Skip to the text

Articulus 9

EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI QUARTI: QUOMODO OBSCURATUM EST AURUM?

MUTATUS EST COLOR OPTIMUS.

CAPITULUM præsens quidam ad vastitatem Judæorum a Romanis inflictam, æstimant referendum, alii ad eam quam inflixerunt Chaldæi; quidam vero specialiter referunt ipsum ad Josiam regem et filios ejus. Sic autem nunc Deo agente exponetur, ut omnibus his valeat applicari.

Stupens itaque Jeremias de populi sui gravissimo casu, exorsus est hanc quartam lamentationem: Quomodo obscuratum est aurum? id est, populus Judæorum olim præ cunctis gentibus lege divina, cultu Dei, sapientia Scripturarum præfulgens, quemadmodum ceteris metallis eminet aurum, qualiter ad tantam devenit tribulationum, idololatriarum, ignorantiarum caliginem? Mutatus est color optimus, id est, præclarissima dispositio populi hujus tempore Regum justorum, nunc ablata est, et deformitas maxima est inducta. Intelligi etiam potest de auro atque coloribus quibus templum fuit ornatum, et ab hostibus spoliatum. Dispersi sunt lapides sanctuarii, id est ministri templi, qui aliis quasi fundamentum ac stabilimentum esse debuerant, in capite omnium platearum: quia hinc inde fugerunt, corruerunt, abducti sunt. Vel ad litteram intelligendum est de lapidibus materialibus quibus templum fuit constructum sive ornatum, quorum aliquot Chaldæi atque Romani templa destruentes, ex contemptu hinc inde jecisse creduntur. Quidam per lapides sanctuarii, intelligunt filios Josiæ regis: quod improprie dicitur, quum in Scripturis propheticis per sanctuarium non homo aliquis ex Judæis, sed templum ad litteram (ut communiter) significetur. Isti autem per sanctuarium Josiam intelligunt. Nec tres filii Josiæ proprie asseruntur per caput omnium platearum dispersi.

Filii Sion inclyti et amicti auro primo, id est valde pretioso, quomodo reputati sunt in vasa testea, quæ sunt opus manuum figuli, id est valde confusibiliter tractati? Chaldæi equidem et Romani nobilissimos quosdam Judæorum auro ornatos, vilissime tractaverunt.

Sed et lamiæ, id est bestiæ feroces sic dictæ, quæ vultum similem vultui mulieris habere dicuntur, nudaverunt mammas suas, id est, ubera sua exposuerunt fetibus suis sugenda, ut nutriantur; lactaverunt catulos suos. Filia populi mei, id est plebs Judæorum, crudelis quasi struthio in deserto. Quemadmodum enim struthio ova sua abscondit arena, nec fovet ea, nec de educatione pullorum suorum exstat sollicita; sic in obsidione Jerusalem parentes filios suos non nutrierunt: imo tanta fuit inter Judæos inopia ac vehementia famis, quod unusquisque præripere studuit quidquid victualium apprehendere quivit. Itaque verbis his notantur Judæi lamiis fuisse inter se crudeliores. Porro de proprietatibus struthionis scriptum est: Derelinquit ova sua in terra, obliviscitur quod pes conculcet ea;1 duratur ad filios suos quasi non sint sui. De hoc dictum est supra. Adhæsit lingua lactentis ad palatum ejus in siti, id est, ora infantium præ siti aruerunt, et faucibus lingua siccata adhæsit, prout dictum est; parvuli petierunt panem a parentibus suis seu aliis, et non erat qui frangeret eis:2 tanta fuit penuria. Qui vescebantur voluptuose, id est Judæi qui ante adventum Chaldæorum seu Romanorum delicate se nutrierunt, interierunt in viis, id est, fame consumpti sunt, dum pergerent quærere escas. Qui nutriebantur in croceis, id est vestimentis pulchris ac mollibus, amplexati sunt stercora, id est, vilissima quæque apprehenderunt, ut his famis suæ temperarent angustias.

Et major effecta est iniquitas filiæ populi mei, id est plebis Juda sive Jerusalem, peccato Sodomorum, quæ Sodoma subversa est in momento, id est celerrime et quasi imperceptibili tempore. Hinc quoque in Ezechiele ad Jerusalem dicitur: Non fecit Sodoma sicut tu; justificata est a te, id est comparatione tui.3 Christus quoque in Evangelio: Sodomis, inquit, remissius erit in die judicii quam generationi huic.45 Nec de isto mirabitur, qui peccata Jerusalem in Ezechiele descripta pensaverit. Nam et habitatores Jerusalem impissimis ac insanissimis idololatriis dediti erant, et legem ac Prophetas contempserunt, et incestis, adulteriis abundabant. Et non ceperunt in ea manus, id est, in Sodoma manus hominum spolia non sumpserunt quum periret: nam Deo ignem ac sulfur super eam pluente, destructa est.6 Vel, Non ceperunt in ea manus, id est, Sodomitæ eleemosynas non dederunt, juxta illud in Ezechiele:7 Egeno et pauperi manum non porrigebant.

Candidiores Nazaræi ejus, id est illi qui ex populo Judæorum Deo fuerant consecrati, ejusque cultui deputati, nive, nitidiores lacte, rubicundiores ebore antiquo, sapphiro pulchriores. Hoc per hyperbolicam sive emphaticam locutionem est dictum, ad insinuandum excellentem decorem istorum in corpore, in vestimentis ac sacerdotalibus ornamentis; vel propter spiritualem decorem eorum qui re et nomine Nazaræi fuerunt (quorum unus fuit et Jeremias), qui per virtutum splendorem fuerunt nive candidiores, per innocentiam, lacte nitidiores, per caritatis fervorem, ebore antiquo rubicundiores, per sapientiæ claritatem, pulchriores sapphiro: et tunc non est hyperbolica locutio, sed comparatio defectiva. Denigrata est super carbones facies eorum præ tristitia, fame, miseria: quod rursus per hyperbolen dicitur, consonatque illud Joelis, Omnes vultus redigentur in ollam.8 Et non sunt cogniti in9101112 plateis : tanta fuit immutatio vultus. Adhæsit cutis eorum ossibus eorum, facta est quasi lignum, id est arida vehementer præ longa maceratione, fame, ac siti.

Melius fuit, id est minor pœna, occisis gladio Chaldæorum, sive Romanorum, quam interfectis fame in Jerusalem tempore obsidionis; quoniam isti, scilicet fame occisi, extabuerunt, longa miseria paulatim deficientes, consumpti a sterilitate terræ, id est ex victualium defectu. Hinc etiam cives Bethuliæ dixerunt Oziæ :13 Tradatis civitatem in manus militiæ Holofernis, ut sit finis noster brevis in ore gladii, qui longior fit in ariditate sitis. Manus mulierum misericordium coxerunt filios suos; facti sunt cibi earum in contritione filiæ populi mei, id est tempore vastitatis Jerusalem. Quædam mulieres ex naturali dispositione sunt piæ, aliæ autem crudeles. Quum ergo asserit mulieres naturaliter misericordes, proprios filios peremisse, coxisse ac comedisse, insinuat indicibilem fuisse miseriam famis in Jerusalem : quod et tempore obsidionis a Romanis accidisse Judæis Josephus narrat.14 Vel quia, ut dictum est, melius fuit occisis gladio quam interfectis fame, mulieres istæ quodammodo misericorditer egisse videntur, quod filios suos, quos viderant fame perituros, brevi pœna oppresserunt. Hoc non affirmo, nec licuisse opinor.

Complevit Dominus furorem suum, id est æquitatis rigorosum effectum, effudit iram indignationis suæ, id est justitiæ ultionem; et succendit per Chaldæos ignem in Sion, scilicet in Jerusalem, præsertim in monte Sion, ubi templum atque palatium erant, et devoravit fundamenta ejus, id est, ædificia usque ad terram combussit.

Non crediderunt reges terræ et universi habitatores orbis, quod ingrederetur hostis et inimicus, id est rex et exercitus Chaldæorum, per portas Jerusalem : id est, civitatem hanc insuperabilem æstimabant, vel propter firmitatem murorum ædificiorumque ejus, vel quia, ut amplius puto, putabant civitatem hanc a Deo Judæorum tuendam. Propter peccata prophetarum ejus, id est pseudo, et iniquitates sacerdotum ejus, qui effuderunt in medio ejus sanguinem justorum, dedit Deus hostibus virtutem intrandi per portas Jerusalem. Hi enim occiderunt per se, vel suos ministros, vel per consilium quod dabant regibus atque principibus de occidendo innocentes. Nam et Jeremiam voluerunt occidere, populum quoque ad varia traxerunt peccata.15

Erraverunt cæci in plateis isti sacerdotes ac pseudo suis vitiis excæcati, et tempore ingressus Chaldæorum, fame atque miseriis obscurati; polluti sunt in sanguine justorum, quem fuderunt, vel proprii sanguinis effusione adspersi quum occiderentur. Quumque non possent effugere, incedere, seu intrare : nam quod aliqui textus habent, Intrare, superadditum est, nec est de littera; tenuerunt lacinias suas, id est ora vestimentorum præ doloris angustia.16 Recedite, polluti, clamaverunt eis, id est sacerdotibus ac pseudoprophetis Chaldæi cum insultatione atque derisu; recedite, abite, nolite tangere nos. Hoc ironice clamaverunt, quasi dicerent : Nunc non potestis evadere, qui contactum gentium despexistis. Jurgati quippe sunt et commoti adversarii isti Judæorum contra sacerdotes et pseudo. Dixerunt inter gentes, id est, gentiles inter se asserebant : Non adjiciet ultra Deus Judæorum istorum, ut habitet in eis, id est, finaliter eos relinquet. Facies Domini divisit eos, id est, divinæ æquitatis respectus separavit eos a sua protectione et a propria terra; non addet ut respiciat eos, de manibus adversariorum eos salvando, vel ad propria reducendo : quod et in plurimis horum constat impletum. Facies sacerdotum Judæorum non erubuerunt Chaldæi sive Romani, imo sine pudore ac reverentia eos occiderunt seu abduxerunt, neque senum miserti sunt : id est, nec ætati nec ordini detulerunt.

Quum adhuc subsisteremus nos Judæi in vigore, nondum capta Jerusalem, defecerunt oculi nostri, id est, inaniter respexerunt oculi nostri interiores, ad auxilium nostrum vanum, id est ad regem populumque Ægypti, quibus fuimus confederati, sperantes eorum auxilio erui a Chaldæis, quum respiceremus attenti ad gentem præfatam, quæ salvare nos non poterat a Chaldæis :17 imo Chaldæi postea superaverunt Ægyptios. Lubricaverunt vestigia nostra, id est, recte et valide incedere non valuimus, sed nutando ex corporis debilitate, fame, timore, tristitia, in itinere platearum nostrarum; appropinquavit finis noster, id est interitus; completi sunt dies nostri, id est, tempus nostræ punitionis a Deo præfixum, advenit. Velociores fuerunt persecutores nostri Chaldæi aquilis cæli aerii : quod per hyperbolen dicitur, innuendo quod cum ingenti celeritate atque affectu contra Judæos venerunt. Super montes persecuti sunt nos, id est aliquos Judæorum, qui ad montes confugerunt ut illic laterent; in deserto insidiati sunt nobis, observantes an aliqui nostrum versus solitudinem fugerent.

Spiritus oris nostri Christus Dominus captus est in peccatis nostris. Quamvis aliqui judaizantes istud de rege Josia exponant, melius tamen de Christo exponitur : qui spiritus oris nostri vocatur, quoniam sicut vita naturæ per aeris attractionem conservatur, sic Christum fide ac dilectione attrahendo mentaliter, in vita gratiæ permanemus ; et ipse Christus sua bonitate vitam animæ manutenet, sicut aer seu respiratio ejus, corporis vitam. Hic captus est in peccatis nostris, id est propter peccata nostra delenda, secundum quod ait : Animam meam pono pro ovibus meis.18 Vere enim languores nostros ipse tulit, et peccata nostra portavit.19 Cui diximus nos electi Judæi : In umbra tua, id est pietatis tuæ defensione, gratiæ obumbratione, vel fidei cognitione, quæ umbra est respectu cognitionis in patria. Unde et Sponsa :20 Sub umbra, inquit, ejus quem desiderabam, sedi. Vivemus inter gentes, id est simul cum gentibus in Christum credentibus in una Ecclesia vita gratiæ ac virtutum. Istud dixerunt Judæi in primitiva Ecclesia conversi, gentibusque postea mixti, qui noverunt ex Christi sermonibus gentes ad fidem catholicam convertendas : quod etiam Jeremias ac ceteri in veteri Testamento præcipui præcognoverunt.

Gaude et lætare, filia Edom, id est, populus Idumææ natus de Esau, qui alio nomine dictus est Edom ;21 quæ habitas in terra Hus. Dicuntque aliqui, quod terra Hus sumitur hic sicut et in libro Job : Vir erat in terra Hus, nomine Job. Alii dicunt, quod alium locum significat hic, quam illic : sæpe enim in diversis provinciis sunt urbes et loca nominum eorumdem. Unde per terram Hus nunc exprimitur Idumæa. Porro quod ista ad gaudendum monitio, ironice sit prolata, verba pandunt sequentia : Ad te quoque perveniet calix, id est punitio per Chaldæos ; inebriaberis, id est, afflictione impleberis sicut inebriatus potu impletur, atque nudaberis, id est, confusibiliter tractaberis, spoliaberis, exueris.

Completa est iniquitas tua, filia Sion. Hoc referendum videtur ad tempus Christi, de quo nunc dixit : Spiritus oris nostri Christus Dominus. Tunc enim credentium Judæorum peccata deleta sunt merito Christi, prout Danielis nono manifestissime scribitur, Isaiæ quoque quadragesimo quarto.22 Vel iniquitas Sion dicitur completa, quia Judæi tam graviter peccaverunt, quod Deus eos ultra ferre non valuit, sed hostibus dedit, puta Chaldæis, quemadmodum supra dictum est :23 Non poterat vos Dominus ultra portare propter malitiam studiorum vestrorum. Vel idcirco iniquitas Sion completa asseritur, quia post septuaginta annos fuerunt Judæi ad propria reducendi, peccatis eorum tunc debite castigatis ac relaxatis. Non addet ultra ut transmigret te. Eos enim qui Christum fideliter receperunt, Deus nequaquam abjecit, nec ab Ecclesia segregavit. Si autem ad Judæos convenienter referatur, dicendum est quod per ultra, in Scripturis non semper perpetuitas, sed quandoque duratio notabilis, vel ultra solitum longa, signatur :24 ut in Isaia, Non exercebuntur ultra ad prælium;25 et quarto Regum, Non venerunt Syri ultra in terram Israel.26 Judæi autem post reditum a Babylone usque ad Christi adventum, et post hoc, aliquibus annis in terra sua morati sunt. Insuper vastatio eorum per Romanos, qua de Judæa ejecti sunt, finalis reprobatio atque totalis desolatio, potius quam transmigratio, nuncupatur, sicut et Daniel loquitur : Finis ejus vastitas, et usque in finem perseverabit desolatio.272829 Nec populus iste dici tunc meruit filia Sion aut populus Dei, magis quam gentes : imo utique multo minus, postquam Christum negaverunt, occiderunt, atque in sua perfidia pertinaces effecti sunt, juxta istud Danielis : Non erit ejus populus qui eum, Dan. IX, 26. scilicet Christum, negaturus est.

Visitabit iniquitatem tuam, filia Edom, id est, Deus puniet eam, ut dictum est ; discooperiet peccata tua, id est, per pœnam inflictam omnibus declarabit, quam impie feceris.

Footnotes

  1. Job xxxix, 14-16. ↩

  2. Thren. n, 11, 12. ↩

  3. Ezech. xvi, 48, 52. ↩

  4. Luc. xvi, 12. ↩

  5. Matth. xvi, 24; ↩

  6. Gen. xix, 24, 25. ↩

  7. Ezech. xvi, 49. ↩

  8. Joel n, 6. ↩

  9. Joel ii, 6. ↩

  10. Matth. xi, 24; ↩

  11. Luc. x, 12. ↩

  12. Thren. ii, 11, 12. ↩

  13. Judith vn, 7. ↩

  14. De bello Jud. lib. VI, 2. 3. ↩

  15. Jer. xxvi, 11. ↩

  16. * oras ↩

  17. Judith vii, 7. ↩

  18. Joann. x, 15. ↩

  19. Is. liii, 4. ↩

  20. Cant. ii, 3. ↩

  21. Gen. xxv, 30. ↩

  22. Is. xliv, 1, 22. ↩

  23. Jer. xliv, 22. ↩

  24. Job i, 1. ↩

  25. Is. II, 4. ↩

  26. IV Reg. VI, 3. ↩

  27. Dan. ix, 20, 27. ↩

  28. Dan. ix, 20, 27. ↩

  29. Dan. IX, 26, 7. ↩

Chapter 10 of 13