Skip to the text

Articulus 2

EXPOSITIO CAPITULI SECUNDI: TU AUTEM LOQUERE QUÆ DECENT.

POSTQUAM Apostolus Titum edocuit circa ordinationem episcoporum seu presbyterorum, jam instruit eum circa diligentem gubernationem subditorum suorum. Tu autem, id est, illis ita errantibus, tu, aliorum antistes ac prædicator, loquere verba salubria, quæ decent sanam doctrinam, id est, quæ christianæ sapientiæ congruunt, quatenus dignitas et honestas tui sermonis ostendat veram esse legem quam prædicas.123456 Nec aliquid dicas quod veræ doctrinæ non consonet.

Senes hortare ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani in fide, in dilectione Dei et proximi, in patientia. Hæc est salutaris doctrina. Anus similiter hortare esse in habitu sancto, id est vestibus religiosis, non criminatrices, id est aliorum accusatrices, præsertim adolescentularum, quibus ex levi suspicione crimina imponere consueverunt, non multo vino servientes, ne sint gulosæ ac vinolentæ, bene docentes suam familiam, ut prudentiam doceant, id est veram utilemque doctrinam, non incantationes vel sortilegia. Non tamen debent viros docere publice in ecclesia, quia docere hoc modo mulieri non permitto.78 Adolescentulas maritatas admone ut viros suos ament sincero affectu, non solum carnali aut naturali, ne alium quemquam respiciant, filios suos diligant naturali et spirituali amore, quærendo eis bona honesta magis quam delectabilia sive utilia. Diligere namque est alicui bonum velle.9 Hortare etiam eas esse prudentes, ne sicut luna et stultus, mutentur et fluctuent, castas, ne se prorsus exponant libidini, ut cum pudore debitum viris reddant magis quam exigant, sobrias, domus curam habentes, id est propriæ familiæ sollicite providentes, benignas, id est misericordes, subditas viris suis.1011 Mulier namque si primatum habeat, contraria est viro suo. — Omnia ista a senibus, et anibus seu vetulis, et adolescentulis observanda sunt, ut non blasphemetur verbum Dei, id est, ne propter vitiosam eorum conversationem Christus vel ejus doctrina, ab infidelibus et perversis perfidisque adolescentularum maritis blasphemiam patiatur.

Juvenes similiter hortare ut sobrii sint: quod eis potissimum necessarium est, eo quod propter calorem et multum humorem naturæ, ad vitium incontinentiæ sint proclives.

Et quia exhortatio sine virtuosa conversatione, inefficax est atque despecta, idcirco Apostolus admonet Titum. In omnibus ad salutem pertinentibus et in cunctis quæ doces, te ipsum præbe exemplum bonorum operum, copiosius agendo quæ doces. Nec solum in opere exteriori præbeas te in exemplum fidelium, sed et in doctrina, id est vera sermocinando, in integritate mentis et corporis, fideliter et continenter vivendo, in gravitate, id est probitate morum, ne sis levis aut dissolutus. Verbum tuum sit sanum, id est verum et sine læsione peccati, ut non delinquas in lingua tua, et irreprehensibile:12 ut is qui ex adverso est, id est adversarius noster videns apertam sanctitatem nostræ conversationis, vereatur, id est, timeat nobis resistere, nihil habens malum dicere de nobis, id est non inveniens culpam quam nobis objiciat. Unde Petrus: Hæc est, inquit, voluntas Dei, ut benefacientes, obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam.1314

Servos hortare dominis suis temporalibus, etiam dyscolis, subditos esse, in omnibus licitis placentes eisdem, non contradicentes verbis dominorum suorum, non fraudantes, id est aliquid de rebus dominorum subtrahentes, nec minus debito eis servientes, sed in omnibus suis obsequiis fidem bonam, id est veram fidelitatem, ostendentes, ut doctrinam Salvatoris nostri Dei ornent, id est, commendabilem faciant, sanctam ostendant atque decorent, in omnibus operibus suis.

Sic igitur alios exhortari, et te ipsum regere debes: Apparuit enim gratia, id est misericordia et pia largitio et gratiosa instructio, Dei Salvatoris nostri, id est Christi qui est salvator et Deus noster, omnibus hominibus, id est omnibus generibus hominum et ad omnium utilitatem. Sic autem apparuit in carne pro nobis a Verbo assumpta, quia per assumptam humanitatem manifestata et data est hominibus gratia Salvatoris, et ipse Christus proprio ore nos docuit, Spiritum Sanctum Apostolis insufflavit, suamque gratiam hominibus evidenter exhibuit.15 Apparuit ergo hæc gratia et doctrina Christi, erudiens nos, ut abnegantes, id est detestantes et fugientes, impietatem, id est peccata contra Deum, ut sunt idololatria, blasphemia, et sæcularia desideria, id est inclinationes inordinatas tendentes ad bona hujus sæculi, scilicet ad divitias, honores, delicias, dominationes, etc., sobrie et juste et pie vivamus in hoc sæculo, exspectantes longanimiter ac fiducialiter beatam spem, id est felicem remunerationem speratam, videlicet gloriam sempiternam, et adventum gloriæ, id est gloriosum adventum seu manifestationem excellentiæ, magni Dei, cujus magnitudinis non est finis, et, pro id est, Salvatoris nostri Jesu Christi:16 cujus primus adventus fuit in humilitate, ut judicaretur;171819 secundus erit in potestate et gloria, ut judicet. Cujus adventum præstolamur, quatenus in die judicii suscitemur, et corpus glorificatum sortiamur. Qui Christus dedit, id est, gratis, sponte et caritative obtulit, semetipsum pro nobis in ara crucis, factus obediens Patri usque ad mortem.20 Oblatus est enim quia ipse voluit.21 Unde apud Joannem loquitur: Ego sum pastor bonus, et animam meam pono pro ovibus meis.22 Ut nos redimeret sua pretiosissima passione ab omni iniquitate originali et actuali sive personali, et mundaret, id est, mundum efficeret, sibi, id est ad gloriam suam, populum fidelem, quem in Baptismo purgat ab omni peccato, acceptabilem, id est sibi placentem et gratum, sectatorem bonorum operum, id est bona opera jugiter sequentem seu operantem: hoc est, ideo Christus nos redemit, ut mundaret nos in Baptismo, quatenus simus ei populus acceptabilis, sectator justitiæ, etc.23

Hæc quæ dixi de modo informandi et gratia Christi, loquere, id est, populo prædica, et exhortare eum ut informationi acquiescat, et Christi beneficiis gratus sit; et argue negligentes cum omni imperio, id est in virtute obedientiæ et pontificali auctoritate. Hoc dicit Apostolus, quoniam Titus plus quam populo suo expediebat, mollis fuit atque remissus, secundum Glossam. Nemo te contemnat, quasi nobilior, sapientior, senior, aut alio modo excellentior quam tu. Christi enim vicarius es, ideo amore et vice Christi es honorandus, præsertim quum Christus dixerit: Qui vos spernit, me spernit.24

Footnotes

  1. Ibid. iv, 4, 5. ↩

  2. I Tim. i, 4. ↩

  3. Sap. i, 4. ↩

  4. Rom. i, 21. ↩

  5. 1 Joann. ii, 4. ↩

  6. [et infidelibus,] ↩

  7. 1 Tim. II, 12. ↩

  8. 1 Cor. xiv, 34; ↩

  9. Ibid. 18. ↩

  10. 1 Cor. xxv, 30. ↩

  11. Eccl. xxvii, 12. ↩

  12. Ps. xxxviii, 2. ↩

  13. 1 Petr. II, 15. ↩

  14. I Petr. ii, 15. ↩

  15. Joann. XX, 22. ↩

  16. Ps. CXLIV, 3. ↩

  17. Eccli. xxvii, 12. ↩

  18. I Cor. xiv, 34; ↩

  19. I Tim. ii, 12. ↩

  20. Philipp. II, 8. ↩

  21. Is. LIII, 7. ↩

  22. Joann. x, 14, 15. ↩

  23. Tit. III, 5. ↩

  24. Luc. x, 16. ↩

Chapter 3 of 6