Articulus 3
DECLARATIO CAPITULI TERTII : TUNC TOBIAS INGEMUIT, ET CŒPIT ORARE CUM LACRIMIS.
ORATIO et confessio Tobiæ hic recitantur. Tunc Tobias ingemuit, compatiens erranti uxori, ac præsentis exsilii pensans ærumnas, propriorum quoque et proximorum deflens peccata ; et cœpit orare cum lacrimis, dicens. Talis enim oratio lacrimosa, maximæ est efficaciæ apud Deum, et Omnipotentem quasi superare videtur. Propter quod ait Glossa : Oratio Deum lenit, lacrima cogit ; oratio ungit, lacrima pungit. Justus es, Domine. Oratio laudibus Dei admixta, efficacissima esse censetur. Propter quod Psalmista fatetur : Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero.1 Hinc Tobias orationem suam a laudibus exorsus est, dicens : Justus es, Domine. Et convenientissime atque humillime in primis divinam commendat justitiam, insinuans se nequaquam contra divinum murmurare judicium, quum tamen post tantas justitias pateretur tot et tantas adversitates. Itaque, Justus es, Domine, qui nullam culpam desinis impunitam, et unicuique reddis quod meruit ; et omnia judicia tua justa sunt, quoniam unumquemque secundum sua merita aut demerita post hanc vitam judicas atque remuneras.
Nihilo minus pius est Dominus et misericors, et miserationes ejus super omnia opera ejus, potissimum in præsenti, et circa electos, qui sunt vasa misericordiæ Dei, et in Psalmo fatentur :234 Non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum iniquitates retribuit nobis. Imo misericordia et justitia Dei stant simul, et contemperantur in operibus ejus. Propter quod subditur :
Et omnes viæ tuæ misericordia et veritas et judicium : id est, cunctæ operationes tuæ sunt piæ et justæ, tuaque pietas et justitia in universis tuis relucent operibus : et hoc, secundum judicium, id est discretionem sapientiæ tuæ. Nam et citra condignum punis iniquos, et ultra condignum remuneras justos. In quibusdam tamen effectibus, præsertim in condemnatione et punitione reproborum, magis apparet justitia Dei, et ejus effectus prædominatur, quemadmodum in præmiatione electorum evidentius resplendet et prædominatur misericordia Dei. Interdum quoque accipitur justitia Dei pro condecentia, qua decet eum sic aut sic agere : sicque actus divinæ pietatis sunt justi, quia tam bonus est Deus, ut deceat eum misericorditer operari, et quibusdam ignoscere, ac bona pro malis rependere. Hinc ait Psalmista : Universæ viæ Domini misericordia et veritas.5 Itemque : Justus Dominus in omnibus viis suis.6 Juxta hunc sensum Azarias in medio ardentis fornacis illæsus stans, dixit : Justus es, Domine, Deus patrum nostrorum, in omnibus quæ fecisti nobis, et universa opera tua vera, et viæ tuæ rectæ:7 ut in Daniele habetur.
Et nunc, Domine, memor esto mei, id est, per exauditionem gratiosam ostende te memorem esse mei, qui nunquam tuorum oblivisceris, ne vindictam sumas de peccatis meis. Ecce quanta humilitas justi istius, qui cuncta quæ toleravit, non reputavit condigna aut sufficientia esse flagella culparum suarum, imo graviora se fatebatur promeruisse, a quibus petiit misericorditer erui. Neque reminiscaris delicta mea vel parentum meorum, id est, per effectum justæ ultionis non ostendas te reminisci peccata nostra, sed ea clementer remittas quasi non fuerint, et reminiscere miserationum tuarum.8 Denique, specialiter orat pro suis parentibus, qui forsan in brevi defuncti fuerunt, vel adhuc vivebant. Et quamvis (sicut in præcedenti habetur capitulo) parentes ipsius irridebant eum, ipse nihilo minus orat tota devotione pro illis:9 siquidem filii parentibus suis æquivalens reddere nequeunt.
Quoniam non obedivimus præceptis tuis. Non pro propria persona hoc ait, quia jam patuit, quod in cunctis obedivit divinis præceptis; sed in persona peccatorum et transgressorum, quibus se ex humilitate connumerat, tanquam unus ex populo illo. Juxta quem modum loquitur Isaias, dicendo: Nos reputavimus eum quasi leprosum et percussum a Deo. Esdras quoque et Daniel in orationibus suis dixerunt: Deus meus, confundor et erubesco levare faciem meam10 ad te, quoniam iniquitates nostræ multiplicatæ sunt super caput nostrum, et delicta nostra creverunt usque ad cœlum.11 Ideo traditi sumus in direptionem, id est, bona nostra temporalia ablata sunt nobis; et captivitatem, id est, in personis propriis per captivitatem puniti sumus; et mortem: unde dictum est supra, quod Sennacherib multos ex captivis occidit;12 et in fabulam et in improperium omnibus nationibus, scilicet Persis, Medis, Assyriis, in quibus dispersisti nos: quæ de nostris calamitatibus inter se fabulantur, et nobis assidue convitiantur. Secundum quod in Jeremia Dominus ait de talibus: Dabo eos in vexationem et maledictionem, et in stuporem et in sibilum, et in opprobrium, eo quod non audierint verba mea.13
Et nunc, Domine, magna judicia tua, id est justa et sancta ac irreprehensibilia, quia non egimus secundum præcepta tua, et non ambulavimus sinceriter coram te, id est pura ac recta intentione: quia etsi bona aliqua egimus, tamen multis malis admixta fuerunt, nec satis sincera fuit intentio nostra, quia ad propria commoda reflexi exstitimus, vel ad laudes humanas, et ita quasi pannus menstruatæ sunt universæ justitiæ nostræ.14 Et nunc, Domine, secundum voluntatem tuam, id est spontaneam tuam pietatem, fac mecum: juxta illud Psalmi, Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion;15 et præcipe in pace recipi spiritum meum, id est, animam meam jube angelico ministerio tolli a corpore, et quiete transferri ad limbum patrum, sinumve
Abrahæ, id est ad secretam requiem illam et pacem, in qua fuit certa exspectatio æternæ salutis, et quies ab omni præsentis vitæ tumultu. Sic et justus Simeon dicit: Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace.16
Expedit enim mihi mori magis quam vivere. Hoc aliquo modo sic fuit secundum considerationem Tobiæ:17 quia utilius fuit ei in sinu Abrahæ repausare, quam assidue sic affligi, et periculis peccandi exponi, quia ex sua cæcitate, irrisione, pauperitate, aliisque adversis poterat paulatim ad impatientiam aut inordinatam labi tristitiam. Verumtamen absolute loquendo, salubrius fuit ei et aliis manere et conservari in vita eo modo, quo Deus decrevit eum conservare in vita hac per gratiam et profectum virtutum, atque per reductionem ad temporalem ac spiritualem prosperitatem eximiam, secundum quod infra habetur. Denique, juxta hunc modum leguntur sancti viri interdum mortem optasse, et pro ea orasse, non ex impatientia, sed cautela et desiderio vitæ quietioris; tamen occasione magnæ adversitatis et afflictionis: a qua secundum divinæ voluntatis pietatem velle liberari, non videtur peccatum. Sic namque Moyses ait ad Dominum: Non possum solus sustinere omnem hunc populum, quia gravis est mihi.1819 Sin aliter tibi videtur, obsecro ut interficias me, et inveniam gratiam in oculis tuis, ne tantis afficiar malis. Sic et Elias fugiens impiissimam Jezabel, legitur exorasse:20 Sufficit mihi, Domine, tolle (quæso) animam meam. Apostolus quoque:21 Supra modum, inquit, gravati sumus supra virtutem, ita ut tæderet nos vivere.
Eadem die qua sic oravit Tobias, contigit ut Sara filia Raguelis, Israelitæ capti et habitantis in Rages civitate Medorum, audiret improperium ab una ex ancillis patris sui, a qua potius debuit honorari: et gravius fuit a vili et subjecta persona sic objurgari; quoniam tradita fuit septem viris a suis parentibus successive. Nec certum est, an viri illi fuerunt gentiles idololatræ, aut ex filiis Israel captis. Et quidquid inde dicatur, constat quod viri illi fuerunt iniqui, et tam virtuosæ puellæ conjugio et amplexu indigni. Nam et Israelitæ captivi, pro maxima parte fuerunt idololatræ. Sed quoniam infra Raguel ait, Credo quod ideo fecit vos Dominus venire ad me, ut ista conjungeretur cognationi suæ secundum legem Moysis, ad minus elicitur, quod viri illi non erant de tribu Raguelis et Saræ, sicut Tobias.2223 Et dæmonium, nomine Asmodæus, occiderat eos, non sine permissione divina atque angelica. Erant quippe iniqui et libidinosi, ideo morte digni: sicque dæmon fuit exsecutor divinæ justitiæ in illorum punitione, quemadmodum in adolescentis occisione, qui sanctam Agnetem volebat polluere. Mox ut ingressi fuissent ad eam in cubile aut lectum, antequam eam cognoverant.
Ergo quum pro culpa sua increparet puellam ex caritate et zelo justitiæ, quoniam justa fuit et fervida, respondit ei puella illa impatiens et perversa, dicens: Amplius non, id est nunquam in posterum, videamus ex te filium aut filiam super terram, hoc est, sterilis maneas, sicut hucusque fuisti, interfectrix virorum tuorum. Sicque false accusavit Saram de tanto facinore, imo et facinoris tanti tam frequenti reiteratione. Malevole quoque maledixit eidem, imprecando ei sterilitatem, quæ tunc fuit grande opprobrium. Hujus perversæ puellæ pravitatem impatientiamque sectantur multi, superbi, duri, impatientes, qui juste reprehensi, non solum non recognoscunt propriam culpam, sed in ipsum invehuntur corripientem: quem si vere reprehendere nequeunt, criminantur eum mendaciter. De quibus scripsit Amos: Odio habuerunt corripientem, et perfecte loquentem abominati sunt.24 Ecclesiasticus quoque: Peccator vitabit omnem correptionem.25 Verum (ut Salomon protestatur) qui increpationes relinquit, insipiens est;26 et qui impatiens est, operatur stultitiam. Numquid et me occidere vis, sicut occidisti septem viros? Tanta est iniquorum, iracundorum, superborum, impatientiumque perversitas, excæcatio, ingratitudo, ut justam et caritativam correptionem (quæ est beneficium maximum) arbitrentur summam injuriam, maleficium, et quasi impetitionem ad mortem. Merito igitur scriptum est: Sapientiam et disciplinam qui abjicit, infelix est.27
Ad hanc vocem perrexit in superius cubiculum domus suæ: in quo sibi forsan oratorium præparavit, quemadmodum Judith, quatenus in loco illo secreto, quieto et alto, devotioni, contemplationi, orationi liberius puriusque vacaret. Denique sapiens virgo Sara noluit cum impudenti et perversa ancilla contendere, nec ei dure quid respondere, cernens eam incorrigibilem esse; sciens verum esse quod Salomon dixit: Honor est homini qui separat se a contentionibus.28 Et tribus diebus et noctibus non manducavit neque bibit; sed in oratione persistens, cum lacrimis de-293031 precabatur Deum, ut ab isto improperio liberaret eam, id est, a tanta diffamia eam eriperet, ne alii scandalizarentur in ea, et veritas ad Dei honorem pateret, et ipsa de cetero efficeretur fecunda. Præterea an toto triduo ex devotione atque fervore absque interruptione oraverit, nec quidquam cibi et potus ac somni acceperit, an potius ideo dicatur infra tres dies et noctes orasse, et nil cibi ac potus sumpsisse, quia pro majori parte temporis illius oravit, et permodicum de cibo accepit et potu, videtur incertum. Utroque etenim modo potest intelligi, quia quod modicum est, reputatur pro nihilo. Nam et in Actibus legitur, Paulum dixisse quibusdam in navi: Quartadecima die hodie exspectantes, jejuni permanetis, nihil accipientes.32
Factum est autem tertia die, dum compleret orationem, benedicens Dominum benedictione laudis, qua inferior benedicit superiori. De benedictione vero consecrationis, ait ad Hebræos Apostolus: Sine ulla contradictione, quod minus est, a majore benedicitur.33 Dixit: Benedictum est nomen tuum, id est, tu ipse nomine nominante designatus, es benedictus, Deus patrum nostrorum. Sæpissime etenim in Scripturis accipitur nomen rei pro re ipsa, quemadmodum et in Oratione dominica: Sanctificetur nomen tuum. Itaque venerabilis Sara, ex tam diuturna et ferventi oratione desuper intra se secrete consolata, et spe exauditionis exhilarata, Dominum benedixit. Qui quum iratus fueris, non per invariabilis mentis tuæ commotionem, aut per tuæ infinitæ tranquillitatis perturbationem, sed per justæ ultionis effectum, misericordiam facies: quia per pœnas temporales ignoscis contritis, et citra condignum punis; et in tempore tribulationis peccata dimittis his qui invocant te, qui tuæ pietatis flagella patienter atque humiliter amplectuntur, confitentes multo duriora promeruisse, ac misericorditer sibi indulgeri petentes. Sic et Habacuc asserit: Quum iratus fueris, misericordiæ recordaberis. Et Psalmista: Aut obliviscetur misereri Deus, aut continebit in ira sua misericordias suas?34
Ad te, Domine, faciem meam converto, ad te oculos meos erigo. Certum est, quod ad illocalem et incircumscriptibilem supersimplicissimum Deum Sara converterit faciem suam interiorem, videlicet mentem: de qua in Psalmo, Tibi dixit cor meum, exquisivit te facies mea. Sic et oculos interiores erexit ad Deum altissimum ubique præsentem, juxta illud:35 Oculi mei semper ad Dominum. Exteriorem quoque faciem et oculos corporales levavit et direxit ad Deum, id est ad locum in quo Deus specialiter esse et habitare asseritur, puta ad cœlum, vel pro tunc ad templum versus Jerusalem:36 secundum quod in Daniele legitur, Danielem in suo cœnaculo apertis fenestris orasse contra Jerusalem.37 Sic etenim Judæi in captivitate positi solebant orare, prout libro tertio Regum Salomon dixit: Si in terra inimicorum ad quam captivi ducti fuerint, oraverint te, contra viam terræ suæ et templi quod ædificavi, exaudies eos.38
Peto, Domine, ut de vinculo improperii hujus absolvas me, id est de dura et falsa ista diffamia, qua velut catenis circumdata sum: quod virgini tenerrimæ fuit gravissimum, quum virgines præsertim castæ et piæ, sint maxime verecundæ;39 aut certe de super terram eripias me, id est, in pace tollas spiritum meum a corpore isto mortali. Hoc oravit eo modo, quo expositum est de Tobia, et ne alii tam enormiter scandalizarentur in ea, et ne ipsa per impatientiam laberetur. Sic quippe electi interdum de vita hac tolluntur celerius, juxta illud Sapientiæ: Vivens inter peccatores, translatus est. Raptus est, ne malitia mutaret intellectum illius, aut ne fictio deciperet animam ejus.40
Tu scis, Domine, quia nunquam concupivi virum voluptatis amore, sed desiderio prolis ad Dei obsequium educandæ: ut paulo post subditur; et mundam servavi animam meam, auxilio gratiæ tuæ, ab omni concupiscentia sensuali inordinata ven nereorum, imo et aliorum sensibilium objectorum:41 quod fuit in tali puella grandis perfectio. Quæ ad Dei honorem, non jactanter, hæc profitetur, ad augendum sibi ipsi in Deo fiduciam in tanta angustia, sicut et Ezechias rex angustiis circumdatus, dixit: Memento, Domine, quomodo ambulaverim coram te in veritate et corde perfecto.42 Nunquam cum ludentibus miscui me, hoc est, in ludicris et humanis solatiis nunquam excessi, vel ea omnino vitavi: in quibus tamen potest se homo virtuose habere per virtutem moralem, quæ eutrapelia vocatur. Sic et Jeremias, Non sedi (inquit) in concilio ludentium.43 Interdum vero ludus in malo accipitur pro actu dissoluto; quandoque vero in bono, secundum illud Regum: David percutiebat in organis, et ludebat totis viribus coram Domino.4445
Neque cum his qui in levitate ambulant, participem me præbui: id est, choreas, spectacula, et quidquid maturitati morum contrariatur, ac vana consortia evitavi. Et sic Sara ista cum Esther dicere potuit Deo: Nunquam lætata est ancilla tua, nisi in te, Deus Israel. Esther xiv, 18.
Virum autem, hoc est viros cum quibus contraxi, cum timore tuo filiali, non cum libidine mea, consensi accipere, juxta meorum voluntatem parentum. Ad matrimonium namque requiritur consensus animorum. Et congrue ait, Cum timore tuo. Quamvis enim actus carnalis conjugii possit sine peccato exerceri, raro tamen contingit sine alicujus culpæ admixtione. Multa quoque sunt matrimonii onera. Propter quod de conjugatis ait Apostolus: Tribulationem carnis habebunt hujusmodi.46 Sed et mulier ponitur sub potestate mariti: ideo sapiens virgo non sine grandi timore consensit in virum. Et, aut ego indigna fui illis. Hoc dicit ex humilitate, ne videatur se incaute illis præferre. Et quamvis jam suas commemoravit virtuositates, finaliter tamen se commisit divino judicio, sciens quod homo frequenter habeat quasdam culpas occultas, de quibus sibi conscius non est. Unde Apostolus dixit:
Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum.47 Qui autem judicat me, Dominus est. Et Psalmista oravit:48 Ab occultis meis munda me, Domine. Aut illi forsitan me non fuerunt digni: quasi dicat, De hoc nil temere audeo judicare. Quia forsitan viro alii conservasti me. Hoc ex divina inspiratione pro sua consolatione aliqualiter intellexit. Deus enim interdum revelat homini aliquid perfecte, aliquando imperfecte, secundum moderamen sapientiæ suæ.
Non est enim in hominis potestate consilium tuum, hoc est dispositio providentiæ tuæ, seu ordinatio tui propositi ac decreti, quod invariabile est, nec potestati subjacet creaturæ. Ideo in Isaia testatur: Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet.49 Verumtamen consilium proprie sumptum, prout est inquisitio de agendis, non convenit Deo. Sic enim est ignorantis naturæ, ut asserit Damascenus, ut frequenter dictum est alibi.
Hoc autem pro certo habet omnis qui colit te, certitudine adhærentiæ, quæ est fidei certitudo; certitudo autem evidentiæ, est scientiæ certitudo; quia vita ejus si in probatione fuerit, hoc est in examinatione et exercitatione adversitatum, coronabitur a te corona æternæ felicitatis: dummodo constans atque fidelis manserit in adversis, quum scriptum sit: Tanquam aurum in fornace, probavit electos Dominus, et quasi holocausti hostiam accepit eos.50 Ideo accipient regnum decoris, et diadema speciei de manu Domini. Hinc sanctus Job: Probavit me (inquit) quasi aurum quod per ignem transit.51 Atque Apostolus:52 Non coronatur, nisi qui legitime certaverit. Si autem in tribulatione fuerit, liberabitur: dummodo tribulationem pro suis peccatis et intuitu Dei æquanimiter tulerit, dicens illud Michææ: Iram Domini portabo, quia peccavi ei.53 Si vero fuerit in tribulatione interna, quæ est ipsa contritio de peccatis, misericordiam consequetur. Hinc scriptum est: Non consurget duplex tribulatio.54 Nihilo minus multi de tribulatione sæculi hujus ad tribulationem corruunt infernalem, quia in tribulatione non pœnitent.55 Et si in correptione fuerit, hoc est in castigatione seu reprehensione pro suis peccatis, ad misericordiam pervenire licebit, quando ipsam correptionem capit gratanter. Ideo scriptum est in Job:56 Beatus homo qui corripitur a Domino. Increpationem ergo Domini ne reprobes. Nam et Dominus fassus est in Apocalypsi:57 Ego, quos amo, arguo et castigo.
Non enim delectaris in perditionibus nostris, hoc est condemnatione et punitione nostra, secundum quod sunt pœnæ atque miseriæ quædam, juxta illud Sapientiæ: Deus mortem non fecit, nec lætatur in perditione vivorum.58 Delectatur autem in nostra emendatione et salvatione. Propter quod in Ezechiele locutus est: Numquid voluntatis meæ est mors impii, et non ut convertatur et vivat?59 Nihilo minus in punitionibus et condemnationibus impiorum, secundum quod sunt effectus divinæ justitiæ, delectatur, sicut et justi, qui lætabuntur quum viderint vindictam.60
Propter quod in Proverbiis disseruit:61 Ego in interitu vestro ridebo. Et in Isaia:62 Ego consolabor super hostibus meis. Hinc loquitur per Osee: Juxta desiderium meum corripiam eos.63 Quia post tempestatem tranquillum facis, hoc est, post afflictionem, tentationem, et contritionis dolorem, confers pectoris pacem seu tranquillitatem internam; et post lacrimationem et fletum ex piis et rationabilibus causis, exsultationem infundis, id est consolationem internam in isto exsilio, deinde æternam jucunditatem in regno. Hoc est quod in Matthæo ait: Beati qui lugent, quoniam ipsi consoluntur.64 Et in Psalmo:65 Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium. De quo fertur in Job:66 Ipse vulnerat, et medetur; percutit, et manus ejus sanabunt. Sit nomen tuum, Deus Israel, benedictum in sæcula, hoc est æternaliter.
In illo tempore exauditæ sunt preces amborum, videlicet Tobiæ et Saræ, non quoad hoc quod petierunt tolli de vita hac, sed quoad hoc quod relevamen a suis tribulationibus petierunt; in conspectu gloriæ summi Dei, hoc est a Deo majestatis immensæ. Et missus est angelus Domini sanctus Raphael: qui interpretatur, medicina Dei, quia per ipsum Deus curavit hos ambos. Unde subjungitur: ut curaret eos ambos, hoc est Tobiam a cæcitate et mentis afflictione, Saram quoque a vinculo improperii sui et sterilitatis opprobrio atque diffamia; quorum uno tempore sunt orationes in conspectu Domini recitatæ, id est Deo oblatæ per angelos sanctos illorum duorum custodes: non quod Deum aliquid lateat, sed quia angeli sancti precibus hominum impendunt suffragia, et orant pro sibi commissis, atque imperfectum eorum pie excusant. Sic et in Actibus angelus sanctus legitur dixisse Cornelio: Orationes tuæ et eleemosynæ tuæ ascenderunt in memoriam in conspectu Dei. Itemque:6768 Eleemosynæ tuæ commemoratæ sunt in conspectu Dei.
Ex præhabitis edocemur, in omni tribulatione atque angustia ad Deum per orationes ferventes confugere, pro parentibus tam vivis quam mortuis specialiter exorare, increpationes etiam ab inferioribus, et criminationes falsas patienter sufferre, nec contra increpantes contendere, Deum quoque benedicere in suis judiciis, et omnem excessum vitare in levitatibus, ludis, jocis ac risibus, atque in desolationibus consolationem divinam æquanimiter præstolari.
Footnotes
-
Ps. XVII, 4. ↩
-
Ps. CII, 10. ↩
-
Rom. IX, 23. ↩
-
Ps. CXLIV, 8, 9. ↩
-
Ps. XXIV, 10. ↩
-
Ps. CXLIV, 17. ↩
-
Dan. III, 25-27. ↩
-
Ps. xxiv, 6. ↩
-
Tob. II, 15. ↩
-
Dan. X, 4-20. ↩
-
1 Esdr. IX, 6; ↩
-
Tob. I, 21. ↩
-
Jer. XXIX, 18, 19. ↩
-
Is. LXIV, 6. ↩
-
Ps. I, 20. ↩
-
Luc. II, 29. ↩
-
Is. III, 4. ↩
-
Deut. 1, 10, 12. ↩
-
Num. XI, 14, 15; ↩
-
III Reg. XIX, 4. ↩
-
II Cor. 1, 8. ↩
-
Num. XXXVI, 8. ↩
-
Tob. VII, 14. ↩
-
Amos v. 10. ↩
-
Eccl. xxxii, 21. ↩
-
Prov. x, 17; xii, 1; xiv, 17, 29. ↩
-
Sap. III, 11. ↩
-
Prov. XX, 3. ↩
-
Judith ix, 1. ↩
-
Eccli. xxxii, 21. ↩
-
II Cor. i, 8. ↩
-
Act. xxvii, 33. ↩
-
Hebr. VII, 7. ↩
-
Ps. LXXVI, 10. ↩
-
Ps. XXVI, 8. ↩
-
Ps. XXIV, 15. ↩
-
Dan. VI, 10. ↩
-
III Reg. VIII, 48, 49. ↩
-
Matth. VI, 9. ↩
-
Sap. IV, 10, 11. ↩
-
Habac. III, 2. ↩
-
IV Reg. XX, 3. ↩
-
Jer. XV, 17. ↩
-
II Reg. VI, 14; ↩
-
I Par. XIII, 8. ↩
-
I Cor. VII, 28. ↩
-
1 Cor. IV, 4. ↩
-
Ps. XVIII, 13. ↩
-
Is. XLVI, 10. ↩
-
Sap. III, 6; v, 17. ↩
-
Job XXIII, 10. ↩
-
II Tim. II, 5. ↩
-
Mich. VII, 9. ↩
-
Nahum I, 9. ↩
-
I Cor. IV, 4. ↩
-
Job v, 17. ↩
-
Apoc. III, 19. ↩
-
Sap. I, 13. ↩
-
Ezech. XVIII, 23. ↩
-
Ps. LVII, 11. ↩
-
Prov. I, 26. ↩
-
Is. I, 24. ↩
-
Osee x, 10. ↩
-
Matth. v, 5. ↩
-
Ps. LXV, 12. ↩
-
Job v, 18. ↩
-
Ibid. 31. ↩
-
Act. x, 4. ↩
Chapter 4 of 15