Skip to the text

Articulus 12

EXPLANATIO LITTERALIS CAPITULI NONI: ONUS VERBI DOMINI.

CAPITULUM nunc elucidandum, obscuritatibus plenum est, atque ob id a diversis diversimode explanatur. Porro divus Hieronymus in exordio expositionis ejus affirmat: Omnis hæc visio, ad vocationem gentium et exstructionem Ecclesiæ pertinet. Verumtamen expositio ista S. Hieronymi, videtur aliis potius spiritualis et mystica, quam litteralis: idcirco quidam exponunt ad litteram de triumphis Judæorum tempore Machabæorum, alii de victoriis Alexandri Magni. Judæi vero putant hæc corporaliter adimplenda in adventu regis Messiæ, quem inaniter præstolantur venturum, et in hoc mundo temporaliter regnaturum; civitates quoque et regna hic expressa, imo totum orbem Judæis subjecturum, non obstante quod in hoc ipso capitulo primus Christi adventus in omnimoda paupertate describatur. Primo igitur breviter introducenda est expositio B. Hieronymi.

Onus verbi Domini, id est afflictio prophetico Dei eloquio designata, in terra Adrach; Adrach, secundum Hieronymum, est dictio ex duobus integris composita, scilicet ab AD, quod est acutum, et DRACH, quod est molle. Itaque, Onus verbi Domini Adrach, id est acutum in peccatores, et molle in justos, in terra, id est, hominibus imminet. Istudque onus verbi Domini, et Damasci requiei ejus, id est super Damascum, quæ est requies ejus, scilicet oneris hujus, vel requies Domini, cujus onus super eam incubuit. Unde Adrach quidam referunt ad populum Judæorum (in quos Dominus austeritatem clementiamque suam exercuit: in eos quidem qui crediderunt, clementiam; in alios, æquitatis rigorem), Damascum autem, ad vocationem gentilium. Quia Domini est oculus hominis, id est, oculus cujuscumque de gentibus in Deum fide respiciens, ad Dominum pertinet, et omnium tribuum Israel, id est, oculus omnium Israelitarum in Deum respicientium, similiter Dei est. Emath quoque, id est urbs illa quæ alio nomine Antiochia appellatur, in terminis ejus, et Tyrus et Sidon: id est, civitates istæ erunt in terminis Damasci vel terræ Adrach, credendo in Dominum Salvatorem, cui Pater ait in Psalmo: Postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam. Et rursus de Tyro cantat Psalmista: Audi, filia, et vide, et concupiscet rex decorem tuum, quoniam ipse est Dominus Deus tuus, et adorabunt eum; et filiæ Tyri in muneribus, etc. Assumpserunt sibi quippe sapientiam valde: nam ante conversionem ad fidem, in sapientia sæculi abundare conatæ sunt,

Ps. II, 8.

Ps. XLIV, 11-13. deinceps fide suscepta, in sapientia christiana.

Et ædificavit Tyrus munitionem suam, id est sophismata sua et dialecticæ retia, contra fidei veritatem, antequam fidei obediret; et coacervavit argentum, id est eloquentiæ nitorem, quasi humum, id est copiose, et aurum, id est sensuum calliditatem, ut lutum platearum. Sed istæ munitiones, per spiritualia arma sapientiæ atque virtutum Apostolorum dejectæ sunt, quemadmodum ad Corinthios dicit Apostolus : Arma militiæ nostræ non carnalia sunt, sed potentia Deo ad destructionem munitionum, consilia destruentes et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi.1 Ecce Dominus possidebit eam, convertendo eam ad fidem; et percutiet in mari fortitudinem ejus : id est, in mundo isto, qui est mare magnum amaritudine vitiorum, inquietudine negotiorum, multitudine periclitantium, conteret per apostolicam prædicationem præfatas Tyri munitiones, ne quid pristinæ sapientiæ in ea permaneat, sed eloquentiam suam atque scientiam in Dei convertat honorem; et hæc igne devorabitur, id est, quidquid vitiorum in ea est, igne illo purgabitur et tolletur, de quo Salvator :2 Ignem, inquit, veni mittere in terram. De quo in Matthæo loquitur Joannes Baptista, Ipse baptizabit vos in Spiritu Sancto et igni.3

Videbit Ascalon, id est, urbs illa Palæstinæ considerabit conversionem Emath, Sidonis et Tyri, et timebit divinum judicium; et Gaza, et dolebit nimis, id est, etiam civitas illa, visis prædictis, sua vehementer lugebit peccata; et Accaron simili modo dolebit, quoniam confusa est spes ejus, id est, spes ejus pristina vana fuit, reprobataque est. Et peribit rex de Gaza, id est, princeps mundi hujus amplius in ea dominium non habebit, sed Christus; et Ascalon non habitabitur a talibus, quales ante demorabantur in ea, sed a fidelibus : nam et conversi, non fuerunt quod ante, eo sensu quod Salomon ait in Proverbiis :

Verte impios, et non erunt.4 Et sedebit separator in Azoto, id est, Christus, qui triticum a palea, id est electos a reprobis, segregat, in populo urbis istius converso regnabit. Et disperdam superbiam Philistinorum, id est, elationem eorum tollam ab ipsis, ut discant a Salvatore, quoniam mitis est et humilis corde.5 Et auferam sanguinem ejus, id est verba crudelitatis atque blasphemiæ, de ore ejus, et abominationes ejus, id est idololatriam et esum idolothytorum, de medio dentium ejus, ita quod ultra idola non colet, nec idolis immolata manducabit. Et relinquetur etiam ipse Deo nostro, id est, populus urbium harum Deo Israel adhærebit et attinebit, et erit quasi dux in Juda, id est ductor aliorum virtuosus in populo Christum confitente. Unde Septuaginta transtulerunt : Relinquentur et ipsi Deo nostro. Et Accaron, id est hujus civitatis plebs conversa, quasi Jebusæus, id est, similis erit Jerosolymitanis credentibus.6 Jerusalem quippe alio nomine dicta est Jebus.

Et circumdabo domum meam, id est Ecclesiam militantem, ex his qui militant mihi, id est prædictis ad fidem conversis, vel prædicatoribus sanctis, qui muniunt alios, circumdant ac protegunt. Ideo subditur : euntes et revertentes, id est, hinc inde ad imperium Dei discurrentes, ad confirmandum credentes vel militantes. Isti sunt angeli sancti de cœlo ad terram euntes ac revertentes, quorum præsidio circumdat Deus Ecclesiam. Et non transibit super eos ultra exactor, id est diabolus pro culpa pœnam infligere exigens, insatiabilis homicida, persecutorque pessimus. Is namque Christifidelibus prædestinatis prævalere in finem nequaquam permittitur. Quia nunc vidi in oculis meis, id est, ista omnia implebuntur, quoniam ego Dominus nunc et in momento æternitatis vidi ista futura, et ea facere decrevi in oculo pietatis ac sapientiæ meæ.

Hæc est Hieronymi super hunc passum expositio, quæ si litteralis censenda sit,

Matth. iii,

  1. diligentis judicio derelinquo. Alii demum exponunt pro tempore Alexandri Magni; eritque sensus :

Onus verbi Domini, id est punitio prophetice prænuntiata et superventura, in terra Adrach, id est Syriæ, et Damasci requiei ejus, id est in terra Damasci : quæ fuit civitas metropolitana in Syria, ita quod Syria in ea tanquam in capitanea urbe quievit, juxta illud Isaiæ, Caput Syriæ Damascus;7 quia Domini est oculus, id est inspectio, hominis et omnium tribuum Israel : id est, Deus inspicit et disponit actus humanos, præsertim populi Israel, quem peculiariter præelegit, et de quo incarnari decrevit. Quoniam ergo Deus omnia regit, ejus est mala punire, et bona remunerare. Unde Septuaginta transtulerunt : Quia Dominus respicit homines, et omnes tribus Israel. Emath quoque et Tyrus et Sidon in terminis ejus, id est, ad Syriam pertinent : sicut tertio Regum innuitur.89 Assumpserunt sibi quippe sapientiam valde, id est terrenam illam prudentiam, per quam temporalia colliguntur, ut vita præsens in deliciis, divitiis atque honoribus deducatur. De qua testatur Apostolus : Prudentia carnis mors est.10 De qua item apud Jacobum fertur :11 Non est sapientia ista de cœlo descendens, sed terrena, animalis, et diabolica. Et Baruch :12 Filii Agar, qui exquirunt prudentiam quæ de terra est, viam sapientiæ nescierunt.

Et ædificavit Tyrus munitionem contra hostes, et coacervavit argentum et aurum, etc. Erat nempe opulentissima civitas, et sita in corde maris, sicut in Ezechiele plenissime legitur. Ecce Dominus possidebit eam, et percutiet in mari fortitudinem ejus, et igne devorabitur.13 Hoc dicitur, quoniam Alexander rex divina virtute istam urbem devicit atque combussit : nam terra, lignis et saxis aquam maris a littore usque ad mœnia Tyri implevit, sicque eam accessit.

Videbit Ascalon, etc., id est, præscriptæ urbes Philistinorum, cognita Tyri destructione (quæ erat fortissima civitas : unde

A Nabuchodonosor eam obtinere non potuit modo præfato), vehementer timebunt, ne et ipsis similiter accidat. Timebit et civitas Accaron, quoniam confusa est spes ejus, id est, fiducia qua in auxilio Tyri confisa est, evacuata consistit. Et peribit rex de Gaza. Regulos enim Philistiim Alexander dejecit. Et sedebit separator, id est Alexander, qui terras separavit et suis divisit, ut dicitur primo libro Machabæorum, in Azoto. Secundum Hieronymum, in Hebræo dicitur, Sedebit manzer. Et alius quidam affirmat, quod in Hebræo dicatur, Sedebit spurius : idque huic expositioni alludit, quoniam Alexander de adulterio natus fuit ex Olympiade uxore Philippi, de Nectanabi profugo rege Ægypti. Et auferam sanguinem ejus de ore ejus, id est, non permittam Alexandrum effundere sanguinem Judæorum, quorum se sanguinem dixit fusurum : quia ut dictum est sexto capitulo, quum contra Judæam veniret, Deo disponente, in mansuetudinem versus fuit; et abominationes ejus, id est, blasphemias ejus contra Deum Israel auferam. Et relinquetur etiam ipse Deo nostro. Nam Alexander tandem Deum verum Judæorum cognovit, et ei in templo sacrificavit, secundum Josephum. Et erit quasi dux in Juda : quia Judæis favorabilis fuit, præsertim quia ex Daniele ostenderant sibi, quod Deus prænuntiasset, ei subjicienda esse plurima regna mundi, imo Medorum atque Persarum, sicut in Scholastica habetur historia. Et Accaron quasi Jebusæus : id est, urbem Accaron nomine, subsugabit Judæis, quemadmodum per manum David fuerat Jebusæus Judæorum plebi subjectus, ut legitur secundo libro Regum.

I Mach. i, 7.

Cf. in Zach. vi, 3. ejus contra Deum Israel auferam. Et relinquetur etiam ipse Deo nostro. Nam Alexander tandem Deum verum Judæorum cognovit, et ei in templo sacrificavit, secundum Josephum. Et erit quasi dux in Juda : quia Judæis favorabilis fuit, præsertim quia ex Daniele ostenderant sibi, quod Deus prænuntiasset, ei subjicienda esse plurima regna mundi, imo Medorum atque Persarum, sicut in Scholastica habetur historia. Et Accaron quasi Jebusæus : id est, urbem Accaron nomine, subsugabit Judæis, quemadmodum per manum David fuerat Jebusæus Judæorum plebi subjectus, ut legitur secundo libro Regum.

II Reg. v, 6, 7.

I Mach. iii, 2.

Præterea quæ sequuntur, de Machabæis exponunt. Et circumdabo domum meam, id est Synagogam et templum, ex his qui militant mihi, id est Juda Machabæo, fratribus et adjutoribus ejus, qui præliabantur prælia Israel cum lætitia, templumque Domini recuperaverunt ac mundaverunt, ut scribitur primo et secundo libro Machabæorum.14 Et non transibit super eos ultra exactor, id est tributi quæsitor. Unde primo libro Machabæorum legitur :15 Defecit impugnans eos super terram; reges contriti sunt in illis diebus. Postremo, si innumerabiles atque magnificæ illæ victoriæ [considerantur], quas primo Machabæorum in diversis capitulis leguntur Judas Machabæus et fratres ejus habuisse contra gentes vicinas, et præcipue contra Philistæos ac Syros, arbitror litteram istam satis congruenter posse applicari ad Machabæorum triumphos : cujus prosecutionem brevitati studens pertranseo, quia et unicuique diligenter legenti innotescere potest.

Et quoniam sanctus Dei propheta hic Zacharias, Spiritu Sancto revelante agnovit, statim post eorum quæ dicta sunt expletionem, esse venturum regem Messiam, mox gratulabundus adjungit : Exsulta satis, filia Sion; jubila, filia Jerusalem, id est, plebs Juda in Jerusalem habitans, in qua fuit mons Sion, ubi fuerat templum : ita quod idem populus designatur per filiam Sion, filiamque Jerusalem : qui populus dicitur filia Sion, juxta modum loquendi propheticum sæpe jam explanatum.16

Ecce Rex tuus, Christus Dominus : de quo in Jeremia inducitur, Regnabit rex et sapiens erit; et in Luca, Regnabit in domo Jacob in æternum, et regni ejus non erit finis;1718 veniet tibi, id est ad tuam operandam salutem, justus : quia secundum divinam naturam, totius sanctitatis atque justitiæ fons est. De quo in Sapientiæ libro legitur : Quum sis justus, omnia juste disponis; virtus enim tua, justitiæ initium est.19 Secundum naturam quoque assumptam justissimus utique fuit, quoniam Patris gloriam semper quæsivit, et peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus.20 Per viam quoque justitiæ pro hominibus satisfecit, pro illorum culpa se ipsum tradens caritative in pœnam acerbissimæ mortis, ut divinæ majestatis honori satisfieret, nec peccatum remaneret inultum. Hinc de se ipso loquitur in Joanne : Qui quærit gloriam ejus qui misit illum, hic verax est, et injustitia in illo non est.21 De quo et Stephanus ait Judæis : Patres vestri occiderunt eos qui annuntiaverunt de adventu Justi, cujus vos nunc proditores et homicidæ fuistis.22 Et salvator. De quo angelus dixit ad Joseph :23 Vocabis nomen ejus Jesum, ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.24 Nempe ut Deus, est salvator creative, efficienter et principaliter, peccata auctoritative dimittendo, gratiam per creationem infundendo, gloriam tribuendo; sed ut homo, Dei et hominum mediator, ipse quoque salvator est ut causa instrumentalis, dispositiva ac meritoria, quoniam sua sanctissima conversatione ac morte omnibus meruit indulgentiam, gratiam et gloriam. De quo ait Apostolus :25 Apparuit gratia Salvatoris nostri. In cujus typo Joseph appellatus est Salvator mundi.26

Ipse pauper, secundum humanitatem, quantum ad usum. Siquidem, etiam ut homo, fuit Dominus universæ creaturæ, secundum quod dicitur in Joanne :27 Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus. Sed nil in hoc sæculo voluit possidere per usum, ut perfectissimæ paupertatis et contemptus omnium terrenorum temporaliumque bonorum nobis exhiberet exemplum. Unde de se ipso in Evangelio contestatur : Volucres cœli nidos habent, et vulpes terræ foveas;28 Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. Quum enim dives esset, propter nos egenus factus est, ut inopia ejus divites essemus.29 Hanc regis Messiæ paupertatem in primo suo adventu Jeremias admirans, ait : Quare quasi colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum?30 Et ascendens super asinam et super pullum filium asinæ. Hoc in Christo Domino nostro fuisse impletum in die Palmarum, sacrosancti Evangelistæ concorditer profitentur.3132 Scriptum est enim in Luca : Quum autem appropinquaret jam ad descensum montis Oliveti, cœperunt omnes turbæ descendentium gaudentes laudare Deum voce magna, super omnibus quas viderant virtutibus, dicentes : Benedictus qui venit in nomine Domini, pax in cœlo, et gloria in excelsis.3334 Credendum est quoque, quod Christus successive super utrumque animal sedit, quemadmodum super Matthæum plenius comprobavi.35363738 Porro, secundum Hieronymum, per asinam designabatur populus Judæorum, qui jugum legis diu portavit; per pullum, gentiles, qui populus frenorum legis divinæ ignarus, lascivus fuit atque indomitus. Christus ergo utrique animali insedit, ad figurandum quod in militanti Ecclesia electis ex utroque populo præsideret.

Et disperdam quadrigam ex Ephraim, et equum de Jerusalem : id est, equi et currus non erunt causa pugnandi in tribubus Israel, sed [erit] pax atque concordia : ideo subditur, et dissipabitur arcus belli. Unde in Isaia habetur : Non levabit gens contra gentem gladium;39 et in Jeremia, In diebus illis Israel habitabit confidenter. In Christi enim adventu fuit pax inaudita, longa et magna, toto orbe Romanis subjecto. Ex his confunditur Judæorum figmentum, dicentium quod Christus in primo suo adventu omnibus mundi regnis temporaliter præsidebit, multosque gentilium occidet. Unde jam subditur : Et loquetur pacem gentibus : quia Apostolis jussit prædicare gentibus Evangelium pacis ; imo per se ipsum aliquibus gentilium in Evangelio legitur prædicasse. Hinc de Christo loquitur Pater in Isaia : Ecce testem populis dedi eum, ducem ac præceptorem gentibus;40 et item, Dedi te (inquit) in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ.41 Christus namque pacem docuit et præcepit;42 suisque Apostolis dixit : In quamcumque domum intraveritis, primum dicite, Pax huic domui.43 Et potestas ejus a mari usque ad mare, id est per omnem terram, a brachiis maris magni, inter se vehementer distantibus, et a flumine Jordanis, seu alio quolibet, usque ad fines terræ : quia ubique diffusa fuit prædicatio novæ legis. Propter quod prædixit Psalmista : Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terræ.44

Consequenter Propheta, vel Deus Pater omnipotens per Prophetam, alloquitur Christum. Tu quoque in sanguine testamenti tui, id est merito tuæ benedictæ passionis, et sanguinis tui effusione qua confirmatum est novum Testamentum : secundum quod Christus hora Cœnæ dixit Apostolis, Hic est calix novi Testamenti in meo sanguine;45 emisisti vinctos tuos, id est sanctos patres, et eos qui solo originalis peccati reatu differebantur a gloria, de lacu in quo non est aqua, id est de limbo inferni, in quo consolatio defuit seu refrigerium vitæ æternæ. Christus equidem in die resurrectionis hoc fecit, illos de inferno secum ducendo, sicut per Osee loquitur : Ero morsus tuus, inferne.46 Unde et hoc loco nomine laci, intelligit Hieronymus infernum, in quo nulla est refrigeratio. Verum de hoc inferno, quantum ad partem ejus in qua nulla est spes futuræ liberationis, sancti patres non fuerunt.

Denique quæ sequuntur, intricata sunt valde, et a diversis multiformiter intelliguntur. Itaque ait : Convertimini ad munitionem, id est, ad tutum locum redite, vincti spei, id est, qui captivi fuistis cum spe evadendi. Hoc S. Hieronymus bene atque catholice refert ad præfatos electos, qui cum Christo ascenderunt paradisum cœlestem, qui est munitissimus locus.4748 Quidam exponunt de vocatione gentium ad evangelicam legem, quæ est firma munitio; alii, de reditu Judæorum a Babylone ad Jerusalem reædificatam; alii, de reversione Judæorum a facie Antiochi regis fugientium, qui auditis victoriis Judæ Machabæi fratrumque ejus contra duces Antiochi, ad Judam de diversis locis reversi sunt. Sed quoniam tædiosum atque prolixum esset omnes expositiones has prosequi, unam quæ rationabilior apparet, deducam.

Sequitur ergo : Hodie quoque annuntians, id est, jam nunc per Zachariam prophetam ista prædicens atque insinuans, duplicia reddam tibi, id est præmium copiosum ac superabundans pro labore temporali et persecutione terrena, scilicet duplicem stolam, quæ est gloria corporis et animæ. Propter quod ait Apostolus ad Corinthios: Id quod est in præsenti modicum et leve tribulationis nostræ, supra modum in sublimitate æternum gloriæ pondus operatur in nobis.49 Christus quoque in Evangelio: Mensuram, inquit, bonam et confertam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinus vestros.50

Quoniam extendi mihi Judam, quasi arcum, id est, electos Judæos in Christum credentes mihi assumpsi: ut sicut per arcum adversarii compelluntur et sagittantur, sic per eos gentiles, qui fuerant Deo inimici, convertantur et Christo subdantur. De his enim in Isaia Dominus loquitur: Mittam ex eis qui salvati fuerint, ad gentes longe, tenentes sagittam.51 De quorum sagittis ait Psalmista: Sagittæ tuæ acutæ, populi sub te cadent, in corda inimicorum regis.52 Implevi Ephraim, id est filios Israel ex decem tribuum plebe in Christum credentes, Spiritu Sancto. Nomine equidem Ephraim, regnum ac populus decem tribuum in Scripturis sæpius designatur. Apostoli autem pro majori parte, multique credentium ex Judaismo in primitiva Ecclesia, ex decem tribubus erant: de quibus cantamus in Psalmo, Principes Juda duces eorum, principes Zabulon, principes Nephthali.53 Et suscitabo filios tuos, Sion, id est Apostolos atque ex Synagoga Christifideles, super filios tuos, Græcia, id est super plebem Græcorum, cui multi Apostolorum prædicasse noscuntur; et ponam te quasi gladium fortium: id est, mea virtute infidelibus, o fidelis Synagoga, seu primitiva Ecclesia, prævalebis, convertendo eos ad fidem per hoc quod efficaciter ingeres eis verbum Dei:54 quod est gladius spiritus, sicut ad Ephesios dicit Apostolus. Unde et in Isaia habetur:55 Dominus posuit os meum quasi gladium acutum.

Et Dominus Deus super eos videbitur: id est, gratia atque potentia ejus in illorum conversione splendebit ac innotescet; et exibit ut fulgur jaculum ejus: id est, sermo divinus (qui est sagitta spiritualis, de qua in Isaia asseritur, Posuit me Dominus quasi sagittam electam) splendide atque velociter ab Apostolorum ore ad corda illorum procedet.56 Et Dominus Deus in tuba canet, id est, per evangelicam Apostolorum prædicationem tubalem illis, quæ salutaria sunt, insonabit. Unde et Isaias:57 Quasi tuba, ait, exalta vocem tuam. Hinc Christus in Evangelio Joannem et Jacobum appellat filios tonitrui.58 Et vadet in turbine austri, id est, per Apostolos aliosque credentes, etiam australibus vitiorum turbine inquietis verbum Dei inferet gratiose.

Dominus exercituum proteget eos, videlicet prædicatores et milites suos præfatos, ne frangantur adversis; et devorabunt et subjicient lapidibus fundæ, id est, prædicationibus et comminationibus Scripturarum infideles totaliter superabunt, eorumque vitia consument, et ipsos evangelicæ legi prorsus subjicient. Prophetæ autem frequenter metaphorice et obscure loquuntur. Et jam mox in fine hujus capituli elucescet, quod Zacharias metaphorice nunc loquitur. Et bibentes, id est prædicatores prædicti de aliorum conversione se ipsos spiritualiter reficientes, inebriabuntur quasi a vino, id est, exuberanter omnino delectabuntur in Domino, sicut et Paulus scribit discipulis suis:59 Nunc vivimus si vos statis in Domino; et replebuntur ut phialæ, id est, charismatibus Spiritus Sancti mirabiliter redundabunt: unde Paulus profatur, Repletus sum consolatione, superabundo gaudio in omni tribulatione nostra;60 et quasi cornua altaris, quæ sacrificiorum sanguine replebantur in lege. Juxta hunc modum fertur in Psalmo:61 Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ;62 et, Justi epulentur et exsultent in conspectu Dei. Atque in Canticis:63 Comedite, amici, et bibite; et inebriamini, carissimi.

Et salvabit eos Dominus Deus eorum in die illa, id est, in evangelicæ legis prædicatione sanctos suos prædicatores de om-

Luc. xii, 32.

II Tim. iv, 17, 18.

Ps. xliv, 17. nium persecutorum manu eripiet, æternaliterque salvabit, ut gregem populi sui, id est sicut oves suas electas : quibus ait, Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit Patri dare vobis regnum. Unde et Paulus ad Timotheum scribit : Dominus mihi adstitit et confortavit me, ut per me prædicatio impleatur; liberavit me autem Dominus ab omni opere malo, et salvum faciet in regnum suum cœleste. Quia lapides sancti, id est præfati Apostoli et viri perfecti a Deo electi, elevabuntur super terram, id est, per dona gratiæ meritaque præclara magni erunt in Ecclesia militanti, deinde per dona gloriæ et præmium consummatum in Ecclesia triumphanti et regione vivorum, quæ est terra ac patria Beatorum. De eis namque fertur in Psalmo : Constitues eos principes super omnem terram. Ecce ex isto ostenditur, quod Propheta hic metaphorice loquitur, præsertim quum subdat :

Quid enim bonum ejus est, et quid pulchrum ejus? id est, quid Deo omnipotenti decorum, gratum et placitum est? nisi frumentum electorum, id est corpus Christi, ex pane frumenti consecratum, seu ipsemet Christus, qui ait : Nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit, ipsum solum manet; et alibi, Ego sum panis vivus; et, Caro mea vere est cibus. De quo et in Psalmo cantamus, Erit firmamentum in terra in summis montium : ubi pro firmamento, alia translatio continet, Frumentum; et alia, Memoriale triticum. Et vinum germinans virgines, id est sanguis Christi sub vini specie, ad virgineam vitam sua gratia conferens ac perducens. Certum est autem, hæc de consueto materiali frumento et vino non posse intelligi : corporalia namque non sunt Dei præcipua bona. Quidam vero per frumentum electorum, intelligunt legem divinam, quæ est spiritualis fidelium cibus; per vinum vero, eruditionem sacræ Scripturæ, quæ gignit credentes.

Joann. xii, 24, 25.

Ibid. vi, 51.

Ibid. 56.

Ps. lxxi, 16.

Footnotes

  1. II Cor. x, 4, 5. ↩

  2. Luc. xii, 49. ↩

  3. Matth. iii, 11. ↩

  4. Prov. xii, 7. ↩

  5. Matth. xi, 29. ↩

  6. Josue xviii, 28. ↩

  7. Is. vii, 8. ↩

  8. III Reg. viii, 65; ↩

  9. IV Reg. xiv, 28. ↩

  10. Rom. viii, 6. ↩

  11. Jacob. iii, 15. ↩

  12. Baruch iii, 23. ↩

  13. Ezech. xxvi-xxviii. ↩

  14. Ezech. iv, 36 et seq.; ↩

  15. 1 Mach. xiv, 13. ↩

  16. II Mach. x, 1-8. ↩

  17. Luc. 1, 32, 33. ↩

  18. Jer. xxiii, 5. ↩

  19. Sap. xii, 15, 16. ↩

  20. 1 Petr. 11, 22. ↩

  21. Joann. vii, 18. ↩

  22. Act. vii, 52. ↩

  23. Matth. 1, 21. ↩

  24. Matth. i, 21. ↩

  25. Tit. 11, 11. ↩

  26. Gen. xli, 45. ↩

  27. Joann. iii, 35. ↩

  28. Matth. viii, 20. ↩

  29. II Cor. viii, 9. ↩

  30. Jer. xiv, 8. ↩

  31. Matth. xxi, 1 et seq.; ↩

  32. Luc. xix, 29 et seq. ↩

  33. Luc. xix, 37, 38. ↩

  34. Cf. in Matth. xxi, 7. ↩

  35. Tit. ii, 11. ↩

  36. I Petr. ii, 22. ↩

  37. Luc. i, 32, 33. ↩

  38. I Mach. xiv, 13. ↩

  39. Is. II, 4. ↩

  40. Is. LV, 4. ↩

  41. Is. XLIX, 6. ↩

  42. Jer. xxiii, 6. ↩

  43. Luc. x, 5. ↩

  44. Ps. lxxi, 8. ↩

  45. Luc. xxii, 20. ↩

  46. Osee xiii, 14. ↩

  47. Marc. XVI, 15. ↩

  48. Joann. XII, 20 et seq. ↩

  49. II Cor. IV, 17. ↩

  50. Luc. VI, 38. ↩

  51. Is. LXVI, 19. ↩

  52. Ps. XLIV, 6. ↩

  53. Ps. LXVII, 28. ↩

  54. Ephes. VI, 16. ↩

  55. Is. XLIX, 2. ↩

  56. Is. XLIX, 2. ↩

  57. Is. LVIII, 1. ↩

  58. Marc. III, 17. ↩

  59. I Thess. III, 8. ↩

  60. II Cor. VII, 4. ↩

  61. Ps. XXXV, 9. ↩

  62. Ps. LXVII, 4. ↩

  63. Cant. V, 1. ↩

Chapter 12 of 19