Skip to the text

Articulus 11

DE SPIRITUALI EJUSDEM CAPITULI OCTAVI INTELLECTU.

QUOD in præsentis capituli exordio ad litteram dictum est de Synagoga, spiritualiter de Christi Ecclesia et qualibet anima christiana accipi potest. Itaque Dominus ait : Zelatus sum Sion, id est Ecclesiam, seu animam christifidelem, zelo magno. Ipsa enim est sponsa Christi, qui ex amore suo ad eam factus est homo pro ea, et proprio ipsam sanguine liberavit : ad quam ait in Canticis, Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa.1 Propter quod ad Ephesios dicit Apostolus : Christus dilexit Ecclesiam, et tradidit semetipsum pro ea, ut illam sanctificaret.2 Sed et ipsemet Christus in Joanne protestatur : Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. Et indignatione magna zelatus sum eam, quoniam quo eam plus diligo, eo peccata illius amplius odio, et statim castigationem adhibeo : juxta illud Apocalypsis, Ego quos amo, arguo et castigo.

Hæc dicit Dominus : Reversus sum ad Sion, quoniam pœnitentem clementer recipio, gratiamque refundo.3 Imo nondum pœnitentem Christus frequenter piissime prævenit, ad bona instigat, ad gratiam aptat, spiritualiter visitat, et operi manuum suarum in vitiorum cœno jacenti, adjutricem porrigit manum, de lacu miseriæ et de luto fæcis ipsam educens.45 Et habitabo in medio Jerusalem, id est in pectore animæ seu Ecclesiæ, divinæ pacis visioni fideliter inhiantis. Ideo orat Apostolus : Det vobis secundum divitias gloriæ suæ, virtutem corroborari in interiori homine per Spiritum Sanctum, habitare Christum per fidem in cordibus vestris.6 Et vocabitur Jerusalem, id est Ecclesia, civitas veritatis, videlicet Christi, qui ait : Ego sum via, veritas, et vita. De qua fertur in Psalmo : Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. In Ecclesia nempe est unio civium : quibus scribit Apostolus, Jam non estis hospites et advenæ, sed estis cives Sanctorum et domestici Dei.7 Anima quoque justi, civitas Christi censetur : quia in ea est cogitationum et affectionum, tanquam civium, sub rationis imperio ordinata consensio ; et mons sanctificatus, propter contemplationis sublimitatem, vitæ eminentiam, gratiæ apicem. De quibus civitate ac monte ad Hebræos legitur : Accessistis ad montem Sion, et civitatem Dei viventis, Jerusalem cœlestem.8

Hæc dicit Dominus : Adhuc habitabunt senes et anus, id est in virtutum perfectione maturi, animo graves, in virtutibus exercitati : quibus lacte opus non est, sed solidum queunt capere cibum;9101112 qui tentationibus probati sunt atque experti. Unde in Sapientiæ libro habetur: Senectus venerabilis est, non diuturna, neque annorum numero computata; cani autem sunt sensus hominis, et ætas senectutis, vita immaculata. Verum, ut Isaias asserit: Puer centum annorum morietur. De hujuscemodi senibus scriptum est in Ecclesiastico: Non te prætereat narratio seniorum. Hi moriuntur in senectute bona, senes et pleni dierum. Anus quoque sunt simili modo accipiendæ: quæ et aliorum matres digne possunt vocari. De qualibus dicit Apostolus: Viduas honora, quæ vere viduæ sunt. Hi itaque habitabunt, id est, stabiliter vivent ac permanebunt, in plateis Jerusalem, in divinis præceptis atque consiliis, in virtutibus cunctis, præsertim in caritate Dei ac proximi. Per has plateas ad æternam illam supercœlestem Jerusalem itur et pervenitur. Unde et scriptum est in Psalmo: Statuisti in loco spatioso pedes meos; et, Latum mandatum tuum nimis. Sponsa quoque in Canticis per vicos et plateas quærit quem diligit. Nec obstat, quod arcta est via quæ ducit ad vitam: arcta est equidem, quia difficulter in ea persistitur; et lata, quia ut regia via omnes capere potest, et per caritatem ad universos, etiam ad adversarios, se extendit.

Et viri baculus in manu ejus, id est, in horum seniorum manu seu potestate erit virga directionis, paterna correptio, auctoritas prælationis, consolatio et sustentatio infirmorum: idque conveniet eis præ multitudine dierum, id est merito sanctæ conversationis quam tempore longo duxerunt. Unde Apostolus non vult neophytum ordinari episcopum. Propter quod Moyses dixit: Date ex vobis viros sapientes et gnaros, quorum conversatio sit probata in tribubus vestris, et ponam eos vobis principes. Et de reprobo populo Dominus in Isaia loquitur: Dabo pueros principes eorum, et effeminati dominabuntur eis.

Et plateæ civitatis, id est mandata Ecclesiæ, complebuntur infantibus et puellis, id est innocentibus simplicibus, qui juxta Christi doctrinam conversi sunt, et facti ut parvuli:13 quibus dicit et Paulus, Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote;14 et Petrus in prima sua Canonica, Deponentes omnem malitiam et omnem dolum, et simulationes et invidias, quasi modo geniti infantes rationabiles, lac concupiscite;15 ludentibus in plateis ejus, id est in divinorum præceptorum observantiis cordialiter gloriantibus, atque internam lætitiam gestu corporali monstrantibus: sic ut et David testatur, Ludam, et ero humilis in oculis meis.16 Denique et Sapientia ait in Proverbiorum libro:17 Delectabar per singulos dies, ludens coram Domino omni tempore, ludens in orbe terrarum. Insuper spiritualis recreatio et ludus ad eutrapeliam pertinens, competit istis pro causa, loco, et tempore.

Hæc dicit Dominus: Si difficile videbitur in oculis reliquiarum populi hujus, id est, licet reformatio Ecclesiæ, et multiplicatio fidelium videatur impossibilis, aut multum difficilis bonis Christianis perpaucis, propter nimium lapsum fidelium; numquid in oculis meis difficile erit? Non plane, quia non erit impossibile apud Deum omne verbum. Non ergo de reformatione Ecclesiæ desperemus, sed quo major est ejus indigentia ac ruina, eo instantius atque ferventius divinæ pietatis imploremus suffragia.

Hæc dicit Dominus: Ecce ego salvabo populum meum de terra orientis, et de terra occasus solis. Ubique novit Dominus qui sunt ejus;18 et salvantur quicumque præordinati sunt ad vitam æternam.19

Confortentur manus vestræ, et indefessi in operibus bonis estote, qui auditis in his diebus sermones istos de reformatione Ecclesiæ promissionibusque divinis, et animarum profectu, per os Prophetarum, id est a prædicatoribus atque doctoribus, ceterisque devotis, futurum Dei judicium, ac omnium venturam finalem remunerationem jugiter vobis narrantibus (de quibus ad Corinthios scribit Apostolus : Prophetæ duo vel tres dicant, et ceteri dijudicent20), in die qua fundata est domus Domini, id est, animæ vestræ esse cœperunt domus, templum ac thalamus Sponsi cœlestis, per fidem formatam et gratiæ infusionem, ut templum ædificaretur, id est, per opera virtuosa continuata vos ipsi consecraremini in templum Spiritus Sancti : sicut ait Apostolus, Templum Dei sanctum est, quod estis vos.

Siquidem ante dies illos, id est, antequam domus Dei modo præfato initiaretur in vobis, merces hominum non erat, nec merces jumentorum, id est, nec litterati, nec idiotæ aliquid meritorie operabantur, quoniam caritate infusa (quæ est animæ vita) carebant, et sine gratia nihil futuræ beatitudinis promeretur natura; neque introeunti, neque exeunti erat pax, id est vera mentis tranquillitas in Deo, præ tribulatione, id est vitiorum inordinatione et confusione. Animus quippe inordinatus, sibi ipsi pœnosus est :21 sicut et vir eruditus, in Deo tranquillus, suavis est animæ suæ. Et dimisi omnes homines, unumquemque contra proximum suum.22 Quum enim caritas et gratia deest, mox oriuntur ex amore privato lites, contentiones, discordiæ, et cetera opera carnis.23

Nunc autem, quum domum conscientiæ mihi præparaverunt, non juxta dies priores, quibus sine gratia exsistentes, sine mercede fuerunt, ego faciam reliquiis populi hujus, id est residuis Christianis; sed semen pacis erit, id est filii pacis atque pacifice mutuo conversantes. Vinea, id est Ecclesia : de qua ait in Evangelio Christus, Homo quidam plantavit vineam;24 de qua scriptum est in Canticis, Vinea fuit Pacifico;25 dabit fructum suum, id est, in bonis operibus fructuosa erit, ut dicere queat :26 Ego autem sicut oliva fructifera. Vel vinea ista est Christus, qui ait, Ego sum vitis vera :27 qui dedit et dat fructum, spirituales filios generando, et de plenitudine suæ gratiæ ceteris influendo, suumque meritum nobis per sacramenta applicando et communicando. Et terra dabit germen suum. Terra ista sunt, de quibus ait Salvator : Quod autem in terram bonam cecidit, hi sunt qui audientes verbum Dei, corde bono et optimo retinent, et afferunt fructum in patientia.28 Quum ergo Dominus benignitatem dat gratiæ suæ, terra nostra dat fructum suum.29 Et cæli dabunt rorem suum : id est, viri spirituales et contemplativi, prædicatores verbi Dei, verba eruditionis et consolationis auditoribus suis infundent, et corda eorum irrigabunt, ac fecundabunt.

Et erit : Sicut eratis maledictio in gentibus, domus Juda et domus Israel, sic salvabo vos, et eritis benedictio. Frequenter contingit, ut aliqui Christiani, sive sæculares, sive religiosi, et præsertim religiosi et clerici, qui ad perfectiorem vitam tenentur, suis exigentibus vitiis, gratia Dei priventur, et deinceps valde reprehensibiliter conversentur, atque ob id ab aliis contemnantur et maledicantur.3031 Quumque clementia Dei ad virtuosam vitam reduxerit eos, eatenus se emendant, ut alii ædificentur et benedicant eisdem. Ideo Petrus inducit : Abstinete a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam, conversationem vestram inter gentes habentes bonam, ut in eo quod detrectant de vobis, tanquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum.32 Et rursus : Hæc est, inquit, voluntas Dei, ut obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam.33

Cetera ex præcedenti articulo adeo lucide patent, ut hic nihil reiterare oporteat. Verumtamen huic quod nunc ait Propheta, Jejunium quarti, et jejunium quinti, etc., erit domui Juda in gaudium, consonat quod in Matthæo loquitur Christus : Quum jejunatis, nolite fieri sicut hypocritæ, tristes; tu autem quum jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava, ne videaris hominibus jejunans, sed Patri tuo qui est in abscondito.34 Docemur quoque ex his, jejunia temporalia, et alia ab Ecclesia instituta atque præcepta, dili-35

Eccli. xxxiv, 31. genter servare. Non enim sine mortali peccato omittuntur, nisi adsit vere rationabilis causa. Siquidem Deo et Ecclesiæ rectæque rationi pariformiter obedire debemus. Postremo, sic jejunare debet Christianus, ut vitia universa pro viribus vitet. Scriptum est enim: Homo qui jejunat in peccatis suis, et iterum facit ea, quid proficit humiliando se? — Iterum, quum aliquem justum sensatum et laudabiliter in omnibus se habentem conspicimus, apprehendamus vestem ipsius, dicentes: Ibimus tecum: audivimus enim quoniam Dominus tecum est. Hocque dicendo, sequamur vestigia ejus, seu virtutum exempla. Ideo enim in Ecclesiastico dicitur: Quum videris sensatum, statim evigila ad illum; et, Cum viro sancto assiduus esto.

Eccli. vi, 36. Ibid. xxxvii, 15.

Footnotes

  1. Cant. IV, 9. ↩

  2. Ephes. V, 25, 26. ↩

  3. Apoc. III, 19. ↩

  4. Ps. XXXIX, 3. ↩

  5. Job XIV, 15. ↩

  6. Ephes. III, 16, 17. ↩

  7. Ephes. II, 19. ↩

  8. Hebr. XII, 22. ↩

  9. Joann. XV, 9. ↩

  10. Cant. V, 12. ↩

  11. Ps. LXXXVI, 3. ↩

  12. Joann. XIV, 6. ↩

  13. Matth. xviii, 3. ↩

  14. 1 Cor. xiv, 20. ↩

  15. 1 Petr. II, 1, 2. ↩

  16. II Reg. VI, 22. ↩

  17. Prov. VIII, 30, 31. ↩

  18. II Tim. II, 19. ↩

  19. Act. XIII, 48. ↩

  20. 1 Cor. xiv, 29. ↩

  21. B fecundabunt. ↩

  22. Eccl. xxxvii, 22. ↩

  23. Galat. v, 19-21. ↩

  24. Ps. lxxxiv, 13. ↩

  25. Luc. xx, 9. ↩

  26. Cant. viii, 11. ↩

  27. D cide patent, ut hic nihil reiterare oporteat. Verumtamen huic quod nunc ait ↩

  28. Luc. viii, 15. ↩

  29. Cant. iii, 17. ↩

  30. Joann. xv, 1. ↩

  31. Ps. li, 10. ↩

  32. 1 Petr. ii, 11, 12. ↩

  33. Ibid. 15. ↩

  34. Matth. vi, 16-18. ↩

  35. Eccli. xxxvii, 22. ↩

Chapter 11 of 19