Skip to the text

Articulus 8

EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI SEXTI : ET CONVERSUS SUM, ET LEVAVI OCULOS MEOS.

IN præsenti capitulo describit Propheta quadripartiti regni distinctionem ac successionem, Christi quoque adventum, et Ecclesiæ ab eo ædificationem.

Et conversus sum, et levavi oculos meos, et vidi. Hoc totum in exordio capituli præcedentis expositum recolo. Et ecce quatuor quadrigæ, id est quatuor regna, erant secundum imaginariam visionem seu propheticam repræsentationem, egredientes de medio duorum montium, id est secundum oracula Prophetarum, quoniam regnaverunt, atque in regnando sibi invicem successerunt, secundum modum et ordinem a Prophetis descriptum; et montes, montes ærei, id est, Prophetæ isti similes erant montibus æreis, propter stabilitatem mentis in Deo, constantiamque virtutum et inflexibilitatem animi a via justitiæ. Dicuntur autem Prophetæ montes, propter vitæ eminentiam, contemplationisque apicem, et gratiarum sublimitatem. Duo quoque vocantur : vel propter duo regna, de quibus fuerunt. Nam quidam de regno duarum tribuum, alii de regno decem tribuum exstiterunt. Vel per duos montes, specialiter intelliguntur Propheta hic Zacharias et Daniel, qui de præsenti materia evidentius prophetasse videntur.1

In quadriga prima equi rufi : id est, in regno atque exercitu Chaldæorum fuerunt reges sanguinarii et cruenti. Chaldæi namque sanguinem plurimum effuderunt, multos Judæorum occiderunt, et nimia crudelitate omnibus erant terribiles. Porro reges per equos congrue designantur, quoniam post se trahebant exercitum, ut equi quadrigas. In quadriga secunda equi nigri : id est, regno Persarum ac Medorum erant præsidentes, qui populo Judæorum summum horrorem ac tristitiam incusserunt, præsertim dum ad suggestionem Aman, Assuerus rex jussit universos Judæos in omni suo imperio simul interfici.2 Cambyses quoque rex filius Cyri contristavit Judæos, dum templum reædificari prohibuit.3 In quadriga tertia equi albi : id est, in regno Græcorum fuerunt reges Judæis valde faventes, videlicet Alexander rex Magnus, et Seleucus Asiæ rex.4 Quamvis enim Alexander adveniret Jerusalem ut eam destrueret, tamen obviante sibi in via summo Judæorum pontifice in pontificalibus cum ceteris sacerdotibus, magnam ei reverentiam fecit, asserens quod Deus Judæorum sibi in tali habitu apparuisset, sicque pacatus a Judæa discessit, quemadmodum in Scholastica historia plenius continetur. Et in quadriga quarta equi varii et fortes : id est, in imperio Romanorum fuerunt reges diversi ac præpotentes: quorum nonnulli fuerunt Judæis clementes, ut Octavianus atque Tiberius; alii autem crudeles, ut Nero, Vespasianus et Adrianus.

Et dixi ad angelum qui loquebatur in me: Quid sunt hæc, domine mi? id est, quid currus isti et equi significant? Et respondit angelus, et ait ad me: Isti sunt quatuor venti cœli, id est quatuor plagæ seu plagatores mundi, qui egrediuntur ut stent coram Dominatore universæ terræ, id est, divinæ pareant voluntati, in quantum divina justitia punivit peccatores per eos. Ita exponit Hieronymus. Vel, secundum alios: Isti sunt quatuor venti cœli, id est quatuor regna instar ventorum velociter per mundum currentia, atque in quatuor mundi partibus, in quibus oriuntur venti, exorta; qui egrediuntur ad regnandum, ut stent coram Dominatore universæ terræ, id est, in potestate dominioque perdurent secundum tempus eis a Deo præfixum, de quo scriptum est in Daniele: Ipse mutat tempora et ætates, transfert regna atque constituit. Vel dicuntur venti cœli, id est ventilatores Synagogæ, quæ eis successive servivit: et ipsi divino præsentabuntur judicio.

Dan. II, 21.

Ibid. v, 30, 31.

In qua erant equi nigri, id est Persæ ac Medi, egrediebantur de terra sua in terram aquilonis, id est versus Chaldæos ac Babylonem. Cyrus enim rex Persarum, et Darius rex Medorum, regnum Chaldæorum sunt demoliti. Et albi egressi sunt post eos, id est, Græci sive Macedones postea eamdem terram vastaverunt, scilicet Alexander Magnus, qui regnum Persarum ac Medorum in terra Chaldæa sibi subjugata regnantium, superavit. Et varii egressi sunt ad terram austri, id est, Romani imperium suum in plaga australi pugnando auxerunt. Qui autem erant robustissimi, id est præfati Romani, qui supra designati sunt per equos fortes ac varios, quorum regnum potentissimum fuit: propter quod a Daniele ferreum nuncupatur; exierunt de Italia, et quærebant ire et discurrere per omnem terram, quoniam to-

Ibid. II, 40. tum sibi mundum subjecerunt. Et dixit eis angelus, vel Deus per angelum: Ite, perambulate terram, omnia regna vestro subjugantes imperio. Et perambulaverunt terram. Deo enim volente, Romani cetera regna propter eorum peccata impugnaverunt, atque vicerunt: non tamen a peccato excusantur, quia non recta intentione egerunt hoc.

Et vocavit me angelus, mihi ista demonstrans, atque interpretans, et locutus est ad me, dicens: Ecce qui egrediuntur in terram aquilonis, id est Persæ ac Medi Babyloniam impugnantes, vel ut alii dicunt, Græci per albos equos designati, qui post Persas introierunt Chaldæam, requiescere fecerunt spiritum meum in terra aquilonis, id est, indignationem vel iram seu zelum justitiæ meæ contra Chaldæos impleverunt, ipsis Chaldæis oppressis. Deus namque crudelitatem Chaldæorum per prædictos punivit. Hoc in persona Dei loquitur angelus. Vel, secundum Hieronymum, Græci fecerunt requiescere spiritum prophetalem, quando Alexander rex in terra aquilonis dejecit regnum Persarum atque Medorum propter eorum peccata, sicut prædixit spiritus prophetalis.

C

Et factum est verbum Domini ad me, dicens per angelum in me loquentem: Sume a transmigratione, id est Judæis in Babylonem ductis et inde reversis, vel quia iidem numero, vel iidem specie erant, videlicet transmigrantibus a Judæa in Babylonem. Et subduntur nomina eorum a quibus sumere debeat: ab Holdai, et a Tobia, et ab Idaia. Et venies tu in die illa, et intrabis in domum Josiæ filii Sophoniæ, qui venerunt de Babylone. Et sumes aurum et argentum, et facies ex eis coronas auri et argenti varietate distinctas in domo Josiæ, et pones unam in capite Jesu filii Josedec sacerdotis magni, et loqueris ad eum, dicens: Hæc dicit Dominus exercituum: Ecce vir, Oriens nomen ejus. Hoc Hebræi de isto Jesu Judæorum summo sacerdote accipiunt, vel de ipso Zorobabel duce ipsorum: quorum uterque dictus sit Oriens, quia in similitudine germinis in bonis succrevit, profecit, et sub eis ortum sive constructum est templum. Propter quod subditur : Et subter eum orietur, id est, sub Jesu isto sive Zorobabel crescet ac perficietur ædificium templi, et ædificabit templum Domino : ambo enim principales fuerunt in templi reparatione. Et ipse exstruet templum Domino. Et ipse portabit gloriam : id est, Zorobabel alteram feret coronam, vel Jesus filius Josedec portabit pontificatus honorem atque decorum; et ipse sedebit et dominabitur super solio suo : alter quippe præfuit in regimine spirituali, alter in temporali. Et erit sacerdos super solio suo : id est, Jesus iste sedebit ut pontifex in pontificali throno. Et consilium pacis erit inter duos illos : id est, Jesus iste et Zorobabel in populi gubernatione unanimes erunt.

Et coronæ erunt Helem, et Tobiæ, et Idaiæ, et Hen filio Sophoniæ, memoriale in templo Domini : id est, coronæ prædictæ postquam in capitibus summi sacerdotis principisque fuerint, tollentur et consecrabuntur in templo ad ornatum ac reverentiam ejus, in memoriam prædictorum virorum, de quorum argento et auro factæ fuerunt.

Et qui procul sunt a vobis, puta gentiles, vel Judæi qui hucusque in terris gentilium remanserunt, venient in Jerusalem, et ædificabunt in templo Domini, illud ordinando, ditando, seu perficiendo : sicut in libro Machabæorum scriptum est, quod reges et principes locum summo honore dignum duxerunt, et templum maximis muneribus illustraverunt.5 Et scietis per prophetiæ meæ evidentem impletionem, quia Dominus exercituum misit me ad vos ad prænuntiandum et faciendum hæc omnia. Etenim per impositionem coronæ super caput pontificis, figurabatur prosperatio sacerdotii sui et consummatio templi. — Præterea, teste Hieronymo, Hebræi affirmant Ananiam, Azariam et Misael de Babylone redisse, et aurum ac argentum in oblationem templi et pro faciendis coronis summi sacerdotis ac ducis, secum tulisse, Danielem quoque venisse cum donis.

Erit autem hoc, id est, prædicta implebuntur, si auditu audieritis vocem Domini Dei vestri, id est, auribus mentis verba Prophetarum adverteritis, credendo eis ac obediendo. Et bene ait Propheta, Erit hoc, si, etc., quoniam promissiones divinæ, similiter comminationes, quæ fiunt in sacra Scriptura, frequenter intelligendæ sunt sub conditione, videlicet si illi quibus fit promissio, non demereantur, sed in bono persistant, illi quoque quibus fit comminatio, in vitiis perseverent. Propterea per Jeremiam Dominus ait : Repente loquar adversus gentem et regnum, ut eradicem et destruam illud; si pœnitentiam egerit gens illa, agam et ego pœnitentiam super malo quod cogitavi ut facerem ei. Et repente loquar de gente et regno, ut ædificem et plantem illud; si fecerit malum in oculis meis, pœnitentiam agam super bono quod locutus sum ut facerem ei.6

Denique, ut quidam catholice dicunt, ubi nostra translatio continet, Ecce vir, Oriens nomen ejus, translatio Chaldaica, quæ apud Judæos authentica fertur, sic habet : Ecce vir, Messias nomen ejus. Sicque locus iste ad litteram intelligendus est de Domino Jesu Christo : qui est vir de quo in Jeremia habetur, Mulier circumdabit virum;7 et Oriens appellatur, tanquam splendor lucis æternæ, et quia in diebus ejus orta est justitia et abundantia pacis, sicut Psalmista prædixit.89 Et subter eum orietur, id est, se ipsum exinaniet, formam servilem assumens : ita quod secundum naturam humanam, qua temporaliter orietur ex Virgine, erit se ipso inferior quoad naturam divinam, qua æternaliter oritur a Patre. Et ædificabit templum Domino, id est Ecclesiam Deo Patri, vel Deo omnipotenti, trino ac simplici, ex electis tanquam ex vivis lapidibus. De qua ædificatione dicit Apostolus ad Ephesios :10 In Christo omnis ædificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino, in quo et vos coædificamini in habitaculum Dei in Spiritu Sancto. Hæc est ædificatio spiritualis, qua corda humana per fidem, caritatem et spem, ceterasque virtutes junguntur, et templum Divinitatis efficiuntur, secundum quod Petrus inducit:11 Ad Christum accedentes lapidem vivum, et ipsi tanquam lapides vivi superædificamini in domos spirituales. Et ipse portabit gloriam, id est, principatum universorum, et corporis glorificationem accepit in resurrectione, juxta illud ad Hebræos:12 Eum, qui modico quam angeli minoratus est, videmus Jesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum. De quo ait Psalmista:13 Magna gloria ejus in salutari tuo; gloriam et magnum decorem impones super eum. Et sedebit ad dexteram Patris in die ascensionis, et dominabitur in omni creatura super solio suo: de quo ait in Apocalypsi, Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo; Apostolus quoque ad Hebræos, Adeamus cum fiducia ad thronum gratiæ ejus. Assumptus est enim in cœlum, et sedet ad dexteram Patris, secundum Marcum. Vel solium Christi, est judiciaria ejus potestas, vel ipsa Ecclesia. Et erit sacerdos super solio suo. Est enim sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech. Et ut ait Apostolus ad Hebræos, Christus eo quod maneat in æternum, sempiternum habet sacerdotium. Ipse namque est princeps pastorum, mediator Dei et hominum, semper vivens ad interpellandum pro nobis. De quo ait princeps Apostolorum: Conversi estis ad pastorem et episcopum animarum vestrarum. Et consilium pacis erit inter duos illos, id est populum Judæorum, atque gentilium in Christum credentium, ex quibus constructa est una Ecclesia, uno Dei Spiritu congregata.

Postremo, quum Jesus filius Josedec summus sacerdos fuerit Christi figura re et appellatione, convenienter Propheta quum locutus fuisset de illo, qui fuit figura, inseruit prophetiam de figurato, quemadmodum alibi sæpius in Scripturis de figurato transitur ad figuram sub eodem contextu, propter similitudinem eorum ad invicem, sicut in Isaia et Ezechiele de rege Babylonis et principe Tyri atque diabolo fit sermo permixtim.

At vero juxta mysticum intellectum, spiritualis Zacharias, id est contemplativus, Dei jugiter reminiscens, ait: Et conversus sum a multis ad unum (unum enim est necessarium), ab exterioribus et terrenis ad interiora atque divina. Et levavi oculos meos mentales ab infimis ad superna. Levantur nempe, dum contemplantur cœlestia; deprimuntur, dum sensibilibus immerguntur. Et vidi, et ecce quatuor quadrigæ, id est quatuor libri Evangelistarum, seu quatuor Evangelia, quibus homines vehuntur de terra ad cœlum: quæ licet sint unum ex parte objecti, videlicet Christi, de quo loquuntur, quatuor tamen sunt ex parte describentium ea; egredientes de medio duorum montium, id est a Christo, cujus verba in Evangelio principalissime recitantur, et a Moyse seu veteri Testamento, cujus scripta in libris evangelicis sæpius allegantur. Hi montes sunt ærei, id est in virtutibus valde robusti.

In quadriga prima equi rufi: id est, in evangelio S. Matthæi sunt, qui pro Christo sanguinem fuderunt, sicut ipse Matthæus et similes ei, qui istam quadrigam post se traxerunt, verba evangelica semper secum ferentes: qui martyrio rufi sunt. In quadriga secunda equi nigri: id est, in evangelio Marci sunt, qui maximis in hoc sæculo tribulationibus obscurantur, sicut et Marcus etiam ante suam pro Christo occisionem, eique similes, quorum tota vita adversitatibus singulariter plena est. In quadriga tertia equi albi: id est, in evangelio Lucæ sunt, virgineæ munditiæ observatores, quemadmodum Lucas, qui etiam de beatissima Virgine et Christi innocentissima pueritia plenius scripsit, et similes ejus, qui hujus evangelii documenta specialiter secum deportant. Et in quadriga quarta equi varii et fortes: id est, in evangelio Joannis sunt, viri perfecti, activi simul et contemplativi, variisque gratiarum charismatibus singulariter adornati, quales fuerunt præsertim Apostoli, deinde apostolicæ perfectionis viri. Isti libri sunt quatuor venti cœli: quoniam omnium in quatuor mundi partibus demorantium corda dulciter atque celeriter perflaverunt, quemadmodum scriptum est: Velociter currit sermo ejus; qui egrediuntur ex ore Evangelistarum, ut stent coram Dominatore universæ terræ, id est, a Christo approbentur et confirmentur, juxta illud Marci: Prædicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis.

In qua erant equi nigri, egrediebantur in terram aquilonis, id est ad eos qui in frigore vitiorum morantur, a quibus et adversa multa perpessi sunt; et albi egressi sunt post eos, quia virginalis puritatis candore fulgentes, prædicaverunt eisdem. Qui autem erant robustissimi, quœrebant discurrere per omnem terram, puta Apostoli, qui ceteris latius prædicaverunt, ita quod in omnem terram exivit sonus eorum: quibus et Christus, Eritis (inquit) mihi testes usque ad ultimum terræ. Denique qui egressi sunt in terram aquilonis, requiescere fecerunt spiritum Dei in terra aquilonis: quia quos converterunt ad fidem, inhabitari fecerunt a Spiritu Sancto.

Porro a transmigratione, hoc est ab his qui de vitiis redeunt ad virtutes, et de via ad patriam properant, considerantes se hic non habere manentem civitatem, sumitur aurum et argentum, id est vita caritate fulcita atque scientia clara. Ex quibus fiunt coronæ quæ ponuntur in capite Jesu, id est animarum varia ornamenta ac divina præconia, quæ omnia Christo principaliter adscribuntur. Per Jesum quoque intelligi potest quicumque efficax pastor, idoneusque sacerdos, cui virtutes et merita gregis sibi commissi non immerito, tanquam dispositivo principio, attribuuntur; et ipse eisdem ornatur, sicut quosdam discipulorum suorum Paulus apostolus asserit suam esse coronam in Christi adventu. Et Joannes in tertia sua Canonica: Majorem, inquit, horum gratiam non habeo, quam ut audiam filios meos in veritate ambulantes. Talis quippe audiet a Christo: Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam. Insuper talis meretur audire atque laudari his verbis:

Ecce vir, a vigore virtutum animique virore ex gratiæ innovatione, Oriens nomen ejus. Quum enim quotidie oriatur in eo Christus per gratiam pleniorem, et ipse renovetur in Spiritu Sancto, fiatque fecundus in sanctis operibus, recte Oriens nuncupatur. Et subter eum orietur, id est, sub ipso prosperatur in spiritualibus plebs sive Ecclesia sibi commissa; et ædificabit templum Domino, id est, Christo parabit plebem fidelem, et in cordibus gregis sui construet Deo conscientiæ domum; facietque congregationem cui præsidet, esse habitaculum Spiritus Sancti, non dæmonum, expellendo ab eis dominium vitiorum atque insidias diabolorum. Hoc utique pertinet ad omnem prælatum. Et ipse portabit gloriam, quia cooperator atque vicarius Christi est, et prælationis sacerdotiique honorem digne possidet. Maximum quoque a Deo præmium sortietur. Unde ad Timotheum ait Apostolus: Qui bene præsunt presbyteri, duplici honore digni habeantur. Imo, secundum divinum Dionysium, divinissimum est Deo cooperari in animarum reductione ad Deum. Et dominabitur sibi commissis spirituali regimine cum omni humilitate, sollicitudine, ac timore. Et erit sacerdos re et nomine, sacra subditis administrando, eorumque preces et vota Deo fideliter offerendo. Et consilium pacis erit inter duos illos, id est inter quoscumque subditorum suorum prius aliquando discordantes: quoniam quantum in se est, debet omnis prælatus indesinenter conari, ut subditi inter se pacifice conversentur. Beati enim pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Simili ratione, infelices discordes, quoniam filii dæmonis

1 Thess. 11, 19. III Joann. 4.

Matth. xxv, 21, 23.

12

13

1 Tim. v, 17.

Matth. v, 9.

5

Ps. cXLVII, 15.

Marc. XVI, 20.

6

7

Ps. XVIII, 5.

Act. I, 8.

8

10

Hebr. XIII, 14.

11

B

C

D probabuntur. Ideo ad Hebræos dicitur : Pacem sequimini cum omnibus, sine qua nemo Deum videbit.14

Et qui procul sunt, id est, per dissimilitudinem vitiorum longe distant a Deo et a conversatione electorum ipsius, venient per pœnitentiam salutarem, et ædificabunt in templo Domini, id est, in Ecclesia Christi virtuose operabuntur, et proximos bonis exemplis roborare curabunt. Boni enim prælati tales frequenter convertunt, ita ut ubi abundavit iniquitas, abundet et gratia.15 Hinc in Ecclesiastico scriptum est : Secundum judicem populi, sic et ministri ejus; et qualis est rector civitatis, tales et habitantes in ea.16

Postremo coronæ erunt Helem, et Tobiæ, et Idaiæ, etc., id est, quamvis ornamenta ista virtutum atque donorum exsistentium in mentibus subditorum eorum, prælatis, et maxime Christo, attribuantur, nihilo minus remanent eis et decorantur eisdem; suntque eis memoriale in templo Domini, id est, in Ecclesia militanti merentur per ea perpetuam, honorabilem, ac felicem habere memoriam.17 Deus enim glorificantes se glorificat. Et Salomon ait : Memoria justi cum laudibus; nomen autem impiorum putrescet.18 Videmus namque ad oculum, quam præclare atque magnifice Deus sanctos suos in tota Ecclesia mirificet et exaltet : tanto plane sublimius, quo illi gloriam et honorem Dei sincerius intenderunt et acquisierunt.

Footnotes

  1. Dan. II, VII. ↩

  2. Esther III, 8 et seq. ↩

  3. 1 Esdr. IV, 17 et seq. ↩

  4. II Mach. III, 3. ↩

  5. II Mach. III, 2. ↩

  6. Jer. XVIII, 7-10. ↩

  7. Jer. XXXI, 22. ↩

  8. Philipp. II, 7. ↩

  9. Ps. LXXI, 7. ↩

  10. Ephes. II, 21, 22. ↩

  11. Is. xiv; Ezec. xxviii. ↩

  12. Expositio mystica. ↩

  13. 1 Luc. x, 42. ↩

  14. Hebr. xii, 14. ↩

  15. Rom. v, 20. ↩

  16. Eccli. x, 2. ↩

  17. 1 Reg. 11, 30. ↩

  18. Prov. x, 7. ↩

Chapter 8 of 19