Skip to the text

Articulus 4

ELUCIDATIO CAPITULI QUARTI : IGITUR QUUM TOBIAS PUTARET ORATIONEM SUAM EXAUDIRI, UT MORI POTUISSET.

RECITANTUR hic moralissima ac saluberrima documenta, quibus senior Tobias filium suum, et per eum universos instruxit fideles. Igitur quum Tobias putaret orationem suam exaudiri a Deo, ut mori potuisset, hoc est quoad hoc, quod cito (prout petiit) moreretur. Qualiter autem fuerit ejus oratio exaudita, patuit in præcedentis expositione capituli. Vocavit ad se Tobiam filium suum, dixitque ei: Audi, fili mi, verba oris mei, et ea in corde tuo quasi fundamenta construe, hoc est, firmissime ea imprime tuæ memoriæ. Consueverunt autem sancti patres, emigraturi de sæculo isto, sobolem suam salubriter exhortari, benedicere, informare, ut patet in Genesi de Jacob, et primo Paralipomenon de David. Sic et Christus post Cœnam novissimam, passione sua instante, suos discipulos copiosissime informavit.

Quum acceperit Deus animam meam, separando eam a corpore, et in sinu Abrahæ eam ponendo, eamque (ut spero) misericorditer amplectendo, corpus meum sepeli, secundum quod ego sollicitus fui aliorum exstincta corpora sepelire, sciens quod in die resurgent novissimo. Sicque committimus ea terræ tanquam deposita quædam quæ suo tempore resumemus. Et honorem habebis, id est exhibebis, matri tuæ omnibus diebus vitæ ejus. Proles namque tenetur parentibus obedientiam et reverentiam, atque si indiguerint, necessariorum procurationem: a quibus beneficia tanta suscepit. Hinc subditur: Memor enim debes esse, quæ et quanta pericula passa sit propter te in utero suo: præsertim in partu, quo dolor, tremor, mœror, pressura, angustia, occupant et adimplent parturientem. Quum autem et ipsa compleverit tempus vitæ suæ, sepelies eam circa me: ut quorum unus fuit lectus, unus sit tumulus, atque ut simul salubriter resurgamus, et qui conjuncti eramus in vita, non separemur post mortem. In his innotescunt patientia atque justitia venerandi Tobiæ, qui non obstante quod tam acriter et injuste fuit derisus a conjuge, ut patuit, tam diligenter commisit filio suo de cura illius.

Omnibus autem diebus vitæ tuæ in mente habeto Deum, ad minus per habitum fidei, spei et caritatis, et quantum fieri potest, per actus earumdem ac aliarum virtutum, pensando jugiter præsentiam Dei, impleasque illud Psalmographi, Meditatio cordis mei in conspectu tuo semper; et, Oculi mei semper ad Dominum. Et cave ne aliquando peccato consentias. Hoc est quod ait Apostolus: Nolite locum dare diabolo. Et prætermittas præcepta Dei, id est, cave ne negligas ea implere. Ideo in Ecclesiastico habetur: Salutare sacrificium est, attendere mandatis, et discedere ab omni iniquitate. A qua qualiter sit discedendum, tangitur in eodem, quum dicitur: Quasi a facie colubri fuge peccata.

Insuper, quo Tobias actibus misericordiæ excellentius fuit intentus, eo ad ipsos efficacius ferventiusque hortatur, addendo: Ex substantia tua fac eleemosynam, et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere te rogante, quin ad minus pie adspicias eum, ut consoleris verbo aut signo, si non habes corporale subsidium quod impendas. Ita enim fiet, ut nec a te avertatur facies Domini, id est divinæ pietatis

Tob. III, 24.

Gen. XLIX; 1Par. XXVIII.

Joann. XIII- XVI.

Luc. XVI, 22.

Tob. II, 22, 23.

Ps. XVIII, 15.

Ps. XXIV, 15.

Ephes. IV, 27.

Eccl. XXXV, 2.

Ibid. XXI, 2.

Matth. v, 7. respectus. Beati enim misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Et quanto quis proximis fuerit propter Deum benignior, eo Omnipotens gratiosior erit ei. Quomodo potueris, ita esto misericors, hoc est compassivus atque subveniens : sicut consequenter exponitur. Si multum tibi fuerit, abundanter tribue unicuique partem; si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impertiri stude cum liberali affectu. Deus etenim magis pensat affectum, quam donum; et magis perpendit ex quanto, quam quantum. Ideo de paupercula mittente in gazophylacium duo minuta, dixit Salvator : Quia hæc vidua plus omnibus misit. Præmium enim bonum tibi thesaurizas, hoc est, acquiris et reponis : quod invenies in die necessitatis, id est mortis et judicii tui particularis ac universalis, et item in purgatorii pœnis, in quibus vivorum suffragia tantum prosunt, quantum defuncti hic meruerunt ut eis prodesse possint, hoc est, quo misericordiores fuerint. Hinc teste Ambrosio, Summa christianæ religionis in caritate et pietate consistit. Augustinus quoque asserit : Sola misericordia comes est defunctorum. Unde testatur Psalmista : Beatus qui intelligit super egenum et pauperem; in die mala liberabit eum Dominus.

Marc. xii, 43.

Ps. xl, 2.

Quoniam eleemosyna ab omni peccato et a morte infernalis miseriæ liberat, dummodo fiat ex caritate et virtute misericordiæ; et non patietur animam ire in tenebras Acherontis. Et dato quod fiat extra caritatem, frequenter tamen de congruo gratiam promeretur, et intercessione ac meritis eorum quibus impenditur, gratia conversionis frequenter eleemosynariis datur. Hinc in Evangelio Dominus loquitur : Quod superest, date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. Itemque : Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut quum defeceritis, recipiant vos in æterna tabernacula. Fiducia magna, hoc est causa magnæ fiduciæ, erit coram summo Deo eleemosyna tam corporalis quam spiritualis, omnibus facientibus eam. De operibus quippe misericordiæ perhibet Christus se disceptaturum in die judicii, misericordibusque dicturum : Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum.

Matth. xxv, 34.

Attende tibi ab omni fornicatione, tam simplici, quam adulterio, incestu, stupro, sacrilegio; a spirituali etiam fornicatione, præsertim ab idololatria. Et præter uxorem tuam, quam habiturus es, nunquam patiaris crimen scire, hoc est, nunquam alteri commiscearis, nec conscius tibi fias criminis tanti. Superbiam nunquam in tuo sensu interiori aut exteriori, aut in tuo verbo, imo nec facto, neque vestitu, nec aliquo apparatu, dominari permittas, ei consentiendo. Idcirco, si subrepat, mox reprime eam, et abjice tanquam diabolicum crimen, maledictionisque semen, et venenum mortiferum ac vitiorum originem, matrem, reginam. In ipsa enim initium sumpsit omnis perditio : quia per superbiam primus ille apostata angelus perdidit semetipsum, et angelos innumerabiles sibi attraxit; atque ex illa perditione consecuta et orta est invidia diaboli, per quam mors intravit in orbem terrarum, ut Sapiens disserit.

Ibid. v, 27.

Is. xiv, 4 et seq.

Sap. u, 24.

Quicumque aliquid tibi operatus fuerit, statim ei mercedem restitue, præsertim si petit, et egeat. Qui enim fraudem facit mercenario, et qui sanguinem fundit, fratres sunt, ut in Ecclesiastico legitur. Et merces mercenarii tui apud te omnino non remaneat, hoc est diutius quam licet. Nam et unum quatuor clamitantium vitiorum, est detentio mercedis operariorum, ut Jacobus asserit. Hinc Dominus in Levitico ait : Non morabitur opus mercenarii tui apud te usque mane. Communiter enim pauperes sunt operarii tales, et indigent sua mercede. Quod ab alio oderis, hoc est, rationabiliter non vis, et abhorres, fieri tibi, vide ne tu aliquando alteri facias. Duo sunt præcepta juris naturalis, unum negativum obligans semper et ad semper, quod ponitur hic; aliud affirmativum, obligans semper, sed non ad semper, quod per Matthæum exprimit Christus : Omnia,

Eccli. xxxiv, 27.

Jacob. v, 4.

Lev. xix, 13.

Matth. vii, 12. inquiens, quæcumque vultis ut faciant vobis homines, ita et vos facite illis. Quorum unum in alio includitur.

Panem, id est cibum, tuum cum esurientibus et egenis comede: illos invitando ut tecum manducent, sicut sanctus Job fecit, qui ait: Si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea.1 Hinc ait Unigenitus Dei: Quum facis prandium aut cœnam, noli vocare amicos tuos, neque fratres, neque cognatos, neque vicinos divites, ne forte et ipsi te reinvitent, et fiat tibi retributio;2 sed quum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos et cæcos, et beatus eris, quia non habent retribuere tibi. Retribuetur enim tibi in resurrectione justorum. Istud consilium est, non præceptum. Et de vestimentis tuis tibi superfluis nudos tege: quemadmodum beatissimus Joannes Baptista admonuit,

Qui habet duas tunicas, det non habenti:3 et Isaias, Quum videris nudum, operi eum.

Universa etenim misericordiæ opera tempore opportuno sunt adimplenda. Panem tuum et vinum tuum super sepulturam justi constitue, hoc est, in sepelitione fidelium refice pauperes bene pro spiritibus defunctorum in gratia. Non est autem erronee intelligendum, ut juxta quorumdam superstitionem, super monumenta mortuorum alimenta ponantur, quasi mortui corporalibus alimoniis egeant aut vescantur. De hoc recitat Augustinus in libro Confessionum, quemadmodum mater sua ad prædicationem Ambrosii, consuetudinem suam reliquerit: et quod iste sit sensus, apparet ex verbis sequentibus. Et noli ex eo manducare et bibere cum peccatoribus, hoc est incredulis, qui defunctis nequeunt suffragari.

Consilium semper a sapiente perquire, id est, diligenter inquire in arduis ac dubiis, in quibus ad expertorum, sapientium, et Deum timentium est confugiendum consilium: quod etiam a sapientissimo Deo, et ex Scripturis ac patrum libris est inquirendum. Unde in Ecclesiastico docetur: Fili, sine consilio nihil facias, et post factum non pœnitebis.45

Omni tempore benedic Deum, laudando eum in prosperis et in adversis, perseveranter usque in finem, omni tempore opportuno, juxta illud in Psalmo: Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo;6 et pete ab eo, ut vias, id est actiones tuas interiores exterioresque dirigat per se, per angelicam custodiam, per suos vicarios, atque per consiliarios bonos. Qua directione superna jugiter ac maxime indigemus, secundum illud Proverbiorum: Cor hominis disponit viam suam, sed Dei est dirigere gressus ejus.7 Unde sanctus ille ait Jeremias sanctificatus in utero: Scio, Domine, quia non est hominis via ejus, nec viri est, ut ambulet et dirigat gressus suos.8 Ideo cum Psalmista oremus: Gressus meos dirige secundum eloquium tuum.9 Et omnia consilia tua in ipso permaneant, ita ut nullius consilio acquiescas contra Dei præcepta ac documenta. Cuncta quoque consilia quæ inquiris, finaliter ordines, ut Deo complaceas, et salveris.

Indico etiam tibi, fili mi, dedisse, hoc est concessisse, me decem talenta argenti Gabelo, etc., prout supra expositum est.10 Noli timere, fili mi, carnali, mundano, inordinato et turbulento timore. Pauperem quidem vitam gerimus in temporalibus, sed multa bona habebimus, hoc est copiosa charismata gratiæ in præsenti, bonaque gloriæ in futuro, si timuerimus Deum, filiali timore: juxta illud Psalmistæ, Timete Dominum, omnes sancti ejus, quoniam nihil deest timentibus eum;11 et recesserimus ab omni peccato, præsertim mortali, et etiam veniali pro posse: a quibus potissime receditur corde, ea abhorrendo; et fecerimus bene: quæ sunt duæ quasi integrales partes justitiæ, Propheta dicente: Declina a malo, et fac bonum, etc.1213

Footnotes

  1. Job xxxi, 17. ↩

  2. Luc. xiv, 12-14. ↩

  3. Is. LVIII, 7. ↩

  4. Eccl. xxxii, 24. ↩

  5. Eccli. xxxii, 24. ↩

  6. Ps. xxxiii, 2. ↩

  7. Prov. xvi, 9. ↩

  8. Jer. x, 23. ↩

  9. Ps. cxviii, 133. ↩

  10. Tob. 1, 17. ↩

  11. Ps. xxxiii, 10. ↩

  12. Eccli. III, 11. ↩

  13. Ibid. 15. ↩

Chapter 5 of 15