Articulus 13
EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI DECIMI : PETITE A DOMINO PLUVIAM.
Zach. ix, 9.
QUEMADMODUM præcedens capitulum, præsertim ab illo loco, Exsulta satis, filia Sion, a quibusdam ad litteram exponitur pro tempore Christi, ita et præsens capitulum. Verumtamen aliqui ipsum exponunt de multiplicatione fructuum terræ, et magnitudine victoriarum tempore Machabæorum. Tanta demum est capituli hujus difficultas, ut S. Hieronymus dicat : Omnis hic locus obscurus et dubius est. Itaque primam expositionem, quæ spiritualior est atque utilior, diffusius prosequar, deinde aliam tangam.
Quoniam ergo in præcedenti capitulo annuntiavit Propheta de Christi adventu et gentium conversione ad ipsum, nunc admonet : Petite, o omnes qui Christi optatis adventum, pluviam, id est cœlestis gratiæ et evangelicæ prædicationis irrigationem, a Domino, ut Deus Pater Filium suum mittat in mundum. De quo canit Psalmista : Descendet sicut pluvia in vellus, et sicut stillicidia stillantia super terram. Doctrina quippe pluviæ comparatur, juxta illud Deuteronomii : Concrescat ut pluvia doctrina mea. In tempore serotino, id est in ultima mundi ætate et novi tempore Testamenti, de quo ait in prima sua epistola Joannes : Novissima hora est. Et Dominus faciet nives, id est documenta et gratiæ dona, vitiorum ardorem et concupiscentiæ æstum exstinguentia, et pluviam
Ps. lxxi, 6.
Deut. xxxii, 2.
I Joann. ii, 18. imbris (de qua jam dictum est), quæ animæ infecunditatem siccitatemque tollit. Et dabit eis singulis herbam, id est incrementum spiritualis fecunditatis, in agro cordis, vel in ipsa Ecclesia, quæ est ager dominicus. Hæc ergo ad veri Dei cultum pertinentia, sunt petenda.
Quia simulacra locuta sunt inutile : id est, idola, quæ gentiles et aliquando Judæi coluerunt, inutiliter suis cultoribus sunt locuta, imo dæmones per illas imagines : non enim statuæ illæ, sed dæmones per eas, responsa dederunt; et divini, id est futurorum conjectores, viderunt mendacium, id est, falsum prædixerunt; et somniatores, id est, qui ex somniis suis phantasticis de rebus ferre sententiam præsumpserunt, frustra locuti sunt aliis, et vane consolabantur desolatos. Idololatriæ namque divinationibus, somniis atque auguriis intendebant gentiles, et frequenter Judæi. Quo contra scriptum est in Levitico : Non augurabimini, nec observabitis somnia. In Ecclesiastico quoque : Somnia extollunt imprudentes. Quasi qui apprehendit umbram, et persequitur ventum, secundum hoc visio somniorum. Multos errare fecerunt somnia, et exciderunt sperantes in illis. Divinatio erroris et auguria vanitas est; ne dederis cor tuum in illis. Idcirco abducti sunt quasi grex : id est, prædictis vanitatibus intenti, per errores a via veritatis atque justitiæ erraverunt; vel, in captivitatem translati sunt. Propter quod in Isaia legitur : Omnes nos quasi oves erravimus; unusquisque in viam suam declinavit. Affligentur adversis et debitis pœnis, nisi pœniteant, quia non est eis pastor, id est fidelis atque idoneus doctor, prælatus seu princeps. Ideo Moyses oravit ad Dominum : Ne sit populus tuus sicut oves absque pastore. Et in Proverbiis Salomon scribit : Ubi non est gubernator, populus corruet.
Lev. xix, 26.
Eccli. xxxiv, 1-3.
Ibid. 7.
Ibid. 5, 6.
Is. liii, 6.
Num. xxvii, 17.
Prov. xi, 14.
Super pastores iratus est furor meus. Istud de indignis et falsis pastoribus tam Judæorum quam aliorum intelligi potest, qui sua negligentia atque malitia se ipsos et alios perdiderunt. Hinc per Ezechielem Dominus protestatur : Væ pastoribus qui pascebant semetipsos. His non tantum ira, sed et furor imminet Dei, quia judicium durissimum in his qui præsunt, fiet. Et Jeremias ait : Ululate, pastores, et clamate; et adspergite vos cinere, optimates gregis : quia impleti sunt dies vestri, ut interficiamini, et cadetis quasi vasa pretiosa. Et super hircos visitabo, id est, pastorum illorum discipulos, in vitiis consentientes suis pastoribus, puniam.
Ezech. xxxiv, 2.
Sap. vi, 6.
Jer. xxv, 34.
Hujus autem causam vel signum subjungit Propheta. Quia visitavit Dominus exercituum gregem suum, id est oves, electos videlicet, domum Juda, puta Judæos in Christum credentes, et ceteros ei fideliter confitentes confessione laudis divinæ ac propriæ culpæ. Hæc visitatio in bono accipitur. Et posuit eos quasi equum gloriæ suæ in bello, id est, in bonis fecit eos fortes, victoriosos ac agiles contra humanæ hostes salutis, instar equorum prævalidorum.
Ex ipso angulus, id est, ex præfato Dei grege processit regia dignitas, quæ continet populos, et copulat eos; et ex ipso paxillus, id est potestas seu ordo sacerdotalis, in quo alii pendent, quemadmodum in paxillo alia suspenduntur. Propterea in Isaia Dominus ait : Figam illum, puta Eliacim sacerdotem, quasi paxillum. Et Petrus : Vos, inquit, genus electum, regale sacerdotium. Denique in domino Papa utriusque potestatis residet plenitudo. Et sicut per angulum Imperator, ita per paxillum summus posset accipi Pontifex. Imo per utrumque illorum intelligi potest Christus rex pontifex noster, qui secundum naturam assumptam est de grege Ecclesiæ : sic enim caput Christi Deus. Et ipsemet : Narrabo, inquit, nomen tuum fratribus meis. Et ex ipso arcus prælii, id est efficacia impugnandi adversarios veritatis, videlicet sapientia, virtus et eloquentia. De quibus testatus est Christus : Ego dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes ad-
Is. xxii, 23.
1 Petr. ii, 9.
1 Cor. xi, 3.
Ps. xxi, 23.
Luc. xxi, 15. versarii vestri. Ex ipso egredietur omnis exactor simul : id est, a grege Dei electo separabitur et recedet omnis indignus ac reprobus dominator sive oppressor, juxta illud in prima Joannis Canonica : Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis : nam si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum.1
Et erunt quasi fortes conculcantes lutum viarum in prælio : id est, omnibus adversariis suis, mundo, carni, diabolo, victoriosissime Deo auxiliante prævaluerunt, quemadmodum ait Apostolus ad Romanos : Certus sum quia neque angeli, neque principatus, nec vita, nec mors, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei.2 Et bellabunt, quia Dominus cum eis est. Nonne sancti in primitiva Ecclesia fortissime contra hoc sæculum nequam, contra diabolum et proprium corpus pugnaverunt? quum dicat Apostolus : Non coronabitur, nisi qui legitime certaverit;3 et item, Si (secundum hominem) ad bestias pugnavi Ephesi.4 Fuit autem Christus cum eis per gratiam singularem, qui ait :5 Sine me nihil potestis facere.6 Unde hac Dei gratia Petrus destitutus, mox ad vocem ancillæ succubuit : qui postea in verbo oris sui contra principes sacerdotum triumphanter pugnavit. Et confundentur ascensores equorum, id est filii hujus sæculi in propria fortitudine confidentes. Quidam enim eorum bene confusi sunt, ad pœnitentiam redeuntes; alii in malitia persistentes, æternam confusionem illapsi sunt. Est nempe duplex confusio, scilicet bona et mala, secundum illud Ecclesiastici : Est confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam et gratiam.
Et confortabo per dona Spiritus Sancti, per virtutes et gratiam multiformem, domum Juda, id est ex Judaismo credentes in Christum de regno duarum tribuum; et domum Joseph salvabo, eos videlicet qui ex decem tribubus crediderunt : qui nomine Joseph designantur, eo quod primus eorum rex fuit Jeroboam de tribu Ephraim filii Joseph. Et convertam eos ad fidem catholicam, quia miserebor eorum. Bonitas enim et pietas Dei, non meritum nostrum, est totius salutis et gratiæ nostræ prima principalisque causa. Ideo ait Psalmista : Brachium eorum non salvavit eos; sed dextera tua et brachium tuum, et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis.7 Et erunt sicut fuerunt, quando non projeceram eos, id est, donis gratiæ abundabunt, quemadmodum ipsi seu patres eorum, quando peccatis a me aversi non fuerant. Sicut autem tempore David fuit magna valde in Synagoga devotio, sic multoque plus, quando post resurrectionem Christi missus est filiis præelectis Israel Spiritus Sanctus. Ego enim Dominus Deus eorum, et exaudiam eos. Ideo Joannes in prima fatetur sua Canonica : Fiduciam habemus ad Deum, et quidquid petierimus, accipiemus. Christus quoque in Evangelio : Si quid petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam.8 Porro in quam supernaturalibus et miraculosis operibus Deus exaudierit eos, in Actibus Apostolorum, legendis chronicisque Sanctorum relucet.
Et erunt quasi fortes Ephraim, id est sicut Josue ac ceteri justi de tribu Ephraim nati, qui ab æquitatis semita non disceserunt :910 prout de ipso in Josue legitur, quod non præterivit de universis mandatis Domini, ne unum quidem verbum.11 Et lætabitur cor eorum quasi a vino, id est, spiritualibus delectationibus exuberabunt in Deo. Quibus et Christus locutus est :12 Gaudete, quia nomina vestra scripta sunt in cœlis; et rursus, Gaudete in illa hora et exsultate, quando videlicet omnem adversitatem et persecutionem patimini.13 Et filii eorum, id est discipuli per eos in Christo renati per prædicationem atque Baptismum, videbunt, id est, gratiam patrum suorum cognoscent, et lætabuntur, considerando beneficia Dei;14 et exsultabit cor eorum in Domino, sicut in principali objecto, omnis boni datore primo, summo, dignissimo, ad quem referenda est omnis lætitia ex creatis bonis concepta : ut omnino qui gloriatur, in Domino glorietur, in quo solo delectari debet rationalis creatura.15
Sibilabo eis, id est, verbum evangelicæ legis eis annuntiabo, et congregabo illos spirituali unione per fidem, spem et caritatem, quia redemi eos. Christus enim quantum in se est, universos redemit. Et multiplicabo eos, sicut ante fuerant multiplicati. Apostoli enim, aliique ex Judaismo conversi, plures spirituales filios habuerunt, videlicet universos quos genuerunt in Christo, quam unquam carnales filios habuit Synagoga. Et seminabo eos in populis, id est, per diversas gentium nationes et terras dispergam et mittam Apostolos et primos ex Judæis credentes : de quibus scriptum est in Isaia, Ponent Domino gloriam, et laudem ejus in insulis nuntiabunt.16 Quibus et Christus ait : Euntes in mundum universum, prædicate Evangelium omni creaturæ.17 Et de longe recordabuntur nominis mei, id est, de omnibus finibus mundi me collaudabunt, per se ipsos et eos quos converterint. Propter quod cecinit Isaias : finibus terræ audivimus laudes, gloriam Justi.18 Et vivent vita gratiæ in via, et vita gloriæ in patria, cum filiis suis spiritualibus ac devotis ; et revertentur per mentis recollectionem atque affectuum adunationem ac simplificationem in Deum, ut unum illud quod solum necessarium est, ultimate intendant.19
Et reducam eos de terra Ægypti, et de Assyriis congregabo eos, id est, de terris dispersionis eorum eripiam eos; et ad terram Galaad et Libani adducam eos. Plurimi quippe Judæi in mundi partibus conversi, ad terram promissionis rediisse ex devotione leguntur. Et non invenietur eis locus. Hoc accipi potest, quia tot converterunt, quod solita locorum angustia contineri non poterant, juxta illud in Isaia : Angustus est mihi locus; fac spatium, ut habitem.2021 Et transibunt in maris freto, per loca aquosa redeundo ad terram optatam navigio aut pari adminiculo; et percutiet in mari fluctus, id est, fluctus marinos cessare Dominus faciet, ut secure procedant. Unde per Isaiam Dominus ait : Me insulæ exspectant, et naves maris in principio, ut adducam filios tuos de longe.22 Et confundentur omnia profunda fluminis, id est, per modum erubescentis se habebunt, dum jussione divina a naturali desinunt fluctuatione turbulenta. Et humiliabitur superbia Assur, id est, Assyriorum elatio dejicietur, quia conversi ex eis, facti sunt humiles, increduli vero, in tartarum sunt projecti; et sceptrum Ægypti recedet a pristina idolorum cultura, vel in parte magna deficiet, quia Octavianus, sub quo natus est Christus, regnum Ægypti sibi subjecit, atque in diversas partes divisit, ut esset de cetero regnum humile et non rebelle.
Confortabo eos, videlicet primitivæ Ecclesiæ filios, in Domino, et in nomine ejus ambulabunt, id est in ipso, secundum voluntatem ipsius, atque in gratia ejus ac spe divina in omnibus conversari, prædicare, et facere satagent, dicit Dominus. Ecce in isto versiculo rursus loquitur Deus Dominus de Deo Domino, quasi de alio : per quod in divinis pluralitas Personarum innuitur.
NUNC breviter tangam quomodo præsens capitulum pro tempore Machabæorum possit exponi.23 Itaque, quod in ejus exordio dicitur, Petite pluviam a Domino, etc., accipiendum est de pluviis quibus terra Israel fecundabatur, et quæ ad fructificandum necessariæ erant.
Visitavit Dominus exercituum gregem suum, domum Juda, id est fideles atque constantes illos qui sub persecutione Antiochi permanserunt in lege, quibus præfecit Judam Machabæum et fratres ipsius. Ex quo grege fuit angulus, scilicet regia dignitas, et paxillus, id est sacerdotium, et arcus prælii, id est viri fortissimi ad pugnandum. Unde ait Hieronymus : Judas Machabæus, et quotquot de genere ejus principes fuerunt in populo, et angulus erant, quia regia potestate populum continebant; et paxillus, quia fuerunt sacerdotes; et arcus prælii, quia viri fortissimi, ut non solum aciem exercitumque disponerent, sed primi ad prælium prosilirent. Et erunt quasi fortes conculcantes lutum viarum in prælio. Longo siquidem tempore oppresserunt Macedones. Et confundentur ascensores equorum, videlicet duces regum Græciæ, contra quos Machabæus cum suis pugnavit atque præliavit, sicut primo Machabæorum copiose describitur.
Et confortabo domum Juda, id est eos qui de genere Judæ Machabæi fuerunt, vel ex duarum tribuum populo Machabæum juverunt; et domum Joseph salvabo, id est, illos qui ex decem tribubus sibi adsistebant, de manu adversariorum eripiam. Et convertam eos de locis ad quæ confugerunt, in quibus et latuerunt ad tempus, scilicet in deserto, juxta illud secundi libri Machabæorum: Judas Machabæus secesserat in desertum locum, ibique inter feras vitam in montibus cum suis agebat, et fœni cibo vescentes demorabantur.24 Ego Dominus Deus exaudiam eos. Quam mirabiliter Deus exaudierit Judam et commilitones ejus, primo et secundo Machabæorum libris satis describitur. Et lætabitur cor eorum quasi a vino.25 Præliabantur enim prælia Israel cum lætitia, et post victorias quasdam valde supernaturales, maximas Deo gratias referebant, juxta illud secundi Machabæorum: In hymnis et confessionibus benedicebant Domino, qui magna fecit in Israel, et victoriam dedit eis.26 Et filii eorum videbunt patrum suorum triumphos, et lætabuntur.
Sibilabo eis, id est, sono aliquo, ut revertantur, eis insinuabo, et congregabo illos, quia redemi eos de adversantium manibus; et multiplicabo eos, sicut ante fuerant multiplicati, antequam scilicet Babylonica fuit captivitas. Et seminabo eos in populis. Judas namque cum suis diversas gentilium terras intravit atque vastavit, videlicet terram Philistiim, Idumææ, filiorum Ammon et Syriæ. Et de longe recordabuntur mei: in omni enim loco Deo gratias referebant. Et reducam eos de terra Ægypti et de Assyriis. Judæi namque hinc inde dispersi, audita eorum qui in terra Israel habitabant prosperatione, redierunt illuc quamplurimi. Et non invenietur eis locus, id est, terra Israel capere eos non poterit. Hoc per hyperbolen dictum esse intelligi potest, eo quod ultra spem plures valde reversi sunt. Cetera ex præinducta expositione utcumque clarescunt.
Footnotes
-
1 Joann. II, 19. ↩
-
Rom. VIII, 38, 39. ↩
-
II Tim. II, 5. ↩
-
I Cor. XV, 32. ↩
-
1 Joan. III, 21, 22. ↩
-
Joann. XV, 5. ↩
-
Ps. XLIII, 4. ↩
-
Joann. XIV, 13; XVI, 23. ↩
-
Matth. XXVI, 69-74. ↩
-
Act. IV, 8 et seq. ↩
-
Josue XI, 15. ↩
-
Luc. X, 20. ↩
-
Luc. VI, 23. ↩
-
Eccl. IV, 25. ↩
-
II Cor. X, 17. ↩
-
Is. xlii, 12. ↩
-
Marc. XVI, 15. ↩
-
Is. xxiv, 16. ↩
-
Luc. x, 42. ↩
-
Is. xlxi, 20. ↩
-
Is. xlix, 20. ↩
-
Is. lx, 9. ↩
-
Alia expositio. ↩
-
II Mach. v, 27. ↩
-
I Mach. III, 2. ↩
-
II Mach. x, 38. ↩
Chapter 13 of 19