Skip to the text

Articulus 9

EXPOSITIO CAPITULI SEPTIMI : ET FACTUM EST IN ANNO QUARTO DARII REGIS.

Et factum est in anno quarto Darii regis, factum est verbum Domini ad Zachariam, in quarta mensis noni, id est die quarto mensis noni, qui est Casleu, id est, in lingua Hebræa ita vocatur. Et miserunt ad domum Dei quidam adhuc in Babylonia demorantes, videlicet Sarasar et Rogomelech, et viri qui erant cum eis. Isti miserunt nuntios ad templum, ad deprecandum faciem Domini, quatenus ministri templi, et prophetæ ac ceteri justi, ac ipsi quoque eorum nuntii, orarent Deum verum pro ipsis, qui in templo illo specialiter se esse, habitare, et exaudire asseruit. Itaque Sarasar iste non fuit unus de nuntiis, ut quidam affirmant. Multi insuper dicunt, viros præfatos fuisse Judæos. Hieronymus vero refert, quod Hebræi dicunt eos fuisse Persas et duces Darii regis, Deum timentes. Ut dicerent nuntii isti ex parte mittentium, sacerdotibus domus Domini exercituum et prophetis, loquentes :

Numquid flendum est mihi populo Dei in Babylonia remanenti, in quinto mense, vel sanctificare me debeo, id est per jejunium emundare, sicut feci multis jam annis, videlicet septuaginta, quibus vastitas templi duravit? Judæi quippe in Babylone annuatim planxerunt et jejunaverunt, die quo urbs Jerusalem et templum eversa fuerunt a Chaldæis mense quinto. Simili modo fecerunt septimo mense, propter occisionem Godoliæ et dispersionem Judæorum qui erant cum ipso.12 Quoniam ergo nunc isti in Babylone audierunt urbem et templum pene instaurata, dubitabant an juxta pristinum morem flere ac jejunare deberent, an potius inde cessare atque lætari, quia mutata causa, mutatur effectus.

Et factum est verbum Domini exercituum ad me, dicens : Loquere ad omnem populum terræ, et ad sacerdotes, id est ad universos qui de Judæa ad templum concurrunt, et per eos ad alios non præsentes, dicens: Quum jejunaretis et plangeretis in quinto et septimo mense pro causis jam tactis, per hos septuaginta annos, quibus Babylonica duravit captivitas, numquid jejunium jejunastis mihi? id est, abstinentia vestra mihi non placuit, nec erat actus virtutis debito modo exhibitus, quoniam abstinendo a cibis, non abstinuistis a divinorum præceptorum transgressionibus. Et quum comedistis et bibistis immoderanter et cum sensuali affectu seu delicate, numquid non vobis comedistis, et vobismetipsis bibistis? id est, ad vestram voluptatem et carnalitatem, non ad meum honorem, illa fecistis. Numquid non hæc sunt verba quæ locutus est vobis Dominus? id est, imo sunt verba Dei, de modo jejunandi virtuose, et etiam vitiose, quæ dixit Dominus, in manu Prophetarum priorum, id est per ministerium Prophetarum qui ante Babylonicam captivitatem fuerunt, quum adhuc Jerusalem habitaretur a Judæis, et esset opulenta; et ipsa, et urbes ejus, quarum ipsa metropolis fuit, in circuitu ejus habitarentur, et ad austrum, et in campestribus, id est ad omnem situs differentiam, habitaretur, quantum ad urbes ad ipsam pertinentes.

Denique Isaias aliique Prophetæ sufficienter instruxerunt Judæos, quale jejunium Deo placeret, et quale non. Quum enim interrogarent inordinate jejunantes, Quare jejunavimus, et non adspexisti? respondit Dominus: Ecce in die jejunii vestri invenitur voluntas vestra, ecce ad lites et contentiones jejunatis. Nolite jejunare sicut usque ad hanc diem, ut audiatur in excelso clamor vester. Deinde de virtuoso jejunio subditur: Nonne hoc est magis jejunium quod elegi? Dissolve colligationes impietatis; frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam; quum videris nudum, operi eum. Hinc quoque Joel disseruit: Sanctificate jejunium, hoc est, aliarum virtutum actibus ipsum perficite. Idcirco jam subditur:

Et factum est verbum Domini ad Zachariam, dicens: Hæc ait Dominus exerci- tuum, dicens: Judicium verum judicate, id est, ex virtute justitiæ secundum directionem prudentiæ, sententiam et proprios actus discutite, dijudicate, punite, ne amore vel odio a recto tramite recedatis, nec alicujus personam accipiatis, nec munera diligatis. Hoc demum et Christus in Evangelio ait: Nolite, inquiens, secundum faciem judicare, sed justum judicium judicate. Porro quod alibi dicit, Nolite judicare ut non judicemini, dictum est de judicio temerario, usurpato, inordinato. Unde Moyses scribit: Juste judicabis, nec consideres personam pauperis, nec honores vultum potentis; et alibi, Sic parvum audietis ut magnum, quia judicium Dei est. Væ itaque eis, præsertim judicibus ac prælatis, qui secundum affectionem potius judicant, quam secundum rationem. Propter quod secundo libro Paralipomenon Josaphat ait judicibus suis: Videte quid faciatis: non enim hominum exercetis judicium, sed Domini; et quidquid judicaveritis, in vos redundabit. Sit timor Domini Dei vestri vobiscum, et cum diligentia cuncta facite. Insuper judicando non palpemus, nec vane justificemus nos ipsos, sed fortiter arguamus: quia ut ait Apostolus, Si nos ipsos dijudicaremus, non utique judicaremur.

Et misericordiam, quantum ad interiorem compassionis affectum, et miserationes, quantum ad opera pietatis, facite, unusquisque cum fratre suo, id est proximis, primo cognatis atque fidelibus, si indigeant, secundum ordinem caritatis, spirituali, non carnali, amore. Beati enim misericordes, quoniam misericordiam consequentur. Et judicium sine misericordia fiet ei qui non fecerit misericordiam. Et viduam, et pupillum, et advenam, et pauperem nolite calumniari. Hæ namque personæ sunt magis destitutæ humano solatio, et magis miserabiles sunt: ideo major eis est pietas impendenda, non calumnia inferenda, secundum quod ait Psalmista: Judicate egeno et pupillo, humilem et pauperem justificate. Moyses quoque protesta-

Is.LVIII, 3, 4.

Ibid. 6, 7.

Joel 1, 14.

Joann. vii, 24.

Matth. vii, 1.

Lev. xix, 15.

Deut. 1, 17.

II Par. xix, 6, 7.

I Cor. xi, 31.

Matth. v, 7.

Jacob. ii, 13.

Ps. lxxxii, 3. tur:3 Deus facit judicium pupillo et viduæ, amatque peregrinum. Et malum, id est nocumentum, vir fratri, id est proximo, suo non cogitet in corde suo cum consensu et mora. Ex quo patet error dicentium cogitationem non esse peccatum, quoadusque procedat in opus.

11 Et noluerunt attendere verba ista patres vestri ante destructionem Jerusalem, et averterunt scapulam recedentes, id est, cor suum ex malitia averterunt a me, sicut is qui hortantem contemnit, et ex contemptu dorsum sibi in faciem vertit. Unde in Jeremia Dominus ait de istis:4 Verterunt ad me dorsum, et non faciem. Et aures suas aggravaverunt, id est, aures cordis impleverunt peccatis, quæ sunt gravissima animæ onera usque in infernum eam prementia, sicut fertur in Psalmo: Quoniam iniquitates meæ supergressæ sunt caput meum, et sicut onus grave gravatæ sunt super me*;5 ne audirent* verba salutis. Et cor suum posuerunt ut adamantem, id est,

12 obstinatum atque durissimum exhibuerunt, ne audirent legem, observando divina præcepta, et verba exhortatoria, saluberrima atque prophetica, quæ misit Dominus exercituum in spiritu suo sancto, id est in Spiritu Sancto, et ex revelatione ipsius, per manum, id est subministrationem, Prophetarum priorum, Jeremiæ, Isaiæ, et aliorum qui Babylonicam captivitatem præcesserunt. Simile huic est illud Isaiæ: Incrassatum est cor populi hujus, et auribus graviter audierunt.678 Hinc Jeremias asserit: Induraverunt facies suas super petram, et noluerunt reverti. Et iterum: Non audierunt, inquit, nec inclinaverunt aurem suam, sed induraverunt aures suas, ne audirent, et ne reciperent disciplinam.9 Porro, secundum Hieronymum, adamas lapis durissimus est, ita ut omnia metalla confringat, et a nullo confringatur. Et facta est indignatio magna, id est, grandis et rigorosa punitio Judæis inflicta est, a Domino exercituum.

13 Et factum est sicut locutus est: quia per Chaldæos vastati sunt, sicut Prophetæ divinitus prænuntiaverunt. Et sicut non audierunt verba mea, sic clamabunt, et non exaudiam eos in tempore necessitatis: vel quia ex timore servili precati sunt, et necessitate compulsi, non caritate inducti; vel quia in præsenti sæculo volui eos corrigere, ne in æternum perirent. Unde per Isaiam Dominus ait:10 Quum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos; et quum multiplicaveritis preces, non exaudiam.

14 Et dispersi eos per omnia regna quæ nescierunt, id est per diversa ac plurima regna, in quæ translati fuerunt, et eis incognita erant, puta per regna Assyriorum, Chaldæorum, Persarum, Medorum, et regiones illis subjectas. Et terra desolata est ab eis, eorum incolatu privata, eo quod non esset transiens et revertens per eam de populo Judæorum. Et posuerunt terram desiderabilem, id est terram promissionis uberrimam, lacte et melle manantem (de qua cantatur in Psalmo, Pro nihilo habuerunt terram desiderabilem;11 et Moyses asserit eam inter omnes terras egregiam), in desertum:12 id est, suis peccatis id meruerunt, quod per Chaldæos in solitudinem est redacta, habitatoribus ejus sublatis.

DENIQUE, quod in hujus capituli principio dictum est contra Judæos indiscrete abstinentes, mystice applicandum est omnibus Christianis non internis, sed rudibus, qui pietatis actus et interiorem profectum ac virium animæ reformationem non satis curantes, sed negligentes, corporalem exercitationem et exteriores observantias habent pro magno, faciuntque scrupulositatem non parvam in minus principalibus, et principalia non advertunt, caritatem, humilitatem, patientiam, mititatem.13 Istis, si jejunia sua et cetera exteriora sua exercitia cupiunt Deo placere, inculcandum est ut juxta sensum præinductum, verum judicium judicent, suisque proximis compassivi, benigni, ac liberales exsistant, mentem suam semper in Deo stabiliant, omnem cordis duritiam prorsus abjiciant, sintque molles ac patuli ad suscipiendum in se verbum Dei.14 Alioqui terra eorum erit desolata, id est Spiritus Sancti inhabitatione privata, et per varia vitia dispergentur.

Footnotes

  1. Ibid. 25. ↩

  2. IV Reg. xxv, ↩

  3. Deut. x, 18. ↩

  4. Jer. II, 27. ↩

  5. Ps. xxxvii, 5. ↩

  6. Jer. V, 3. ↩

  7. Is. VI, 10; ↩

  8. Matth. XIII, 15. ↩

  9. Jer. XVII, 23. ↩

  10. Is. I, 15. ↩

  11. Ps. CV, 24. ↩

  12. Deut. IV, 22; VIII, 7-10. ↩

  13. Expositio mystica. 5-7 ↩

  14. 9-12 ↩

Chapter 9 of 19