Articulus 10
ELUCIDATIO EJUSDEM CAPITULI QUARTI MYSTICA.
QUOMODO obscuratum est aurum? Qui Dei zelo accensus est, et boni communis amator est, cordialiter dolere et plangere debet, quod ardor divini amoris, qui per aurum significatur, in Christianorum cordibus ita refriguit, quod status prælatorum olim in omni caritate ac sapientia eminens, nunc ad tantam carnalitatem devenit; quod etiam ordo monasticus seu vita claustralium ad tantam regulæ suæ prævaricationem dilapsus est; postremo, quod gradus sacerdotalis vitaque clericorum eatenus corruerunt : quæ omnia in Ecclesia præfulgere instar auri solebant, et nunc vitiorum tenebris, ignorantiæ nebulis, vanitatum caligine obtenebrantur, imo et multiplici scandalo atque diffamia obfuscantur. De hoc auro divini amoris, vel sapientiæ spiritualis, seu intimæ devotionis, scriptum est in Apocalypsi :1 Suadeo tibi emere aurum ignitum probatum, ut locuples fias. Emitur autem continuis precibus, et abnegatione propriæ voluntatis. Mutatus est color optimus, id est exterior iste populi christiani ornatus in moribus, in maturitate, in cærimoniis et observantiis regularibus seu exemplaribus, quibus velut coloribus fideles forinsecus decorantur, coram Deo ac angelis reverenter et coram hominibus exemplariter conversantes.
Insuper versus iste de capite Ecclesiæ Christo potest exponi, de quo loquitur Sponsa :2 Caput ejus aurum optimum. Christus est aurum Ecclesiæ, in omni caritate, perfectione, sapientia, incomparabiliter rutilans, qui tempore passionis est obscuratus, afflictus, contemptus, infirmatus, pro nihilo reputatus ; tuncque mutatus est color optimus ejus, juxta quod scriptum est in Isaia : Ecce vidimus eum non habentem speciem neque decorem, et nos reputavimus eum quasi leprosum.3 De anima quoque a contemplativæ vitæ splendore, ac optimo exemplarique nomine, ad vitam carnalem aut sæcularem inhonestamve famam dilapsa, cum lamentatione proferendus est præsens versiculus.
Dispersi sunt lapides sanctuarii, id est religiosi, sacerdotes, clerici, præsertim prælati, qui velut lapides templi Deo in secreto intendere obligantur, et aliorum instabilitatem consolidare, in capite omnium platearum, id est per lata itinera vitiorum, imo ad litteram in cunctis plateis hinc inde vagantur, variis desideriis pertrahuntur, quum potius in claustro, collegio, seu camera residere, solique Deo pura mente vacare deberent. Potest quoque in bono exponi, ita ut lapides sanctuarii intelligantur Apostoli et eorum discipuli, qui Judæis in incredulitate manentibus, a Judæa recedentes, dispersi sunt in capite omnium platearum quibus ad diversas mundi partes profecti sunt. Sed et Christo capto dispersi sunt. Præterea lapides sanctuarii sunt virtutes et dona Spiritus Sancti, quibus spiritualiter ædificatur, Deique templum efficitur anima : quæ in capite omnium platearum disperguntur, quia per cuncta peccata mortalia, quæ sunt lata itinera ad infernum ducentia, amittuntur.
Filii Sion inclyti et amicti auro primo, id est viri divini, dono sapientiæ caritatisque apice decorati, qui sunt filii Sion, id est Ecclesiæ militantis. Potissime autem filii isti inclyti et auro primo amicti, sunt doctores atque prælati, vel etiam principes sæculares illustres. Quomodo reputati sunt in vasa testea, id est ab aliis aspernati, viliterque tractati? sicut dum sancti Apostoli et apostolici viri, tanquam malefactores occidebantur. Vel, quomodo ad vitam carnalem sunt devoluti, et facti vasa iræ, qui esse deberent vasa honoris et gratiæ ?
Sed et lamiæ nudaverunt mammas suas. Per lamias bruta ferocia, intelliguntur hæreticorum magistri, infideliumque doctores ac præsidentes : qui mammas nudant, dum discipulos suos suis fovent ac instruunt pestiferis documentis. Et quum illi hoc faciunt, prælati Ecclesiæ gregem sibi commissum verbo doctrinæ non alunt. Ideo sequitur : Filia populi mei crudelis, id est Ecclesia quantum ad prælatos ac præsidentes. Quid enim crudelius, quam quod animas subditorum multipliciter sauciatas, imo et mortuas, atque quotidie pereuntes, non curant revocare, instruere, custodire ? Quasi struthio in deserto, qui pullos suos non pascit. Adhæsit lingua lactentis ad palatum ejus in siti. Hoc fit, dum subditi ac pusilli, qui instar infantium lac Scripturæ sugere debent, verbum Dei a suis pastoribus audire desiderant : et quia non informantur, mente arescunt ; lingua quoque interior sive exterior, a verbis laudis divinæ et orationis devotæ graviter impeditur. Parvuli, id est subditi, petierunt panem vitæ et intellectus, et non erat qui frangeret eis, id est, prælati eos non erudierunt. De talibus pastoribus loquitur Dominus in Ezechiele : Lac comedebatis, et lana operiebamini; gregem autem meum non pascebatis.
Qui vescebantur voluptuose, interierunt in viis. Hoc miserabiliter agitur, dum hi qui ad tempus spiritualiter conversati sunt, et contemplativæ vitæ suavitatem experti, atque quotidie spiritualibus epulis Scripturarum ac sacramentorum refecti, paulatim ad exteriora labuntur, et mente evacuantur, ita quod vitam gratiæ perdunt, dum vias sæculi ambulare incipiunt, amando mundum et ea quæ mundi sunt, puta caducas divitias, immundas delicias, fallaces honores. Præterea certum est eos qui voluptuose pascuntur, carnem suam delicate alendo in viis sensualitatis, cum divite epulone perire. Qui enim sunt Christi, carnem suam cum vitiis et concupiscentiis crucifigunt. Et Christus testatur : Væ vobis qui saturati estis ; et rursus, Attendite ne graventur corda vestra crapula vel ebrietate. Qui nutriebantur in croceis, amplexati sunt stercora.
Istud ad idem cum præcedenti versiculo pertinet. Qui enim pretiosis animæ vestimentis, videlicet caritate, justitia, sapientia, sobrietate induti sunt, si terrena ista carnalia et mundana amare incipiant, nonne relictis bonis purissimis, stercora amplexantur? Quibus per Malachiam Dominus loquitur : Projiciam super vultum vestrum stercus solennitatum vestrarum, et assumet vos secum. Denique qui in pretiosis, mollibus, curiosis, atque superfluis vesti-
Ezech. xxxiv, 3.
I Joann. 1, 15.4
Luc. vi, 23. Ibid. xx, 34.
Malach. 3. mentis lætantur, nec acquiescunt Joanni dicenti : Qui habet duas tunicas, det non habenti ;5 et qui habet escas, similiter faciat. Hi utique bonis spiritualibus ac divinis temporalia præferendo, stercora amplexantur.
Et major effecta est iniquitas filiæ populi mei peccato Sodomorum. Quo populus aliquis plura beneficia a Deo sortitus est, eo ceteris paribus peccata ejus sunt graviora : incomparabilia autem sunt beneficia Ecclesiæ a Sponso cœlesti collata. Videat ergo sibi Christianus, potissime qui in sacris est constitutus, vel aliis præest, ne dum inquinamentis carnis ac spiritus adimpletur, puta superbia, gula, acedia, ambitione, luxuria, ira, invidia, Sodomitis deterior judicetur, multoque gravius eis damnetur.
Candidiores Nazaræi ejus nive, etc. Teste Hieronymo, Nazaræus interpretatur sanctus. Nazaræi ergo Ecclesiæ, dici possunt viri heroici et perfecti, qui per sapientiæ candorem præ nive sunt fulgidi, nitidiores lacte per munditiam vitæ, rubicundiores ebore antiquo per ignem caritatis infusæ, sapphiro pulchriores per consonantiam interiorum habituum operationumque animæ : imo hic internus supernaturalis decor ac claritas animæ, omnem naturalem speciem ac ornatum transcendit. Denigrata est super carbones facies eorum, quia vel martyrio occubuerunt, vel a reprobis sunt contempti et diffamati, vel per pœnitentiæ actus aliaque virtutum exercitia laboriosa se ipsos multipliciter afflixerunt; et non sunt cogniti in plateis, id est, ab his qui per latam viam incedunt, reputati non sunt, nec a vitiosis distincti. Adhæsit cutis eorum ossibus eorum, in tantum per abstinentiam se maceraverunt, quemadmodum dicunt in Psalmo :6 Quoniam propter te mortificamur tota die; et item, voce gemitus mei adhæsit os meum carni, id est cuti meæ, secundum Hieronymum.7 — Præterea Nazaræi Ecclesiæ, dici possunt omnes religiosi ac sacerdotes et clerici divino obsequio dedicati, qui vel spiritualiter vel corporaliter præfato modo candidi, nitidi, et pulchri consistunt : quorum facies super carbones denigratur, dum vitiis sordidantur, dum concupiscentiis inquinantur, dum non clericaliter seu sacerdotaliter, sed sæculariter conversantur ; et non sunt cogniti in plateis, quia eorum conversatio a vita populari non differt, nisi quod vulgo detestabilius atque carnalius vivunt.
Melius fuit occisis gladio, quam interfectis fame. Juxta Apostolum, gladius spiritus est verbum Dei. Melius ergo est his qui ex perceptione impressioneque verbi Dei se ipsos omni die in pœnitentiæ sudore mortificant, quam qui ex defectu verbi et cibi istius in anima moriuntur, quamvis corpore floreant.8 Quoniam isti, scilicet fame necati, extabuerunt, consumpti a sterilitate terræ, id est spiritualiter annihilati propter carentiam fecunditatis virtutum, quas in terra corporis sui habere deberent, nec habent. Omnis enim arbor quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.9 Adhuc autem melius est occisis gladio, id est, qui subito ex subreptione seu impetu, infirmitate vel ignorantia peccant, quam interfectis fame, id est, his qui paulatim ad graviora deveniunt, et diuturno iniquitatis languore tabescunt, seu consuetudine culpæ premuntur. Manus mulierum misericordium coxerunt filios suos; facti sunt cibi earum: sicut præhabitum est. Prælati in quantum subditos suos fovere, spiritualibusque brachiis ferre habent, matres eorum dicuntur : qui dum male propitii sunt, id est remissi et laxi, filios suos spiritualiter mactant; coquunt quoque et comedunt, dum opes eorum consumunt, vel de bonis communitatis delicate se nutriunt. Rursus mulieres misericordes, sunt animæ molles, quæ filios, id est actus suos coquunt et comedunt, dum ea quæ agunt, non ad gloriam Creatoris, sed ad proprium referunt emolumentum, et gloriantur de eis quasi justi sint, non in Deo, sed in semetipsis.
Complevit Dominus furorem suum, et succendit ignem in Sion, id est, justo judicio ministros Ecclesiæ, ceterosque credentes permisit igne concupiscentiæ vitiorumque flamma æstuare; et devoravit ignis iste fundamenta ejus, id est, superiores ad consensum traxit ac opus illicitum, quo spirituale esse gratiæ amiserunt.
12
Non crediderunt reges terræ et universi habitatores orbis, quod ingrederetur hostis per portas Jerusalem. Tanta quippe fuit aliquando fortitudo ministrorum Ecclesiæ, tanta virtutum constantia, devotionisque fervor, et spiritualium apparatus armorum, ac abundantia gratiarum, quod reges ac populi sæculares nequaquam putabant quod diabolus unquam corda eorum ita intraret, eosque in tam deplorandam præcipitaret ruinam, ut jam factum conspicimus. Quis enim præcedentium patrum sanctitate conspecta, putasset quod religiosi, sacerdotes, canonici, unquam sensuum portas et cordis januam sic aperirent diabolo? Verum una hujus ratio est: propter peccata prophetarum ejus, id est prædicatorum et doctorum Ecclesiæ, et iniquitates sacerdotum ejus, qui effuderunt in medio ejus sanguinem justorum, eos vel corporaliter persequendo, vel spiritualiter occidendo seu ad vitia pertrahendo. Inferiores enim Ecclesiæ ministri, superiorum suorum invalescente carnalitate, negligentia, atque superbia, corruerunt.
13
14
Itaque omnes isti in vitiis parificati, Erraverunt cœci in plateis, id est corde cœcati, per spatiosam viam quæ ducit ad mortem;10 polluti sunt in sanguine, carni et sanguini acquiescendo. Quumque non possent intrare, id est ad suum libitum proficisci ac prosperari, tenuerunt lacinias suas, exteriora ista, quæ sunt quasi corporis indumenta, apprehendendo, non ad Deum, cunctis caducis despectis, confugiendo. Recedite a templo Dei, o polluti sacerdotes, prælati, ac prædicatores, clamaverunt eis ironice aliqui sæculares, illorum vitam vanissimam detestantes; recedite, abite, nolite tangere sacramenta Ecclesiæ propter vitam vestram turpissimam. Dixerunt
15 inter gentes, id est, sæculares mutuo sunt locuti: Non adjiciet ultra ut habitet in eis, id est, Deus corda istorum tam male viventium sacerdotum ac clericorum non amplius per gratiam inhabitabit: imo facies Domini divisit et repulit eos a se. Jam enim tam manifesta atque enormia sunt istorum peccata, ut a sæcularibus et indoctis dijudicentur, qui facies talium sacerdotum non erubescunt, nec venerantur.
16
17 Quum adhuc subsisteremus, id est, sani essemus, defecerunt oculi nostri ad auxilium nostrum vanum. Ista est vox infirmantium atque morientium seu damnatorum, qui in agone vel gehenna positi, deflent quod tempore sospitatis in hominibus sæculique principibus, in divitiis et amicis potius quam in Deo confisi sunt, videntes sibi omnia illa tempore necessitatis nil prorsus prodesse, juxta illud Sapientiæ: Quid nobis profuit superbia? aut divitiarum jactantia quid contulit nobis? Unde supra dictum est:11 Maledictus qui confidit in homine. Lubricaverunt vestigia
18 nostra: id est, per vitiorum abrupta, distorta, obliqua, incessimus undique claudicantes, atque ab ultimo fine quotidie deviantes, de peccato in peccatum ruentes. Quemadmodum enim virtutes faciunt mentem recte ad Deum incedere; sic peccata, passiones, et habitus vitiosi faciunt deviare, quemadmodum de quibusdam fertur in Psalmo: Filii alieni inveterati sunt, et claudicaverunt a semitis suis. Et idololatris filiis Israel loquitur Elias: Usquequo claudicatis in duas partes?1213 Salomon quoque: Via impiorum tenebrosa; nesciunt
19 ubi corruunt. Appropinquavit finis noster, id est mors, sive damnatio. Velociores fuerunt persecutores nostri, utpote invisibiles hostes, aquilis cœli, ad litteram; vel, Aquilis cœli, id est prælatis atque doctoribus Ecclesiæ, quia diaboli infatigabilius insistunt ad supplantandum fideles, quam prælati ac prædicatores ad salvandum instruendumque eos. Super montes persecuti sunt nos, id est in sublimitate virtutum et vertice contemplationum, seu eminentia honorum ac dignitatum;14 in deserto insidiati sunt nobis, id est in solitudine pœnitentiæ, et locis claustralibus: imo sanctis Patribus et Fratribus eremitis dæmones acutissimas tentationes impudentissime intulerunt.
Gaude et lætare, filia Edom, id est tu, plebs terrena, vitiisque cruenta. Edom enim sanguineus interpretatur. Quæ habitas in terra Hus, id est carnalis prudentiæ. Hus enim consilium interpretatur: per quod jam mundanæ prudentiæ inquisitio designatur. Ad te quoque perveniet calix, id est ultio divinæ æquitatis. Quasi ironice dicat: Nunc ad modicum tempus lætare, ut in æternum tristeris, quæ justis molesta fuisti, quemadmodum Edom seu Esau, sancto Jacob. Completa, id est per Christum deleta, per Baptismum Pœnitentiamque dimissa, est iniquitas tua, filia Sion, id est, Ecclesia, seu anima christiana. Non addet ultra ut transmigret te, id est, Deus Pater a regno Filii dilectionis suæ te amplius non avertet, præsertim quum ad patriam perveneris Beatorum, in qua vera, plena, ac sempiterna quies consistit.15
Footnotes
Chapter 11 of 13