Skip to the text

Articulus 3

EXPLANATIO EJUSDEM CAPITULI PRIMI TROPOLOGICA.

PER Jerusalem litteraliter significari urbem illam regum Israel, allegorice Ecclesiam militantem, anagogice Ecclesiam triumphantem, tropologice animam viatricem fidelem seu christianam, omnibus palam est. Quomodo autem anima civitas atque Jerusalem appelletur, in libro de Spiritu et anima pulchre docetur, quum dicitur: Nobilis creatura est anima. Civitas namque est Dei, de qua tam gloriosa dicta sunt, quod ad imaginem et similitudinem Dei est facta.12 Hæc civitas, Jerusalem merito appellanda est, quia ad fruendum visione summæ pacis creata est. Mens paradisus est animæ, in qua quum cœlestia meditatur, quasi in paradiso voluptatis delectatur. Domus etiam summi patrisfamilias est anima, propter unitatem atque concordiam morum, sponsa Christi per dilectionem, templum Spiritus Sancti per sanctificationem.

Igitur præsens capitulum ad animam referendo, homo devotus animæ olim virtuosæ ruinam deplangens, ait: Quomodo sedet sola, id est, qualiter ita depressa est, ac pristinis intra se habitantibus perfectionibus destituta, civitas, id est anima christiana, in qua fuit et esse deberet affectionum quasi civium suorum concordia ordinata, ut omnes divino amori subjicerentur ac deservirent, plena populo, id est, quæ ante lapsum in vitia, fuit donis Spiritus Sancti ac virtutibus quasi rationabilibus entibus plena. Qui enim unam habet virtutem, habet omnes; et qui unam perdit per peccatum mortale, omnes amittere perhibetur, propter virtutum connexionem, præsertim quantum ad esse earum formatum ac meritorium.

Quemadmodum autem in civitatibus bene dispositis sunt sapientes ad consulendum, milites ad propugnandum, artifices ad ministrandum; ita in anima, quæ spiritualiter civitas dicitur, cives sunt naturales atque ingenitæ ejus vires, earumque habitus et actus, quarum triplex est gradus. Nam quædam sunt supremæ ac intellectuales, aliæ mediæ ac rationales, tertiæ autem inferiores ac animales. Animales seu sensuales sunt circa sensibilia, rationales vero destruunt discretionisque oculo despiciunt illa, intellectuales protrahunt ad divina. Intellectuales itaque vigores sunt tanquam consiliarii animæ, dicentes: Deum time, et mandata ejus observa.3 Rationales sunt tanquam milites animæ, qui hostiles concupiscentias impugnant per arma justitiæ. Animales sunt tanquam rustici et artifices, qui corporalibus rudimentis insistunt, et corpori necessaria ministrant. Unde quum vires hæ donis gratiæ atque virtutibus perficiuntur, actusque debitos ordinate prosequuntur, anima seu civitas ista plena est populo. Murus vero civitatis istius, dici potest angelica custodia.

Facta est quasi vidua, amittendo Sponsum cœlestem, cui erat per caritatem et fidem formatam desponsata, juxta illud Osee : Sponsabo te mihi in fide.4 Omnis autem anima, vel Christi est sponsa, vel diaboli adultera. Mente enim ad summum atque incommutabile bonum virtuose ac gratiose conversa, sponsa est Christi; mente vero ad caduca ista terrena ac vana conversa, diaboli exstat adultera. Nihilo minus anima talis dicitur quasi virgo magis quam vidua, quia sponsus et vir ejus non est mortuus: imo pœnitentem ac redeuntem amplecti paratus est, et quod clementius sonat, etiam aversam ac fornicantem ad redeundum invitat dicendo:5 Tu fornicata es cum amatoribus multis, tamen revertere ad me. Domina gentium. Anima nempe quamdiu suo animo, carni, mundo ac dæmoni per Dei gratiam prævalet, domina est omnium qui carnaliter sive gentiliter conversantur. Sicque princeps provinciarum, quarum conversatio est terrena, facta est sub tributo, dando in se locum diabolo, cui tanquam crudelissimo principi famulatur;6 solvitque tributum, agendo quod ipse tentando requirit.

Plorans ploravit in nocte, id est ex subtractione consolationis divinæ, et propter carentiam perfectionis ac gratiæ pristinæ, quando videlicet a Spiritu Sancto misericorditer prævenitur, ac tangitur ad pœnitendum; et lacrimæ ejus in maxillis ejus, id est interiori facie seu conscientia, dum cordialiter dolet quod unquam cœlestem Sponsum offendit, et eo abjecto dæmonibus se conjunxit. Non est qui consoletur eam ex omnibus caris ejus. Quum enim luctus iste salubris sit, expedit ei manere in eo: idcirco nec Deus, nec angeli statim consolationem adducunt. Vel, Non est qui consoletur eam ex omnibus caris ejus, quos tempore suæ transgressionis dilexit; suntque carnales et mundani affectus, diabolici cogitatus, impuræ delectationes: quæ omnia pœnitenti animæ dolorem augent, non minuunt. Omnes amici ejus spreverunt eam, quando videlicet dæmonum tentamentis consensit, atque a Deo aversa, fœdus percussit cum morte, vitia quibus quotidie necabatur, amplectens. Tunc enim aspernabilis fuit Deo et angelis sanctis. Et facti sunt ei inimici: sicut de Deo ait Psalmista, Odisti omnes qui operantur iniquita-7

Ps. v, 7. tem; et rursus, Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus.

Migravit Judas, id est, anima confitens Deo, a via virtutum recessit, rediitque ad vitam mundanam, propter afflictionem, id est asperitatem quam sensit in Dei obsequio, et multitudinem servitutis latriæ. Quum enim virtus sit circa ardua, incipientibus et imperfectis interdum laboriosum est, pristinis libertatibus, vanitatibus, delectationibusque carere, et semper sub jugo divinæ legis manere. Idcirco animæ quædam a bono inchoato desistunt, et quum spiritu cœperint, carne consummantur : non attendentes quod regnum cœlorum vim patitur, et violenti rapiunt illud;8 quod item fatetur Psalmista, Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras.9 Hoc contra eos qui nunc volunt gaudere cum sæculo, et post regnare cum Christo. Habitavit inter gentes, id est, carnalium hominum conversationi se miscuit, quum tamen dicat Apostolus : Nolite communicare operibus infructuosis eorum, magis autem redarguite.10 Nec invenit requiem veram ac plenam inter istos, vel in rebus caducis. Imo divitiæ sæculi, a Christo spinæ vocantur.11 Unde in Ecclesiaste habetur : Homini bono dedit Deus sapientiam et lætitiam, peccatori autem afflictionem et curam superfluam.12 In Job quoque legitur : Sonitus terroris semper in auribus impii, et quum pax sit, ille insidias suspicatur.13 Porro nihil quietius, quam universis quæ mundi sunt spretis, pura mente Deo vacare. Omnes persecutores ejus, id est invisibiles hostes, mundus et propria caro, apprehenderunt, id est, multipliciter vulneraverunt, atque in legem peccati captivam duxerunt eam inter angustias, id est impugnationum instantias. Ab his namque anima omni hora gravissime læditur, quum fuerit donis gratiæ spoliata.

Viæ Sion lugent. Anima speculando divina, est Sion, cujus viæ, id est virtutes, potissime caritas et misericordia, lugent, eo quod non sint qui veniant ad solennitatem, id est ad eam Deo celebriter intendentem, juxta illud :14 Reliquiæ cogitationis diem festum agent tibi. Anima namque affectuosa et pia, Dei gratiam in se experiens, aliis cupit, quod sibi datum est, communicare, quemadmodum Petrus hortatur, Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes;15 et dolet, dum non est qui curet suscipere. Dolet insuper, quod tam pauci sunt qui veniant ad solennitatem Ecclesiæ militantis ac triumphantis. Omnes portæ ejus destructæ. Per portas animæ, exteriores sensus possunt intelligi : quos in sanctis martyribus persecutores corporaliter destruxerunt; spiritualiter etiam destruuntur, dum vitiis obsequuntur, et per eos anima inquinatur. Facti sunt hostes in capite, id est, rationi prædominantes, quam ad vitiosum trahunt consensum, ita quod domina fit pedisequa, ratione sensualitati subjecta. Inimici ejus locupletati sunt : quia de animæ seductione spiritualiumque divitiarum ejus ablatione lætantur, ac ditatos se reputant dæmones. Parvuli ejus, id est affectiones sensitivæ partis, ducti sunt in captivitatem peccati, non manendo sub lege ac ordine rationis : propter quod hostium incidunt manus.

Et egressus, id est ablatus, est a filia Sion, id est ab anima, omnis decor ejus, id est spiritualis pulchritudo, in donis virtutibusque consistens. De quo habetur in Psalmo : Concupiscet rex decorem tuum.16 Qui peccato mortali aufertur. Facti sunt principes ejus, id est principales animæ vires, in quibus superbenedictæ Trinitatis consistit imago, velut arietes non invenientes pascua. Hoc fit, dum intellectus divinorum contemplatione non pascitur, nec eorumdem amore voluntas accenditur, nec in his memoria stabilitur : siquidem in cognitione primæ virtutis, dilectioneque summæ bonitatis, et fixione in utroque, perfectio animæ est locata. Et abierunt absque fortitudine gratiæ ac virtutum, ante faciem subsequentis, sine resistentia consentiendo cogitationibus affectionibusque injustis, a dæmone inspiratis : dum enim17

Spiritus Sanctus infirmitatem animæ non fulcit, mox vincitur. Quocontra devotis promittit Apostolus:18 Deus conteret Satanam sub pedibus vestris velociter.

Et recordata est Jerusalem, id est anima in qua est visio pacis, dierum afflictionis suæ, etc., juxta sensum præcedentis articuli. Dum enim anima prius devota, sensit populum suum, id est cogitatus atque affectus, cadere in manu hostili, id est per impugnationem diaboli deordinari, et a mercede evacuari, tunc reminiscitur quid sit passa, et qualiter sit transgressa. Et omnium desiderabilium suorum, id est charismatum gratiæ, quæ habuerat a diebus antiquis, id est a die baptismatis, vel a principio suæ conversionis. Viderunt eam hostes, puta diaboli, et deriserunt sabbata ejus, id est quietem suæ contemplationis: quando videlicet inordinato tempore vult contemplationi insistere, dum scilicet caritas fraterna vel obedientia exigit eam in operibus vitæ occupari activæ, vel dum est species fictæ devotionis, vel contemplatio inflationi permixta, sive dum vult contemplationi vacare, passionibus nondum reformatis per virtutes morales.

Peccatum peccavit Jerusalem, scilicet anima se a Deo avertens; propterea instabilis facta est: juxta illud, In circuitu impii ambulant.19 Nempe a fonte virtutum aversa, per omnium vitiorum vagatur abrupta, et pondere unius peccati ad aliud trahitur, atque ad innumerabiles se vanitates diffundit. Omnes qui glorificabant eam, id est Deus, angeli sancti, et homines virtuosi, animam tempore suæ laudabilis conversationis beatificantes, spreverunt eam, a Sponso cœlesti aversam, quia viderunt ignominiam ejus, id est turpitudinem qua cum vitiis atque dæmonibus fornicatur. Ipsa autem gemens inordinate, propter damna vel aspera ista terrena, non propter prædicta, conversa est retrorsum, quia a Deo aversa, qui sursum est. Sordes ejus in pedibus, id est affectionibus ejus: sicut expositum est. Quocontra animæ ad Deum ordinate tendenti, in Canticis dicitur: Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis!20 Christus quoque discipulis ait:21 Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet. Nec recordata est finis sui nobilissimi, ob quem est creata. Deposita est vehementer: nam de sponsa, amica, ac filia Christi, facta est adultera filiaque diaboli. Verum tacta a Spiritu Sancto, ac pœnitens, orat: Vide, Domine, afflictionem meam, qua me ipsam pœnitendo affligo, qua item ab inimicis meæ salutis afflicta sum, quoniam erectus est inimicus, inflatus superbia, et me impugnare paratus.

Manum suam, id est tentandi potestatem atque industriam, misit hostis, diabolus, ad omnia desiderabilia ejus, id est, omnia gratiæ dona auferre molitus est animæ, quia vidit gentes ingressas sanctuarium tuum, id est, consideravit quod anima, quæ fuit et esse tenetur sanctuarium Dei, in se intrare permisit affectus carnales, per quos gentes seu homines sæculares animam intrasse feruntur; de quibus præceperas ne intrarent in ecclesiam tuam, id est, ne carnaliter a fidelibus diligentur, nec per talem amorem animæ intima ingrederentur.

Omnis populus ejus gemens, et quærens panem: id est, præfatæ vires simul cum anima doluerunt, et panem cœlestem quæsierunt. Dederunt pretiosa quæque in eleemosynas, pro cibo, id est, ut per hoc a Spiritu Sancto refici mererentur. Vide, Domine, et considera, quoniam facta sum vilis. Quemadmodum nemo in vita hac comprehendere valet, quanta sit peccati enormitas, gravitas seu offensa; sic nec concipere, nec eloqui potest, quantum peccando inquinetur vilificeturque anima. Nam et summæ Trinitatis imago in ea deformatur, ipsa cum dæmone fornicatur, omnibusque beneficiis Dei ingrata efficitur, nec est digna pane quo vescitur, nec sustentaculo terræ.

O vos omnes qui transitis per viam, attendite, et videte si est dolor sicut dolor meus. Maxime equidem anima debet dolere, quod cœlestem Sponsum abjecit, et peccatis dæmonibusque permixta est. Imo, quemadmodum malum culpæ incomparabiliter pejus est malo pœnæ, omnique damno terreno et vulnere corporali, ita incomparabiliter amplius dolendum est de peccato, quam de aliis malis pœnalibus jam expressis. Quoniam vindemiavit me Dominus, id est, tentari ac superari permisit secundum quod merui. De excelso misit ignem in ossibus meis, id est, fortiores vires meas, videlicet intellectum ac voluntatem, Spiritu Sancto accendit; et erudivit me: quia per caritatem ardentem maxime disponitur anima ad fortissimas illuminationes Spiritus Sancti. Caritas quippe animam efficit Dei amicam; amicis autem revelantur secreta, et quanto fuerit anima carior Deo, tanto exuberantius dona illius participat. Hinc per inardescentem purum amorem fit velut secretaria et consiliaria Dei, auditque omni hora quid Dominus Deus loquatur in ipsa.22 Posuit me desolatam. Interdum enim præsentiæ suæ solatiosum adspectum Sponsus cœlestis subtrahit animæ, propter multiplicem ejus profectum ac fructum, præsertim ut ipse fructuosius ab ea desideretur, instantius requiratur, abundantius salubriusque inveniatur: idcirco subtractione ista durante, habenda est patientia, nec vilis consolatio admittenda, sed precibus instandum est continuis.

Vigilavit jugum iniquitatum mearum in manu ejus. Quo enim Christus animam amplius amat, eo citius ac felicius peccantem castigat et revocat, quum magnæ dilectionis indicium sit, peccanti statim ultionem correctoriam adhibere. Abstulit Dominus omnes magnificos meos, id est, superiorum virium actibus atque habitibus supernaturalibus gratiosis infusis, me, quando peccavi, privavit; atque per hoc, contrivit electos meos, id est elegantiores mentis meæ perfectiones. Idcirco ego plorans: quia de spiritualium harum amissione divitiarum potissime est plangendum, quia per eas fit anima Deo accepta, et ad promerendum vitam æternam idonea, deiformis, et omni naturali decore, perfectione ac dono præclarior. Facti sunt filii mei perditi: id est, actus mei priores virtuosi ac meritorii, per peccatum mortale sequens mortificati sunt, præmioque privati; quoniam invaluit inimicus, puta tentator, seu concupiscentia carnalis, vel mundus, rationi prævaluit, atque ad consensum perduxit illicitum. Virgines meæ et juvenes mei abierunt in captivitatem. Virgines animæ, dici possunt castæ intentiones, atque virgineæ affectiones ipsius; juvenes vero, opera bona post conversionem mox facta. Pergunt in captivitatem, dum vana gloria inficiuntur, aut simili modo per tentationem diabolicam cœlesti mercede privantur.

Cetera ex præcedentis expositione articuli clara sunt. Multa enim hujus capituli verba, secundum eumdem sensum Ecclesiæ et unicuique christianæ animæ lapsæ conveniunt.

Footnotes

  1. Gen. I, 26. ↩

  2. Ps. LXXXVI, 3. ↩

  3. Eccle. XII, 13. ↩

  4. Osee II, 20. ↩

  5. Jer. III, 1. ↩

  6. Ephes. IV, 27. ↩

  7. Ps. V, 7. ↩

  8. Matth. XI, 12. ↩

  9. Ps. XVI, 4. ↩

  10. Ephes. V, 11. ↩

  11. Matth. XIII, 22. ↩

  12. Eccle. II, 26. ↩

  13. Job XV, 21. ↩

  14. Ps. LXXV, 11. ↩

  15. I Petr. IV, 10. ↩

  16. Ps. XLIV, 12. ↩

  17. Galat. III, 3. ↩

  18. Rom. XVI, 20. ↩

  19. Ps. XI, 9. ↩

  20. Cant. VII, 1. ↩

  21. Joann. XIII, 10. ↩

  22. Ps. lxxxiv, 9. ↩

Chapter 4 of 13