Skip to the text

Articulus 7

EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI QUINTI: ET CONVERSUS SUM.

POSTQUAM divinitus ostensa sunt Prophetæ jucunda de Judæorum liberatione a Babylone, et Judææ ac templi reparatione, nunc ostenduntur eidem adversa ac tristia. Et conversus sum ego Zacharias interiori conversione ab una visione prophetali ad aliam, et levavi oculos meos, præsertim intellectuales, et vidi visione imaginaria ac mentali, et ecce volumen volans mihi apparuit. Et dixit ad me angelus qui loquebatur in me, de quo jam dictum est sæpe : Quid tu vides? Et dixi : Ecce ego video volumen volans. Cujus quantitas subditur : longitudo ejus viginti cubitorum, et latitudo ejus decem cubitorum. Cujus rationem quidam assignant, quia volumen istud videbatur de civitate Jerusalem et templo exire. Ideo, sicut longitudo porticus erat viginti cubitorum, et latitudo ejus decem cubitorum ante faciem templi, ita et de mensura voluminis fuit.12 Porro, secundum Hieronymum, per numerum vicesimum, qui ex duabus decadibus fit, austera ac tristia nuntiantur; per decem, id est una decade, meliora et prospera. Quoniam ergo flagella et pœnæ præsentis vitæ a Deo infliguntur, ut corrigamur et emendemur (pœnæ namque hujusmodi sunt medicinales, ut castigati erudiamur), hinc longitudo hujus voluminis recte fuisse describitur cubitorum viginti, latitudoque decem.

Et dixit ad me : Hæc est maledictio, id est, in volumine isto scripta sunt et significata peccata atque supplicia Judæorum, quæ egreditur super faciem omnis terræ, id est, simul cum Judæis de terra promissionis expellitur ad diversas mundi provincias in quibus captivi abducti fuerunt Judæi tempore Babylonicæ captivitatis et ante. Nunc enim est sermo de expulsione multiplicium iniquitatum a terra populoque Judææ. Quia omnis fur, sicut ibi scriptum est, scilicet in præfato volumine, judicabitur judicio condemnationis, et omnis jurans, ex hoc volumine similiter judicabitur, si vitiose, false, inordinateque juret. Simile est quod in Daniele legitur : Throni positi sunt, judicium sedit, et libri aperti sunt.3 Per quæ omnia designatur, quod homines judicantur a Deo secundum infallibilem sapientiam atque notitiam ejus, itemque secundum quod in libris conscientiarum contentum est. Educam illud volumen egrediens, dicit Dominus exercituum; et veniet ad domum furis, et ad domum jurantis in nomine meo mendaciter : id est, punitio per istud volumen figurata, inducetur et infligetur furibus ac perjuris : quod ad Judæos præsertim refertur, in quibus vitia ista plurimum abundabant ante Babylonicam captivitatem. Et ita loquitur Propheta de præterito, tanquam futuro, sicut frequenter fit in libris propheticis. Et commorabitur, id est, punitio ista manebit, in medio domus ejus, id est in ipso fure seu perjuro et cunctis ad ipsum spectantibus, suæque pravitatis consortibus, et consumet eam et ligna ejus et lapides ejus, id est totam ejus congeriem sive familiam peccatricem, vel etiam habitacula ejus, dum comburuntur aut destruuntur.

Denique ei quod nunc dictum est hic de volumine volante, simile est quod Ezechiel scribit de libro in quo continebantur lamentationes et væ.4 Ex his quoque secundum Hieronymum elucescit, quanta sit gravitas furti atque perjurii. Quod si in his (ut idem ait) quæ minora putantur peccata, videlicet furto ac perjurio, tanta pœnarum est comminatio : quid dicemus de fornicatione, adulterio, homicidio, sacrilegio, cunctisque criminibus quæ ab Apostolo inter carnis opera numerantur?5

Consequenter inducitur alia visio, idololatriam præsertim concernens. Et egressus est angelus qui loquebatur in me, et stetit quasi coram me, et dixit ad me : Leva oculos tuos, et vide visione imaginaria, quid est hoc quod egreditur de templo et urbe Jerusalem et Judæa. Et dixi : Quidnam est? Et ait : Hæc est amphora egrediens. Et dixit : Hæc est oculus eorum in universa terra, id est, amphora ista designat multiplicationem et collectionem iniquitatum Judæorum : per quam multiplicationem ipsi Judæi manifestati sunt cunctis gentibus, quales inter se fuerunt. Dum enim propter facinora sua hinc inde captivi translati sunt, innotuit omnibus qualia in terra propria egerunt peccata : sicque amphora ista fuit eorum oculus, id est causa præfatæ manifestationis eorum.6

Et ecce talentum plumbi portabatur, id est, plumbea massa ferebatur, vel jussione divina, vel ab angelo. Et ecce mulier una sedens in medio amphoræ. Et dixit angelus ad me: Hæc est impietas, id est idololatria: quæ antonomastice impietas nuncupatur, quum sit maxime contra Deum, sicut de ea ait beatus Job: Quæ est impietas maxima, et negatio contra Deum omnipotentem.7 Et projecit eam in medio amphoræ, id est, infra amphoram eam depressit, ita quod amplius foras non eminebat, nec apparebat ut ante, nec egredi poterat: id est, hanc impietatem aliis suis criminibus superposuerunt Judæi ante Babylonicam captivitatem. Et misit massam plumbeam in os ejus, scilicet amphoræ, eam superius claudens ob causas prætactas. Hæc massa significavit enormitatem et gravitatem vitiorum populi hujus.

Et levavi oculos meos, et vidi: et ecce duæ mulieres egredientes de terra Israel, et spiritus, id est potestas diaboli, in alis earum, id est, in processu et actu, vanitate, flatu, atque impulsu earum fuit; et habebant alas quasi alas milvi, id est, rapacissimæ erant et insidiosæ, quemadmodum milvus avis est rapax, semperque domesticis avibus insidians. Hæ duæ mulieres significabant, secundum Hieronymum, plebem decem tribuum ab Assyriis captam, et plebem duarum tribuum, scilicet Juda ac Benjamin, a Chaldæis vastatam. Alii per duas mulieres intelligunt duas has tribus. Et levaverunt amphoram inter cælum et terram, id est, peccatorum suorum mensuram secum ferebant, quocumque ducebantur. Et dixi ad angelum qui loquebatur in me: Quo istæ deferent amphoram? Et dixit ad me: Ut ædificetur ei domus in terra Sennaar, id est in terra Babylonis. Sennaar quippe est campus in quo filii Adam ædificaverunt turrim, ubi postea constructa est Babylon, sicuti in Genesi scribitur.8 Unde Septuaginta transtulerunt: In terra Babylonis. Et stabiliatur et ponatur ibi super basim suam. Per ista insinuatur, quod Judæi simul cum idololatria sua transferebantur in Babylonem, et illic domum seu mansionem sumpserunt; ipsaque idololatria horum taliter ibi super basim suam locata est, quod in terram Judææ ultra non rediit, saltem tam copiose et frequenter ut ante. Non enim Judæi post reversionem a Babylone idola coluerunt, nisi quidam, comparative pauci, sub rege Antiocho, secundum quod in libro Machabæorum describitur.9

PRÆTEREA, secundum spiritualem ac mysticum intellectum, non est difficile, ea quæ ad populum Judæorum relata sunt, generaliter omnibus gentibus applicare.10 Sicque per volumen volans, intelligi potest sacra Scriptura, quantum ad comminationes et increpationes quæ peccatoribus fiunt in ea.11 Idcirco vocatur maledictio, quia in ipsa omnium reproborum peccata atque tormenta conscripta sunt; egrediturque super faciem universæ terræ, quia ubique Scriptura ista vulgata est. Omnis quoque fur et perjurus et omnis transgressor, secundum quod ibi scriptum est, judicabitur atque damnabitur.

Insuper, per amphoram egredientem, intelligitur totius plebis iniquitas congregata, atque in tanta mensura multiplicata, ut divina exigente justitia, oporteat eam mox vindicari, ac per hoc omnibus declarari, quales exstiterint, qui tanta commiserunt flagitia, quum tamen vicissim boni fuerint reputati.12 Frequenter enim contingit, quosdam tanto interius gravioribus criminibus deformari, quanto exterius compositiores ac meliores videntur. In hujus amphoræ medio sedet mulier, quæ appellatur impietas, utpote sui ipsius amor privatus ac improbus, vel gloriatio in peccatis, vel propriæ culpæ defensio seu impœnitentia: quæ infra amphoram talento plumbi deprimitur atque includitur, quoniam vitiositatis suæ gravissimo pondere amplius ad loca inferni pœnalia mox trudetur.

At vero duæ mulieres de electorum Ecclesia egredientes, quæ amphoram istam ad terram Sennaar, id est Babyloniæ, portant, sunt collectio hæreticorum et inobedientium Christianorum, qui peccata sua quotidie deferunt ad Babylonem, id est ad terram confusionis et totius inordinationis, puta ad sortem et societatem reproborum, ad ecclesiam malignantium, vel certe ad locum tartareum, qui est terra miseriæ ac tenebrarum, ubi nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat.13 Prævaricatores namque dum in vitia prolabuntur, nec pœnitent, a mystico Christi corpore separantur, ac dæmoni incorporantur, ejusque damnando consortio connectuntur.14 Vel duæ mulieres amphoram deferentes, sunt amor voluptatis et timor adversitatis, quia hæc duo sunt omnium pene vitiorum origines. Hæc breviter tacta sint, ut detur lectori occasio subtilius cogitandi.

Footnotes

  1. III Reg. vi, 3. ↩

  2. Judith vii, 27. ↩

  3. Dan. vii, 9, 10. ↩

  4. Ezech. ii, 9. ↩

  5. Galat. v, 19-21. ↩

  6. Judith viii, 27. ↩

  7. Job xxxi, 28. ↩

  8. Gen. x, 10; xi, 2-4. ↩

  9. I Mach. 1, 55; II, 16. ↩

  10. Expositio spiritualis. ↩

  11. 1-4 ↩

  12. IV Reg. xvii, 6; xxv. ↩

  13. Job x, 22. ↩

  14. 9-11 ↩

Chapter 7 of 19