Skip to the text

Articulus 10

EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI OCTAVI : ET FACTUM EST VERBUM DOMINI EXERCITUUM AD ME.

POSTQUAM præcedenti capitulo Dominus populum Judæorum multipliciter increpavit, nunc variis promissionibus consolatur eumdem, more optimi medici, post potionem amaram adhibens remedium dulce ac lenitivum : sic enim Samaritanus ille piissimus infudit vinum et oleum.

Luc. x, 34.

Et factum est verbum Domini exercituum ad me, dicens : Hæc dicit Dominus exercituum : Zelatus sum Sion zelo magno.

Zach. 1, 14.

Hoc idem scriptum est atque expositum primo capitulo. Synagogam quippe sive Israeliticum populum, qui hic nomine Sion designatur, desponsavit sibi Deus, et quasi in conjugem sibi assumpsit, dum ei in deserto tradidit legem, ne de cetero mente fornicaretur cum idolis gentium, sicut de hoc in Ezechiele multa mystice conscribuntur. Propter quod in Jeremia

Ezech. xvi.

Jer. 11, 2.

Dominus loquitur : Recordatus sum tui, miserans adolescentiam tuam et caritatem desponsationis, quando secuta es me in deserto. Itaque singulari quodam amore Deus Sion dilexit, quemadmodum et in Deute-

Deut. x, 15. ronomio Moyses contestatur : Patribus tuis conglutinatus est Dominus Deus tuus, et amavit eos, elegitque semen eorum post eos. Et indignatione magna zelatus sum eam, id est, contra transgressiones ipsius ex zelo meo ad eam indignatus sum valde : non motum passionis vel tranquillitatis habendo, sed rigorosam punitionem infligendo, sicut vir uxorem peccantem dire redarguit. Ista indignatio fuit, quod tradidit eam manibus adversariorum, Assyriis atque Chaldæis, ut patet in libro Regum.

IV Reg. xv, 19, 29; xvii, 3-6; xxv, 1 et seq.

Hæc dicit Dominus exercituum : Reversus sum ad Sion, id est, ab effectu justitiæ ad misericordiæ dulcorem, ad populum istum sine mea mutatione conversus sum, et pœnitenti indulsi, ac gratiam præstiti ; et habitabo in medio Jerusalem, id est in templo ac populo, corda bonorum per caritatem ac gratiam inhabitando. Christus quoque verus Deus et homo, Deus deorum, in Sion visibiliter conversatus ac visus est.

Ps. lxxxiii, 8.

Et vocabitur Jerusalem, civitas veritatis, id est veri Dei, vel veritatis vitæ, doctrinæ atque justitiæ, eo quod post reditum a Chaldæa, fuerint in Jerusalem viri perfecti ac virtuosi, veritatem in omnibus colentes, loquentes, ac diligentes. Istud tamen præcipue verificatum est per Christi adventum, qui in Jerusalem pluries prædicavit : in quem et urbs postea credidit. Et mons Domini exercituum, id est mons Sion in quo constructum est templum, vocabitur mons sanctificatus, id est ab idololatria expurgatus, divinoque cultui deputatus : de quo fertur in Psalmo, Induxit eos in montem sanctificationis suæ. Hinc in Isaia Dominus ait : Post hæc vocaberis civitas Justi, urbs fidelis.

Ps. lxxvii, 54.

Is. 1, 26.

Hæc dicit Dominus exercituum : Adhuc habitabunt senes et anus in plateis Jerusalem, id est, viri et feminæ non interficientur nunc ut ante, tempore Babylonicæ vastitatis, sed naturalis periodi cursum implebunt; et viri baculus in manu ejus præ multitudine dierum, id est, viri adeo erunt antiqui, quod deficientia atque trementia membra baculo sustentabunt. Et plateæ civitatis Jerusalem complebuntur infantibus et puellis ludentibus in plateis ejus, id est, ingens erit securitas, pax, et propagatio hominum in Jerusalem, ita ut adolescentior ætas, juxta consuetudinem suam, lusibus vacet. Hinc per Jeremiam loquitur Dominus: Adhuc audietur in loco isto vox gaudii et vox lætitiæ, vox sponsi et vox sponsæ, vox dicentium:1 Confitemini Domino exercituum, quoniam bonus, quoniam in æternum misericordia ejus.

Hæc dicit Dominus exercituum: Si difficile videbitur in oculis reliquiarum populi hujus, id est, si et quamvis vobis, qui de Babylonica captivitate superstites estis atque reversi, videatur difficile, ut Jerusalem ad tantam (sicut jam dixi) hominum multitudinem, reparationem et prosperitatem pertingat, in diebus illis, id est tempore isto quo hoc futurum dixi (istud enim videbatur multis incredibile, eo quod tempore prophetiæ hujus, adhuc pauci essent ibidem Judæi); numquid in oculis meis, id est in luce sapientiæ et virtute omnipotentiæ meæ, difficile erit istud implere? dicit Dominus exercituum. Non utique. Ideo in Evangelio ait Salvator:2 Quæ apud homines impossibilia sunt, possibilia sunt apud Deum. In Jeremia quoque habetur: Domine Deus, non erit tibi difficile omne verbum.3

Hæc dicit Dominus exercituum: Ecce ego salvabo populum meum de terra orientis, et de terra occasus solis, id est, de captivitate seu dispersione qua dispersi ac capti fuerunt in diversis partibus mundi, scilicet in oriente et occidente, eruam eos; et adducam eos ad Judæam, et habitabunt in medio Jerusalem; et erunt mihi in populum per specialem gratiam, quam eis præstabo, et ego ero eis in Deum per præcipuam devotionem eorum ad me, in veritate, id est vera fide, et sana doctrina, et in justitia, qua reddent unicuique quod ei debetur, videlicet Deo et sibi ac proximo. Ut autem refert Hieronymus, quidam Hebræi asserunt hæc impleta post ipsum Zorobabel usque Herodis alienigenæ tempus, quoniam interim templo reparato et urbe, multi Judæorum de multis mundi partibus ad Jerusalem habitandi gratia confluxerunt. Verius tamen pleniusque impletum est post Christi adventum, quando per Apostolorum prædicationem multi ubique Judæi et gentiles a Deo electi, conversi sunt; spiritualiter quoque per fidem et caritatem adducti, habitaverunt in ipsa

B Ecclesia. De quibus et Christus prædixit: Multi ab oriente et occidente venient, etc.4 Quidquid hic breviter dicitur, in Jeremia et Ezechiele, imo et in Isaia diffusius scribitur; sed brevitati studens, allegationes dimitto.

Hæc dicit Dominus exercituum: Confortentur manus vestræ, o Judæi, et viriliter agite, confidentes in Domino, qui auditis in his diebus quibus templum quotidie prosperatur, sermones istos per os Prophetarum, videlicet Aggæi et Zachariæ, loquentium vobis in die qua fundata est domus Domini, de qua die supra dictum est, ut templum ædificaretur. Ad hoc enim domus Dei seu templum fuit fundata, ut ædificaretur perfecte.

C

Siquidem ante dies illos, id est antequam templum ædificaretur, merces hominum non erat, nec merces jumentorum erat, id est, homines et jumenta in agricultura, in mercimoniis aliisque diversis operibus infructuose et frustra laboraverunt, ita ut vix necessaria victui obtinerent. De hac terræ sterilitate propter negligentiam populi circa ædificationem templi inducta, dictum est plenius in Aggæo propheta. Neque introeunti, neque exeunti propria loca, id est habitatoribus terræ, erat pax præ tribulatione, id est adversariorum persecutione atque multiplici adversitate. Hoc clarius patet in libro Esdræ, ubi inter cetera dicitur in principio libri Nehemiæ: Qui remanserunt in provincia, in tribulatione magna sunt et in opprobrio;5 et murus Jerusalem dissipatus est, et portæ ejus combustæ sunt igni. Et dimisi omnes homines, puta Judæos a captivitate reversos, unumquemque contra proximum suum, id est, domesticas insidias inter se, permittente me, habuerunt. Ista tamen distributio est accommoda. De hoc quoque in Esdra habetur, quemadmodum quidam Judæorum fratres suos vendebant, superiores quoque gravabant populum, et subditos oppresserunt.6

Nunc autem, dum ædificationi templi fortiter insudatis, non juxta dies priores ego faciam reliquiis populi hujus, dicit Dominus exercituum, id est, populum istum, qui de multis paucus remansit, non ita affligam, sicut prædictis afflixi diebus; sed semen pacis erit, id est, filii pacis erunt, me eis pacem donante. Vel, Semen pacis erit, id est, semen eorum in terram projectum, pacifice excoletur et germinabit. Ideo subditur: Vinea dabit fructum suum, et terra dabit germen suum, et cæli aerii dabunt rorem suum:7 quia ex nubibus in aere motis, humor ad terræ fecundationem descendit; et possidere faciam reliquias populi hujus universa hæc terræ nascentia, ita quod hostes terram non occupabunt. Et erit, id est, fiet quod dicam: Sicut eratis maledictio in gentibus, domus Juda et domus Israel, id est, quemadmodum vos, o duæ tribus, per domum Juda significatæ, et vos, decem tribus, per domum Israel designatæ, a gentibus maledicebamini tanquam infelices, egeni et miseri: juxta illud in Jeremia, Dabo eos in vexationem et maledictionem et in stuporem et sibilum gentibus;8 sic salvabo vos de tribulationibus præinductis, et eritis benedictio, id est, felices vos reputabunt. Nolite timere carnali seu mundano timore; confortentur manus vestræ.

Quia hæc dicit Dominus exercituum: Sicut cogitavi ut affligerem vos, quum ad iracundiam me provocassent patres vestri, Babylonica scilicet captivitate instante, quando patres vestri idololatriæ dediti erant, et etiam postea, dicit Dominus, et non sum misertus; sic conversus, cogitavi in diebus istis quibus circa templum efficaciter laboratis, ut benefaciam Jerusalem et domui Juda, id est duarum tribuum populo a Chaldæa reverso. Loquitur autem Deus affectu et more humano, ut melius capiatur, quanquam in ipso imperturbabili atque invariabili Deo nulla provocatio sit ad iram, neque conversio mutationem ponens in ipso. Qualiter vero ista sibi conveniant, dictum est sæpe. Hinc demum in Jeremia habetur: Ego scio cogitationes quas cogito super vos, ait Dominus, cogitationes pacis, et non afflictionis, ut dem vobis finem et patientiam.9 Nolite timere.

Hæc sunt ergo verba quæ facietis: id est, subscripta præcepta servabitis, ut mereamini beneficia repromissa semper tenere. Loquimini veritatem, unusquisque cum proximo suo: id est, nullus alteri mentiatur, sed veritatem simplici proferat corde, secundum exigentiam causæ, loci ac temporis, observando circumstantias ad operationem virtutum requisitas. Veritatem, et judicium pacis, id est, quo pax reparetur ac conservetur, judicate, id est judicando perfecte, in portis vestris, o judices populi. Siquidem olim apud Judæos judices residebant in portis, sicut et Moyses jussit, Judices constitues in portis tuis:10 ut ab omnibus facilius invenirentur, et ne rusticani atque agricolæ compellerentur ingredi urbes, et rerum suarum pati dispendium. Et unusquisque malum contra amicum suum ne cogitetis in cordibus vestris, et verbum mendax ne diligatis: imo ut colubrum incessabiliter abhorreatis.11 Omnia enim hæc sunt quæ odi, dicit Dominus, qui detestatur, odit et reprobat omne peccatum. De quo scriptum est in libro Judith: Deus odit iniquitatem.12 Et Moyses ait: Aversatur Dominus omnem injustitiam.13

Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Hæc dicit Dominus exercituum: Jejunium quarti mensis, quo dirupta et capta est Jerusalem a Chaldæis, ut patet quarto Regum: quo etiam mense secundum Hebræos, Moyses tabulas testamenti confregit;141516 et jejunium quinti mensis, quo incensum est templum urbsque Jerusalem a Chaldæis:17 quo et Judæi in deserto jussi sunt in eremum regredi, eo quod propter verba exploratorum contra Dominum graviter murmurassent;18 et jejunium septimi mensis, quo occisus est Godolias, et qui secum erant Judæi, dispersi sunt;19 et jejunium decimi mensis, quo propheta Ezechiel, et secum consistentes in Babylone Judæi, primo audierunt templum esse combustum, Jerusalemque destructam; erit domui Juda, id est populo Synagogæ, in gaudium et lætitiam mentis et corporis, juxta illud: Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum.20 Delectatio siquidem cordis redundat in corpus, atque in facie lucet, juxta illud Proverbiorum:21 Animus gaudens ætatem floridam facit; spiritus tristis exsiccat ossa. Et in solennitates præclaras: id est, sicut hucusque habuerunt ista jejunia in luctu et gemitu propter adversa quæ temporibus prænominatis contigerunt, ita deinceps habebunt ea cum gaudio et festivitatibus magnis, propter bona eis a me nunc promissa. His verbis solvitur quæstio, quæ præcedenti movebatur capitulo, de observatione jejunii quinti ac septimi mensis.22

Veritatem tantum et pacem diligite, veritatem videlicet triplicem, et triplicem pacem, videlicet: veritatem doctrinæ, vitæ, justitiæ; pacem pectoris, temporis, æternitatis. Hæc igitur tantum amanda sunt, non ut alia non amentur, sed ut ista principalius quam corporalia exercitia diligantur, nec aliquid his contrarium admittatur. Ecce his verbis jubemur vere, juste, atque pacifice invicem conversari. Unde et Christus ait:23 Pacem habete inter vos; et, Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur.24 Apud Joannem quoque: Si manseritis, inquit, in sermone meo, vere discipuli mei eritis, et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos.25

Hæc dicit Dominus exercituum: Usquequo veniant populi, prædicta jejunia erunt Judæis in gaudium et solennitates præclaras. Veritatem etiam et pacem diligendas eis præcipio, quousque veniant populi, et habitent in civitatibus multis, id est, Judæi in urbibus suis hucusque destructis multiplicentur, et vadant habitatores urbium harum, unus ad alterum, dicentes: Eamus Jerusalem, et deprecemur faciem Domini in templo jam reparato, et quæramus Dominum exercituum, id est, ei placere, uniri, obedire, eumque perfectius noscere studeamus per opera bona. Judæi etenim certis temporibus anni tenebantur venire ad templum.26 Vadam etiam ego. Istud, si ordinem litteræ rite pensemus, est verbum in persona Domini exercituum, et de ipso dictum, ut sit sensus: Vadam etiam ego Dominus exercituum cum aliis ad templum: quod utique in Domino nostro Jesu Christo, vero Deo et homine, impletum esse Evangelistæ testantur.27 Unde his verbis implicite insinuatur incarnatio unigeniti Filii Dei. — Hinc alii præcedentia verba pro tempore Christi exponunt, ut sit sensus: Usquequo veniant populi ad fidem Christi, nempe usque ad id temporis cærimonialia legis duraverunt, et habitent in civitatibus multis, non in Judæa dumtaxat, sed in omni orbe terrarum, et vadant habitatores, dicentes: Eamus, et deprecemur faciem Domini, in Ecclesia Christi orantes Patrem in spiritu et veritate, in omni loco puras manus ad Deum levantes.2829

Et venient populi multi, et gentes robustæ ad quærendum Dominum exercituum in Jerusalem, et deprecandam faciem Domini: quia ad templum illud non solum Judæi, sed multi quoque gentilium orandi gratia confluxerunt, quemadmodum ex evangelio Joannis comprobatur.30 Huic insuper expositioni sequentia amplius consonant.

Hæc dicit Dominus exercituum: In diebus illis, videlicet tempore promulgationis evangelicæ legis, seu apostolicæ prædicationis, in quibus apprehendent decem homines ex omnibus linguis gentium, et apprehendent fimbriam viri Judæi, id est vestimentum Christianorum ex Judaismo in Christum credentium, præsertim Apostolorum, dicentes :31 Ibimus vobiscum, id est, Deum colemus, et in Ecclesiam colligemur, sicut et vos, credendo in Christum. Audivimus enim ex fama miraculorum et documentorum vestrorum ex lege et Prophetis, quoniam Deus, verus, unus ac trinus, seu Christus, vobiscum est per gratiam præeminentem et singularem. Porro per decem, qui est numerorum terminus, numerusque perfectus, multitudo seu universitas gentilium Apostolis cohærentium, atque in Christum credentium, designatur. Innumerabiles enim adhæserunt eisdem. Postremo quod ait, Decem homines ex omnibus linguis, dupliciter accipi potest : primo, quod ex qualibet lingua decem homines istud acturi sint; secundo, quod ex omnibus simul : sed utroque modo tempore Apostolorum exstat impletum.

Footnotes

  1. Jer. xxxiii, 10, 11. ↩

  2. Luc. xviii, 27. ↩

  3. Jer. xxxii, 17. ↩

  4. Matth. viii, 11. ↩

  5. II Esdr. i, 3. ↩

  6. II Esdr. v, 4, 5, 8, 15. ↩

  7. Agg. i, 10, 11. ↩

  8. Jer. xxix, 18. ↩

  9. Jer. xxix, 11. ↩

  10. Deut. XVI, 18. ↩

  11. * juramentum Eccl. xxI, 2. ↩

  12. Judith v, 21. ↩

  13. Deut. XXV, 16. ↩

  14. IV Reg. XXV, 4; ↩

  15. Jer. XXXIX, 2. ↩

  16. Exod. XXXII, 19. ↩

  17. IV Reg. xxv, 8, 9. ↩

  18. Num. xiii, xiv. ↩

  19. IV Reg. xxv, 25. ↩

  20. Ps. lxxxiii, 3. ↩

  21. Prov. xvii, 22. ↩

  22. Zach. vi, 3, 5. ↩

  23. Marc. ix, 49. ↩

  24. Matth. v, 9. ↩

  25. Joann. viii, 31, 32. ↩

  26. Deut. xvi, 16. ↩

  27. Luc. ii, 42-46. ↩

  28. I Tim. ii, 8. ↩

  29. Joann. iv, 23. ↩

  30. Joann. xii, 20. ↩

  31. Zach. vii, 3, 5. ↩

Chapter 10 of 19