Articulus 3
EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI SECUNDI : ET LEVAVI OCULOS MEOS, ET VIDI.
RURSUS Dominus præostendit Prophetæ reædificationem urbium Juda. Et levavi oculos meos mentales per advertentiam diligentem, et vidi, visione imaginaria simul et intellectuali; et ecce vir, id est, angelus in specie viri mihi apparuit. Dicuntque aliqui, quod fuit angelus qui in præcedenti capitulo fertur stetisse inter myrteta, videlicet Michael, præsertim quum angelus iste totius terræ ac populi curam gerere videatur, quasi præsidens Synagogæ.1 Et in manu ejus funiculus mensorum, id est talis qualem mensuratores locorum ac ædificiorum solent habere. Et dixi, cupiens informari de ignotis: Quo tu vadis? Et dixit ad me: Ut metiar Jerusalem, et videam quanta sit latitudo ejus, et quanta longitudo ejus. Per hanc mensurationem Jerusalem metropolis in Judæa et aliorum locorum ejus, significabatur recuperatio civitatum istarum, atque reductio populi ad pristinum statum, etsi non per omnia parem. Metiebatur quoque angelus loca hæc, non quod eorum quantitatem ignoravit; sed ad instructionem Prophetæ humano more se habuit, quo solent mensurari ædificia secundum longum et latum, et loca eorum antequam construantur.2 Simile huic in Ezechiele legitur.
Et ecce angelus qui loquebatur in me, per quem mihi familiarius dicebantur futura, meque immediate instruxit, egrediebatur, ut extra me aliquid operaretur. Angeli enim sunt in loco definitive: nam ubi operantur, ibi sunt. Denique aliqui asserunt, quod egrediebatur, ut ab angelo superioris ordinis aliquam novam de futuris revelationem acciperet. Quibus obviare videtur, quod secundum doctores, localis distantia mutuam angelorum locutionem et illuminationem non impedit, quia ut ait Augustinus, Quod in corporalibus facit situs, hoc in spiritualibus efficit ordo. Et alius angelus egrediebatur, forte de cœlo descendens, vel aliunde de aliquo exiens, in occursum ejus. Et dixit ad eum: Curre, loquere ad puerum istum Zachariam. Septuaginta transtulerunt, Loquere adolescentulo illi: quia ut ait Hieronymus, comparatione angelicæ dignitatis, omnis humana conditio et natura quasi pueritia est. Vel puerum dicit propter puritatem ejus et innocentiam. Ex quo constat, quod angeli superiores mittunt et illuminant inferiores, quemadmodum S. Dionysius scribit.
Dicens: Absque muro habitabitur Jerusalem præ multitudine hominum et jumentorum in medio ejus exsistentium. Istud, ut refert Hieronymus, præstolantur Judæi corporaliter in adventu sui Messiæ implendum. Quibus objici potest illud Isaiæ, quod etiam ipsi corporaliter putant in Messiæ adventu futurum, Occupabit salus muros tuos, et alia multa quæ Isaias atque Ezechiel de muris civitatis conscribunt:3 non quod ista corporaliter sint intelligenda, sed quod litterales atque carnales Judæi figmenta sua salvare non queunt. Est igitur sensus, quod Jerusalem habitanda esset in magna securitate et abundantia, quasi muris non indigeret. Et ita est locutio figurativa ac hyperbolica, ad insinuandum inopinatam prosperitatem ac multiplicationem Jerusalem in ædificiis, hominibus ac jumentis. Et ego ero ei, ait Dominus, murus ignis in circuitu, id est fidelis protector ex omni parte, quamdiu mihi obedient; et in gloria ero in medio ejus, id est, glorificabor per latriæ cultum ab inhabitantibus eam, eroque eis in gloriam, corda ipsorum lætificando, et ipsos magnifice exaltando.
Consequenter dirigitur sermo Domini ad Judæos qui sponte in Chaldæa remanserant post reditum aliorum de Babylone sub Cyro. O, o, o, fugite de terra aquilonis, scilicet a Chaldæa, dicit Dominus: quoniam in quatuor ventos cœli dispersi vos, id est per quatuor plagas terræ, ex quibus principales venti erumpunt: qui dicuntur venti cœli, quia in aere flant. Deus enim per Assyrios et Chaldæos dispersit populum Judæorum per diversas mundi provincias. Et ex quatuor ventis colligam vos, id est, de prædictis locis vos congregabo atque in terram Juda reducam: juxta illud Ezechielis, Tollam quippe vos de gentibus, et congregabo vos de nationibus, et adducam vos in terram vestram.4 O Sion, id est, plebs Judæorum, fuge, quæ habitas apud filiam Babylonis, id est, ad propriam terram revertere, quæ in regione Babyloniæ demoraris. Dicitur autem gens illa, quamvis fuerint infideles, filia Dei, propter paternum amorem quo Deus amat humanam naturam, et item ratione creationis. Unde et in Isaia Dominus ait:5 Descende, sede in pulvere, filia Babylon.6
Quia hæc dicit Dominus exercituum: Post gloriam misit me ad gentes quæ spoliaverunt vos. Ecce hic ait Dominus exercituum, se missum a Domino, scilicet Filius a Patre. Nam secundum seriem litteræ, quod dictum est, Post gloriam misit me, non est verbum in persona Zachariæ prolatum, sed Dei perhibentis se mitti post gloriam: quod multipliciter explanatur. Hieronymus enim exponit, Post gloriam majestatis divinæ: non quod Filius illam amiserit, sed quod forma servi accepta, in humilitate apparuit. Sed tunc videretur ad tempus incarnationis hæc missio referenda. Quod aliqui concedentes, per gloriam hoc loco intelligunt excellentiam monarchiæ a Romanis adeptæ, præsertim a Cæsare Augusto, sub quo descriptus est orbis, et tunc natus est Christus.7 Sed verba sequentia non satis consonare videntur.8 Quidam vero per gloriam istam intelligunt dominationem Chaldæorum, post quam a rege Babylonis adeptam, missus est spirituali missione Filius a Patre ad gentes quæ spoliaverunt Judæos, videlicet ad Chaldæos, quos Persæ ac Medi virtute Filii Dei destruxerunt. Juxta quem modum de Filio Dei scriptum est in Sapientia: Dum medium silentium tenerent omnia, omnipotens sermo tuus, Domine, de cœlo exsiliens, a regalibus sedibus venit.9 Et loquitur ibi ad litteram de punitione Ægyptiorum. Porro quod Filio conveniat spiritualiter mitti, non solum per incarnationem et naturam assumptam, primo Sententiarum satis edocetur.
Qui enim tetigerit, id est vexaverit, vos Judæos, qui estis populus meus, tanget pupillam oculi ejus, id est, se ipsum lædet:10 hoc est, tam diligenter vos custodiam, et injurias vobis illatas ulciscar, quod persequens vos sibi ipsi nocebit, ut is qui oculi sui pupillam molestat. Quia ecce ego levo manum meam super eos, id est, potestate mea adversarios vestros de- jiciam, et erunt prædæ his qui serviebant A sibi. Hoc fuit impletum, quando Chaldæi victi fuerunt a Persis, et Persæ a Græcis, quia et aliqui reges Persarum adversabantur Judæis. Et cognoscetis per experientiam ultionis divinæ contra æmulos vestros, et per auxilium liberationis vestræ, quia Dominus exercituum misit me, modo jam declarato.
Itaque pro tantis beneficiis invitatur populus Dei ad spiritualem lætitiam et gratiarum actionem : Lauda Deum, et lætare in eo, filia Sion, id est, plebs Synagogæ, quia ecce ego Dominus Deus tuus venio per misericordiæ meæ effectum, et habitabo in medio tui, per gratiæ infusionem et beneficiorum largitionem, ait Dominus. Unde per Moysen loquitur :11 Ego sum qui habito in medio filiorum Israel.
Et applicabuntur gentes multæ ad Dominum in die illa : id est, tempore illo multi convertentur ad Dominum, adhærentes ei fideliter. Nam et Judæi post reditum a Chaldæa, multos gentilium fecerunt proselytos. Et erunt mihi in populum, id est de numero electorum meorum, et scies quia Dominus exercituum misit me ad te, o popule meus, quia ex effectibus istis pensabitis adsistentiam præsentiæ meæ. Et possidebit Dominus Judam, id est populum Judæorum, partem suam, id est plebem præ ceteris gentibus divino cultui deputatam, atque ab aliis separatam et præelectam : propter quod in Deuteronomio habetur, Pars autem Domini populus ejus ; et in libro Esther, Ne despicias partem tuam ;12 in terra sanctificata, videlicet in terra promissionis, quæ terra sancta vocatur, quia ad Dei obsequium ab antiquo deputata, et propter sanctos qui in ea fuerunt. Et eliget adhuc Jerusalem : sicut expositum est paulo ante.
Sileat omnis caro a facie Domini, id est, divinam justitiam metuat omnis homo, nec impie aliquid proferat contra Deum ; quia consurrexit de habitaculo sancto suo, id est, hostes populi sui dejicere est paratus : ita quod quasi de cœlo consurgere videtur, quando in terra aliquid novi terribiliter operatur. Unde oramus in Psalmo : Exsurge, Domine, adjuva nos.13 De quo in Deuteronomio scribitur : Habitaculum ejus sursum, et subter brachia sempiterna.14
Hanc litteralem expositionem inserui, sequendo S. Hieronymum, qui etiam hic alibique frequenter hujusmodi expositiones inducit, potius Judæorum dicta recitando, quam aliquid de proprio asserendo.
B PRÆTEREA quibusdam expositio ista non placet, sed totum capitulum istud ab illo loco, Ecce angelus qui loquebatur in me, egrediebatur, etc., exponunt ad litteram de Christo et Ecclesia pro tempore gratiæ.15
Itaque quod dicitur, Absque muro habitabitur Jerusalem, exponunt sic : id est, Ecclesia in divina protectione confidet, non in muris et fortalitiis. Sed huic sensui non concordat quod subditur, præ multitudine hominum et jumentorum : ex quo insinuatur, quod multitudo hominum et jumentorum sit causa habitandi sine muris. Per homines autem intelligunt sapientes ac litteratos ; per jumenta, idiotas et simplices. Dicunt insuper, quod Jerusalem per Esdram et Nehemiam reædificata, semper fuit in timore inimicorum et subjectione extraneorum, usque ad ejus destructionem per Romanos. Cui repugnat illud libri primi Machabæorum : Et siluit terra I. Mach. xiv, 4, 6, 8-13. Juda omnibus diebus Simonis ; et dilatavit fines gentis suæ, et obtinuit regionem. Et unusquisque colebat terram suam cum pace ; seniores in plateis sedebant omnes, et de bonis terræ tractabant, et juvenes induebant se gloriam. Civitatibus tribuebat alimonias, quoadusque nominatum est nomen gloriæ ejus usque ad extremum terræ ; fecit pacem super terram, et lætatus est Israel lætitia magna. Et sedit unusquisque sub vite sua, et sub ficulnea sua, nec erat qui eos terreret ; defecit impugnans eos super terram, reges contriti sunt in illis diebus. Præterea in libro Judith legitur : In omni spatio vitæ ejus, non fuit Judith xvi, 30. jumentorum sit causa habitandi sine muris. Per homines autem intelligunt sapientes ac litteratos ; per jumenta, idiotas et simplices. Dicunt insuper, quod Jerusalem per Esdram et Nehemiam reædificata, semper fuit in timore inimicorum et subjectione extraneorum, usque ad ejus destructionem per Romanos. Cui repugnat illud libri primi Machabæorum : Et siluit terra I. Mach. xiv, 4, 6, 8-13. Juda omnibus diebus Simonis ; et dilatavit fines gentis suæ, et obtinuit regionem. Et unusquisque colebat terram suam cum pace ; seniores in plateis sedebant omnes, et de bonis terræ tractabant, et juvenes induebant se gloriam. Civitatibus tribuebat alimonias, quoadusque nominatum est nomen gloriæ ejus usque ad extremum terræ ; fecit pacem super terram, et lætatus est Israel lætitia magna. Et sedit unusquisque sub vite sua, et sub ficulnea sua, nec erat qui eos terreret ; defecit impugnans eos super terram, reges contriti sunt in illis diebus. Præterea in libro Judith legitur : In omni spatio vitæ ejus, non fuit Judith xvi, 30.
I. Mach. xiv, 4, 6, 8-13.
Judith xvi, 30. qui perturbaret Israel, et post mortem ejus annis multis.
Quæ autem sequuntur, ita exponunt : O, o, o, fugite de terra aquilonis. O homines universi, et Christifideles, recedite de potestate diaboli, qui dixit : Sedebo in lateribus aquilonis. Quoniam in quatuor ventos cæli dispersi vos, id est, per varios errores ubique dispergi permisi ante Christi adventum, et ex quatuor ventis colligam vos sub ecclesiastica unitate per fidem et spem. O Sion, fuge, id est, Ecclesia, de potestate diaboli te abstrahe, quæ habitas apud filiam Babylonis, id est cultum idololatriæ, et in vitiorum confusione. Non enim, ut dicunt, per filiam Babylonis potest hoc loco intelligi terra vel civitas Babylonis, quoniam ante hujus prophetiæ impletionem, fuit per Cyrum destructa, Judæi quoque fuerunt remissi. Rursus terra quæ hic dicitur Babylonis, immediate jam dicta est terra aquilonis. Babylonia autem non est ad aquilonem respectu Judææ, sed magis ad orientem. Verum hæc faciliter solverentur. Quamvis enim civitas nomine Babylon fuit destructa, non tamen omnia loca habitabilia Babyloniæ. Judæorum quoque quamplurimi, præcipue indevoti, in Babylonia post Cyri licentiam remanserunt, amore rerum quas ibi possidebant, itemque uxorum quas illic acceperant. Postremo, Hieronymus hic dicit, quod Assyrii et Babylonii habitabant in terra aquilonis, probatque hoc ex Jeremia.
8 9 Hæc dicit Dominus : Post gloriam monarchiæ a Romanis adeptæ, misit me unicum Filium suum Deus per incarnationis mysterium, ad gentes quæ spoliaverunt vos, id est ad infideles Judæos, qui primitivam Ecclesiam graviter afflixerunt, quibus tamen Christus prædicavit. Ecce ego levo manum meam super eos, scilicet Ecclesiæ persecutores, et erunt prædæ his qui serviebant sibi. Hoc dicitur, quia Romani et alii multi Ecclesiam persequentes, tandem ad fidem conversi sunt, et servierunt Ecclesiæ. Et cognoscetis, o Christifideles, quia Dominus exercituum, scilicet Deus Pater, misit me ad te, o Ecclesia, per incarnationem pro tua salute. Lauda et lætare, filia Sion, quia ecce venio, humanam naturam hypostatice assumendo, et habitabo in medio tui, ait Dominus.16 Christus enim homo factus, in terris est visus, et cum hominibus conversatus, juxta illud Joannis :17 Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Et applicabuntur gentes multæ ad Dominum in die illa : id est, tempore gratiæ multi gentilium, imo et Judaicæ gentis, convertentur ad Christum. Quod constat impletum a tempore prædicationis Apostolorum, sicut prædixit Psalmista : Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terræ.18
DENIQUE ex præhabitis faciliter elucescit spiritualis hujus capituli intellectus :19 quem breviter tangam, ne nimia prolixitas fastidium pariat. Itaque per virum habentem in manu funiculum mensorum, intelligitur Christus omnium judex, in cujus potestate est æquitas atque scientia discernendi, mensurandi et judicandi virtutes et merita singulorum : ita quod judicandi auctoritas, scientia seu æquitas est iste funiculus. Hunc autem virum elevatis oculis mentis spiritualiter contemplatur Zacharias, id est quicumque fidelis Domini Dei jugiter reminiscens. Denique Christus vadit per providentiæ suæ extensionem, ut metiatur Jerusalem et Judæam, id est merita Christianorum : quatenus qua mensura mensi fuerimus, remetiatur nobis ; quanta sit latitudo ejus in caritate, an scilicet diligat etiam inimicos, et longitudo ejus in perseverantia.20 Altitudo autem est in contemplatione, et profunditas in humilitate. Quod insuper Christus sit Ecclesiæ murus, testatur Isaias, dicendo : Urbs fortitudinis nostræ Sion, Salvator ponetur in ea murus et antemurale ;21 item Psalmista : Dominus in circuitu populi sui, ex hoc nunc et usque in sæculum.22
Fugite de terra aquilonis, id est frigore sæcularis conversationis, et hominibus
10
11 in quibus amor Christi refriguit. Nomine quippe aquilonis, unde frigidissimus oritur ventus, isti signantur.23 Quoniam in quatuor ventos cœli dispersi vos. Ubique enim boni et impii sunt commixti. Unde mente fugiendum est, si corporaliter fugere non suppetit : hoc est non communicare, nec conformari affectibus atque operibus amatorum sæculi hujus.24 O Sion, id est, anima fidelis, fuge a malo : juxta quod scriptum est in Ecclesiastico, Quasi a facie colubri fuge peccatum;25 quæ habitas apud filiam Babylonis, id est eam quæ vitiorum inordinatione confusa est et distorta, non quærens nisi quæ mundi sunt et commoda carnis, ne cum perversa pervertaris.26 Qui enim tetigerit picem, inquinatur.27 Et mala societas summe vitanda est, quum sit utique summe nociva. Ideo dicit Apostolus : Exite de medio eorum, et immundum ne tetigeritis;2829 Moyses quoque, Recedite, inquit, a tabernaculis hominum impiorum.
Qui tetigerit vos, tanget pupillam oculi mei. In hoc manifestatur qualiter Deus Christus suos amet et protegat, eorumque ulciscatur injurias. Propter quod ait ad Paulum : Quid me persequeris? Et rursus in Evangelio : Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis.30 Insuper persecutores bonorum divinitus opprimentur, electorumque pedibus saltem in die judicii subjicientur.
Lauda et lætare, filia Sion, id est, Ecclesia seu anima speculativa, quia venio et habitabo in medio tui. In cordibus enim devotis gratiose moratur, et in Ecclesia per sacramentalem præsentiam manere inæstimabili caritate dignatur. Hinc in Levitico Dominus loquitur : Ponam tabernaculum meum in medio vestrum, et non abjiciet vos anima mea;31 et ambulabo inter vos, et ero vester Deus, vosque eritis mihi populus. Ecce quam incomprehensibilis est dignatio Dei superaltissimi ad nos miseros pauperrimosque vermiculos. Simus igitur grati caritati, pietati et beneficiis ejus ad nos, ipsum delectabiliter collaudando, laudabiliterque in ipso semper gaudendo, nec bonitatis ac gratiæ ejus ullatenus obliviscendo.
Footnotes
-
Zach. I, 8. ↩
-
Ezech. XL, 3 et seq. ↩
-
Is. LX, 18; XLIX, 16; LXII, 6, etc.; ↩
-
Ezech. XXXVI, 24. ↩
-
Ezech. XL et seq. ↩
-
Is. XLVII, 1. ↩
-
Luc. II, 1, 7. ↩
-
Philipp. II, 7. ↩
-
Sap. XVIII, 14, 15. ↩
-
*alias mei* ↩
-
Num. xxxv, 34. ↩
-
Deut. xxxii, 9. Esther xiii, 16. ↩
-
Ps. xliii, 26. ↩
-
Deut. xxxiii, 27. ↩
-
Alia expositio. vers. 3. ↩
-
10 Baruch III, 38. ↩
-
Joann. I, 14. ↩
-
Ps. xxi, 28. ↩
-
Expositio spiritualis. ↩
-
Matth. VII, 2. ↩
-
Is. XXVI, 1. ↩
-
Ps. CXXIV, 2. ↩
-
Matth. xxiv, 12. ↩
-
Act. ix, 4. ↩
-
Eccli. xxi, 2. ↩
-
Ps. xvii, 27. ↩
-
Eccli. xiii, 1. ↩
-
Num. xvi, 26. ↩
-
II Cor. vi, 17. ↩
-
Matth. xxv, 40. ↩
-
Lev. xxvi, 11, 12. ↩
Chapter 3 of 19