Articulus 5
ELUCIDATIO CAPITULI QUINTI : TUNC RESPONDIT TOBIAS PATRI SUO, ET DIXIT.
EXSECUTIO, qua junior Tobias exsecutus est patris sui præceptum, describitur hic. Tunc respondit Tobias patri suo, et dixit : Omnia quæ præcepisti mihi faciam, pater, auxiliante gratia Dei, habendo me circa Deum, circa matrem meam, circa operarios, circa proximos, circa egenos, circa uxorem, circa defunctos, et circa me ipsum, sicut docuisti me (præcedenti capitulo). Quomodo autem pecuniam hanc inquiram a Gabelo, ignoro. Ille me nescit, et ego eum ignoro. Quod signum dabo ei? Sed neque viam aliquando cognovi.1 Respondit ei pater : Chirographum illius penes me habeo : quo viso, restituet tibi, id est, persolvet pecuniam.
Tunc egressus Tobias, invenit juvenem splendidum stantem præcinctum, id est angelum in forma juvenis speciosi, quasi paratum ad ambulandum. Et quod ait, Quasi, designat hic veritatem, non similitudinem tantum, quemadmodum apud Joannem, dum dicitur :2 Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre.
Circa hoc scribit quidam : Apparitiones angelicæ in assumptis corporibus fiunt secundum proprietates legationum, ad quas angeli mittuntur. Et quoniam iste mittebatur a Deo ad ducendum filium Tobiæ per viam, apparuit tanquam dispositus ad itinerandum. Quod quamvis aliquando ita sit, præsertim dum angeli mox volunt ipso apparatu ostendere ad quid venerint, non tamen videtur semper sic factum. Legitur enim in Genesi, qualiter duo angeli missi ad Sodomam subvertendam, ingressi sint in domum Lot :3 qui angeli apparuerunt in forma valde gratiosa atque amabili, non vehementer terribili. Propter quod cives Sodomæ æstimantes quod essent pulcherrimi juvenes, venerunt ut eis abuterentur. Et si apparuissent secundum proprietatem et habitudinem suæ legationis, apparuissent utique in forma metuenda, velut commoti. In libro Judicum quoque mater Samsonis legitur marito suo dixisse de angelo : Vir Dei venit ad me, habens vultum angelicum, terribilis nimis.4 Et tamen angelus ille venit ad prænuntiandum valde jucunda et prospera : sicque, secundum dictum prætactum, apparuisset in forma hilari et amœna, non ita terrifica. Simili modo argui posset de angelo qui apparuit Cornelio centurioni in forma terribili, ut patet in Actibus ;5 atque de angelis qui (ut Evangelistæ describunt) nuntiaverunt Christi resurrectionem mulieribus sanctis, quibus in specie apparuerunt terribili.6789
Et dixit Tobias junior ad angelum : Unde te habemus, bone juvenis? hoc est, de qua natione et terra es tu? Optavit enim aliquem filiorum Israel habere ducem sui itineris. At ille respondit : Ex filiis Israel : quod verum est, secundum nominis interpretationem. Israel quippe interpretatur, videns Deum : sicque fuit ex filiis Israel, hoc est de numero filiorum contemplantium Deum, de quibus in Job Dominus ait : Quum me laudarent astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei. Unde in Deuteronomio, ubi habemus, Constituit terminos populorum, juxta numerum filiorum Israel;1011 alia translatio habet, Statuit terminos gentium, juxta numerum angelorum Dei. Et Tobias dixit ei : Nosti viam quæ ducit in regionem Medorum? Cui respondit : Novi; et omnia itinera ejus frequenter ambulavi, et mansi apud Gabelum fratrem nostrum, qui moratur in Rages civitate Medorum, quæ posita est in monte Ecbatanis. Ex quo elicitur, quod Gabelus fuit vir justus : propter quod angelus sanctus invisibiliter sæpius adfuit ei et libenter : quem nominat fratrem propter caritatis communionem, et gratiam gratificantem, et quia (ut creditur) fuit de numero electorum ; itemque, propter convenientiam in natura intellectuali, saltem in genere, et quia eumdem habebant Patrem cœlestem. Sic et in Apocalypsi angelus ait Joanni : Conservus tuus sum. Cui Tobias ait :12 Sustine me, obsecro, donec hæc ipsa nuntiem patri meo.
Tunc ingressus Tobias, indicavit universa hæc patri suo. Super quæ admiratus pater, rogavit ut introiret ad eum. Ingressus itaque angelus domum Tobiæ senioris, salutavit eum, et dixit : Gaudium tibi semper sit, id est spiritualis in Deo jucunditas : in quo gloriandum est, non in prosperis tantum, sed etiam, imo et potius in adversis. Unde hortatur Apostolus :13 Gaudete in Domino semper. Et Tobias ait : Quale mihi gaudium erit in sæculo isto? quasi dicat : Carnale et sæculare gaudium non convenit mihi, neque id opto; qui in tenebris sedeo, et lumen cæli non video, id est solem et ejus splendorem, quum in Ecclesiaste scriptum sit :14 Dulce lumen, et delectabile oculis videre solem. Et forsan de hujusmodi gaudio putavit Tobias angelum, tanquam juvenem hominem, esse locutum. Cui ait juvenis, id est angelus in juvenis forma apparens, qui nunquam antiquatur, sed in suo vigore incorruptibiliter invariabiliterque permanet : Forti animo esto, id est constans, non desolatus. In proximo est, ut a Deo cureris per ministerium meum a plaga cæcitatis. Hoc prædixit ei in generali : quod tamen Tobias non multum ponderans, ad alia se convertit.
Dixitque illi Tobias : Numquid poteris perducere filium meum ad Gabelum in Rages civitatem Medorum? Et quum redieris, restituam tibi mercedem tuam. Et angelus : Ego ducam et reducam eum. Cui Tobias : Rogo te, indica mihi de qua domo, id est familia, aut tribu es tu : quia in una tribu erant plures familiæ, ut patet in Numeris.15 Tamen in tribu Dan, erat tantum una familia : quia Dan filius Jacob, unum dumtaxat habuit filium, ut in Genesi habetur.16 Cui Raphael dixit : Genus, id est stirpem, quæris mercenarii, an ipsum mercenarium qui cum filio tuo eat? quasi dicat : Plus quæris, quam ad præsens spectat negotium, quia sufficere tibi potest, ut certificeris de fidelitate ductoris filii tui, nec opus est genealogiam ejus agnoscere. Sed ne forte sollicitum te reddam, hoc est immoderate anxium, non respondendo, ego sum Azarias Ananiæ magni filius. Quæ responsio vera est, secundum nominis interpretationem et figurativam locutionem. Azarias namque interpretatur, adjutor Dei; Ananias vero, gratia seu gloria Dei. Fuit itaque Azarias, hoc est adjutor Dei, id est, per quem Deus adjuvit Tobiam ac alios multos. Juxta quem modum ait Apostolus :17 Dei adjutores sumus. Fuit quoque filius Ananiæ magni, hoc est filius gratiæ et gloriæ summi Dei. Juxta hunc sensum exponit Hieronymus, quod Zacharias a Judæis lapidatus inter templum et altare, vocatur filius Barachiæ, quum fuerit filius Joiadæ.18 Porro, ea quæ angeli inter homines loquuntur et agunt, sæpe sunt figurativa ; et quamvis nunquam mentiantur, veritatem tamen interdum occultant.
Et Tobias respondit : Ex magno genere es tu. Quod verum est, quia ex genere ac specie angelorum a Deo omnipotente immediate creatorum, quamvis non fuerit verum, prout Tobias tunc intellexit; nec tamen mentiebatur formaliter, quia non intendebat falsum proferre, neque decipere. Sed peto ne irascaris quod voluerim cognoscere genus tuum. Dixit illi angelus : Ego sanum ducam et reducam tibi filium tuum. Respondens autem Tobias, ait : Bene ambuletis, et sit Dominus in itinere vestro, et angelus ejus comitetur vobiscum, hoc est, comes et socius vester sit in vestro itinere : quemadmodum Dominus ait in Exodo ad Moysen, Angelus meus præcedet te.19
Tunc paratis omnibus quæ erant in via portanda, dixit Tobias, Vale, patri suo et matri suæ, et ambulaverunt ambo simul, hoc est, parentibus suis valefecit, recedendo ab eis. Quumque profecti essent angelus et Tobias, cœpit flere mater ejus et dicere. Feminæ enim ad fletum communiter pronæ sunt; et statim ut mater Tobiæ destitutam se sensit tam dilecti et amabilis filii adspectu suavi, cœpit affligi. Baculum senectutis nostræ tulisti, et, pro id est, transmisisti a nobis, hoc est unicum et carissimum filium nostrum, cui in hoc senio innitebamur, tanquam baculo in necessitatibus nostris, qui fuit nobis in solatium et obsequium. Utinam nunquam fuisset ipsa pecunia, pro qua misisti eum, hoc est, utinam nunquam fuisset, neque ad nos pertinuisset pecunia illa, quæ fit nobis tantæ afflictionis et mœroris occasio. Sufficiebat enim nobis paupertas nostra, ut divitias computaremus hoc, quod videbamus filium nostrum: hoc est, sufficientius et tolerabilius nobis esse debuerat, quod habuimus filium nostrum sensibiliter nobis præsentem, cum exterioris substantiæ seu pecuniæ mutuatæ carentia, quam emissio ista filii nostri pro acquirenda pecunia.
Denique, quamvis [vir ejus] jam erat cæcus, pluraliter tamen dixit, Quod videbamus, juxta modum loquendi, quo societati adscribitur, quod convenit parti ipsius. Vel quod ait, Videbamus, intelligi potest de corporali intuitu, quantum ad Annam, et de visu imaginario ac intellectuali, quantum ad cæcum Tobiam, cui delectabile fuit, quod filium suum vere imaginabatur ac intellexit præsentialiter sibi adesse. Visus quoque interdum pro aliis exterioribus sensibus sumitur. Unde communiter dicitur: Vide quam bene hoc sapiat seu odoret. In Apocalypsi quoque ait S. Joannes: Conversus sum, ut viderem vocem quæ loquebatur mecum. In Exodo item legitur: Populus videbat voces, hoc est, audiebat.2021
Dixitque ei Tobias, conjugem consolando. Virorum enim est uxores instruere, quia vir caput est uxoris, et communiter fortiores in ratione, constantioresque mente sunt viri quam feminæ. Et præsertim Tobias multo virtuosior ac sapientior fuit conjuge sua.22 Noli flere. Salvus perveniet filius noster, et salvus revertetur ad nos, et oculi tui videbunt illum. Hoc fuit verbum bonum spei, non tamen certitudinis absolutæ. Ideo addit: Credo quod angelus Dei bonus comitetur ei, et bene disponat omnia quæ circa eum geruntur, id est, director et protector sit ejus, ita ut cum gaudio revertatur ad nos. Ad hanc vocem cessavit mater ejus flere, et tacuit.
Footnotes
-
Tob. V, 2 et seq. ↩
-
Joann. I, 14. ↩
-
Gen. XIX, 1 et seq. ↩
-
Judic. XIII, 6. ↩
-
Act. X, 3, 4. ↩
-
Joan. XX, 12. ↩
-
Luc. XXIV, 4, 5; ↩
-
Marc. XVI, 5, 8; ↩
-
Matth. XXVIII, 2, 3; ↩
-
Deut. XXXII, 8. ↩
-
Job XXXVIII, 7. ↩
-
Apoc. xix, 10; xxii, 9. ↩
-
Philipp. III, 1; IV, 4. ↩
-
Eccle. XI, 7. ↩
-
Num. xxvi. ↩
-
Gen. XLVI, 23. ↩
-
I Cor. III, 9. ↩
-
II Par. XXIV, 20-22. ↩
-
Exod. xxiii, 23. ↩
-
Apoc. i, 12. ↩
-
Exod. xx, 18. ↩
-
Ephes. v, 23. ↩
Chapter 6 of 15