Articulus 7
DECLARATIO CAPITULI SEPTIMI : INGRESSI SUNT AUTEM AD RAGUELEM.
QUALITER Tobias cum Sara contraxit conjugium, hic narratur. Ingressi sunt autem ad Raguelem, et suscepit eos cum gaudio. Nam fuit vir bonus, exemplo Abrahæ patris sui, hospitalitati intentus. Intuensque Tobiam Raguel, dixit Annæ uxori suæ: Quam similis est juvenis iste consobrino meo Tobiæ seniori! Fuit equidem Tobias junior similis valde patris sui in vultu et moribus. Et quum hæc dixisset, ait: Unde estis, o juvenes, fratres nostri? Consideravit enim ex habitu, quod erant Israelitæ. Dixerunt ei: Ex tribu Nephthali sumus, ex captivitate Ninive: quod verificatur de ambobus, juxta modum loquendi, quo aliquid attribuitur societati, quia convenit uni seu parti ipsius, ut dictum est. Dixitque illis Raguel: Nostis Tobiam fratrem meum? Qui dixerunt: Novimus. Quumque multa bona loqueretur de eo, dixit angelus ad Raguelem: Tobias de quo interrogas, pater istius est. Et misit se Raguel, id est, extendit ad amplectendum, et cum lacrimis osculatus est eum;1 et plorans super collum ejus ex abundanti lætitia et pietatis commotione interna ac viscerosa: quemadmodum Jacob et Joseph cum lacrimis se amplexatos, et super collum alterutrum flevisse leguntur:2 dixit: Benedictio sit tibi, fili mi, id est, benedicaris a Deo, et ab hominibus commenderis, qui et bona tibi imprecentur; quia boni in naturalibus, et optimi in gratuitis viri filius es. Et Anna uxor ejus, et Sara filia ipsorum lacrimatæ sunt ex eisdem causis qua Raguel.
Postquam autem locuti sunt, præcepit Raguel occidi arietem et parari convivium. Quumque hortaretur eos discumbere ad prandium, Tobias dixit ex informatione angeli: Hic ego hodie non manducabo neque bibam, nisi prius petitionem meam confirmes, et promittas mihi dare Saram filiam tuam. Raphael quoque prædixit Tobiæ, quod Raguel acquiesceret in hoc. Sic et in Genesi servus Abrahæ, proposito sibi cibo, dixit matri Rebeccæ et Laban:3 Non comedam donec loquar sermones meos.
Quo audito verbo, Raguel expavit ex timore periculi, sciens quid evenerit illis septem viris, qui ingressi sunt ad eam; et timere cœpit, ne forte et huic similiter contingeret. Et quum nutaret, id est, ambigeret quid esset respondendum ac faciendum in casu isto, et non daret ullum petenti responsum: quia pro utraque parte habuit motiva fortissima, nec vidit quid amplius expediret. Grave etenim sibi fuit tam virtuoso juveni et suo cognato filiam denegare, cui secundum legem fuerat danda; et nihilo minus grave fuit tam juvenem illum quam ejus parentes periculo tanto exponere, quod aliis septem viris filiæ suæ contigerat. Dixit ei angelus : Noli timere eam dare isti, quoniam huic timenti Deum debetur conjux filia tua, tam ex ordinatione divina, quam ex lege Mosaica, et propter amborum virtutes. Nam sicut Tobias suis virtutibus meruit tam virtuosam acquirere contoralem, sic Sara tam virtuosum maritum, juxta illud Ecclesiastici :4 Pars bona, mulier bona; in parte bona timentium Deum dabitur viro pro factis bonis.5 Et Salomon ait : A Domino datur uxor prudens. Propterea alius non potuit habere illam, quia præordinatio Dei non fallitur neque cassatur.
Tunc dixit Raguel : Non dubito quod Deus preces et lacrimas meas admiserit. Et credo quoniam ideo fecit vos venire ad me, ut et ista conjungeretur cognationi, id est viro de tribu sua, secundum legem Moysis, in Numeris :6 sicut supra expositum est. Denique angelus sanctus cum tanta gravitate et pondere loquebatur, et cum occulta vi tanta in exprimendo et imprimendo, quod ex ejus informatione cor Raguelis fuit subito sic immutatum, confortatum et exhilaratum ex fide et spe. Nam et instanter ac lacrimose Deum rogavit pro filia sua, ut ei provideretur de salubri connubio. Et nunc noli dubium gerere, id est, pro certo agnosce, quod tibi eam tradam.
Et apprehendens dexteram filiæ suæ, dexteræ Tobiæ tradidit, concurrente consensu amborum, et prolatione verborum tunc solitorum, dicens : Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob vobiscum sit, per gratiam temporalem et indesinentem, et ipse conjungat vos mente et corpore, conjunctione fructuosa atque fecunda, impleatque benedictionem suam in vobis, præstando vobis incrementa gratiæ et virtutum, deinde salutem æternam. Et accepta charta, fecerunt conscriptionem conjugii, scribendo in charta quæ gerebantur, et dotem puellæ, donumque nuptiale, aut etiam testes. Et post hoc epulati sunt sobrie, benedicentes, id est laudantes, Deum, et gratias ei agentes de conjugio inito; benedicentesque mensam ante comestionem, et postea gratias referentes.
Vocavitque ad se Raguel Annam uxorem suam post refectionem, et præcepit ei ut præpararet alterum cubiculum, a cubiculo in quo Raguel et uxor ejus jacebant; vel forsan etiam, alterum a cubiculo, in quo priores viri Saræ obierant, ex loci illius horrore. Et introduxit illuc Saram filiam suam post cœnam, et lacrimata est, ex rememoratione præteritarum adversitatum, et ne jam quid tale accideret. Dixitque ei : Forti animo esto, filia mea, id est, firmiter spera in Domino. Deus cæli det tibi gaudium, id est prosperitatem optatam cum viro isto, pro tædio quod perpessa es, id est, eo quod toties es afflicta per mortem virorum priorum, et merito patientiæ tuæ in illis.
Footnotes
Chapter 8 of 15