Articulus 4
ELUCIDATIO CAPITULI TERTII : ET OSTENDIT MIHI DOMINUS JESUM SACERDOTEM MAGNUM.
Et ostendit mihi Dominus Jesum sacerdotem magnum stantem coram angelo Domini. Sicut refert Hieronymus, Judæi hunc locum ad litteram exponunt de Jesu filio Josedec sacerdote magno : et littera ad hoc satis aptatur. Sed quia inferius, quando de Jesu isto locutus est Zacharias, semper adjecit nomen patris ejus, hic autem simpliciter exprimit nomen ejus, idcirco quidam catholici putant hæc ad litteram de Jesu Christo Domino nostro prolata : quod difficile est tenere, sicut patebit.
Ostendente igitur Deo, vidit in spiritu Zacharias Jesum filium Josedec pontificem, qui cum Zorobabel præfuit populo, stantem coram angelo Dei, illo videlicet qui stetit inter myrteta, et præfuit Synagogæ, utpote Michaele, sicut communiter dicitur.1 Et Satan, id est adversarius nostræ salutis diabolus, stabat a dextris ejus, ut adversaretur ei, id est, eum accusaret, præsertim de acceptione uxorum alienigenarum sive gentilium : quia ut Esdras narrat, Judæi et sacerdotes atque Levitæ de Babylone reversi, graviter peccaverunt alienigenas contra legem ducendo uxores. Fuitque in hoc etiam Jesus iste culpabilis, vel quia et ipse talem accepit uxorem, ut affirmat Hieronymus, vel quoniam subditos suos et proprios filios in hoc reos, non satis redarguit, sicut primo Regum Heli sacerdos divinitus increpatur, quod filios suos condigne non arguit.2 Porro dictum Hieronymi ex hoc posset fulciri, quod in Esdra habetur quemadmodum manus principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima.34 In eodem libro legitur:56 Inventi sunt de filiis sacerdotum, qui duxerunt uxores alienigenas: de filiis Josue, filii Josedec, et fratres ejus, etc.78 Unde, secundum Hieronymum, diabolus stat a dextris Jesu istius, quoniam vera fuit accusatio ejus.
Et dixit Dominus ad Satan: Increpet Dominus in te, Satan, id est, accusatio tua redarguatur, et tu reprobus convincaris, qui invidiose accusas; et increpet Dominus in te, id est, increpationem suam contra te dirigat, qui elegit Jerusalem, ut cultus Dei in ea recuperetur. Denique in modo hujus locutionis designatur implicite trinitas Personarum in simplici Deo. Ter enim ponitur, Dominus; et in Hebræo exprimitur nomen tetragrammaton, quod soli vero convenit Deo. Loquitur namque Dominus de Domino, quasi una Persona de alia, seu Pater de Filio. Huic etiam modo loquendi consonat illud in Genesi:9 Pluit Dominus super Sodomam et Gomorrham ignem et sulfur a Domino. Causa insuper increpationis Satan a Domino, subditur: Numquid non iste, videlicet Jesus quem accusas, torris est erutus de igne, id est similis titioni semiusto? quia de Babylonica captivitate, quasi de igne tribulationis evasit, et tu ultra hoc quæris eum obruere, et quasi totum comburere.
Et Jesus erat indutus vestibus sordidis, id est, anima ejus vitio negligentiæ et peccati præfati fuit operta et maculata, et ipse squalore captivitatis erat confectus. Sicut enim virtutes et opera bona sunt splendida animæ vestimenta, sic passiones et vitia vestes sunt sordidæ. Unde in Psalmo cantatur: Induantur, qui detrahunt mihi, pudore.10 Et stabat ante faciem angeli principis Synagogæ. Qui respondit, et ait ad eos qui stabant coram se, id est ad angelos inferiores præsentes, dicens: Auferte vestimenta sordida ab eo, id est, a peccatis eum purgate instrumentaliter, disponendo eum ad pœnitentiam veram seu pleniorem. Deus enim solus remittit et aufert peccata principaliter; angeli vero purgando, hortando, illuminando disponunt ad hoc. Et dixit ad eum, id est angelus superior ad Jesum: Ecce abstuli a te iniquitatem tuam, quia et angelis id commisi, et principalius eis hoc feci; et indui te mutatoriis, id est ornatu gratiæ ac virtutum; vel, secundum Hebræos, Israelitidem tibi conjugem copulavi. Et dixit angelus iste superior inferioribus angelis: Ponite cidarim mundam, id est mitram episcopalem, super caput ejus. Et posuerunt cidarim mundam super caput ejus, id est, pontificali honore atque officio dignum eum fecerunt, vel ostenderunt, et induerunt eum vestibus ad summum sacerdotem spectantibus. Totum istud fiebat coram Zacharia propheta spirituali repræsentatione, non vana, sed aliquid veraciter significante.
Et angelus Domini iste superior stabat; et contestabatur angelus Domini Jesum, dicens: Hæc dicit Dominus exercituum: Si in viis meis ambulaveris, legis præcepta implendo, et custodiam meam custodieris, id est, cultum et cærimonias templi, tuumque officium reverenter ac diligenter impleveris; tu quoque judicabis domum meam, id est populum Synagogæ, præsertim in spiritualibus causis, et custodies atria mea, id est, pontifex perseverabis; et dabo tibi ambulantes, id est tecum manentes teque custodientes, de his qui nunc hic adsistunt, id est, de numero angelorum istorum quosdam ad tui et tuorum custodiam deputabo, ne a Satana convincaris.
Consequenter Dominus populum Synagogæ consolatur, prænuntiando Christi adventum. Audi, Jesu fili Josedec, sacerdos magne, tu et amici tui, qui habitant co-11 ram te, id est, qui tibi in cultu divino concordes sunt, tibique subditi et circa te commorantes, quia viri, id est prædicti tui amici, portendentes sunt, id est visum spiritualem procul in posterum extendentes, de Christi adventu vaticinando, vel eum præstolando. Isti viri fuerunt Prophetæ tempore Jesu hujus prophetantes, scilicet Aggæus, Zacharias, Malachias, ac ceteri justi Christum cordialiter advenire optantes. Vel, Viri portendentes sunt, id est portentum dantes, sicut ad Ezechielem Dominus ait, Portentum te dedi domui Israel;12 vel quia in signum sunt positi futurorum. Ecce enim ego adducam servum meum Orientem, id est Christum, qui est splendor gloriæ, et candor lucis æternæ: de quo in Evangelio dicitur, Visitavit nos Oriens ex alto.1314 Ipse namque est oriens ille fons universæ lucis, nascens ex æterno supersplendidissimo Patre, quemadmodum in Ecclesiastico fatetur:15 Ego ex ore Altissimi prodivi, primogenita ante omnem creaturam;16 ego feci in cœlis ut oriretur lumen indeficiens.
Quia ecce lapis quem dedi coram Jesu, id est Christus seu Oriens, quem per fidem et Prophetarum oracula manifestavi huic Jesu Josedec esse venturum: qui est lapis angularis, faciens utraque unum, lapis fortissimus qui omnia regna terræ contrivit, et apud Danielem de monte sine manibus abscissus describitur.1718 De quo in Isaia loquitur Deus: Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem angularem, probatum, pretiosum, in fundamento fundatum. Quem vidit filius Josedec, sicut de Abraham ait Salvator Judæis:19 Abraham pater vester exsultavit, ut videret diem meum; vidit, et gavisus est.20 Super lapidem unum, id est in Christo, in quo sunt duæ naturæ, sed una hypostasis, septem oculi sunt, id est septem dona Spiritus Sancti, quibus anima limpide videt quid scire et agere debeat. Et quamvis tria istorum donorum, videlicet fortitudo, pietas, timor, ad voluntatem subjective pertineant, oculi tamen dicuntur, quia clarificant animam. Fueruntque dona ista in anima Christi perfectissime atque plenissime, præsertim quantum ad actus quos habent in patria. Propter quod Isaias : Requiescet, inquit, super eum spiritus sapientiæ et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiæ et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini.21
Præterea, quod loco præsenti per Orientem Christus, non Zorobabel vel alius intelligatur secundum Lyram, ex translatione Chaldaica authentica apud Judæos ostenditur, ubi sic legitur: Ecce ego adducam servum meum Messiam, et revelabitur. — Præterea, quidam per septem oculos intelligunt universitatem angelicorum spirituum, qui sunt oculi intellectuales, ad Christi cultum obsequiumque parati. Nempe quod septenario universitas designetur, innuitur in Tobiæ libro, ubi Raphael ait: Ego sum unus ex septem qui adstamus ante Deum. Et in Apocalypsi inducitur:22 A septem spiritibus qui in conspectu throni ejus sunt.23
Ecce ego cælabo sculpturam ejus, ait Dominus exercituum: id est, corpus Christi in utero Virginis supernaturaliter formabo, et subito organizabo; vel, secundum Hieronymum, corpus ejus in passione flagellis, clavis, spinis ac lancea vulnerari ac perforari permittam. Unde Septuaginta transtulerunt, Ego fodiam foveam; et Christus ait in Psalmo, Foderunt manus meas et pedes meos.24 Et auferam iniquitatem terræ illius, id est totius mundi, vel Synagogæ, sive Ecclesiæ, in die una, puta in die dominicæ passionis. Christus namque quantum in se est, pro omnibus satisfecit: de quo dictum est, Ecce Agnus Dei qui tollit peccata mundi.25
In die illa (de qua fertur in Psalmo, Hæc est dies quam fecit Dominus, exsultemus et lætemur26 in ea), hoc est statim post Christi passionem misso desuper Spiritu Sancto, dicit Dominus exercituum, vocabit vir amicum suum, id est, unus alium invitabit venire, subter vineam et subter ficum, id est ad Christi ovile et pascua ejus, ad dona et unitatem Ecclesiæ, ad spirituales consolationes atque divitias. Hoc maxime impleverunt Apostoli, aliique viri perfecti, dona gratiæ sibi collata in alios administrare fervide cupientes. Vel certe per istum modum loquendi in Scripturis veteris Testamenti frequentem, insinuatur abundantia divitiarum et pacis in populo Judæorum. Et sic fuit in Christi adventu. Judæi enim tunc in temporalium affluentia ac pace fuerunt, omnibus regnis imperatori Romano subjectis.
JAM intuendum, qualiter omnia ista possint de Christo intelligi.27 Itaque quidam catholici ita exponunt: Et ostendit mihi Dominus Jesum sacerdotem magnum, id est Christum Salvatorem: de quo legitur in Psalmo, Tu es sacerdos in æternum; et ad Hebræos, Habentes pontificem magnum, qui penetravit cœlum, Jesum Filium Dei;2829 stantem coram angelo Domini, id est coram se ipso magni consilii Angelo: quia in quantum homo mortalis, propter nos infirmatus apparuit coram se ipso, ut Dei et hominum summo mediatore, imo et vero Deo. Et Satan stabat a dextris ejus, ut adversaretur ei.30 De hoc in Evangelio legitur, quemadmodum ductus est a Spiritu in desertum, ut tentaretur a diabolo. Passione quoque instante dixit: Venit princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam.31 Ideo ad Hebræos dicit Apostolus: Tentatus est per omnia absque peccato. Et dixit Dominus Jesus ad Satan:32 Increpet Dominus in te. Hoc Christus dixit et fecit, dum tertia tentatione completa, respondit: Vade, Satana; scriptum est, Non tentabis Dominum Deum tuum.33 Christus enim se ipsum Dominum dixit, et ipse se ipsum ad increpationem Satanæ excitavit.34 Numquid non iste torris est erutus de igne? Hoc Christo rectissime convenit, cujus tota in hoc sæculo vita, igne persecutionis, tribulationis, et paupertatis plena fuit, nec tamen vitiorum flamma incensus, et ab omni adversitate in resurrectione est erutus.
Et Jesus erat indutus vestibus sordidis, id est indetrahibilibus defectibus, quos pro nobis suscepit, sicut et Isaias testatur: Vidimus eum, et non erat adspectus; et reputavimus eum quasi leprosum, et percussum a Deo. Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit.3536 Ipse denique de suo corpore ait ad Patrem in Psalmo: Conscidisti saccum meum, et circumdedisti me lætitia.37 Teste etiam Paulo, ipse pro nobis factus est maledictum.38 Sed et tempore passionis vestes ejus adspersæ sunt sanguine, et ipse in Isaia protestatur: Omnia indumenta mea inquinavi. Hæc sordida vestimenta39 sunt a Christo tempore resurrectionis ablata, quando in corpore immortali impassibilique surrexit.40 Et dixit ad eum angelus, id est ipse ad se ipsum ratione corporis sui mystici: Ecce abstuli a te iniquitatem tuam, id est tuorum: juxta id in Psalmo: Deus, tu scis insipientiam meam, et delicta mea a te non sunt abscondita.41 Dominus enim posuit in eo iniquitatem omnium nostrum.42 Et indui te mutatoriis, id est dotibus corporis glorificati in resurrectione, scilicet impassibilitate, agilitate, claritate, ac subtilitate. Christus nempe ut Deus suscitavit se ipsum, et corpus suum glorificavit, juxta quod ait in Evangelio S. Joannis:43 Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. Hoc autem dixit de templo corporis sui. Ponite cidarim, id est divinæ majestatis splendorem, super caput ejus. Sed quomodo angeli jubentur hoc facere, vel sordida vestimenta a Christo auferre, nisi quantum ad manifestationem? Cooperati sunt enim glorificationi Christi, in cordibus hominum ejus notitiam hominibus revelando, et ita induerunt eum vestibus in cognitione credentium. Sic namque et Christus perhibet se Patrem clarificasse:44 Ego, inquiens, te clarificavi super terram.
Præterea quod subditur, quemadmodum angelus contestatus est Jesum, dicens, Hæc dicit Dominus, Si in viis meis ambulaveris, etc., judicabis domum meam, refertur ad mysticum ejus corpus. Audi, Jesu sa- cerdos magne, tu et amici tui, id est Apostoli ac viri perfecti; ecce ego adducam servum meum Orientem, id est te ipsum secundum naturam humanam, ad explenda universa humanæ salutis mysteria.
MORALITER autem, ostendit Dominus Zachariæ, id est viro perfecto Dei jugiter recordanti, Jesum sacerdotem magnum, id est quemcumque aliorum prælatum sive episcopum, cujus est aliorum cooperari saluti, stantem coram angelo, qui custos est animæ ejus.45 Satan vero non cessat talibus adversari; sed Deus noster pugnat pro nobis, et per angelicos spiritus, dæmonum impugnationem coercet a nobis, conteritque Satanam sub pedibus nostris velociter.46 Hujusmodi autem sacerdos propter sollicitudinem et laborem, ceterasque propter justitiam persecutiones quas habet in regimine pastorali, recte assimilatur torri eruto de igne. Ideo Dominus non permittit eum supra id quod potest, tentari, sed opem impendit, faciens cum tentatione proventum.47
Iste insuper est indutus vestibus sordidis.48 Justus enim septies in die cadit;49 sed ministerio angelorum, et inspiratione eorum purgatur ac pœnitet; mutatoriisque vestitur, id est donis et gratiis Spiritus Sancti. Sed et cidaris ponitur super caput ejus, id est dignitas Ordinis sacerdotalis dispositive ab angelis, a quibus electi diriguntur, secundum præordinationem divinam ad sacerdotii Christi susceptionem: sicque induitur vestimentis virtutum, et gratia sacramentali quæ in susceptione Ordinis sacerdotalis confertur.
Denique hujuscemodi sacerdotem sive pontificem Dominus contestatur:50 Si in viis meis ambulaveris, tu quoque judicabis domum meam, id est, congregationem fidelium tibi commissam sapienter discuties, discernes ac reges, atque in sacerdotii tui officio salubriter permanebis. Datque ei Deus omnipotens angelorum subsidium, qui sibi in subditorum custodia et salute fideliter cooperentur. Hinc insuper Dominus ait: Ecce adducam servum meum Orientem, id est, Christum tibi adesse faciam in Sacramento, et in medio loquentium de ipso ex caritate.51 Sed et Pater et Filius ad fideles veniendo, mansionem in ipsis efficiunt gratiosam.52
Footnotes
-
Zach. 1, 8. ↩
-
1 Reg. n, 29. ↩
-
1 Esdr. ix, 1, 2. ↩
-
1 Esdr. IX, 2. ↩
-
I Esdr. ix, 1, 2. ↩
-
Zach. i, 8. ↩
-
I Esdr. x, 18. ↩
-
Ibid. x, 18. ↩
-
Gen. xix, 24. ↩
-
Ps. cviii, 29. ↩
-
1 Reg. ii, 29. ↩
-
Ezech. xii, 6. ↩
-
Sap. vii, 26. ↩
-
Hebr. i, 3. ↩
-
Luc. i, 78. ↩
-
Eccli. xxiv, 5, 6. ↩
-
Dan. ii, 34, 44, 45. ↩
-
Ephes. ii, 20, 14. ↩
-
Is. xxviii, 16. ↩
-
Joann. viii, 56. ↩
-
Is. xi, 2, 3. ↩
-
Tob. xii, 15. ↩
-
Apoc. i, 4. ↩
-
Ps. xxi, 17. ↩
-
Joann. i, 29. ↩
-
Ps. cxvii, 24. ↩
-
Expositio de Christo. ↩
-
Hebr. iv, 14. ↩
-
Ps. cix, 4. ↩
-
Is. ix, 6, juxta LXX. ↩
-
Joann. xiv, 30. ↩
-
Hebr. iv, 15. ↩
-
Matth. iv, 10, 7. ↩
-
Deut. vi, 16. ↩
-
Is. liii, 2, 4. ↩
-
Ibid. 4. ↩
-
Ps. xxix, 12. ↩
-
Galat. iii, 13. ↩
-
Is. lxiii, 3, 4. ↩
-
Is. lxxxiii, 3. ↩
-
Ps. lxviii, 6. ↩
-
Is. liii, 6. ↩
-
Joann. ii, 19, 21. ↩
-
Joann. xvii, 4. ↩
-
Expositio moralis. ↩
-
Rom. xvi, 20. ↩
-
1 Cor. x, 13. ↩
-
3-5 ↩
-
Prov. xxiv, 16. ↩
-
6-8 ↩
-
Matth. xviii, 20. ↩
-
Joann. xiv, 23. ↩
Chapter 4 of 19