Articulus 6
ELUCIDATIO CAPITULI SEXTI: PROFECTUS EST AUTEM TOBIAS, ET CANIS SECUTUS EST EUM.
EXORDIUM itinerationis Tobiæ hic enaratur, et qualiter in ea ereptus sit a periculo mortis, et informatus de remediis contra aliquas plagas, atque præavisatus de uxore accipienda. Profectus est autem Tobias cum angelo, et canis secutus est eum: quod tangi videtur, ad innuendum quod erat pius, etiam circa brutum, et liberalis, dando alimoniam ei; et mansit prima mansione, id est dieta, in hospitio juxta fluvium Tigrim, qui est unus de quatuor fluminibus paradisi, per terram Assyriorum decurrens, ut in Genesi habetur.1 Et exivit de hospitio ut lavaret pedes suos, pro mitigatione laboris peregrinationis. Et ecce piscis immanis, id est magnus, crudelis, inhumanus, exivit de fluvio. Aliqui enim pisces extra aquam ad tempus perdurant, jacent, decurrunt, ut crocodili, suntque quadrupedes. Ad devorandum eum. Sic et Hieronymus primo libro Vitarum Patrum, describens pericula viæ suæ, recitat qualiter crocodili cucurrerunt post eum et socios suos ad devorandum. Quem expavescens Tobias, clamavit voce magna, dicens: Domine, invadit me. Sicque ductorem suum in periculo dominum nominavit, ut sibi tanquam servo succurreret.
Et dixit ei angelus: Apprehende branchiam ejus, hoc est locum seu pennulam exsistentem inter caput et corpus piscis, et trahe eum ad te. Quod quum fecisset, attraxit eum in siccum, et palpitare cœpit ante pedes ejus. Mirum quod facere hoc audebat; sed Deus confortavit eum intrinsecus, similiter angelus apparatu mirifico. Tunc dixit angelus: Exentera hunc piscem, id est, interiora seu intestina ejus extrahe, ipso pisce diviso; et cor ejus: quod est primum vivens, et ultimum moriens in animali, secundum Philosophum; et fel et jecur repone tibi in vasculo, pera, seu repositorio. Sunt enim hæc necessaria ad medicamenta utiliter: ut infra describitur. Quod quum fecisset, assavit carnes ejus, hoc est partem corporis piscis, in hospitio. Et sumitur hic caro extense, prout corpus piscis caro vocatur. Unde et Apostolus:2 Alia, inquit, caro piscium, alia volucrum, alia quadrupedum. Et secum sustulerunt in via. Cetera salierunt, quæ sufficerent eis in via: hoc est, ambobus videbantur sufficere, quum unus eorum nequaquam cibo hujusmodi indigeret; quousque pervenirent in Rages civitatem Medorum.
Tunc interrogavit Tobias angelum, et dixit ei: Obsecro te, Azaria frater, ut dicas mihi: Quod remedium habebunt ista, quæ de pisce servare jussisti, videlicet cor, fel, et jecur? Et respondens angelus, dixit ei: Cordis ejus particulam si super carbones ponas, fumus ejus extricat, hoc est, exterminat et repellit, omne genus dæmoniorum, sive a viro, sive a muliere, ita ut ultra non accedat ad eos.
Circa hoc in Scholastica historia dicitur: Nec super hoc mirari debemus, quum fumus cujusdam arboris adustæ eamdem vim habere dicatur. Verumtamen mirum videtur, qualiter res corporales, viles ac mortuæ, queant ita imprimere in intellectuales incorporeasque substantias, præsertim naturaliter et non miraculose, seu ut instrumenta divinæ potentiæ, sicut de igne gehennæ credimus circa spiritus condemnatos. Itaque circa hoc dicunt quidam doctores catholici, sicut et S. Thomas, quod si juxta doctrinam Platonicorum, dæmones essent animalia corpore aeria, animo passiva, mente rationalia, tempore æterna, ut dixit Apuleius, mirum non esset quod corporalia eis imprimerent. Sed quia tenemus quod sunt immateriales, separatæ substantiæ, materialia in eos non imprimunt: et sic fumus piscis non habuisset vim expellendi dæmonium. Propter quod dicunt, quod et facta angeli circa Tobiam figuralia erant, et quod per incensionem fumigationemque cordis et jecoris piscis, figurabantur fervor atque devotio orationis Tobiæ et Saræ conjugis ejus, quorum meritis angelus expulit et religavit dæmonium. Unde infra angelus dicitur hoc fecisse, non fumus. Sicque fumus per significationem, non per impressionem seu influentiam, exterminavit dæmonium.
Sed his objici potest, quod gemmæ quædam et herbæ miras et magnas habent virtutes, et impressionem causant in animas rationales, sicut in libris de Proprietatibus rerum describitur; per quarum etiam allationem atque præsentiam dæmones ab obsessis recedunt: quod tamen aliqui dicunt dæmones facere sponte et ficte, ut teneant homines in errore. Aliqui vero dicunt, quod ad humiliandum superbiam dæmonum, Deus sic subdidit eos impressionibus et viribus corporalium ac vilium creaturarum. De his scribit diffuse Guillelmus Parisiensis in libro de Universo: imo de his in diversis codicibus valde multa et diversa leguntur, quæ hic pro nunc tantumdem tetigisse sufficiat.
Et fel piscis istius valet ad ungendos oculos unctione curativa, in quibus fuerit albugo : ita quod materiam illam fæculentam, lumen visuale a suo actu impedientem, expellit. Ideo subditur, et sanabuntur. Multæ enim vires valde potentes, secretæ atque mirificæ in rebus naturalibus inveniuntur, multo plus quam scire valemus.
Et dixit ei Tobias : Ubi vis ut maneamus? Respondensque angelus ait: Est hic, id est in territorio isto et in oppido quo propinquamus, Raguel nomine, vir propinquus de tribu tua, tribu videlicet Nephthali. Et hic habet filiam nomine Saram; sed neque masculum, neque feminam ullam habet aliam præter illam. Tibi debetur omnis substantia ejus, ex præordinatione divina per connubium contrahendum a te cum filia ejus, et oportet te eam accipere conjugem. Pete ergo eam a patre ejus, et dabit tibi eam uxorem. Respondit Tobias et dixit: Audio quia tradita est septem viris, et mortui sunt. Sed et hoc audivi, quia dæmonium occidit illos. Timeo ergo ne forte et mihi hæc eveniant, quæ scilicet evenerunt septem viris quos habuit, dæmoniumque occidit; et quum sim unicus parentibus meis, deponam senectutem illorum parentum meorum cum tristitia ad inferos, id est, occasio fiam per mortem meam, quod parentes mei ex tristitia moriantur, et descendant in limbum.
Tunc angelus dixit ei: Audi me, et ostendam tibi, id est, docebo te, qui sunt quibus prævalere potest dæmonium, ita quod non compescitur virtute angelica aut divina a læsione humana. Hi namque qui conjugium ita suscipiunt, ut Deum a se et a mente sua excludant, hoc intendendo formaliter: quod pauci directe formaliterque intendunt: vel intendendo hoc concomitanter et æquivalenter, puta voluptatem carnalem prædominantem, ad quam sequitur recessus caritatis et gratiæ Dei ab homine: quam voluptatem multi intendunt. Unde subjungitur : et suæ libidini ita vacent, sicut equus : qui est animal valde luxuriosum, juxta illud Ezechielis, Sicut fluxus equorum fluxus eorum;3 et mulus : qui etsi non generet, tamen carnis expetit voluptatem; quibus non est intellectus : habet super eos potestatem dæmonium. Non tamen semper permittitur omnes tales occidere, sed tempore desuper præordinato punit eos, nisi pœniteant. Ex quibus verbis elici potest, cur multi post initum conjugium celeriter moriantur.
Tu autem, qui multitudinem carnalium et stultorum (quorum infinitus est numerus4) sequi non debes, quum acceperis eam in uxorem per verba de præsenti, et prout moris tunc erat, ingressus cubiculum, per tres dies naturales, qui noctes includunt, continens esto ab ea, et nihil aliud ages, nisi orationi vacabis cum ea : non quod infra hoc triduum aliud prorsus non egerint quam orare; nam et interim comederunt, et dormierunt, secundum quod infra habetur. Idcirco per istam exclusionem non nisi carnalis copula excludi videtur; et quod interim principalis amborum actio, esset oratio fervens et pura, etsi non continua, tamen assidua : a qua etiam carnalis commixtio illa, quamvis legitima, non mediocriter impedit. Propter quod Apostolus dixit: Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi.5
Ipsa autem nocte, scilicet prima nocte, qua cum ea in cubiculo fueris orans, incenso jecore piscis, fugabitur ab ea dæmonium, potius potestate angelica ac merito vestræ orationis ac continentiæ, quam fumo jecoris inflammati. Quocirca inquiritur, qualiter nunc dicat, Incenso jecore, quum supra jam dixerit, Cordis ejus particulam, etc. Ad quod respondetur, quod utriusque incensio, figurativa et suo modo effectiva fuit expulsionis dæmonii, et utrumque creditur incendisse Tobias. Nam et infra legitur jecur sic incendisse. Secunda vero nocte in copulatione sanctorum Patriarcharum admitteris, id est, paulatim proficiendo, virtute protractæ orationis promereberis participationem et communionem sanctitatis ac pudicitiæ Patriarcharum sanctorum, hoc est virtutem et gratiam imitandi sanctimoniam, pudicitiamque illorum.6 Tertia vero nocte benedictionem consequeris, id est, fecunditatem mereberis, et benediceris a Deo, ut filii ex vobis procreentur incolumes. Unde et infra legitur, septem filios genuisse, filiam nullam. Aliqui tamen exponunt istud de benedictione, quam (ut dicunt) præstabat tunc aliquis sacerdos, aut major quis inter ipsos, vices gerens sacerdotis.
Tob. xiv, 5.
Transacta autem tertia nocte, accipies virginem, consummando cum ea conjugium per carnalem copulam, scilicet quarta nocte, cum timore Domini, ne contingat te circa actum matrimonii aliquo modo excedere, sicut intimoratis contingit: prout supra magis expositum est; et amore filiorum, ad Dei cultum enutriendorum, magis quam libidine ductus, imo omnem libidinosum excludendo amorem pro posse, ut in semine Abrahæ, id est in conjuge tua, quæ vera est Abrahæ filia; vel, In semine Abrahæ, id est inter filios Israel, qui semen sunt Abrahæ; vel, In semine Abrahæ, id est in sobole tibi præstanda; benedictionem, id est gratiam salubris fecunditatis, in filiis consequaris: quia et hoc majus est donum, filios procreare quam filias. Aut certe, In semine Abrahæ, id est in Christo, de quo in Genesi ait Dominus ad Abraham: Benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ; benedictionem in filiis consequaris, quatenus filii tui per fidem Christi venturi salventur: sicque benedicaris a Domino, non in persona propria tantum, sed item in tua posteritate.
Ibid. III, 8.
Gen. xxii, 18.
Mystice ex isto docemur capitulo, quemadmodum angeli sancti multiplex officium circa homines habeant, et multiplicia beneficia eis impendant, atque a corporalibus quoque periculis eripiant eos frequenter.7 Insuper, qualiter fideles debeant ad matrimonia contrahenda accedere. Et quamvis non obligentur per noctes tres post initum conjugium continere, tenentur tamen contrahere magis desiderio prolis ad Dei obsequium nutriendæ, vel incontinentiæ evitandæ, quam voluptatis venereæ. Et ante contractionem connubii debent se per orationes et sacramentalem confessionem parare ad assumendum Matrimonii sacramentum, quatenus consequantur in ejus contractione et consecratione gratiam sacramentalem, per quam de cetero secundum exigentiam matrimonii conversentur, quia in sacramentis evangelicæ legis gratia continetur et datur dispositis. Cum filiali quoque timore Dei, non cum libidine sensuali contrahendum est ipsum conjugium, ut impleatur quod ait Apostolus: Honorabile connubium et torus immaculatus. Sed, heu! multi quasi equus et mulus, quibus non est intellectus, contoralem accedunt: quam cum prædominante concupiscentia accedere, est mortale, quum sit limites matrimonii omnino excedere. Propter quod omnis amator ardentior, perhibetur adulter.
Postremo, juxta allegoriam, junior quoque Tobias figura fuit Christi, quem comitati sunt angeli, secundum quod ait Joannes: Videbitis angelos ascendentes et descendentes super Filium hominis. Et sicut Tobias mansit juxta fluvium velocissimum Tigris, sic Filius Dei incarnatus, commoratus est juxta nostræ mortalitatis abyssum celerrime et incessabiliter defluentem. Quemadmodum etiam Tobias voluit pedes lavare, sic Christus exivit a Patre, ut suos lavaret electos a sordibus vitiorum in sanguine suo et fonte Baptismi. Circa quod loquitur Beda: Dum Christus lavaret in cruce pedes suos qui ambulaverunt super terram, advenit diabolus, quærens si quid peccati inveniret in eo. Isidorus quoque: Piscis, inquit, voluit devorare Tobiam, et diabolus per suos satellites procuravit occidi Christum.
Denique Tobias timuit piscem, invocavitque angelum: sic Christus ad ostendendum in se veritatem humanæ naturæ,
Hebr. xiii, 4. Ps. xxxi, 9.
Matth. v, 28. naturali timore ex prævia deliberatione expavit mortem, apparuitque ei angelus corroborans eum, id est per modum confortantis se habens, consolatoria verba loquendo.8 Quemadmodum demum Tobias piscem traxit in siccum et exenteravit, ejusque interiora pro medicinalibus reservavit: sic Christus vicit diabolum, et ejus patefecit versutias pro informatione fidelium. Et sicut Tobias assavit carnes piscis, et inde refectus est; sic Dominus et Salvator credentes in se igne tribulationis, ardoreque Spiritus Sancti exussit ac consolidavit. Postremo, sicut Tobiam secutus est canis, sic Christum ordo prædicatorum, qui in Scripturis signantur nomine canum, juxta illud:9 Lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso.
Footnotes
Chapter 7 of 15