Skip to the text

Articulus 7

EXPLANATIO EJUSDEM CAPITULI TERTII DE CHRISTO.

SALVATOR noster Unigenitus Dei, Deus et homo, ratione naturæ assumptæ de se ipso fatetur : Ego vir videns paupertatem meam, id est naturalem meæ humanitatis defectibilitatem, scilicet corporis passibilitatem, mortalitatem, famem, sitim, acerbissimam passionem :1 indetrahibiles quippe defectus Christus assumpsit. Ipse quoque quum esset dives, propter nos pauper factus est, ut ejus inopia ditaremur : propter quod ait, Filius hominis non habet ubi caput reclinet.2 Et sicut colonus venit in mundum. De quo loquitur Zacharias :3 Ipse pauper, et ascendens super asinam. Hanc insuper suam paupertatem Christus vidit, pensavit, expertus est, in virga indignationis ejus, id est percussione qua Pater humano generi juste indignans, proprio Filio suo non pepercit, sed pro omnibus nobis tradidit illum :45 secundum quod Filius loquitur Patri, Quoniam quem tu percussisti, persecuti sunt ;6 et item, In me transierunt iræ tuæ.7 Hinc Isaias scribit : Dominus voluit eum conterere in infirmitate ;8 ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra.9

Me minavit Pater permissive, et populus Judæorum exsecutive, in tenebras, et non in lucem. Nam in nocte captus, vinctus, in Jerusalemque deductus est Christus, et in tenebras afflictionum gravissimas venit, in tenebras quoque diffamiæ. Tantum in me vertit et convertit manum suam tota die Parasceves. Tunc enim tam dire, ceteris gloriantibus, passus est Christus, ut comparative loquendo, quasi solus pati videretur, quia tunc Deus Pater posuit in eo iniquitatem omnium nostrum. Vetustam fecit pellem meam et carnem meam. Tanta enim Christus in vita ista sustinuit, ut senior appareret quam fuit. Unde et Judæi ad eum: Quinquaginta, inquiunt, annos nondum habes. Ideo Christus in Psalmo fatetur: Genua mea infirmata sunt a jejunio, et caro mea immutata est propter oleum. Contrivit ossa mea. Videretur huic contrarium illud evangelicum: Ad Jesum quum venissent milites, ut viderunt eum jam mortuum, non fregerunt ejus crura: ut impleretur Scriptura, quæ ait, Os non comminuetis ex eo. Ad quod quidam respondent, per ossa hoc loco intelligendos esse Apostolos, tanquam præ ceteris solidiores. Sed et dici nil prohibet, ossa corporis Christi contrita, id est cæsa, fatigata, debilitata, et læsa.

Ædificavit in gyro meo, id est, adversariorum cuneo me vallavit: juxta illud in Psalmo, Circumdederunt me vituli multi, tauri pingues obsederunt me. Porro quanta insidiarum ac deceptionum machinamenta Judæi contra Christum construxerunt, in Evangelio elucescit. Et circumdedit me felle, ad litteram: juxta istud, Dederunt in escam meam fel. Et labore, quando videlicet bajulans sibi crucem, adeo est lassatus, ut Simonem quemdam angariaverint ad portandam crucem Domini Jesu, qui loquitur per Psalmistam, Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea: de quo loquitur Isaias, Pro eo quod laboravit anima ejus, videbit et saturabitur. In tenebrosis collocavit me quasi mortuos sempiternos. Christus enim sepultus, descendit ad inferna, ubi increduli putabant eum cum reprobis in æternum mansurum, quemadmodum ait in Psalmo: Æstimatus sum cum descendentibus in lacum; posuerunt me in lacu inferiori, in tenebrosis et in umbra mortis. Nec dubium quin psalmus ille ad litteram de Christo loquatur. Cui enim alteri competit, quod continetur in eo, Inter mortuos liber? Circumædificavit adversum me, ut non egrediar. Hoc fuit impletum, quando ut Evangelista testatur, cohors et tribunus et ministri Judæorum injecerunt manus in Jesum, et tenuerunt ac ligaverunt eum. Ideo subditur: Aggravavit compedem meum. Possuntque per compedes intelligi clavi quibus confixi sunt sacrosanctissimi pedes Christi, qui ait: Traditus sum, et non egrediebar; et item, Foderunt manus meas et pedes meos.

Sed et quum clamavero et rogavero, exclusit orationem meam. Quomodo id competit Christo, qui ait: Gratias ago tibi, Pater, quoniam audisti me; ego autem sciebam quoniam semper me audis? Et respondendum, quod oratio est interpres ac nuntius desiderii. In Christo autem fuit desiderium naturalis appetitus, quo mortem abhorruit. Unde et dixit: Pater, si vis, transfer calicem istum a me. Et quantum ad hoc, tempore passionis non fuit auditus, secundum quod ait in Psalmo: Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies, et nocte. Insuper fuit in Christo desiderium superioris intellectivique appetitus, quo omne quod Patri placuit, acceptavit: sicque semper fuit auditus, quando videlicet aliquid petiit secundum deliberatam rationem. Imo absolute loquendo semper est exauditus, quia inferior ejus appetitus superiori ac rationi fuit plene subjectus: quamvis tempore passionis, propter multiplices causas, loquebatur orando secundum dispositionem et affectionem in qua erat quantum ad inferiorem sensitivumque appetitum secundum se consideratum. Juxta quem modum etiam supra locutus est Jeremias: Maledicta dies in qua natus sum; et sanctus Job, Pereat dies in qua natus sum.

Conclusit vias meas lapidibus quadris: quando videlicet tenuerunt Christum inter se captum in domibus Annæ et Caiphæ, et quando tam variis viis quærebant apprehendere eum. Semitas meas subvertit. Nam opera Christi accusabant, et pessime inter-

Ps. lxxxvii, 6. 7

Joann. xviii, 12.

Ps. lxxxvii, 9. Ps. xxi, 17.

Joann. xi, 41, 42.

Luc. xxii, 42.

Ps. xxi, 3.

Jer. xx, 14.

Job iii, 3.

Joann. xviii, 12, 13; Matth. xxvi, 57. Matth. xxi, 46; xxvi, 4; Joann. xi, 53, 56.

Is. liii, 6.

Joann. viii, 57.

Ps. cviii, 24.

Joann. xix, 33, 36.

Exod. xii, 46.

Ps. xxi, 13.

Ps. lxviii, 22.

Matth. xxvii, 32.

Ps. lxxxvii, 16.

Is. liii, 11.

Ps. lxxxvii, 5, 7.

10

12

14

15

16

17 pretati sunt ea. Materialem quoque semitam Christi populus Judæorum subvertit, quando Jesus propter eos jam non in palam ambulabat, et quando fixerunt eum in ligno.10 Ursus insidians factus est mihi, populus Judæorum, etc.; leo in abscondito factus est mihi per similitudinem. Variis nempe astutiis nisi sunt apprehendere, tenere, occidere Christum, juxta illud: Congregati sunt principes sacerdotum et seniores, et consilium fecerunt, ut Jesum dolo tenerent et occiderent.11 Hinc frequenter vocavit eos hypocritas. Et in Psalmo fatetur:121314 Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens. Tetendit arcum suum, id est insidiarum artificium, juxta quod scriptum est: Exacuerunt ut gladium linguas suas, intenderunt arcum rem amaram, ut sagittent in occultis immaculatum;15 subito sagittabunt eum, et non timebunt. Hoc est quod subditur: et posuit me quasi signum ad sagittam.

Factus sum in derisum omni populo, canticum eorum tota die. Consonat istud in Psalmo: Omnes videntes me, deriserunt me, locuti sunt labiis, et moverunt caput;16 illud quoque in Evangelio:17 Prætereuntes autem blasphemabant eum, moventes capita sua, et dicentes: Vah! qui destruis templum Dei, etc. Replevit me amaritudinibus. Tota enim humana Christi natura in doloribus fuit. Inebriavit me absinthio. Quum enim Jesus dixisset, Sitio, obtulerunt ei vas plenum aceto.18 Tamen hoc loco per absinthium, excessivus dolor Christo illatus exprimitur. Confregit ad numerum dentes meos: id est, graviter eos læserunt et concusserunt, quando sceleratissimis manibus os ejus serenissimum violentissime percusserunt.19 Et repulsa est anima mea, id est, ego a notis meis relictus sum:20 juxta illud in Psalmo, Longe fecisti notos meos a me, posuerunt me abominationem sibi.21 Christus quoque videbatur a Deo relinqui, sicut testatur: Quare me dereliquisti?22 Et Isaias dicit: Nos reputavimus eum quasi leprosum, et percussum a Deo, et humiliatum.2324 Oblitus sum bonorum, id est, consueta redundantia consolationis a superiori parte animæ meæ in vires ejus inferiores, tempore passionis privatus sum. Interdum quippe dicitur quis aliquid oblivisci, dum istud non sentit.

Et dixi: Periit finis meus, et spes mea a Domino. Difficile quidem apparet, quomodo istud Christo conveniat, cujus finis beatissimus fuit, nec spe sua frustratus est. Aliqui ergo dicunt, istud secundum aliquorum æstimationem prolatum. Verumtamen in Isaia Christus aliquid huic simile ait: Ego dixi:25 In vacuum laboravi, sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi. Hoc enim idcirco disseruit Christus, quoniam prædicationibus et ceteris suis laboribus in conversione Judæorum parum profecit: sicque vane et sine causa fortitudinem suam in passione consumpsit, in quantum finem ob quem venit in mundum, specialiterque ad Judæos, in eis adeptus non est, puta salutem eorum. Simili sensu nunc ait: Periit finis meus, id est, salus a me intenta, propter quam veni, in plurimis locum non habet, ita quod passio mea in eis non fructificavit, sed quasi perdita fuit; et spes mea, id est, expectatio qua Judæorum conversionem expectavi, effectum sortita non est. Unde in Isaia loquitur Christus: Et nunc hæc dicit Dominus, formans me ex utero servum sibi, ut reducam Jacob ad eum, et Israel non congregabitur.26 Quibus verbis excæcatio Judæorum in Christi adventu apertissime prænuntiata ostenditur. Recordare paupertatis et transgressionis meæ, id est excessivi doloris, et absinthii et fellis. Ecce Christus advocatus noster, ostendens Patri latus et vulnera, commemorat coram eo quanta pro nobis fecit atque perpessus est, oratque Patrem ut ista perpendat, et merito horum nobis auxiliari dignetur. Hinc ad Hebræos habetur: In ipsum cœlum Jesus introiit, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis.27 Nec dubium quin Christus in cruce confixus, hæc dixerit mente. Memoria memor ero, et tabescet in me anima28

18

19

20 mea. Memor fuit Christus omnium miseriarum nostrarum in tantum, quod compassione pia contabuit, quod se ipsum pro nobis dedit in mortem.

24

Pars mea Dominus, dixit anima mea. Hoc anima Christi potissime dicere potuit, imo et dixit, quanto præ ceteris Deo assumentique Verbo immediatius, immobilius, affectuosius, feliciusque adhæsit. Propterea exspectabo eum. Quamvis in Christo non fuit spes proprie sumpta, cujus objectum est beatitudo essentialis nondum adepta, fuit tamen in eo exspectatio præmii accidentalis. Unde oravit : Pater, clarifica me apud te ipsum.

Joann. XVII, 5.

28

Sedebit solitarius et tacebit. Hoc fecit et Christus, de quo refert Evangelista, quod ascendit in montem solus orare. Denique quadraginta diebus exstitit in deserto, eratque cum bestiis, et angeli ministrabant ei, ut dicit Marcus. Quia levavit se super se. Nam secundum naturam assumptam levavit se Christus super se, per indesinentem fruitivam seu beatificam Divinitatis visionem, in qua a primo incarnationis instanti, æque perfecte fuit ac perstitit. Ponet in pulvere os suum. Nam prostratus in faciem, passione instante, oravit. Humiliavit quoque se ipsum, factus obediens usque ad mortem. Si forte sit spes, quod transeat calix ab eo : quod absolute non voluit, sed modo jam tacto.

Matth. XIV, 23. Marc. I, 13.

29

Matth. XXVI, 39. Philipp. II, 8.

Matth. XXVI, 39.

30

Dabit percutienti se maxillam : juxta illud Isaiæ : Corpus meum dedi percutientibus, et genas meas vellentibus ; faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me. Nec obstat quod ministro impietatis alapam danti responderit, Quid me cædis? Nisi enim voluisset, ab illo percussus non esset : ideo maxillam exhibuit. Denique eadem nocte non unam dumtaxat alapam patientissime tacitus tulit, nec unam solum maxillam percutientibus præbuit, sed utique ambas, in quibus et plurimas suscepit tunc alapas, quemadmodum Lucas asserit : Viri qui tenebant illum, illudebant ei, cædentes ; et velaverunt eum, et percutiebant faciem ejus.

Joann. XVIII, 23.

Luc. XXII, 63, 64.

A Quod evangelista Matthæus describens : Colaphis, inquit, eum ceciderunt, alii autem palmas in faciem ejus dederunt. Hoc et Sibylla prædixit : Dabunt Deo alapas manibus incestis. Saturabitur opprobriis. Nam ea cum gaudio abundanter sustinuit, juxta illud in Psalmo : Quoniam propter te sustinui opprobrium ; et rursus, Ego autem sum vermis, et non homo, opprobrium hominum, et abjectio plebis. Hinc Job in typo Christi fatetur : Aperuerunt super me ora sua exprobrantes ; percusserunt maxillam meam, satiati sunt pœnis meis. — Eradicationem et abjectionem posuisti me. De hoc Lucas testatur, quod ejecerunt Jesum extra civitatem, et duxerunt ad supercilium montis, ut præcipitarent eum. Sed et extra civitatem Jerusalem passus est Dominus.

Matth. XXVI, 67.

Ps. LXVIII, 8.

Ps. XXI, 7.

Job XVI, 11.

45

Luc. IV, 29.

Hebr. XIII, 12.

46

Aperuerunt super nos os suum omnes inimici nostri, id est Romani, ita ut ista sit vox populi Judæorum, propter peccata in Christum commissa vastati. Formido et laqueus facta est nobis vaticinatio et contritio : id est, quia vaticiniis de Christo prædictis, et ab ore Christi prolatis, qui nostram ruinam nobis frequenter denuntiavit, non credidimus, et insuper Christum occidendo contrivimus; ideo timorem ac laqueum incidimus Romanorum.

47

48

Divisiones aquarum deduxerunt oculi mei in contritione filiæ populi mei, id est Judaicæ plebis, cujus destructioni ac damnationi Christus (ut dictum est) lacrimose compassus est, dicens : Jerusalem, Jerusalem, quoties volui congregare filios tuos, et noluisti ? Oculus meus afflictus est, nec tacuit : frequenter enim Christus mundi peccata deflevit; eo quod non esset requies generi humano : nam ante Christi passionem nemo ad quietem patriæ potuit pervenire; donec respiceret Dominus de cœlo, id est, Deus Pater seu Trinitas per meam passionem hominibus propitiaretur, ac requiem patriæ largiretur. Oculus meus deprædatus est animam meam, gaudio quodam, in cunctis filiabus, id est animabus seu congregationibus, urbis meæ, id est

Matth. XXIII, 37.

49

50

51

Synagogæ, seu totius mundi hujus, qui in Scripturis Babylon, Ægyptus, ac Sodoma nuncupatur; vel, Urbis meæ, id est Jerusalem, quam videns Jesus, flevit super eam. Judæorum quoque incredulitatem, duritiam, ingratitudinemque conspiciens, non mediocriter tristabatur, juxta illud Marci : Contristatus est super cæcitate cordis eorum. Et Christus in Psalmo : Quasi lugens (ait) et contristatus, sic humiliabar; et denuo, Ego sum pauper et dolens. Postremo, omnium hominum calamitati condoluit et sæpe gentibus verbum Dei prædicavit, sicut Evangelium protestatur.

Venatione ceperunt me quasi avem inimici mei gratis. Quemadmodum enim venatores artificiose ac insidiose capiunt feras ac volucres, sic Judæi variis artificiis atque insidiis usi sunt in procurando captionem occisionemque Christi sine rationabili causa. Propter quod ait in Psalmo : Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et expugnaverunt me gratis; apud Joannem quoque, Nunc autem et viderunt, et oderunt et me et Patrem meum gratis. Lapsa est in lacum, id est in corporalem interitum seu passionis torcular, vita mea corporea sensitiva. Unde in Psalmo fatetur : Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui. Et posuerunt lapidem super me. Signaverunt enim Judæi increduli lapidem corpori Christi sepulto superpositum, adhibentes custodiam militum. Inundaverunt aquæ super caput meum. Dixi : Perii, id est, mortem subivi. Hoc totum est, quod per Psalmistam prædixit Salvator : Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aquæ usque ad animam meam; infixus sum in limo profundi, et non est substantia; veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me. Aquæ istæ fuerunt abundantia afflictionum Christi, et Judæorum persequentium eum.

Invocavi nomen tuum, Domine Pater, seu trine simplexque Deus, de lacu novissimo, id est de extrema mea angustia, videlicet morte jam imminente. Siquidem Christus in cruce oravit : Deus meus, respice in me, quare me dereliquisti? Vocem meam audisti, etiam illam qua dixi :29 Pater, ignosce illis. Siquidem merito precis illius quidam illorum qui mortem Christi procuraverunt, ad misericordiam pervenerunt, de quibus et ante passionem disseruit : Quum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum.3031 Ne avertas aurem tuam a singultu meo et clamoribus. In hoc quoque exauditus est Christus, dicente Apostolo ad Hebræos :32 Jesus cum clamore valido et lacrimis preces offerens, exauditus est pro sua reverentia.33

Appropinquasti in die quando invocavi te, puta in die Cœnæ. Dixisti : Ne timeas. Nempe ut in Luca conscriptum est, Jesus positis genibus oravit : Pater, si vis, transfer calicem istum a me. Apparuit autem illi angelus de cœlo, confortans eum. Et factus in agonia, prolixius orabat; et factus est sudor ejus, sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram.34 Et tunc Deus animam Christi sic roboravit, ut non solum sine omni timore, sed insuper cum summo fervore atque promptissimo corde adversariis suis occurreret, dicens Apostolis : Ecce appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum. Surgite, eamus;35 ecce appropinquat qui me tradet. Tunc36 utique Deus allocutione interna dixit animæ Christi, ne secundum naturalem appetitum timeret; moxque amor naturalis, qui tamen inordinatus non fuit, nec proprie passio, sed magis propassio, quia ex prædeliberata ratione sponte ac potestative assumptus, cessavit, atque imperterrito animo inimicis suis obvius est profectus, secundum istud Joannis : Jesus omnia sciens quæ ventura erant super eum, processit et ait : Quem quæritis?37

Judicasti, Domine, causam animæ meæ, eam approbando ac præmiando. Ab omnibus quippe quæ obtenebrati et inquinati Judæi Christo objecerunt, novit ac habuit eum Pater immunem, censuitque eum sine propria culpa ob mundi salutem, id est ex caritate et obedientia, mortem sponte subisse. Pro hoc judicio causæ suæ Christus in Psalmo precatus est : Domine, quando respicies? Restitue animam meam a malignitate eorum;38 exsurge et intende judicio meo, Deus meus et Dominus meus, in causam meam. Redemptor vitæ meæ. Nam tertia die ad corporalem vitam reductus, et vere a Patre resuscitatus est Christus : quem et ante passionem vicissim de manu eripuit Judæorum, eum nunc præcipitare, nunc lapidare, nunc captivare volentium. Vidisti, Domine, iniquitatem illorum adversum me, quod scilicet ex invidia persecuti sunt me, eo quod eorum peccata arguerim ; judica judicium meum, sententiando pro me, quod ego per passionis humilitatem exalter per corporis glorificationem, ipsi vero superbia sua atque invidia dejiciantur.

Vidisti omnem furorem, universas cogitationes eorum adversum me. Nonne furebant quum dicerent, Sanguis ejus super nos et super filios nostros? Audisti opprobria eorum, Domine, quibus me coram præside accusabant, dicendo : Hunc invenimus subvertentem gentem nostram ;39 et, Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum.40 Sed et ante passionem : Homo vorax, potator vini, amicus peccatorum ;41 Insanit, dæmonium habet ;42 In principe dæmoniorum ejicit dæmones. Labia insurgentium, scilicet testium iniquorum, dicentium : Hic dixit : Possum destruere templum Dei.43 Et meditationes eorum adversum me tota die, quando dicebant : Morte turpissima condemnemus eum.44 Sessionem eorum, quando collegerunt pontifices et Pharisæi concilium adversus

Jesum, et dicebant : Quid facimus, quia hic homo multa signa facit? Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum.45 Ab illo ergo die cogitaverunt interficere eum. Et resurrectionem eorum vide : quia ut Lucas testatur, Surgens omnis multitudo eorum, vinctum Jesum duxerunt ad Pilatum.46 Ego sum psalmus eorum. Hoc est quod de Christo prædictum est : Factus sum illis in parabolam, et in me psallebant qui bibebant vinum.47

Reddes eis vicem, Domine, juxta opera manuum suarum. Judæi enim propter opera sua nefaria in Christum commissa, de terra sua expulsi sunt, et usque in præsens captivi tenentur, in anima excæcantur, et pereunt in æternum. Dabis eis scutum, id est duritiam cordis, ut præcedenti articulo clarius dictum est, laborem tuum, id est propter laborem quem tibi tempore passionis intulerunt :48 juxta illud, Obscurentur oculi eorum ne videant.49 Denique merito hujus laboris dedit Christus electis Judæis etiam ejus mortem procurantibus, bonum cordis scutum, videlicet gratiam conversionis ac fidem. Nam tanta exstitit virtus dominicæ passionis, ut per eam et ipsi qui hanc inferebant, possent salvari. De hoc autem demum labore potest exponi illud Isaiæ in Christi persona : Servire me fecisti in peccatis tuis, præbuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis.505152 Persequeris eos in furore tuo, per Romanos : quod et in Psalmo præscriptum est, Effunde super eos iram tuam, et furor iræ tuæ comprehendat eos.53 Et conteres eos sub cœlis, Domine. Pervenit namque (teste Apostolo) ira Dei super illos usque in finem.54

65

66

Footnotes

  1. 1 Cor. viii, 9. ↩

  2. Matth. viii, 20. ↩

  3. Jer. xiv, 8. ↩

  4. Zach. ix, 9. ↩

  5. Rom. viii, 32. ↩

  6. Ps. lxviii, 27. ↩

  7. Ps. lxxxv, 17. ↩

  8. Is. lxxxv, 5. ↩

  9. Is. lxxxv, 8. ↩

  10. Joann. xi, 54. ↩

  11. Matth. xxvi, 3, 4. ↩

  12. Matth. vii, xv, xxii, xxiii; ↩

  13. Luc. xii, xiii. ↩

  14. Ps. xxi, 14. ↩

  15. Ps. lxiii, 4-6. ↩

  16. Ps. xxi, 8. ↩

  17. Matth. xxvii, 39, 40. ↩

  18. Joann. xix, 28, 29. ↩

  19. Matth. xxvi, 67; xxvii, 30; ↩

  20. Joann. xviii, 22. ↩

  21. Ps. lxxxvii, 9. ↩

  22. Ps. xxi, 2; ↩

  23. Is. liii, 4. ↩

  24. Matth. xxvii, 46. ↩

  25. Is. xlxi, 1. ↩

  26. Ibid. 5. ↩

  27. Hebr. ix 24. ↩

  28. Is. xlix, 1. ↩

  29. Luc. xxi, 34. ↩

  30. Joann. vii, 28. ↩

  31. 53 *Ps. xxxiv, 7.* *Matth. xxvii, 66.* ↩

  32. 54 *Ps. lxviii, 2, 3.* *Ps. xxi, 2; ↩

  33. Hebr. v, 7. ↩

  34. Luc. xxii, 41-44. ↩

  35. Matth. xxvi, 46.* ↩

  36. Matth. xxvi, 45, 46. ↩

  37. Joann. xviii, 4. ↩

  38. Ps. xxxiv, 17, 23. ↩

  39. Luc. xxiii, 2. ↩

  40. Joann. xviii, 30. ↩

  41. Matth. xi, 19. ↩

  42. Joann. x, 20. ↩

  43. Matth. xxvi, 61. ↩

  44. Sap. ii, 20. ↩

  45. Joann. xi, 47, 48, 53. ↩

  46. Luc. xxiii, 1. ↩

  47. Ps. lxviii, 12, 13. ↩

  48. Ibid. 24. ↩

  49. Matth. xxvii, 25. ↩

  50. Is. xliii, 24. ↩

  51. Matth. ix, 34. ↩

  52. Is. xliii, 24. ↩

  53. Ps. lxviii, 25. ↩

  54. 1 Thess. ii, 16. ↩

Chapter 8 of 13