Skip to the text

Articulus 14

DE SPIRITUALI ET MYSTICA EJUSDEM CAPITULI DECIMI ELUCIDATIONE.

UNIVERSIS autem fidelibus, id quod ait scriptura ista, implendum est: Petite pluviam a Domino, id est divinorum stillicidiorum instillationem a Deo in mentem, uberrimam quoque a Spiritu Sancto fecundationem, refrigerationem, et salutaris sapientiæ aquam. Unde apud Joannem dicitur: Qui biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in æternum.1 Et Dominus faciet nives, id est dona gratiæ, desideriorum malorum ardorem delentia; et pluviam optatam jam dictam infundet, secundum illud Apocalypsis: Qui sitit, veniat; et qui vult, bibat aquam vitæ gratis.2 Hinc in Joanne legitur: Clamabat Jesus: Si quis sitit, veniat ad me et bibat.3 Et dabit eis singulis herbam, id est bonæ famæ odorem, virtutum virorem, spirituale germen, in agro cordis atque Ecclesiæ.4 Omnis enim qui petit, accipit; et qui quærit, invenit.

Quia simulacra, id est vana phantasmata, feminarum imagines cordi impressæ, peccata, præsertim avaritia, quæ idolorum est servitus, hæreticorum et schismaticorum figmenta et dogmata, hypocrisis, et cetera vitia specie virtutum velata, locuta sunt inutile, quia ad inanissima verba faciunt hominem prosilire;5 et divini, qui sibi quod Dei est usurpantes, de futuris prænosticant inordinate, et longam sibi vitam promittunt, viderunt mendacium, quia decepti; et somniatores frustra locuti sunt. Ecce his verbis docemur somnia vana contemnere, nec somniatorum verbis intendere. Circa quod multi imprudenter se habent, et tales sæpe a dæmonibus ad magnas illusiones trahuntur. Angelus quippe Satanæ se transfigurat in angelum lucis.6 Unde subjungitur: Abducti sunt a Deo et veritate doctrinæ per vitia et errores, affligentur ultione divina, quia non est eis pastor.7 Christum enim, qui ait, Ego sum pastor bonus, non imitantur: ideo devorantur ab infernalibus lupis, de quibus cantamus in Psalmo, Ne tradas bestiis animam confitentem tibi.8

Super pastores iratus est furor meus. Sicut dicit S. Bernardus: nullis sustinet Christus tantam jacturam atque injuriam, ut a sacerdotibus, prælatis, pastoribusque indignis, qui gregem sibi creditum negligunt, et animas pro quibus sanguinem suum Christus effudit, perire permittunt, imo sæpe et faciunt, subditos scandalizando, insufficientes vicarios substituendo, sæculariter carnaliterque vivendo. His ergo justissime iratus est furor impassionabilis Dei. Quocontra beatissimus archiapostolus Petrus in prima sua hortatur Canonica: Seniores, obsecro, pascite qui in vobis est gregem, providentes secundum Deum, non turpis lucri gratia, neque ut dominantes in cleris, sed forma gregis effecti, et ex animo.9 Et super hircos visitabo, id est carnales et reprobos: de quibus in Evangelio fertur, quod Christus statuet oves a dextris, hœdos autem a sinistris.10

Visitavit Dominus exercituum gregem suum, domum Juda, id est veros Christi confessores, et electorum Ecclesiam. Tales enim Dominus Deus per gratiam Spiritus Sancti, angelorum præsidia et alia media, dirigit, custodit et salvat, quamvis pastores negligenter et vitiose se habeant, quemadmodum apud Ezechielem testatur:11 Ecce ego ipse requiram gregem meum, et pascam oves meas, salvabo gregem meum. Ex ipso angulus, id est, Deus ex grege suo præficiet principem virtuosum, qui contineat alios et conservet; et ex ipso paxillus, id est prælatus idoneus: propter quod in Jeremia, Dabo, inquit, vobis pastores juxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina;12 et ex ipso arcus prælii, id est arma spiritualis militiæ, virtutes et dona Spiritus Sancti, quibus victorialiter contra omnia tentamenta pugnatur. Et erunt quasi fortes conculcantes lutum viarum in prælio. Electi nempe ac virtuosi, divino suffulti auxilio, miserabilem istam ac lutosam carnem castigant, refrenant, sicque Satanam cum mundo suppeditant, cum

C Paulo dicentes: Omnia possum in eo qui me confortat;13 et cum Psalmista, Qui tribulant me inimici mei, ipsi infirmati sunt et ceciderunt.14 Et bellabunt contra concupiscentias, passiones et vitia, quibus impii vincuntur et obsequuntur, quia Dominus cum eis est per gratiam adjuvantem: aliter enim et ipsi fœdus inirent cum morte, et adversariis suæ salutis manum porrigerent. Ideo illud Jeremiæ dicere cum gratiarum actione humilitateque possunt: Dominus mecum est quasi bellator fortis:15 idcirco qui me persequuntur, cadent et infirmi erunt. Et confundentur ascensores equorum, id est inaniter gloriosi in sæculo isto: de quibus cantatur in Psalmo, Ab increpatione tua, Deus Jacob, dormitaverunt qui ascenderunt equos.16

Et confortabo domum Juda, eos videlicet qui in verbis et actibus Dominum laudant; et domum Joseph, id est eos qui in virtutibus crescunt, salvabo. Joseph autem incrementum vel crescens interpretatur. Qui vero in virtutibus non crescit, decrescit. Ideo dicit Apostolus ad Colossenses: Ambuletis digne Deo, per omnia crescentes in scientia Dei. Et erunt quasi fortes Ephraim, id est, spirituali ubertate implebuntur. Habenti enim dabitur, et abundabit. Merita quoque de meritis originuntur, atque ad majora merita pertrahunt, sicut mala de malis, et mala minora ad graviora disponunt: idcirco qui modica negligit, cito deficiet. Ephraim autem interpretatur ubertas.

Coloss. 1, 10. 7 Matth. xxv, 29. Eccli. xix, 1. 8 Joann. III, 8. Ps. LXVII, 7. I Thess. III, 12. 10

Sibilabo eis, per instinctum angelicum ac divinum. Spiritus enim ubi vult spirat; et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat aut quo vadat. Et congregabo illos, ut vinculo caritatis maneant jugiter adunati, uniusque moris habitent simul in domo; et multiplicabo eos numero et merito: quemadmodum ad Thessalonicenses orat Apostolus: Vos autem Deus multiplicet, et abundare faciat caritatem vestram in invicem et in omnes. Reducam eos de terra Ægypti et de Assyriis, id est de tenebris hujus mundi et potestate diaboli. Ægyptus namque, quæ interpretatur caligo, figura est mundi. Assyrius vero, qui secundum Hieronymum interpretatur arguens vel convincens, est diabolus, fratrum infatigabilis accusator. Et ad terram Galaad et Libani, id est ad societatem ac vitam spiritualem virtute splendentium, adducam eos, ut de vitiis ad virtutes transmigrent, virtutibusque dealbati nitescant. Galaad enim, transmigrationis testimonium; Libanus vero, dealbatio interpretatur. Et transibunt in maris freto, id est, sæculum istud mari comparatum, sine submersione peccati perambulabunt; et percutiet in mari fluctus, id est, inquietudines mundi eis sedabit. Post tempestatem enim dat Deus tranquillitatem: qui non sinit nos tentari supra possibilitatem, et tribulationis tempore specialius adest. Et humiliabitur superbia Assur: id est, dæmonum tentatorum nostrorum præsumptio dejicietur, dum Christi virtute ab electis vincuntur, atque sub pedibus fortium conteruntur; et sceptrum Ægypti recedet: id est, mundanæ conversationis imperium cadet, nec electis fidelibus prævalebit. Cetera ex præinductis patent.

Apoc. XII, 10. 11 Tob. III, 22. I Cor. X, 13. Ps. XC, 15.

Footnotes

  1. Joann. IV, 13. ↩

  2. Apoc. xxii, 17. ↩

  3. Joann. VII, 37. ↩

  4. Matth. VII, 8. ↩

  5. Coloss. III, 5. ↩

  6. II Cor. XI, 14. ↩

  7. Joann. X, 11, 14. ↩

  8. Ps. LXXIII, 19. ↩

  9. I Petr. V, 1-3. ↩

  10. Matth. XXV, 33. ↩

  11. Ezech. XXXIV, 10, 11, 15, 22. ↩

  12. Jer. III, 15. ↩

  13. Philipp. IV, 13. ↩

  14. Ps. XXVI, 2. ↩

  15. Jer. XX, 11. ↩

  16. Ps. LXXV, 7. ↩

Chapter 14 of 19