Skip to the text

Articulus 10

EXPOSITIO CAPITULI DECIMI: QUUM VERO MORAS FACERET TOBIAS.

DOLOR parentum Tobiæ, et reditus ejus hic enarrantur. Quum vero moras redeundi longiores, quam itineratio requirebat, faceret Tobias, causa nuptiarum, propter quas a Raguele detinebatur, sollicitus erat pater ejus, id est inquietus corde præ cura, et anxius, dicens: Putas quare moratur filius meus, etc., et nemo reddet illi pecuniam? Ex nimio enim filii sui amore imaginabatur varias causas dilationis reditus sui, quemadmodum anxiatis moris est; et dicere poterat illud Job: Cogitationes meæ variæ succedunt sibi, et mens in diversa rapitur.1 Cæperunt autem contristari nimis, ipse Tobias senior, et Anna uxor ejus; et cæperunt flere, eo quod die statuto minime reverteretur filius eorum ad eos. Nam antequam recessit ab eis, computaverunt dies infra quos posset reverti, et apud ipsos reversus consistere: infra quos non fuit reversus.

Flebat ergo mater ejus irremediabilibus lacrimis: sicut et Jacob deflevit filium suum Joseph, nullam consolationem admittens;2 atque dicebat: Hei mihi, fili mi, ut quid te misimus peregrinari, lumen, id est delectabile et jucundum objectum, oculorum nostrorum: prout hoc supra fuit expositum;3 baculum senectutis nostræ: quod ibi quoque est explanatum; solatium, id est causa et materia consolationis et gaudii, vitæ nostræ? Delectabile namque est, præsentem habere dilectum et adjutorem, et præsertim filium sapientem, obedientem et virtuosum, juxta illud

Proverbiorum: Filius sapiens lætificat patrem.4 Et rursus: Fili, si sapiens fuerit animus tuus, gaudebit tecum cor meum, et exsultabunt renes mei quum locuta fuerint rectum labia tua.5 Itemque:6 Exsultat gaudio pater justi; qui sapientem genuit, lætabitur in eo. Spem posteritatis nostræ: quoniam unica proles fuit eorum, qui amplius generare nequibant, ideo eo carere fuit gravissimum. Nam et parentes quodammodo manent in posteris suis. Hinc in Ecclesiastico scriptum est: Mortuus est pater ejus, videlicet boni sapientisque filii, et quasi non est mortuus; similem enim reliquit post se. In vita sua vidit et lætatus est in illo, et in obitu suo non est contristatus.7 Reliquit enim defensorem domus suæ. Omnia, jam prætacta, simul in te uno habentes, non te debuimus dimittere ire a nobis; sed potius nuntium quemdam misisse, ne majus et carius bonum exponeremus periculo propter minus et vilius bonum. Quod aliquo modo sic erat, nisi providentia Dei aliter ordinasset et inspirasset, propter majus bonum ex illa itineratione consecutum, tam Tobiæ juniori, ejusque contorali, quam amborum parentibus: quod femina ista nondum cognovit, sed postea cognito eo gratias egit.

Cui dicebat Tobias: Tace, et noli turbari. Sanus est filius noster, ut spero. Satis fidelis est vir cum quo misimus eum. Fuit itaque Tobias multo constantior atque prudentior conjuge sua: ideo, tanquam caput ipsius, eam informavit et consolabatur, et ex divina inspiratione sic loquebatur.8 Deus etenim eum consolabatur secrete intrinsecus. Illa autem nullo modo consolari poterat, sed quotidie exsiliens, circumspiciebat et circumibat vias omnes, per quas spes remeandi videbatur, ut procul videret eum, si fieri posset, venientem.

At vero Raguel dicebat ad generum suum, hoc est maritum filiæ suæ, juniorem Tobiam: Mane hic, et ego mittam nuntium salutis tuæ ad patrem tuum, id est virum qui parentibus tuis denuntiet te sanum ac prosperum esse. Cui Tobias ait: Ego novi, quia pater meus et mater mea modo dies computant absentiæ meæ, et cruciatur spiritus, id est anima, eorum in ipsis, videlicet animæ amborum. Quumque verbis multis rogaret Raguel Tobiam, ut diutius secum maneret: quia dilexit eum ut proprium filium, non solum quoniam gener suus fuit, sed quia tam bonus, et propter virtutes patris sui, et quia cognatus; et ille eum nulla ratione vellet audire, id est nulli persuasioni Raguelis acquiescere, sciens quod parentes sui non contentarentur, nisi eo reverso. Et forsan, quia audierat ab angelo, qualiter fel piscis haberet vim illuminandi oculos per maculam seu albuginem excæcatos, sperabat hoc in patre suo fiendum, sicut jam fuit expertus in conjuge sua de incensione cordis et jecoris piscis. Tradidit ei Saram, et dimidiam partem omnis, id est totius, substantiæ suæ in rebus mobilibus, in pueris, in puellis, id est servis et ancillis, forsan empticiis, in pecudibus, id est ovibus, et camelis, et in vaccis, et pecunia multa. Et salvum dimisit eum a se, dicens: Angelus Domini sanctus sit in itinere vestro, vos dirigendo ac protegendo: sicut et Tobias oravit quando filium a se dimisit, ut patuit;9 perducatque vos incolumes, et inveniatis omnia recta circa parentes vestros, et videant oculi mei filios vestros priusquam moriar.

Et apprehendentes parentes filiam suam, osculati sunt eam: ut moris est in tali recessu. Et dimiserunt ire, monentes eam honorare soceros, id est parentes sui mariti, tanquam proprios parentes, quum maritus et conjux sint una caro; diligere maritum, et ex filiali dilectione eum timere, juxta illud Apostoli: Uxor autem timeat virum. Princeps quoque Apostolorum in prima sua hortatur Canonica: Mulieres subditæ sint viris suis, sicut Sara obediebat Abrahæ, dominum eum vocans.1011 Regere familiam, quantum ad agenda in quotidiano obsequio, præsertim in domo: quæ tanquam minora, potius spectant ad conjugis dispositionem, quæ et potius residet domi. Mariti vero est, exteriora et majora disponere. Gubernare domum, id est sobolem, in directione ad matrem pertinente, ac utensilia domus; et se ipsam irreprehensibilem exhibere, vitando ad minus peccata mortalia et scandala; quatenus quæ alios habet regere, increpare, disponere, se in cunctis exhibeat exemplarem, ne ei dicatur, Cura te ipsam.12

Ex his instruuntur parentes, qualiter debeant informare filias suas dum traduntur ad nuptias. Ipsæ quoque conjuges hic docentur, quid ad earum spectet officium, et quam virtuose debeant conversari, præsertim vitando omnia impudicitiæ signa et opera atque femineas inquietudines, loquacitates et levitates, ut sexum vincant virtutibus, conditionemque moribus.

Footnotes

  1. Job xx, 2. ↩

  2. Gen. xxxvii, 34, 35. ↩

  3. Tob. v, 23-25. ↩

  4. Prov. x, 1. ↩

  5. Prov. xxiii, 15, 16. ↩

  6. Ibid. 24. ↩

  7. Eccli. xxx, 4-6. ↩

  8. Ephes. v, 23. ↩

  9. Tob. v, 21. ↩

  10. Ephes. v, 33. ↩

  11. I Petr. III, 1, 6: Gen. XVIII, 12. ↩

  12. Luc. IV, 23. ↩

Chapter 11 of 15