Skip to the text

Articulus 12

ELUCIDATIO CAPITULI DUODECIMI : TUNC VOCAVIT AD SE TOBIAS FILIUM SUUM SEORSUM.

MANIFESTATIO mysteriorum Dei circa Tobiam, hic aperitur. Tunc vocavit ad se Tobias filium suum seorsum, dixitque ei: Quid possumus dare viro isti sancto qui venit tecum? Fuit quippe Tobias sollicitus de mercede statim reddenda operario, prout docuit supra. Respondens Tobias, dixit patri suo: Pater, quam mercedem dabimus ei? aut quid dignum poterit esse beneficiis ejus? quasi dicat: Non possumus ei condignum rependere præmium. Ad quod probandum, commemorat atque enumerat beneficia eis collata per ipsum, quæ omnem pecuniarum excedebant valorem, ut patet in textu:1 præsertim quia dæmonem a Sara compescuit, et ipsum juniorem Tobiam a piscis devoratione eripuit, patrique ejus visum recuperavit. Quod quia medicinaliter gestum fuit, non per modum miraculi, quemadmodum Eliseus curavit Naaman Syrum a lepra, non erat simoniacum pro tali cura temporale quid exhibere. Sed peto te, pater mi, ut roges eum, si forte dignabitur, hoc est, quatenus dignetur, medietatem de omnibus quæ allata sunt, sibi assumere.2 Alia namque medietas videbatur bene necessaria ipsis. Et vocantes eum, pater scilicet et filius, tulerunt eum in partem, et rogare cæperunt, ut dignaretur dimidiam partem omnium quæ attulerant, acceptam habere. Tunc dixit Raphael eis occulte: Benedicite Deum cœli: qui quamvis sit omnium rex, creator et Deus, specialiter tamen cognominatur Deus cœli, hoc est omnium cœlestium orbium et civium supernorum, seu cœli empyrei, quod est thronus gloriæ ejus:3 in quo ipse omnipotens, incircumscriptibilis Deus, specialiter esse et habitare asseritur, quia in eo evidentius se ostendit, atque præclarius operatur. Hinc in Esdra dicitur: Nos sumus servi Dei cœli. Et iterum Esdras in sua ait oratione: Quæso, Domine, Deus cœli, fortis.4 Et coram omnibus viventibus vobis præsentibus, seu coram quibusdam de omnibus, et per historicam horum descriptionem coram cunctis fidelibus per fidem gratiamve viventibus; confitemini ei confessione laudis et gratiarum actionis, quoniam fecit vobiscum misericordiam suam, id est, pietatis suæ gratiosos effectus, et beneficia multa ac magna vobis impendit. Etenim sacramentum regis abscondere bonum est. Hoc quidam de regibus hujus mundi exponunt, quod expediat celare eorum secreta, quia et ipsi ægre acciperent, si proderentur, et pericula eis ex hoc imminerent. Potest quoque exponi de Rege omnipotente cœlesti, cujus sacramenta, hoc est sacra secreta, fideique mysteria, sunt indignis, carnalibus, perfidis, incapacibusque celanda, quemadmodum apud Matthæum ait Salvator: Nolite sanctum dare canibus, neque margaritas vestras mittatis ante porcos.5 Hinc Paulus fatetur se audisse arcana verba, quæ non licet hominibus loqui.6 Et denuo: Non potui (inquit) vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus.7 Itemque: Animalis homo non percipit ea quæ sunt spiritus Dei; stultitia est enim illi. Unde in Proverbiis inducitur: Gloria Dei, celare verbum. Opera autem Dei naturalia et supernaturalia revelare aliis, et confiteri cum laude et fidei protestatione, honorificum est, hoc est cedens ad honorem et gloriam Dei, dummodo fiat loco et tempore opportuno, et coram capacibus atque docibilibus. Propter quod ait Psalmista: Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo;89101112 narrabo omnia mirabilia tua.

Bona est oratio cum jejunio. Quam verum sit hoc, innotescit ex eo quod Dominus in Evangelio de pessimo quodam dæmonum genere loquitur: Hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione et jejunio. Jejunium enim mentem ad devotionem et contemplationem disponit. Ideo ad orandum efficaciter maxime juvat, quia ut asserit Damascenus, Oratio est ascensus mentis in Deum. Hinc sancti Patres tradiderunt duas esse alas orationis, per quas levatur et volat in cœlum, quæ sunt jejunium et eleemosyna. Unde mox subditur: et eleemosyna bona est magis quam thesauros auri recondere, quum eleemosyna sit actus virtutis, et misericordiæ opus, delens peccata, augmentique gratiæ et gloriæ promeritoria. Ideo additur: Quoniam eleemosyna a morte culpæ ac gehennæ liberat, per modum meritoriæ causæ, Deus autem per modum causæ effectivæ; et ipsa est quæ purgat peccata: sicut expositum est plenius supra. Propterea in Proverbiis fertur: Per misericordiam et fidem purgantur peccata. Alibi quoque: Abscondite eleemosynam in sinu pauperis, et ipsa orabit pro vobis ad Dominum. Quia sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna peccatum. Et facit invenire vitam æternam. Matth. v, 7. Beati enim misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Qui autem faciunt peccatum in proximum, aut in se ipsos, et iniquitatem in Deum, hostes sunt animæ suæ, quia adversantur suæ saluti. Et quod maxime sibi ipsis nocivum est, hoc optant et inferunt sibi, læduntque et occidunt spiritualiter animas suas. Ideo fertur in Psalmo: Qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam. Atque in Proverbiis habetur: Usquequo stulti quæ sibi nociva sunt, cupient?

Ps. x, 6. Prov. 1, 22. Manifestabo ergo vobis veritatem, et non abscondam a vobis occultum sermonem, id est verba aliis prorsus ignota, seu res secretas significatas per verba. Sæpe etenim in Scripturis accipitur verbum seu sermo pro re significata. Quando orabas cum lacrimis, et sepeliebas mortuos, et derelinquebas prandium tuum: ita quod tua oratio fuit prætactis duabus alis pennata ac decorata, imo et ex intima compunctione et sancta affectione procedens, cujus signum erant lacrimæ ei adjunctæ; et abscondebas per diem in domo tua, et nocte sepeliebas eos; ego obtuli orationem tuam Domino: non quasi eam ignoranti, sed ad impetrandum divinæ pietatis effectum, et supplendo tuum imperfectum, atque ad cognoscendum ex revelatione divina quid tecum esset agendum. Et quia acceptus eras Deo ex prædestinatione æterna et conversatione virtuosa, necesse fuit, id est expediens pro incremento meritorum tucrum ac præmiorum, et ad ædificationem multorum, et ad manifestationem potentiæ atque clementiæ Dei, et ad ejus gloriam et honorem, prout impræsentiarum jam cernitur: fuit item necesse ex suppositione, et per relationem ad finem; ut tentatio, hoc est adversitas, probaret te, id est, examinaret et probum ac fidelem ostenderet, tuaque virtuositas aliis sic pateret, ut ædificentur in te, et quia Scriptura testatur, quod multæ sunt tribulationes justorum.

Tob. 1, 20; 11, 3, 9; m, 1. B C D

Et nunc misit me Dominus ut curarem te, et Saram uxorem filii tui a dæmonio liberarem. Ego enim sum Raphael angelus. Nam Raphael interpretatur, medicina Dei: ideo recte sic vocor, quia ad medendum tibi ac Saræ sum missus. Siquidem angeli ex suis officiis, actibus et proprietatibus nomina sortiuntur. Unus ex septem, qui adstamus ante Deum, id est, Deo jugiter sumus præsentes per beatificam fruitionem, et ad ejus obsequium semper parati. Sicque, Adstare hic sumitur, non prout distinguitur contra Adsistere, secundum quod superiores spiritus angelici, qui ad exteriora ministeria non mittuntur, dicuntur adsistere, juxta illud Danielis, Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia adsistebant ei. Porro quod ait, Unus ex septem, non designat

Tob. 1, 20; 11, 3, 9; m, 1.

Ps. xxxiii, 20.

Dan. vii, 10.

Matth. xvi, 20; Marc. ix, 28.

Prov. xv, 27. Eccl. xxix, 15; m, 33.

Matth. v, 7.

Ps. x, 6.

Prov. 1, 22. numerum determinatum, sed indeterminatum, seu universitatem nobis prorsus innumerabilem, quæ in Scripturis septenario frequenter insinuatur, sicut quum in Apocalypsi inducitur: Gratia et pax vobis ab eo qui est, et a septem spiritibus qui in conspectu throni ejus sunt.13 De multitudine autem inæstimabili angelorum sanctorum, scriptum est in Job:14 Numquid est numerus militum ejus? et super quem non surgit et splendet lumen ipsius? Atque in Apocalypsi: Erat numerus angelorum millia millium.15

Dumque hæc audissent Tobias et filius ejus, turbati sunt, præ vehementi admiratione et stupore rei tam novæ ac arduæ, et trementes, ceciderunt super terram in faciem suam: quia ex vehementia admirationis et timoris, secuta fuit et orta in corpore alteratio maxima harmoniæ et complexionis, et concursus sanguinis ad cor; sicque membra fuerunt infrigidata ac tremuerunt, et corpus debilitatum mox corruit. Vel etiam, ad reverentiam Dei ac angeli ejus, se prostraverunt. Sic et Daniel ait: Vidi visionem grandem, et non remansit in me fortitudo, sed et species mea immutata est in me, et emarcui, et jacebam consternatus super faciem meam.16

Dixitque eis angelus: Pax vobis. Nolite timere inordinato timore, quia totum pro bono vestro est gestum. Proprium vero est angelis sanctis, consolari et confortare eos, quibus gratiose apparent, qui ex humana fragilitate de angelorum apparitione timere, debilitarique solent. Etenim quum essem vobiscum, in forma humana vobis apparens, ita quod me hominem esse putastis, per voluntatem Dei eram, id est, secundum beneplacitum ac dispositionem divinæ voluntatis vobiscum versabar; ipsum benedicite, et cantate illi. Videbar quidem vobiscum manducare ac bibere. Et utique non ludificatorie, sed vere ac realiter cibum et potum tetigit, sumpsit, trajecit in corpus assumptum, et prout voluit, consumpsit, non eo modo quo homines, nec convertit eos in corpus assumptum per carnificationem mediante nutritiva virtute. Non enim unitus fuit corpori assumpto ut forma substantialis, sed tanquam motor. Sed ego cibo invisibili, et potu qui ab hominibus videri non potest, utor, sicut et ego in propria natura ac specie simplex, incorporeus, invisibilisque consisto. Præterea, cibus et potus omnium Beatorum, est gloriosa visio Dei, et beatifica fruitio ejus, ac delectatio plene contentativa ac satians: quibus ita replentur, ut indesinenter cupiant eas, ut intelligatur exclusum omne fastidium, et taliter cupiant ipsas, ut æternaliter et secure habeant eas præsentes. Propter quod beatissimus Petrus disseruit: In quem desiderant angeli prospicere.1718 Objectalis demum cibus Beatorum, est Deitas ipsa, seu Trinitas adoranda. Potus vero, est fons infinitæ sapientiæ ac opulentiæ ejus, juxta illud Psalmi: Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ, et torrente voluptatis tuæ potabis eos.19 Unde in Isaia Dominus loquitur:20 Ecce ego declino in eos ut flumen pacis.

Tempus est ergo ut revertar ad eum qui me misit, quia jam expedita est hæc mea legatio: non quod ad vos veniens, aut vobiscum exsistens, ab infinito et incircumscriptibili Deo distem sive abierim; sed quia recessi a loco, id est cœlo empyreo, in quo ipse specialiter esse et habitare asseritur: sicque illuc redeundo, ac vobis disparendo, ad ipsum Deum me redire assero. Quemadmodum de Christo quoque cantamus: Egressus ejus a Patre, regressus ejus ad Patrem. Vos autem benedicite Dominum, et enarrate omnia mirabilia ejus, hoc est quædam de omnibus, seu omnia vobis exhibita et cognita.

Et quum hæc dixisset, ab adspectu eorum ablatus est, id est, eorum visui se subtraxit, et repente disparuit; corpusque assumptum tam potestative ac subito deposuit ac reliquit, quam potestative ac celeriter assumpserat illud: quia materia inferiorum in multis, præsertim quoad motum, obedit angelis sanctis; et ultra21 eum videre non potuerunt. Tunc prostrati per horas tres in faciem, benedixerunt Deum, devotissime regratiando, laudando, orando sine distractione notabili. Et surgentes, narraverunt omnia mirabilia ejus : sicut expositum est.

Footnotes

  1. Tob. iv, 15. ↩

  2. IV Reg. v, 10-14. ↩

  3. Tob. vii, 3; vi, 2-4; xi, 13-15. ↩

  4. II Esdr. i, 5. ↩

  5. Matth. vii, 6. ↩

  6. II Cor. xii, 4. ↩

  7. I Cor. iii, 1. ↩

  8. IV Reg. viii, 3; vi, 2-4; xi, 13-15. ↩

  9. Ps. ix, 2. ↩

  10. Prov. xxv, 2. ↩

  11. Prov. ii, 14. ↩

  12. I Esdr. v, 11. ↩

  13. Apoc. 1, 4. ↩

  14. Job xxv, 3. ↩

  15. Apoc. v, 11. ↩

  16. Dan. x, 8, 9. ↩

  17. 1 Petr. 1, 12. ↩

  18. 1 Petr. i, 12. ↩

  19. Ps. xxxv, 9. ↩

  20. Is. lxvi, 12. ↩

  21. Apoc. i, 4. ↩

Chapter 13 of 15