Articulus 11
DECLARATIO CAPITULI UNDECIMI : QUUMQUE REVERTERENTUR, PERVENERUNT AD CHARAN.
QUUMQUE reverterentur Raphael et Tobias, ejusque uxor cum familia et jumentis, pervenerunt ad Charan, id est oppidum sic vocatum, quæ est in medio itinere contra Niniven, id est ex opposito Ninive civitatis, undecima die a recessu de domo Raguelis. Hanc Charan dicunt aliqui esse, de qua scriptum est in Actibus :1 Tunc exiit Abraham de terra Chaldæorum, et habitavit in Charan ; quæ in Genesi vocatur Haran. Dixitque angelus :2 Tobia frater, scis quemadmodum reliquisti patrem tuum, videlicet cæcum, desolatum et inopem. Si placet itaque tibi, præcedamus. Ecce quam humiliter loquitur angelus. Et lento gradu insequantur iter nostrum familiæ simul cum conjuge tua, et cum animalibus. Quumque hoc placuisset Tobiæ, dixit Raphael ad Tobiam : Tolle tecum de felle piscis, quod alicubi fuit repositum, erit enim necessarium. Tulit itaque Tobias ex felle illo, et abierunt.
Anna autem sedebat secus viam quotidie in supercilio montis, unde respicere poterat de longinquo. Et dum ex eodem loco specularetur adventum ejus, vidit a longe, et illico cognovit venientem filium suum. Nuntiavitque viro suo.
Dixitque Raphael ad Tobiam : At ubi introieris domum tuam, id est domum tuæ habitationis, statim adora Dominum Deum tuum. Et gratias agens ei. Unde elicitur, quod de longe redeuntes, et a suis negotiationibus revertentes, mox ut domum suam intraverint, debeant in primis Deum adorare, et gratias ei referre pro beneficiis sibi in via ab eo exhibitis. Accede ad patrem tuum, et osculare eum, pro consolatione ipsius ex caritate sincera : juxta quod Paulus apostolus frequenter in suis scribit epistolis, Salutate invicem in osculo sancto.3 Statimque lini, id est inunge, super oculos ejus ex felle isto.456 Scias enim quoniam mox aperientur oculi ejus ad videndum ut ante : puta post mediam horam, ut paulo post tangitur. Et videbit pater tuus lumen cœli. Natura namque operatur successive. Et poterat angelus divina virtute absque naturali medicamine cæcum illuminare ; sed ad gloriam Creatoris voluit creaturæ vires ostendere, et ne præsumamus Deum tentare, quærendo supernaturale auxilium, dum habemus per naturam subsidium. Et in adspectu tuo gaudebit.
Tunc præcucurrit canis, qui simul fuerat in via, et quasi nuntius adveniens, blandimento suæ caudæ gaudebat. Et consurgens cæcus pater, cæpit, offendens, id est impingens pedibus, currere, ex amore filii redeuntis, et ex gaudio de reditu ejus ; et data manu sua puero dirigenti viam ipsius, occurrit obviam filio suo, et osculatus est eum cum uxore sua, id est tam ipse quam uxor sua Anna mater Tobiæ. Quumque adorassent Deum Tobias et ejus parentes, et gratias egissent de reditu. Quo constat, quod domestici suscipientes redeuntem, debeant simul cum illo Dominum adorare, et gratias agere. Consederunt, ad conferendum de peractis in via et expeditione negotii.
Tunc sumens Tobias de felle piscis, linivit oculos patris sui. Et sustinuit, id est exspectavit, quasi dimidiam fere horam effectum inunctionis illius; et cæpit albugo, id est subtilis tenuisque materia fæculenta instar pelliculæ, ut est in alis vespertilionis, quasi membrana, id est pellicula ovi, ex oculis ejus egredi. Quam apprehendens Tobias junior, traxit ab oculis ejus, videlicet patris sui, statimque visum recepit. Nam lumen visuale manserat in pupilla. Porro, cæcum a nativitate, in cujus oculis non est lumen hujusmodi, videntem efficere, excedit virtutem totius naturæ creatæ: quod Christus et multi Sancti post eum Ecclesiæ filii peregerunt, nullusque antea legitur peregisse. Propter quod cæcus a nativitate a Christo illuminatus, dixit incredulis: sæculo non est auditum, quia aperuit quis oculos cæci nati.7
Et glorificabant, id est, gloriosum, omnipotentem, pium esse fatebantur, Deum, ipse Tobias et uxor ejus, et omnes qui sciebant eum, id est fideles qui noverant eum, vel etiam quidam gentilium. Dixitque Tobias: Benedico te, Domine, Deus Israel, quoniam tu castigasti me. Nam humilis Tobias reputavit sibi plagam cæcitatis pro suis evenisse peccatis: quæ tamen ob alias causas evenerat. Nihilo minus etiam ad purgationem venialium culparum Tobiæ potuit contigisse, et sic fuit non solum exercitatio atque probatio justi, sed et castigatio aliqualiter rei. Et tu salvasti, id est curasti, me de hujusmodi plaga: juxta illud Job, Percutit, et manus ejus sanabunt.8 Sicque in Tobia impletum est quod ad Hebræos fertur: Omnis disciplina in præsenti videtur non esse gaudii, sed mœroris; postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddet justitiæ.9 Et vidit Tobias filium suum.
Ingressa est etiam domum Tobiæ senioris post septem dies Sara uxor filii ejus, et omnis familia et pecora sana, et cameli, et pecunia multa uxoris: sed et illa pecunia, quam receperat a Gabelo. Dicuntque aliqui, ideo Raphaelem suggessisse Tobiæ ut præcederent, quatenus Tobias senior curaretur antequam uxor filii ejus intraret, ne inveniretur ab ea et a venientibus secum, in pristina paupertate, cæcitate et indispositione. Vel ideo præcessum suggessit, ut justo desolato celerius impenderetur solatium, et etiam afflictissimæ matri Tobiæ. Et narravit parentibus suis omnia beneficia Dei, quæ fecisset circa eum per hominem, id est angelum in specie hominis apparentem, qui eum duxerat. Veneruntque Achior et Nabath consobrini Tobiæ, et etiam alii quidam contribules et vicini ipsius, ad ipsum Tobiam, congratulantes ei de omnibus bonis quæ circa illum ostenderat Deus, id est beneficiis sibi desuper exhibitis in se ipso et in filio suo. Et per septem dies epulantes omnes cum sobrietate, et cum gaudio magno in Domino, gavisi sunt. Et forsan introierunt ad Tobiam, antequam uxor filii ejus advenit, quamvis hoc postea recitetur. Mox enim ut perceperunt eum illuminatum, venerunt. Epulationem autem potuerunt differre usque ad ingressum uxoris filii ejus.
D Postremo, per linitionem fellis piscis, designatur amaritudo veræ contritionis et compunctionis internæ, qua cordis oculi illustrantur, et maculæ vitiorum delentur.10 Patet quoque ex dictis, qualiter Dominus pauperem facit et ditat, et post dejectionem repente honestat. Idcirco in omni adversitate in ipso tanquam in providissimo atque piissimo patre confidendum est, constanti, fideli, et insuperabili mente, quia certissimum est, eum universa et singula considerare plenissime.
Footnotes
Chapter 12 of 15