Articulus 6
EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI TERTII: EGO VIR VIDENS PAUPERTATEM MEAM.
PRÆCEDENTIBUS duobus capitulis, sub una littera alphabeti Hebraici tres continentur versiculi. In hoc autem capitulo, cuilibet versiculo littera certa præponitur, et quælibet littera ter præfertur atque repetitur. Unde et hujus capituli profundiores sunt sensus, et altiora mysteria. Sed et præsens capitulum magna pro parte etiam de Christo, sicut patebit, exponitur.
Itaque Jeremias in sua ac populi sui loquens persona, humiliter profitetur: Ego vir videns paupertatem meam, id est inopiam corporalem, spiritualem quoque defectuositatem, afflictionem, miseriam: erant enim Judæi a Chaldæis spoliati. In virga indignationis ejus. Si hoc ad participium, Videns, referatur, sensus est, quod ex percussione divinæ justitiæ ulciscentis, sit inductus ad paupertatis suæ considerationem, ita quod vexatio dedit intellectum.1 Porro si referatur ad nomen hoc, Paupertatem, sensus est, quod ex divina percussione seu ultione inflicta sit sibi sua paupertas.
Me minavit Deus in captivitatem per Chaldæos, vel exercitus Chaldæorum minavit me; et adduxit in tenebras carcerum, seu adversitatum, juxta capituli præcedentis principium: Quomodo obtexit caligine, etc.? Judæi quoque minaverunt et in tenebrosum ergastulum deduxerunt
B Jeremiam, ut patuit.2 Et non in lucem prosperitatum.3 Tantum in me vertit et convertit manum suam, id est potestatis suæ afflictionem, tota die. Nam et ante obsidionem ceteris gaudentibus in Jerusalem, solus Jeremias afflictionibus implebatur. Tanta quoque vastitas populi Juda fuit, ut videretur sibi aliorum calamitas nulla: ideoque asserit se tangi manu ultionis divinæ. Vel dictio, Tantum, refertur ad manum: eritque sensus, quod tantummodo afflixit, et nil consolationis adhibuit Deus populo suo tempore oppressionis suæ a Chaldæis. Vetustam fecit pellem meam et carnem4 meam, id est, in tantum afflixit me, quod corpus emarcuit, discoloratum est, et antiquius videbatur quam fuit. Hoc tam Jeremiæ quam populo certum est accidisse. Contrivit ossa mea, quantum ad interfectos seu graviter cæsos, quod et Jeremiæ evenit: unde de ipso prophetaliter sumitur, ita quod verbis his se occidendum prænuntiavit.
Ædificavit in gyro meo, id est per circuitum Jerusalem machinas ad urbem demoliendam, quemadmodum per Ezechielem prædictum est;5 et circumdedit me felle et labore, id est acerbissima anxietate, et pœnosis sudoribus, prout supra Dominus dixit: Cibabo eos absinthio, et potabo eos felle.6 In tenebrosis collocavit
10 me. Jeremias enim in lacum teterrimum missus est, et aliqui Judæorum a Chaldæis sunt incarcerati, ut Sedecias;78 ceteri gravissimis adversitatibus sunt operti. Quasi mortuos sempiternos, id est sicut illos qui in infernum descendunt, in quibus mors culpæ atque miseriæ æternaliter perseverat. Circumædificavit adversum me, ut non egrediar. Exercitus enim Chaldæorum populum Juda infra Jerusalem machinis suis conclusit, et quum Jeremias voluisset exire Jerusalem, incarceraverunt eum Judæi. Aggravavit compedem meum. Aliqui enim Judæorum compedibus onerosis fuerunt ligati, et forte Jeremias tempore suæ incarcerationis exstitit compeditus. Sed et quum clamavero, et rogavero Deum, ut a Chaldæis me erueret, exclusit orationem meam. Unde superius Dominus dixit: Noli orare pro populo isto in bonum.9 Populum quoque tempore suæ angustiæ exorantem, Deus non exaudivit, quia sola necessitate ac servili timore orabant, juxta illud Ezechielis: Angustia superveniente, quærent pacem, et non erit.10
Conclusit vias meas lapidibus quadris, id est, ab itineratione me coarctavit firmissimis impedimentis; semitas meas subvertit, id est, a solitis itineribus impedivit. Nam et Jeremias in carcere lapidibus obturato fuit reclusus, aliqui quoque de populo. Ursus insidians factus est mihi, leo in abscondito, id est, tam dire ac callide per Chaldæos me affligi permisit, sicut ab urso insidiante, ac leone in antro latente quis devastatur. Juxta quem modum in Osee Dominus ait:11 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora eorum, et consumam eos ut leo. Semitas meas subvertit, et confregit me, urbem ac templum destruendo, et plurimos occidendo; posuit me desolatam. Tetendit arcum suum.12 Hoc præcedenti capitulo expositum est. Et posuit me quasi signum ad sagittam, id est, ita objecit me ictibus ac sagittis Chaldæorum, sicut opponitur sagittantibus signum, versus quod sagittas emittunt. Misit in renibus meis, id est, corpori meo infixit, filias pharetræ suæ, id est sagittas, quæ ita procedunt a pharetra, ut proles a matre.
Hæc omnia Deus perhibetur fecisse, quoniam ejus voluntate, potestate, ac inspiratione Chaldæi ea fecerunt.
Factus sum in derisum omni populo, canticum eorum tota die. Hoc competit Jeremiæ, qui frequenter a Judæis deridebatur, sicut superius dixit: Omnes subsannant me. Populus quoque Juda a Chaldæis ac ceteris nationibus illudebatur, et in canticum oris illorum materialiter versus est.13 Replevit me amaritudinibus, inebriavit me absinthio, id est, sicut quis absinthio pœnose potatur, sic gravissimis me implevit doloribus. Confregit ad numerum dentes meos. Chaldæi quippe ex nimia crudelitate dentes aliquorum Judæorum excussisse sigillatim creduntur. Cibavit me cinere, id est maxima humiliatione, seu pœnali ac insipida esca, vel subcinericiis panibus, in quibus cineres erant panibus mixti. Et repulsa est anima mea, id est, a Deo non exauditur, a propinquis proximisque abjecta. Quod et Jeremiæ contigit, quem Deus vicissim non exaudivit, et a viris Anathoth graviter impetebatur ad mortem, ut dictum est. Oblitus sum bonorum, id est in tantum oppressus adversis, ut præteritorum bonorum non reminiscar. Magna enim occupatio mentis circa unum, aliorum impedit attentionem. Vel: Oblitus sum bonorum futurorum, id est, ex pressura malorum præsentium, non consideravi præmia electorum flagella Dei patienter ferentium.
Et dixi: Periit finis meus, id est, retributio mihi beata non remanet, et spes mea a Domino, id est, fiduciam a Deo amplius non habeo.14 Vel: Periit finis meus, id est, infelix terminus seu interitus mihi instat, et spes mea a Domino, id est fiducia qua a Deo ab adversariis defendi sperabam. Hæc in persona infirmorum, ex magnitudine afflictionum quasi desperantium, proferuntur. Possunt quoque quodammodo de Jeremia exponi, juxta expositionem qua ipse supra ait:15 Maledicta dies in qua natus sum. Recordare, o Domine, id est, nunc de novo clementer auxiliando ostende te memorem, paupertatis et transgressionis meæ, id est excessivi seu maximi doloris; vel, Transgressionis, qua de terra propria ad alienam profectus sive translatus sum. Unde aliqui textus habent, Transmigrationis. Absinthii et fellis, id est angustiarum, quibus velut cibo potuque impletus sum.
Memoria memor ero, id est, intente et quasi continue memorabor injustitiæ meæ, et æquitatis ac beneficentiæ tuæ, et tabescet in me anima mea præ confusione atque mœrore. Hinc per Ezechielem Dominus ait: Displicebitis vobis in iniquitatibus vestris, et tabescetis in eis. Hæc recolens in corde meo, in Deo sperabo. Ex confessione enim propriæ impietatis ac divinæ bonitatis, oritur consolatoria spes veniæ de peccatis; et dum peccator perpendit quod Deus sibi concessit gratiam pœnitendi ac satisfaciendi, confidit demum quod et indulgentiam sit daturus. Misericordiæ Domini, quia non sumus consumpti, id est, divinæ id clementiæ est, ejusque bonitati attribuo, quod non sumus omnes occisi penitusque deleti: secundum quod loquitur Isaias, Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus.16 Quia non defecerunt miserationes ejus. Propter quod citra condignum punivit nos, et reliquias dedit non meritis nostris, sed propria pietate: juxta illud in Ezechiele, Non propter vos ego faciam, domus Israel, notum sit vobis, sed propter nomen sanctum meum.17 Hinc in Habacuc dicitur Deo: Quum iratus fueris, misericordiæ recordaberis.18 Hinc in Isaia Deus fatetur: Propter nomen meum longe faciam furorem meum;19 et propter me ego faciam, ut non blasphemer.
Novi diluculo, multa est fides tua. Hoc potest esse verbum Dei ad Jeremiam, seu electam partem Judaicæ plebis, ista orantem et confitentem: cujus magna exstitit fides in Deo, quod in tantis calamitatibus non defecit. Vel est verbum Jeremiæ ac populi boni ad Deum. Novi diluculo, id est a pueritia, vel ab infusione lucis gratiæque supernæ, multa est, o Domine, fides, id est fidelitas, tua ad tuos ministros fideles: juxta illud in Psalmo, Fidelis Dominus in omnibus verbis suis.20 Et Apostolus: Fidelis, inquit, Deus, qui non patietur vos tentari super id quod potestis.21
Pars mea Dominus, dixit anima mea: id est, Deum præ universis elegit, et istud bonum sibi sufficere reputavit, in quo est omnium bonorum atque pulchrorum plena ac infinita possessio. Hoc modo anima ejus illi unita, est felix; ab illo aversa, est misera. Cujus anima talis est, dicere potest cum Psalmista:2223 Deus cordis mei, et pars mea Deus in æternum;24 itemque: Dominus pars hereditatis meæ. Ipse nempe est Deus gloriosus ac supersublimis, incommutabilis, omnipotens, adorandus, cujus beatitudinis gloria est in semetipso penitus infinita, præ cunctis in immensum desiderandus, amandus, ac eligendus: quo qui caruerit, quantumcumque in aliis abundaverit, vere infelix est. Propterea exspectabo eum spe longanimi et constanti, id est, in omni eventu in ejus pietate confidam, ejus beatificam visionem finaliter præstolabor, manum et gratiam ejus longanimiter sustinebo. Siquidem Isaia testante: Deus judicii Dominus;25 beati omnes qui exspectant eum. Et Psalmista decantat: Domine virtutum, beatus homo qui sperat in te;26 et, Universi qui sustinent te, non confundentur.27 Quidquid ergo adversitatis acciderit, et quantumcumque Deus preces nostras exaudire distulerit, faciamus quod in libro Proverbiorum scriptum est: Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo.28
Bonus est Dominus, id est clemens, liberalis, dulcis, beneficus, sperantibus in eum spe formata, quæ caritati et operibus virtuosis conjuncta est, animæ quærenti illum per rectam intentionem, diligentem cordis custodiam, ferventem amorem. Hinc Psalmographus: Quam bonus Israel Deus29
Ps. cxxxiv, 3. his qui recto sunt corde! Et item: Laudate
Dominum, quoniam bonus Dominus; psallite nomini ejus, quoniam suave. De quo in libro Sapientiæ scribitur: O quam bonus et suavis est, Domine, spiritus tuus in omnibus! Denique secundum divinum Dionysium, Dei natura est bonitas, et non utique nisi pura, nisi perfecta, nisi immensa, cujus comparatione nullus bonus, Christo
Marc. x, 18. dicente: Nemo bonus, nisi unus Deus. Bonus utique in semetipso; bonus ad alios, qui in toto universo nil suæ bonitatis ex-
Jacob. i, 5. pers relinquit, qui Jacobo protestante, dat omnibus affluenter. Nec solum sperantibus in se, verum et ingratis ac impiis bonus est, quemadmodum ait Salvator: Quia ipse benignus est super ingratos et malos. Ecce enim quanta bona dat pravis, quam longanimiter eos exspectat! quam sæpe per se ipsum, per angelicum spiritum, per Scripturas, per homines spirituales, eos ad pœnitentiam invitat!
26
Bonum, id est virtuosum ac meritorium est, cum silentio, id est mentis quiete et oris custodia, præstolari salutare Dei, id est salvationem a Deo, ut sine murmuratione cum omni patientia salutem et gratiam ejus jugiter exspectemus. Vel, Salutare Dei, id est Christum, de quo loquitur Jacob: Salutare tuum exspectabo, Domine; Simeon quoque, Viderunt oculi mei Salutare tuum. Silentium autem potissime confert ad cordis custodiam, omniumque virtutum profectum. Propter quod in Isaia dicitur: In silentio et spe erit fortitudo vestra.
Gen. xljx, 18.
Luc. ii, 30.
Is. xxx, 15.
27
Bonum est viro, similiter mulieri, quum portaverit jugum legis divinæ ab adolescentia sua. Maximi enim meriti est, adolescentiam Deo offerre; et juventutis florem in divino cultu expendere, Deo gratissimum exstat: quia et tunc homo est aptior mundo, et ad vanitates ac voluptates amplius inclinatus. Propter quod Salomon asserit: Voluptas et adolescentia vana sunt. Et Psalmista ait: In quo corrigit adolescentior viam suam? in custodiendo sermones tuos. Sed, heu! multi stulti ado-
Eccle. xi, 10.
Ps. cxviii, 9. lescentes conversionem differunt, dicentes se postea convertendos, nec pensantes istud Proverbiorum: Proverbium est, Adolescens juxta viam suam, etiam quum senuerit, non recedet ab ea. Præterea, sicut nostra dicunt statuta, hoc verbo Propheta maxime consolatur nos Cartusienses, qui Ordinem pene omnes a juventute intravimus, et propter verba labiorum Dei, vias imperfectis aliquando duras, proficientibus vero atque ardenter amantibus quotidie dulciores custodimus, utinam digne jugiter Deo.
Prov. xxii, 6.
Ps. xvi, 4.
28
Sedebit, id est, mente et corpore conquiescet, et in humilitatis imo se figet, solitarius, qui vere ac digne solitarius appellatur, qui cellæ ac solitudini reddit debitum suum, in solitario loco soli Deo efficaciter vacans, sincere intendens, agiliter obsequens, amorose se uniens. Quod si fecerit, deus; si omiserit, bestia est dicendus, juxta istud: Homo solus, est vel deus vel bestia, id est divinus vel bestialis. Si enim ventris ingluviem, si loquacitatem, si acediam negligentiamque admiserit, bestia reputatur, nec solitarii nomine dignus est, nec habitaculo cellæ. Et tacebit ab humano colloquio, non a divino, neque interno, quum ad ipsum pertineat istud Psalmistæ: Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo. Quia levabit se super se, id est, ad divina mentem suam extendet, divinorum contemplationi insistet, ad Deum altissimum affectuose se eriget. Hic est finis nostræ professionis, hæc studiorum nostrorum perfectio, hoc nostri laboris totiusque corporalis exercitationis præclarissimum culmen. Quo enim ab exteriori tumultu, humanoque strepitu amplius segregamur, eo ad puriorem contemplationem, stabiliorem elevationem, ferventiorem dilectionem proficisci debemus: ad quod præfata sessio ac taciturnitas eminenter disponunt. Unde et Antonius docuit: Ubicumque sederis, non cito inde te moveas. Et quantum pronitas ad loquendum impedit a profectu (juxta illud Proverbiorum: Vidi-
Ps. xxxiii, 2. alias levavit
Prov. xxix, 20. sti aliquem velocem ad loquendum? Stultitia magis speranda est, quam illius correctio), tantum taciturnitas ordinata confert ad proficiendum. Unde in Isaia habetur: Erit cultus justitiæ silentium.
Ponet in pulvere os suum, id est, solo tenus se prosternet, et ex profunda humilitate terræ os imprimet veniamque accipiet.30 Vel, Ponet in pulvere os suum, id est, pulverem et cinerem se esse fatebitur, nec superba loquetur; in favilla quoque et cinere cum sancto Job pœnitentiam aget.31 Juxta quod scriptum est: Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra, conglutinatus est in terra venter noster;32 et iterum, Humilià valde spiritum tuum.33 Quocontra scriptum est de superbis:34 Posuerunt in cœlum os suum. Si forte sit spes, id est, si forsan mereatur exaudiri a Deo pro se ipso ac aliis: maxime enim debent solitarii pro communi Ecclesiæ bono orare, quum ore non prædicent. Itaque, Si forte sit spes, id est, si bonum speratum, præsertim felicitatem æternam, mereatur sortiri. Dicitque, Forte, ad præsumptionis exclusionem, ac liberi arbitrii monstrandum flexibilitatem, et quoniam certi non sumus amore dignos nos esse, aut in fine salvandos:35 propter quod timorati semper esse debemus, atque cum metu ac reverentia nostram operari salutem.36
Dabit percutienti se maxillam, vel per realem exhibitionem, vel secundum animi præparationem, id est, passus injuriam, ad majorem erit paratus: imo cum gaudio patietur illatam, cujus signum est, quod cædenti ac injurianti præbebit maxillam. Hoc evangelicæ perfectionis est, Christo dicente: Si quis te percusserit in unam maxillam, præbe ei et alteram.37 Nempe quum signum virtutis sit, delectatio vigens in opere, qui vere perfecteque patiens fuerit, cum delectatione adversa quælibet sustinebit:38 tum propter honorem Dei, quem tam frequenter inhonorasse se meminit; tum ut Christo pro se passo conformetur; tum ut per præsentem tribulationem a peccatis purgetur, ad gratiam habilitetur, ad gloriam perducatur. Hinc ait Salvator: Gaudete in illa hora et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in cœlis;3940 Apostolus quoque ad Romanos, Gloriamur in tribulationibus.41 Et in prima Petri epistola habetur: Communicantes Christi passionibus, gaudete, ut in revelatione gloriæ ejus gaudeatis.42 Saturabitur opprobriis, id est, plurima sustinebit, et in ipsis quasi in epulis lætus erit. Multæ enim tribulationes justorum. Et Jacobus inducit: Omne gaudium existimate, fratres mei, quum in diversas tentationes incideritis.43
Tanta itaque erit justi, præsertim solitarii, patientia, Quia non repellet in sempiternum Dominus, id est, non perpetuo permittet eum affligi, nec preces ejus in toto abjecit, juxta illud ad Romanos: Numquid repulit Dominus populum suum? Absit. Atque, Multæ tribulationes justorum, et de omnibus his liberabit eos Dominus. Quia si abjecit, id est, quamvis ad tempus justos reliquerit in manibus impiorum, vel exaudire distulerit, vel electis gratiam aut consolationem subtraxerit, et miserebitur ejus, ab adversitatibus eruendo, consolationem et gratiam influendo, secundum multitudinem miserationum suarum, quarum non est numerus neque finis. Hinc fertur in Psalmo: Numquid in æternum projiciet Deus? aut non apponet ut complacitior sit adhuc? Et in Job: Ipse vulnerat, et medetur; percutit, et manus ejus sanabunt. Verum hæc omnia referuntur ad tempus præsens, quo sumus in via: qua finita, ita non erit. Nam in inferno nulla redemptio; et quanto major benignitas Dei in hoc mundo, tanto major est ejus severitas in futuro.
Rom. xi, 1.
Ps. xxxiii, 20.
Ps. lxxvi, 8.
Job v, 18.
Non enim humiliavit, id est, per adversa oppressit sive dejecit, ex corde suo, id est directa ac finali seu immediata intentione; et abjecit, modo præfato, filios hominum, præsertim electos. Nam malum quod Deus suis infligit, vel infligi permittit, non est ab eo directe et per se seu finaliter intentum, sed respective, in quantum proficit ad salutem eorum et gloriam4445
Dei: quemadmodum medicus infligit cauterium, non propter se, sed ob sanitatem. Deus autem est medicus animarum. Hinc in Tobiæ libro dicitur Deo: Non delectaris in perditionibus nostris, quia post tempestatem tranquillum facis. Sic ergo ex corde suo non humiliavit filios hominum, ut contereret sub pedibus suis, id est, penitus conculcaret ac perderet, omnes vinctos terræ, qui in mundo hoc corporaliter aut spiritualiter vincti sunt atque captivi: imo ut purgentur ac salventur, eos hic punit, qui per Ezechielem testatur: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat. Ut declinaret judicium viri, id est, justum judicium non faceret viro afflicto, eum injuste vexari finaliter permittendo, in conspectu vultus Altissimi, id est in sui ipsius, qui summus est, præsentia seu adspectu. Ut perverterent hominem in judicio suo, id est, iniqui male judicarent de aliquo, potissime de homine bono. Dominus ignoravit, id est, nescivit scientia approbationis, quia id sibi non placet, sed reprobat. De tali scientia ait Salvator: Nescio vos unde sitis; et Apostolus, Qui ignorat, ignorabitur; itemque, Si quis diligit Deum, hic cognitus est ab eo.
Quis est iste qui dixit ut fieret, id est, qui aliqua in mundo evenire aut fieri affirmavit, Domino non jubente, id est sine jussione ac dispositione divina? Hoc dicitur contra eos qui providentiam Dei negantes, omnia fortuitu accidere opinabantur: maxime, quia videbant iniquos in vita hac prosperari, ditari, sublimari, justos autem opprimi et affligi. De quibus habetur in Psalmo: Dixerunt: Quomodo scit Deus? et, Si est scientia in Excelso?
Et item: Dixerunt: Non videbit Dominus, nec intelliget Deus Jacob. Rursus, quis est iste qui dixit, Ex ore Altissimi non egredientur nec bona, nec mala, id est, Deus non feret sententiam damnationis contra iniquos, nec præmium daturus est justis, ita quod de hominum actibus nihil se intromittet? quasi dicat: Qui talia dicit, insensatus est vehementer. Contra istum errorem, supra disputatum est plenius. Quum ergo Deus omnium sit provisor, nihilque in terra fiat sine causa, et Deus causas singulorum intueatur, Quid murmuravit homo vivens, vir pro peccatis suis?46 id est, cur de afflictionibus sibi pro suis peccatis juste inflictis, impatiens fuit, quum de pœnis præsentibus quasi medicinis quibusdam gaudere deberet, et gratias agere medico? Unde in Job inducitur: Recordare, obsecro te, quis unquam innocens periit? Magnum peccatum est murmuratio ista.
Propter quod ad Philippenses jubet Apostolus: Omnia facite sine murmurationibus, ut sitis sine querela, simplices filii Dei. Unde et qui contra superiorum suorum murmurant disciplinam, graviter peccant. Si autem versiculus iste legatur, quasi ex persona ejus qui providentiam Dei negat, sensus est: Quum Deus contra iniquos mala non proferat, quid aliquis pro suis peccatis se accusat, dolet, castigat?
Denique ad vitandum omnem murmurationem impatientiamque in adversis, dat Propheta saluberrimum documentum: Scrutemur vias nostras, id est, vitam nestram discutiamus, peccata nostra pensemus, conscientiæ angulos evolvamus. Hoc est quod ad Galatas scribit Apostolus: Opus suum probet unusquisque. Insuper attendamus viam qua hunc mundum intravimus, quam fuerit immunda et vilis; viam qua in mundo hoc ambulamus, quam sit periculosa ac labilis; viam qua mundum istum exibimus, quam sit horrenda atque pœnalis. Ita scrutatus est vias suas
Job: Verebar, inquiens, omnia opera mea; et item, Vias meas in conspectu ejus arguam. Hinc Aggæus monet: Ponite corda vestra super vias vestras. Et quæramus indulgentiam, et revertamur ad Dominum per veram contritionem, humilem confessionem, satisfactionem, et cordialem amorem.
Levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in cœlos, id est, mente ad Deum erecta simul cum manibus, Deum precemur, alis virtutum ad ipsum nos eriga-
39
Job IV, 7.
Philipp. II, 14, 15.
40
Galat. VI, 4.
Job IX, 28.
Ibid. XIII, 15.
Agg. I, 7.
41
Tob. III, 22.
34
Ezech. XXXIII, 11.
35
36
Luc. XIII, 27.
1 Cor. XIV, 38.
Ibid. VIII, 3.
37
Ps. LXXII, 11.
Ps. XCIII, 7.
38
Joann. XVII, 1.
Is. XI, 26.
Ps. CXXII, 1.
Thren. II, 19.
42
Is. LXIV, 3 et seq.; Dan. IX, 5 et seq.; 1 Esdr. IX, 6 et seq. mus, pennis contemplationis, orationis, devotionis, volemus ad eum, qui ubique veraciter præsens est, et tamen in cœlo specialiter esse ac habitare asseritur, quoniam ibi eminentius evidentiusque operatur, et clarius cernitur. Hunc modum orandi docuit Christus, de quo in Joanne legitur : Sublevatis Jesus oculis in cœlum, dixit : Pater, venit hora, clarifica Filium tuum. Ad cœlum ergo tanquam ad patriam oculos interiores et exteriores levemus, ut sciamus quo desideria nostra figamus, quo quiescamus, quo sit quem quærimus ; et item, ut ex cœlestium corporum intuitione, ad Creatoris reverentiam provocemur, juxta illud Isaiæ : Levate oculos vestros in excelsum, et videte quis creavit hæc. Ita se elevavit qui cecinit : Ad te levavi oculos meos, qui habitas in cœlis. De elevatione autem manuum ad Deum, dictum est plenius præcedenti capitulo super istud : Leva ad eum manus tuas.
Nos inique egimus, legem divinam transgrediendo, et ad iracundiam, id est justam vindictam, provocavimus immobilem Deum, qui nostris peccatis provocari asseritur, quia eorum intuitu pœnam infligit. Idcirco tu, o Domine, inexorabilis es, id est difficilis ad placandum seu ignoscendum. Quamvis enim quacumque hora peccator ingemuerit, veniamque petierit, Deus omnem culpam dimittat, non tamen quilibet gemitus aut quicumque dolor seu quævis oratio sufficit ad indulgentiæ adeptionem, sed graviora peccata cordialiorem gemitum, intentiorem dolorem, instantiorem precem requirunt. Unde non quilibet dolor de peccatis, meretur dici contritio, sed qui dignus est ac satis intentus. Præterea, etsi Deus exorabilis sit ad culpæ ignoscentiam, non tamen semper mox pœnam dimittit, nec Judæi tempore suæ angustiæ poterant obtinere a Deo liberationem a Chaldæis. Loquitur autem Jeremias in persona populi, seque eis connumerat tanquam unus eorum, quamvis innocens fuerit, quemadmodum Isaias, Daniel, Esdras, in suis libris egisse leguntur.
Operuisti in furore, id est, in rigore tuæ justitiæ permisisti nos impleri malis culpæ, implestique nos malis pœnæ, et percussisti per Chaldæos. Occidisti, nec pepercisti. Hic locum habet una de septem regulis intelligendi Scripturas. Occisi enim a Chaldæis, ista locuti non sunt, nec ista dicentes, fuerunt occisi ; sed de toto populo, quasi de uno aggregato fit sermo, diversa autem ad diversos sunt referenda. Estque huic simile illud in Psalmo : Quum occideret eos, quærebant eum, et diluculo
43
Ps. LXXVII 34. veniebant ad eum. Opposuisti nubem tibi, id est, impedimentum exauditionis attendisti, et vitiorum nostrorum densam caliginem considerasti, tuam quoque intuitus es æquitatem, ne transeat oratio, id est, ne oratio nostra ascendat ac penetret cœlos, effectum a te sortiendo : juxta illud in Psalmo, Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo.47 Vel, Opposuisti nubem tibi, id est, faciem tuam seu pietatis respectum abscondisti a nobis. Eradicationem et abjectionem posuisti me, id est, de propria terra me expulisti, contemptibilemque fecisti, in medio populorum, scilicet Chaldæorum. Hæc enim in persona plebis Juda dicuntur. Aperuerunt super nos os suum omnes inimici, puta Chaldæi, nobis comminantes ac insultantes. Formido et laqueus facta est nobis vaticinatio et contritio, id est, vaticinatio Prophetarum quam sprevimus, et contritio qua affliximus sive occidimus eos, fuerunt causa nostræ formidinis et captionis : vaticinatio, inquam, ratione nostri contemptus. Verum ut quidam asserit, in Hebræo habetur, Vastatio : et ita hic sensus est, quod quatuor mala hæc, puta formido, laqueus, vastitas, et contritio activa seu destructio, sint populo huic illata.
45
46
47
Divisiones aquarum deduxerunt oculi mei, id est, ubertim et vicibus interruptis abundanter lacrimas effuderunt, in contritione filiæ populi mei, id est in destructione plebis Juda, cui vehementissime condolebam : et loquitur hoc Jeremias de se ipso. Oculus meus afflictus est ex ni-
48
49 mio fletu, nec tacuit, id est, in motu lacrimando non quievit, eo quod non esset requies: quia Chaldæi nullam requiem dederunt Judæis; donec respiceret et videret Dominus de cœlo, id est, per suam misericordiam aliquam consolationem donaret. Oculus meus deprædatus est, id est, omni gaudio spoliavit, animam meam in cunctis filiabus urbis meæ, id est in adspectu desolationis populorum Jerusalem, vel puellarum ejus, aut civitatum Judææ, quarum mater atque metropolis fuit Jerusalem.
Venatione ceperunt me quasi avem inimici mei gratis, id est sine causa justa. Judæi enim multipliciter insecuti atque persecuti sunt Jeremiam. Nec videtur quod hoc posset de Sedecia ac populo ejus intelligi, quia non gratis capti fuerunt, imo illud multipliciter meruerunt. Lapsa est in lacum carceris vita mea, id est egomet vivens, et posuerunt lapidem super me, id est, carcerem fortiter concluserunt. Inundaverunt aquæ, id est abundantia tribulationum seu multitudo hominum impiorum, super caput meum. Dixi: Perii, id est, mortis periculo expositus sum. Unde supra Jeremias dixit ad Sedeciam: Obsecro, ne remittas me in domum Jonathan scribæ, ne moriar ibi. Vel Jeremias his verbis occisionem suam prænuntiat: nam a Judæis lapidatus describitur. De his aquis fertur in Psalmo: Elevaverunt flumina, Domine.
Invocavi nomen tuum, Domine, de lacu novissimo, id est de profundissima carceris fovea, in quam me projecerunt Judæi. Unde capitulo tricesimo octavo dictum est: Submiserunt Jeremiam in funibus in lacum, in quo non erat aqua, sed lutum; descenditque in cœnum. Vocem meam audisti: quia tunc, Deo ordinante, per Abdemelech Æthiopem fuit eductus. Ne avertas aurem tuam a singultu meo et clamoribus, id est affectuosis lacrimosisque precibus, quibus pro aliis oro. Appropinquasti: non locum mutando aut mobiliter accedendo, sed gratiosum te exhibendo in succurrendo; in die quando invocavi te. Frequenter namque Prophetam Dominus exaudivit. Dixisti: Ne timeas mortales homines te persequentes, et pœnas quas inferunt. Hoc equidem supra Dominus ait: Ne timeas a facie eorum, quia ego tecum sum ut eruam te.
Judicasti, Domine, id est, justam esse monstrasti, causam animæ meæ, ita quod juste me habui ad Judæos, et injuste me accusaverunt, redemptor vitæ meæ: quia de mortis periculis sæpe eripuit Jeremiam, ut patuit. Vidisti, Domine, iniquitatem illorum, videlicet Judæorum, adversum me; judica judicium meum, id est, judicando prosequere. Vidisti omnem furorem, universas cogitationes eorum adversum me. Audisti opprobria eorum, Domine, omnes cogitationes eorum adversum me; labia insurgentium mihi, et meditationes eorum adversum me tota die. Sæpe etenim inter se tractaverunt, quid mali inferrent Prophetæ. Sessionem eorum, qua consulendo inter se sedent, et resurrectionem eorum, qua ad prosequendum consilium surgunt, vide, qui omnia nosti. Ego sum psalmus eorum, id est, de me derisorie cantant: quemadmodum ad Ezechielem Dominus loquitur, Quia in canticum oris sui vertunt istud, et factus es eis quasi carmen musicum. Hæc autem loquitur Jeremias pro tempore suæ persecutionis: imo et post captam Jerusalem non cessaverunt scelerati Judæi persequi eum.
Reddes eis vicem, Domine, id est dignam retributionem tempore præstituto, juxta opera manuum suarum. Nam et Judæi qui Jeremiam in Ægypto afflixerunt, a Chaldæis ibidem vastati sunt. Dabis eis permissive scutum, id est duritiam seu obstinationem cordis, quam peccando tam graviter meruerunt incidere: quæ scutum cordis vocatur, quia non sinit sagittas divini sermonis cor penetrare, et per eam induratus, armat se contra justitiam, suamque impietatem defendit. Frequenter tamen scutum cordis in bono sumit Scriptura. Unde ad Ephesios scribit Apostolus: In omnibus sumentes scutum fidei; et Psalmista: Domine, ut scuto bonæ volun-
Jer. 1, 8.
58
59
60
61
62
63
64
65
Ezech. xxxiii, 31, 32.
Ephes. vi, 16. Ps. v, 13.
50
51
52
53
54
Jer. xxxvii, 19.
Ps. xci, 3.
55
Jer. xxxviii, 6.
56
Ibid. 11-13.
57 tatis tuæ coronasti nos;48 et Sapiens, Sumet scutum inexpugnabile æquitatem. Laborem tuum, id est mercedem seu pœnam laboris quem mihi impie inflixerunt. Laborem enim et persecutionem servorum suorum, Deus reputat suum, quemadmodum in Zacharia testatur : Qui tetigerit vos, tanget pupillam oculi mei;49 in Actibus quoque :50 Saule, Saule, quid me persequeris ? Vel, Laborem tuum, quia duritiam hominum Deus dicit suum esse laborem, eo quod omnes velit salvari, et de impietatibus nostris quasi gravetur, juxta illud51
Isaiæ, Laboravi sustinens ;52 et Malachiæ,
Laborare Dominum fecistis in sermonibus vestris.53 Quæ omnia idcirco dicuntur, quoniam mens divina quum sit supersanctissima, deformitatem peccati ineffabiliter detestatur. Persequeris in furore tuo, id est in rigore justitiæ per Chaldæos, et conteres eos, id est occides, sub cœlis, Domine, id est in terra.
Præterea quidam omnia ista ab eo loco, Vidisti, Domine, iniquitatem illorum, exponunt in persona populi Judæorum contra Chaldæos, ita quod populus iste ait :54 Vidisti, Domine, iniquitatem illorum, scilicet Chaldæorum, adversum me : quia crudeliter intentioneque impia vastaverunt Judæos. Judica judicium meum, illorum impietatem puniendo, et me de eorum manibus eruendo. Cetera clara sunt usque ad id : Ego sum psalmus eorum :55 quia de calamitate ac ruina Judæorum fecerunt sibi Chaldæi cantandi materiam. Reddes eis vicem, Domine, vastando eos per Medos ac Persas, æternaliter quoque damnando. Dabis eis scutum cordis : quia in malo sunt indurati propter laborem quem intulerunt populo Dei, puta Judæis, inter quos aliqui justi fuerunt a Chaldæis oppressi et capti. Persequeris et conteres eos. Persæ namque et Medi demoliti sunt Babylonem, et plurimos Chaldæorum occiderunt.
Footnotes
-
Is. XXVIII, 19. ↩
-
Jer. xxxvii, 11-14. ↩
-
Jer. XXXVII, 14, 15. ↩
-
Thren. iii, 4. ↩
-
Ezech. IV, 2, 3. ↩
-
Jer. XXVII, 15. ↩
-
Jer. xxxix, 7. ↩
-
Jer. xxxviii, 6. ↩
-
Jer. vii, 16; xi, 14; xiv, 11. ↩
-
Ezech. vii, 25. ↩
-
Osee xiii, 8. ↩
-
Thren. ii, 4. ↩
-
Jer. xx, 7. ↩
-
Jer. xi, 19, 21. ↩
-
Jer. xx, 14. ↩
-
Is. 1, 9. ↩
-
Ezech. xxxvi, 22. ↩
-
Habac. III, 2. ↩
-
Is. XLVIII, 9, 11. ↩
-
Ps. CXLIV, 13. ↩
-
1 Cor. x, 13. ↩
-
Ps. LXXII, 26. ↩
-
Ezech. xx, 43; xxiv, 23. ↩
-
Ps. XV, 5. ↩
-
Is. XXX, 18. ↩
-
Ps. LXXXIII, 13. ↩
-
Ps. XXIV, 3. ↩
-
Prov. III, 5. ↩
-
Ps. LXXII, 1. ↩
-
Is. xxxii, 17. ↩
-
Job xlii, 6. ↩
-
Ps. xliii, 25. ↩
-
Eccli. vii, 19. ↩
-
Ps. lxxii, 9. ↩
-
Eccle. ix, 1. ↩
-
Philipp. ii, 12. ↩
-
Matth. v, 39. ↩
-
*alias fiens ↩
-
Luc. vi, 23. ↩
-
Matth. v, 12; ↩
-
Rom. v, 3. ↩
-
1 Petr. iv, 13. ↩
-
Jacob. i, 2. ↩
-
Philipp. ii, 12. ↩
-
Ps. xliii, 25. ↩
-
Jer. xii, 1, 2. ↩
-
Ps. LXXXIX 8. ↩
-
Sap. v, 20. ↩
-
Zach. II, 8. ↩
-
Act. IX, 4. ↩
-
1 Tim. II, 4. ↩
-
Is. I, 14. ↩
-
Malach. II, 17. ↩
-
vers. 59. ↩
-
vers. 63-66 ↩
Chapter 7 of 13