Skip to the text

Articulus 5

EXPOSITIO CAPITULI QUARTI : ET REVERSUS EST ANGELUS QUI LOQUEBATUR IN ME.

CAPITULO præcedenti facta est ad pontificem Judæorum divina promissio, quod in sacerdotii sui ministerio esset divinitus stabiliendus, dummodo divinis pareret mandatis.1 Nunc ad ducem seu principem eorumdem divina fit sponsio consolativa de templi perfectione.

Et reversus est angelus qui loquebatur in me, id est, per quem mihi specialius propheticæ revelationes fiebant: de quo jam supra secundo capitulo dixerat, Angelus qui loquebatur in me, egrediebatur.2

D Ad horam namque disparuit. Et suscitavit me, id est, ad intellectualem considerationem mentisque elevationem excitavit me, a stupore animi quem ex præscriptæ visionis inspectione incurri, quasi virum qui suscitatur de somno suo. Unde ad Ezechielem loquitur angelus: Fili hominis, pone cor tuum in omnia quæ dicam tibi.3 Et dixit ad me: Quid tu vides? Et dixi: Vidi, et ecce candelabrum aureum totum, et lampas ejus super caput ipsius, id est, in summitate candelabri fuit; et septem lu- cernæ ejus, puta candelabri, super illud, id est, in calamis candelabri pendere videbantur; et septem infusoria lucernis, id est vasa aurea deservientia usui lucernarum, quia ex eis oleum infundebatur lucernis, quæ erant super caput illius, quia in vertice candelabri apparebant; et duæ olivæ super illud, una a dextris lampadis, et una a sinistris4 ejus, id est, duo rami olivarum circa candelabrum apparuerunt, formam spicarum habentes, et eminebant candelabro, inter quas media fuit lampas in summitate candelabri lucens. Hæc omnia vidit Propheta imaginaria visione, et quid significarent, ignorabat. Ideo subditur :

Et respondi, et aio ad angelum qui loquebatur in me, dicens : Quid sunt hæc, domine mi? id est, quid similitudines istæ rerum significant? Et respondit angelus qui loquebatur in me, et dixit ad me : Numquid nescis quid sunt hæc? Et dixi : Non, domine mi. Et respondit, et ait ad me, dicens : Hoc est verbum Domini ad Zorobabel, id est, sermo Domini qui ad Zorobabel factus est, prædictæ visionis interpretatio est. Et quis sit sermo ille, subjungitur, dicens : Non in exercitu, nec in robore, sed in spiritu meo, dicit Dominus exercituum, id est, non in multitudine pugnatorum, nec virtute humana, sed in Dei spiritu, seu inspiratione divina, ex qua Cyrus ac Darius annuerunt petitionibus Judæorum, ipsos Judæos de Babylonica captivitate esse reductos, pleniusque reducendos, adversarios quoque vastandos, et templum in brevi perficiendum. Nempe quum candelabrum aureum cum ceteris prænominatis, fuerit de specialibus templi ornamentis, nec ponebatur in eo nisi jam consummato, idcirco per visionem candelabri, et ceterorum ad illud pertinentium, significabatur quod templi ædificium esset per Zorobabel mox complendum, ob cujus completionem divina inspiratione atque potentia fuerunt Judæi reducti.

Præterea, sicut refert Hieronymus, Hebræi, a quibus ipse in veteri Testamento se asserit eruditum, per candelabrum aureum intelligunt solidam legem per Moysen divinitus datam; per lampadem autem, id est flammam in vertice candelabri lucentem atque fulgentem, Christum, qui caput est legis et omnium hominum illuminator; per septem lucernas, septem dona Spiritus Sancti; per septem infusoria intelligunt, quod dona ista de cœlo ad homines per legem descendunt; per duas vero olivas, legem et Prophetas.

Quis tu, mons magne, id est, diabole, per superbiam intumescens, et sublimis naturæ, quamvis vitiatæ, coram Zorobabel in planum, id est divina virtute in terram dejectus, atque in planum coram duce Judæorum jacens prostratus ac victus? tanquam dicat : Tu, dæmon, qui stetisti ad dexteram Jesu sacerdotis, ut ei insidiareris, frustra te erexisti contra Zorobabel, ut eum a templi ædificio impedires. Et educet lapidem primarium, id est, Deus Christum Filium suum mittet in mundum : de quo Christo dictum est præcedenti capitulo, Super lapidem unum oculi septem sunt; fuitque semper auxilio populo Judæorum. Et exæquabit gratiam gratiæ ejus, id est, gratia subventionis quam fecit Deus patribus Judæorum ab antiquo, et nunc post reditum de Chaldæa, similis est gratiæ quam faciet Christus quum venerit, quamvis non sit omnino æqualis. Vel sic, secundum Hieronymum : Gratia ejus, utpote lapidis hujus, in eos quos de Babylone reduxit, exæquavit gratiam quam in patres eorum semper exercuit. Quidam exponunt sic : Et educet ipse Zorobabel lapidem primarium, id est, super lapidem fundamenti ante jam positum, educet structuram templi in altum; et exæquabit gratiam gratiæ ejus, id est, Zorobabel impetrabit a Dario rege gratiam consummandi templum, quemadmodum Cyrus rex dedit gratiam ædificandi. Unde subjungitur :

Et factum est verbum Domini ad me, dicens : Manus Zorobabel fundaverunt domum istam, scilicet templum tempore Cy-

1 Esdr. 1, vi.

Zach. 11, 1.

Ibid. 9.

1 Esdr. vi.

Ibid. 1.

B

C

D ri, et manus ejus perficient eam, Dario regnante, sicut in libro Esdræ clarius recitatur.5 Opus quippe adscribitur principi, tanquam principali agenti. Et scietis, templi consummatione perspecta, quia Dominus exercituum misit me Zachariam prophetam ad vos de templo construendo monendos. Impletio enim vaticinii, signum est veritatis et destinationis divinæ, secundum quod in Jeremia habetur : Propheta qui vaticinatus est, quum venerit verbum ejus, scietur Propheta quem miserit Dominus in veritate.6

Quis enim despexit dies parvos? Hoc dupliciter declaratur. Primo sic : Quis contempsit brevem ac fragilem potestatem eorum qui nisi sunt templi instaurationem impedire? quasi dicat : Pauci fuerunt, videlicet constantes, qui non obstante adversariorum furore, templum cum Zorobabel construxerunt. Secundo sic : Quis despexit dies parvos, id est statum Judæorum a Babylonia reversorum? qui primo modicus fuit, et ab adversariis valde contemptus, juxta illud Esdræ : Dixerunt : Ædificent; si ascenderint vulpes, transilient murum eorum.7 Et lætabuntur Judæi qui dies parvos hostium despexerunt, atque ab adversariis Samaritanis ac ceteris despecti fuerunt, et videbunt lapidem stanneum in manu Zorobabel, id est fortem materiam atque idoneam facultatem ad templi erectionem. Gavisi sunt ergo Judæi, ex divini subsidii experientia, et templi eminentia. Quidam per lapidem stanneum intelligunt Christum, quem illuminati Judæi viderunt per fidem de stirpe Zorobabel nasciturum.

Septem isti oculi sunt Domini, id est, septem oculi de quibus supra dictum est quod erant super lapidem unum, sunt septem gratiæ intellectuales, omnium corda illuminantes.8 Propter quod subditur : qui discurrunt in universam terram, id est ad omnes habitantes in terra fideles. Vel per septem oculos, juxta sensum præhabitum, intelligitur universitas angelorum qui ad explenda divinæ majestatis obsequia emituntur, præsertim ad homines.

Consequenter sciscitatur Propheta quid duæ olivæ superius positæ ac descriptæ significant.9 Et respondi, et dixi ad eum, id est angelum in me loquentem : Quid sunt duæ olivæ istæ ad dexteram candelabri, et ad sinistram ejus? Sic enim in visione imaginaria situatæ videbantur. Et respondi secundo, et dixi ad eum. Primæ enim interrogationi angelus non statim respondit, ut desiderium agnoscendi veritatem accenderetur in corde Prophetæ, sicque divinæ illustrationis capacior redderetur.

Quid sunt duæ spicæ olivarum, quæ sunt juxta duo rostra aurea, in quibus sunt suffusoria ex auro? Rostra ista fuerunt duæ recurvationes in candelabro factæ, in quibus infusoria aurea dependebant. Denique, primo quæsivit Propheta quid essent duæ olivæ; nunc quærit quid sint duæ spicæ olivarum, quasi parcius quærens. Sed quia redit in idem, angelus ei respondit. Et ait ad me, dicens : Numquid nescis quid sunt hæc, id est, quid designent? Et dixi : Non, domine mi. Interrogatio angeli ex ignorantia non procedit; sed quærit, ut responsionis dilatio augeat in Propheta audiendæ veritatis amorem : desideria siquidem dilatione crescunt.

Et dixit : Isti sunt duo filii olei, id est, designati per duas olivas, sunt duo filii olei, scilicet Jesus pontifex filius Josedec, atque Zorobabel dux populi. Primus enim erat de tribu sacerdotali, alter de stirpe regali, quarum utraque in veteri Testamento ungebatur, quantum ad regem et pontificem, quamvis unctio illa in transmigratione Babylonis cessasse, nec post fuisse dicatur. Vel dicuntur filii olei propter gratiam et pietatem quam circa populi gubernationem habebant. Unde Aquila transtulit : Filii splendoris, id est divinæ illustrationis. Qui adsistunt Dominatori universæ terræ, id est, Deo omnipotenti omnibus imperanti, in ejus obsequio ac templi instauratione, et populi administratione fideliter efficaciterque intenti. Sic quippe Elias et Eliseus Deo adstantes, dixerunt :1011 Vivit Dominus, in cujus conspectu sto.

Footnotes

  1. Zach. iii, 7. ↩

  2. Zach. ii, 3. ↩

  3. Ezech. xl, 4. ↩

  4. Zach. iv, 3. ↩

  5. I Esdr. vi, 15. ↩

  6. Jer. xxviii, 9. ↩

  7. II Esdr. iv, 3. ↩

  8. Zach. iii, 9. ↩

  9. vers. 3. ↩

  10. III Reg. xvii, 1; ↩

  11. IV Reg. iii, 14. ↩

Chapter 5 of 19