ornantes, sed jocis, ludis ac risibus insistentes, avaritiæ, acediæ, voluptati intendentes, spiritualiter mortui sunt et consumpti. Animæ enim mors, culpa est, Christo dicente : Dimitte mortuos sepelire mortuos suos.73 Quia quæsierunt cibum sibi, id est, de corporali alimento superflue sollicitabantur, quum tamen dicat Salvator, Nolite solliciti esse in crastinum ;74 ut refocillarent animam suam delectatione carnali, quæ spiritualem consolationem experiri non promeretur.
Vide, Domine, quoniam tribulor, considerando mala culpæ in præfatis fidelium gradibus. Conturbatus est venter meus. Quum tota Ecclesia unum mysticum corpus vocetur, venter ejus dici possunt, qui mediocris sunt conditionis et in proficientium statu locati : qui quum nondum perfecti sint, sæpius conturbantur ex variis proficiendi obstaculis, occurrentibusque adversis. Subversum est cor meum in memetipsa. Nomine cordis, quo reliqua membra vivificantur seu gubernantur, rectores atque doctores intelliguntur : qui si virtuosi consistant, aliis tam cordialiter compatiuntur et mala eorum sic deflent, ut cor eorum pene deficiat, et quid facere debeant vix agnoscant. Si autem carnales negligentesque fuerint, subvertitur cor eorum sensualitatem sequendo, et carni, cui dominari debuerant, obediendo, quemadmodum Daniel ait seni presbytero :75 Concupiscentia subvertit cor tuum. Quoniam amaritudine plena sum, id est variis afflictionibus ex caritate atque justitia profluentibus, sicut jam dictum est. Est autem et mala amaritudo, de qua ait Apostolus ad Ephesios : Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor tollatur a vobis.76 Qui hanc amaritudinem in se admittit, sapientia caret, juxta illud Ecclesiastici :77 Non est sensus ubi abundat amaritudo.78
Foris interficit gladius, id est persecutio manifesta ; et domi mors similis est, id est persecutio latens. Vel : Foris interficit gladius, id est impugnatio mundi, quæ nunc per prospera, nunc per adversa, nunc per dulcia, nunc per amara nititur fideles a Dei amore et æquitate avertere : et hoc loco nomine mundi, mundani homines vanitatesque sæculi designantur. Et domi mors similis est, scilicet impugnatio hostis domestici, quæ est caro adversus spiritum concupiscens, et animam aggravans, juxta illud ad Galatas : Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem : hæc enim sibi invicem adversantur, ut non quæcumque vultis, illa faciatis.79 Rursus, domi mors est, quando in claustro sive collegio seu congregatione quacumque fidelium, fratres inter se dissonant et discordant, caritate et humilitate carentes. Quibus clamat Apostolus : Quod si invicem mordetis et comeditis, videte ne ab invicem consumamini.80 Et ad Philippenses : Nihil, inquit, agatis per contentionem, neque per inanem gloriam, sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes, non quæ sua sunt singuli considerantes, sed quæ aliorum.818283
Audierunt quia ingemisco ego; omnes inimici mei audierunt malum meum, id est pœnas et culpas quibus subjaceo. Lætati sunt, quoniam tu fecisti, effective vel permissive. Impii enim, potissime dæmones, de adversitatibus bonorum lætantur. Malorum autem pœnalium causa est Deus, juxta illud Amos:84 Si erit malum in civitate quod Dominus non fecit?
Adduxisti, id est, adduces et partim jam adduxisti, diem consolationis, id est tempus punitionis adversariorum meorum. Et fient similes mei, quoniam quidquid mali mihi intulerunt, redundabit in eos, eruntque miseri et afflicti, imo æternaliter damnabuntur. Hæc autem et sequentia verba profert Ecclesia ex zelo justitiæ, conformans se æquitati divinæ, sicut præcedenti dicebatur articulo. Justa autem perditio sive punitio impiorum hoc modo est justis materia gaudiorum, secundum illud Psalmistæ: Retributionem peccatorum videbis; et, Lætabitur justus quum viderit vindictam;85 in Job quoque, Videbunt justi et lætabuntur, et innocens subsannabit eos.86 Ingrediatur omne malum eorum coram te, etc., secundum sensum in præcedenti articulo positum. Multi enim gemitus mei, quia multa adversa me premunt, et pene innumerabiles habeo causas gemendi, dolendi, plangendi, quoniam circumdederunt me mala quorum non est numerus, comprehenderunt me iniquitates meæ.87 Ideo pœnitens profitetur : Afflictus sum et humiliatus sum nimis, rugiebam a gemitu cordis mei;88 et item, voce gemitus mei adhæsit os meum carni meæ.89 Et sanctus Job ait : Antequam comedam suspiro, et quasi inundantis aquæ, sic rugitus meus.90 Et cor meum mœrens.91 Constituti enim sumus in valle lacrimarum, in loco exsilii, in terra periculosissimæ peregrinationis. Væ ergo filiis hujus sæculi qui gaudent cum mundo, et de loco plorationis locum sibi efficiunt voluptatis. Quibus clamat Salvator : Væ vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram ; væ vobis qui ridetis nunc, quia plorabitis et flebitis ; væ vobis qui saturati estis;92 væ quum benedixerint vobis homines. Idcirco nunc procidamus ante Deum, ploremus93 coram Domino qui fecit nos, tam propria quam proximorum peccata et cetera Ecclesiæ mala.
Footnotes
-
Ps. LXXXVI, 3. ↩
-
Hebr. XII, 22. ↩
-
Matth. V, 14. ↩
-
Is. XXVI, 1. ↩
-
Ezech. XLVIII, 1. ↩
-
Rom. VII, 25. ↩
-
Is. LX, 12. ↩
-
Mich. V, 9. ↩
-
Matth. XXVIII, 20. ↩
-
II Tim. II, 26. ↩
-
Act. VIII, 2. ↩
-
Act. XII, 5. ↩
-
II Cor. II, 4. ↩
-
II Cor. XI, 29. ↩
-
I Petr. II, 12. ↩
-
Ibid. 15. ↩
-
Luc. XXI, 16, 17. ↩
-
Luc. XXVI, 16, 17. ↩
-
Eccli. VI, 7, 8. ↩
-
Matth. XXVI, 36. ↩
-
Matth. X, 36. ↩
-
Jacob. v, 16. ↩
-
Matth. xi, 5. ↩
-
Ephes. iv, 7. ↩
-
Osee. ii, 6. ↩
-
Apoc. xxi, 12, 21; ↩
-
Ezech. xl. ↩
-
Hebr. x, 31. ↩
-
Dan. xiii, 9. ↩
-
Galat. v, 24. ↩
-
Ps. xxxiii, 20. ↩
-
II Cor. i, 8. ↩
-
Joann. XVI, 33. ↩
-
Hebr. xii, 22. ↩
-
I Cor. xii, 8. ↩
-
Eccl. xv, 3. ↩
-
Eccli. xv, 3. ↩
-
Hebr. xii, 9. ↩
-
Hebr. xiii, 9. ↩
-
Ps. xc, 7. ↩
-
Prov. x, 25. ↩
-
Job xi, 14, 15. ↩
-
1 Reg. 1, 18. ↩
-
Cant. v, 3. ↩
-
Eccli. vii, 40. ↩
-
Eccle. 1, 15. ↩
-
Deut. xxxii, 28, 29. ↩
-
vers. 2. ↩
-
vers. 2. ↩
-
Ephes. iv, 27. ↩
-
Jacob. iv, 7. ↩
-
Matth. xiii, 28. ↩
-
Luc. ix, 23. ↩
-
Matth. vi, 2, 5, 16. ↩
-
Philipp. ii, 21. ↩
-
Prov. xxix, 15. ↩
-
Rom. xvi, 18. ↩
-
Luc. xii, 49. ↩
-
Act. ii, 3, 4. ↩
-
Sap. xiv, 11. ↩
-
Ps. xli, 4. ↩
-
Matth. xi, 29. ↩
-
Eccli. xl, 1. ↩
-
Is. x, 27. ↩
-
Ps. lxvii, 10. ↩
-
Ps. cxl, 4. ↩
-
Is. lxiii, 3. ↩
-
Apoc. xix, 13, 15. ↩
-
Luc. x, 2. ↩
-
Prov. xxix, 10, 27. ↩
-
I Cor. vii, 33, 34. ↩
-
I Cor. n, 14. ↩
-
Matth. viii, 22. ↩
-
Matth. vi, 34. ↩
-
Dan. xiii, 56. ↩
-
Ephes. iv, 31. ↩
-
Eccl. xxi, 15. ↩
-
Eccli. xxi, 15. ↩
-
Galat. v, 17. ↩
-
Ibid. 15. ↩
-
Philipp. ii, 3, 4. ↩
-
Eccli. ii, 14. ↩
-
Philipp. ii, 3, 4. ↩
-
Amos III, 6. ↩
-
Ps. LVII, 11. ↩
-
Job XXII, 19. ↩
-
Ps. XXXIX, 13. ↩
-
Ps. XXXVII, 9. ↩
-
Ps. CI, 6. ↩
-
Job III, 24. ↩
-
Ps. XC, 8. ↩
-
Luc. VI, 24-26. ↩
-
Ps. XCIV, 6. ↩
Chapter 3 of 13