Skip to the text

Articulus 2

ELUCIDATIO CAPITULI SECUNDI : POST HÆC VERO QUUM ESSET DIES FESTUS DOMINI.

MISERICORDIA et patientia Tobiæ hic prosecutorie recitantur. Post hæc vero quum esset dies festus Domini : qui dies non exprimitur in hoc loco distincte; et factum, id est paratum, esset prandium [bonum] in domo Tobiæ, hoc est materia prandii. Solent enim diebus festivis aliqua lautiora parari : quod in veteri illa lege rudi populo data, præcipue servabatur, juxta illud Nehemiæ :1 Ite, comedite pinguia, et bibite mulsum, quia dies sanctus Domini est; et illud Esther : Diem constituerunt solennem, ut in eo omni deinceps tempore vacarent epulis, gaudio atque conviviis.2 Dixit filio suo : Vade et adduc aliquos de tribu nostra : quia consanguineis major debetur dilectio ac beneficentia quam aliis, ceteris paribus ; timentes Dominum , id est, de quibus probabiliter scire potes ex relatione aut inspectione, quod timorati exsistant. Sicque implevit Tobias quod ait Scriptura : Viri justi commensales sint tibi.3 Itemque : Superbo oculo et insatiabili corde, cum hoc non edebam.4 Sed jam multi magis curant invitare divites et potentes, quamvis iniquos, quam justos, timoratos, innocentes ac simplices. Ut epulentur nobiscum sobrie et cum gaudio spirituali, non gulose et libidinose.

Quumque abisset, expleto patris præcepto, reversus nuntiavit unum ex filiis Israel jugulatum ab aliquo Assyriorum, jacere in platea, ceteris filiis Israel non audentibus eum sepelire. Unde elicitur, quod etiam filius præfati Sennacherib crudelis fuit Israelitis captivis. Statimque exsiliens de accubitu suo, id est de sua comestione et loco quo sedit ut statim comederet : erat namque repletus habitibus virtuosis, qui instar naturæ incitabant eum fortissime ad exsequendum actiones virtutum ; relinquens prandium, jejunus pervenit ad corpus ; tollensque illud, portavit ad domum suam occulte, ut dum sol occubuisset, caute sepeliret eum. Unde apparet, quod non cœpit comedere, sed invitatos præstolabatur.

Quumque occultasset corpus defuncti, ut illud clam de nocte traderet sepulturæ, ne videntes Assyrii dicerent regi ; manducavit panem, id est præparata cibaria : quæ omnia panis nomine designantur ; cum luctu et tremore : quia mortem tam crudelem occisi, et calamitatem populi sui deflevit ; et futura metuebat pericula, atque ne rex opera sua perciperet ; memorans illum sermonem, quem Dominus dixit per Amos prophetam : Dies festi vestri convertentur in lamentationem et luctum, ita quod corde et corpore eritis mœsti. Porro translatio nostra habet : Convertam festivitates vestras in luctum, et omnia cantica vestra in planctum.5 Amos autem propheta diu fuit ante Tobiam, et prophetias suas descripsit : ideo Tobias potuit eas scire, utpote studiosus in lege et Prophetis. Quam diu autem fuerat Amos ante Tobiam, ex quarto Regum libro colligitur, per considerationem regum qui inter Jeroboam filium Joas regem Israel, sub quo prophetavit Amos, et inter Osee regem Israel, cujus anno nono captus est Tobias, regnaverunt.6 Quum vero sol occubuisset, abiit et sepelivit eum.

Arguebant autem eum omnes proximi sui, adhuc imperfecti, et magis timentes regem terrenum quam cœlestem, dicentes : Jam hujus rei causa interfici jussus es, et iterum sepelis mortuos ? Tobias autem econtrario plus timens Deum quam homines, non cessavit a defunctorum sepelitione ex humano timore, quemadmodum subditur. Sed Tobias plus Deum quam regem timens, rapiebat corpora occisorum, et occultabat in domo sua, et mediis noctibus sepeliebat ea. Sicque timuit regem naturali et ordinato timore, et quantum potuit (salvo Dei præcepto) vitavit regis offensam, propriumque periculum, nolens tentare Deum. Propter quod ait Glossa : Non debemus nos in pericula præcipitare, vel Deum tentare, quando per rationem possumus nos juvare.

Contigit autem ut quadam die fatigatus a sepultura. Si hoc intelligatur de die artificiali, qui est latio solis super nostrum horizontem, consequens erit quod non solum in noctibus, sed et luce diurna aliquando mortuos sepelivit. Si autem intelligatur de die naturali, qui est spatium viginti quatuor horarum, et noctem includit, istud non sequitur. Veniens domum, jactasset se juxta parietem, et obdormisset, et ex nido hirundinum dormienti illi calida stercora inciderent super oculos ejus, fieretque cæcus. Circa hoc aliqui dicunt, illam excæcationem ex naturali stercorum hirundinum virtute non contigisse, præsertim quum non ceciderint super oculos ejus apertos, sed clausos ; sed ex ordinatione divina, quæ actor est mali pœnæ, quatenus Tobias sic fieret posteris exemplar patientiæ. Quocirca reor dicendum, quod utique ex divina ordinatione magis quam casualiter credendum est illud contigisse, præcipue quod ambobus oculis ejus stercora illa pariter inciderunt propter causam prætactam, secundum quod statim in capitulo isto subjungitur. Nihilo minus videtur dicendum, quod excæcatio illa non fuit miraculosa, sed naturalis effectus: ita quod stercora illa naturaliter ex sua fæculentia et caliditate poterant in oculis Tobiæ albuginem, maculamve causare, quamvis lumen visuale nequaquam in toto exstinxerint, prout infra habetur. Nec hoc mirabilius aut minus credibile est, quam quod oculi Tobiæ per applicationem fellis cujusdam piscis visum recuperaverunt, ut infra habetur.7

Hanc autem tentationem, id est adversitatem et afflictionem, per quam Deus tentavit et exercitavit atque examinavit Tobiam, et ejus patientiam ac perfectionem, non ut ipsi Deo innotesceret, qui cuncta cognovit, sed nobis ad nostram ædificationem: unde scriptum est, Deus tentavit justos, et invenit illos dignos se;8 ideo permisit Deus evenire illi, ut posteris daretur exemplum patientiæ ejus, sicut et sancti Job. Simili ratione tentavit Abraham patriarcham, quatenus exemplum obedientiæ posteris donaretur.910 Nam cum ab infantia sua Deum semper timuerit, non est contristatus contra Deum, murmurando aut aliter excedendo per verba aut facta illicita, eo quod plaga cæcitatis evenerit ei; sed immobilis in Dei timore permansit, agens gratias Deo omnibus diebus vitæ suæ. Erat quippe vir valde illuminatus, sciens multas esse tribulationes justorum, et eas ex variis causis infligi, sanctosque Patriarchas ac Prophetas multa ac magna tolerasse adversa.11

Nam sicut beato Job insultabant reges, id est tres amici ejus, qui erant multorum rectores et principes, propter quod reges vocantur.12 Juxta quem modum in Genesi, ubi nostra translatio habet, Responderunt filii Heth, dicentes ad Abraham, Princeps Dei es apud nos, alia translatio continet,13

A Rex Dei es apud nos. Circa hæc scribit quidam: Forte reges fuerunt ad litteram. Antiquitus enim in qualibet civitate erat rex unus, ut patet in libro Josue. Ad quod dico, quod in libro Josue non dicitur hoc:14 imo, ut ibidem fertur, omnes reges quos occiderunt15 filii Israel in terra promissionis, fuerunt triginta unus, et tamen multo plures civitates erant ibidem. Similiter tempore illo unus fuit rex in tota Ægypto. In Deuteronomio quoque legitur, quod Og rex Basan præfuit sexaginta civitatibus muratis muris altissimis, absque oppidis innumeris, quæ non habebant muros.16

Ita isti Tobiæ, parentes ejus et cognati ejus insultabant: a quibus gravius est hoc ferre; et irridebant vitam ejus: quum tamen afflicto non sit addenda afflictio, sed consolatio impendenda, ne abundantiori absorbeatur tristitia; dicentes: Ubi est spes tua, pro qua eleemosynas et sepulturas faciebas? quasi dicant: Inanis effecta est, et bono sperato privata; nec Deo placuit operatio tua, qui pro tot bonis (ut apparebat) permisit tibi accidere tantum malum. Circa hoc quidam scribit: Ex his videtur, quod isti propinqui Tobiæ remunerationem boni et mali credebant tantum esse in vita præsenti, sicut amici Job. Quocirca dicendum, quod iste, sicut et S. Thomas quem in hoc sequitur, super Job affirmat, amicos Job non posuisse vitam aliam post præsentem, sed animas hominum esse mortales, atque finalem retributionem virtutum ac vitiorum esse in vita hac. Verum sicut super Job diffuse probavi, non solum ex verbis B. Gregorii et Alberti Magni, ac aliorum, sed item ex verbis amicorum Job, ipsi non erant illius opinionis. Putabant tamen justis in vita hac prospera evenire, nec adversa infligi, nisi pro aliqua culpa afflictis, juxta modum quo in lege Moysis justis uberrime promittebantur prospera in præsenti, et iniquis intentabantur adversa in sæculo isto.17 Et raro aut nunquam erat ibi manifesta expressio de remuneratione post vitam præsentem futura. Nihilo minus lex posuit vitam et remunerationem futuram.

Tobias vero increpabat eos, dicens mansuete ac sapienter : Nolite ista loqui; quoniam filii Sanctorum sumus, videlicet Abrahæ, Isaac, et Jacob, qui non posuerunt finalem mercedem justitiæ in præsenti. Unde Dominus ait ad Abraham : Ego protector tuus, et merces tua magna nimis.18 Hinc ad Hebræos scribit Apostolus : Juxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas adspicientes et salutantes, et confitentes quia hospites et peregrini sunt super terram.19 Qui enim hæc dicunt, significant se patriam inquirere. Hinc subditur : et vitam illam exspectamus per spem, quam Deus daturus est his, puta electis in regno cœlesti : quæ est vita gloriæ, beatifica visio Dei, consummata felicitas; qui fidem suam nunquam mutant ab eo, id est, nunquam in aliquam diffidentiam aut incredulitatem labuntur, aut si labuntur, resurgunt et pœnitent, et perseverant finaliter, decedentes in fide formata.2021

Anna vero uxor ejus ibat ad textrinum opus quotidie, id est ad locum et domum ubi texebatur, et lanificio fuit intenta.22 Quo patet magna Tobiæ et conjugis suæ paupertas, quia in propria domo non habebat materiam circa quam operaretur. Tobias namque cuncta quæ habuit, communicavit egenis. Et de labore manuum suarum victum quem consequi potuisset, deferebat. Unde factum est ut hœdum caprarum accipiens pro mercede sui obsequii, detulisset domum. Capra autem et hœdus ejus erant animalia munda et immolaticia, ut in Levitico patet. Cujus quum vocem balantis vir ejus audisset. Porro balatus est sonus ovium et caprarum. Dixit : Videte ne forte furtivus sit. Reddite eum dominis suis, quia non licet nobis aut edere ex furto aliquid, aut contingere. Tobias non suspicabatur uxorem suam esse furatam hunc hœdum, quia ipsius bonitatem et fidelitatem agnovit; sed verebatur ne forsitan is a quo hœdum acquisivit aut emit, furto acquisisset eumdem. Mirabatur enim quomodo uxor sua paupercula habuisset facultatem emendi hœdum, nisi forte pro parvo pretio acquisierit hœdum, eo quod venditor per furtum acquisisset eum.

Ad hoc uxor ejus irata, ira per vitium et prædominante, respondit: Manifeste vana facta est spes tua, id est omni beata retributione privata, quia tam stulte locutus es, ut mihi apparet; et eleemosynæ tuæ modo apparuerunt, id est, manifestatæ sunt fuisse inutiles tibi et immeritoriæ, tanquam ex fictione et hypocrisi, non ex virtutibus procedentes. Atque his et hujusmodi verbis exprobrabat ei: quemadmodum uxor Job, quæ dixit beato Job, Benedic Deo et morere.23 Nempe quum feminæ sint debiles ratione, quando irascuntur, solent omnino immoderanter irasci, præsertim dum nec timore nec verecundia refrenantur. Propter quod scriptum est : Non est caput nequius super caput colubri, et non est ira super iram mulieris.24

Allegorice, per Tobiam mortuos sepelientem, exprimitur Christus : qui consepelit nos sibi in Baptismo ; qui ex itinere fatigatus, repausavit paulisper ; cui calida hirundinum stercora super oculos inciderunt, id est invidiosa obloquia levium et loquentium Pharisæorum, Scribarum et sacerdotum, qui claritatem et sapientiam Salvatoris obscuraverunt in multorum præcordiis, quos averterunt a Domino Jesu Christo in tantum, quod et quidam de Ecclesia ad hæreticas corruerunt impietates, atque pro laudibus obtulerunt ei blasphemias, nec Christi increpationem æquanimiter susceperunt.

Postremo, moraliter informamur ex isto capitulo mortuorum sepulturæ operam dare, Deum magis quam homines quoscumque vereri, nec ex humano timore aut mortis formidine præcepta Dei negligere, atque in omni tentatione et adversitate tranquillitatem patientiamque amplecti, divinæ providentiæ paternam dispositionem sagaciter contemplari, ac futurum Dei judicium, et æternæ felicitatis plenis simum præmium jugiter ponderare :2526 sicque tanquam filii sanctorum Apostolorum immobiles permanere in omni fidei veritate, ac filiali timore, et in adversis quoque gratias agere summo provisori, Patri æterno, fidelissimo ac sapientissimo creatori, atque adversa de ejus manu tanquam munera acceptare, juxta quod in Proverbiis edocetur : Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias ;27 et ne deficias cum ab eo corriperis. Quem enim diligit Dominus, corripit, et quasi pater in filio complacet sibi. Demum, his qui irrationabiliter nos corripiunt, subsannant, derident, non jam impetuose irascamur aut indignemur, sed tranquille ac sapienter respondeamus.

Footnotes

  1. II Esdr. viii, 10. ↩

  2. Esther ix, 17. ↩

  3. Eccli. ix, 22. ↩

  4. Ps. c, 5. ↩

  5. Amos viii, 10. ↩

  6. IV Reg. xiv, xv. ↩

  7. Tob. xi, 13-15. ↩

  8. Sap. iii, 5. ↩

  9. Gen. xxii, 1. ↩

  10. Job i, 12; ii, 6. ↩

  11. Ps. xxxiii, 20. ↩

  12. Job ii, 11. ↩

  13. Gen. xxiii, 5, 6. ↩

  14. Josue xu, 7 et seq. ↩

  15. Josue xii, 7 et seq. ↩

  16. Deut. iii, 4, 5. ↩

  17. Deut. xxviii. ↩

  18. Gen. xv, 1. ↩

  19. Hebr. xi, 13, 14. ↩

  20. Sensus spiritualis. ↩

  21. Eccl. xxv, 22, 23. ↩

  22. Joann. IV, 6. ↩

  23. Job II, 9. ↩

  24. Eccli. xxv, 22, 23. ↩

  25. Lev. i, 10 et passim. ↩

  26. Hebr. xi, 13, 14. ↩

  27. Prov. III, 11, 12. ↩

Chapter 3 of 15