Skip to the text

Articulus 15

EXPOSITIO CAPITULI UNDECIMI: APERI, LIBANE, PORTAS TUAS.

POSTQUAM de prosperatione Judæorum post reditum de Babylone, multa prædixit Propheta, jam de eorum calamitate non parva prænuntiat, ne prosperis extollantur, sed in die bonorum memores sint malorum.

Eccli. XI, 27. 1

Aperi, Libane, portas tuas. Secundum Hieronymum et universos expositores, hic prænuntiatur destructio templi, civitatum et populi Judæorum a Romanis: ita quod nomine Libani, templum tempore Zachariæ ædificatum notatur, ob suam altitudinem et decorem. Nihil enim monte Libano in terra promissionis excelsius est, nemorosius, sive condensius, secundum Hieronymum. Libanus ergo portas suas aperuit permissive, quando per eas ingressi sunt templum Romani sub Tito ac Vespasiano. Et comedet ignis cedros tuas. Romani enim templum incenderunt, et omnia ligna ex quibus fuit constructum. Ulula, abies, quia cecidit cedrus. Per abietem principes, per cedrum sacerdotes Judæorum signantur. Monet igitur eos Propheta ut mutuo se deplorent. Quid enim per abietem cedrumque significaverit, subdit: quoniam magnifici, id est superiores in Synagoga, vastati sunt a Romanis. Ululate, quercus 2

Basan, quoniam succisus est saltus munitus. Si per quercus Basan et saltum munitum seu nemorosum, intelliguntur ligna illa et arbores in regione Basan trans Jordanem, ubi olim tribus Ruben et Gad ac media tribus Manasse habitaverunt;1 tunc quercus jubentur ululare materialiter et metaphorice, propter succisionem saltus illius: Romani enim ligna succiderunt. Si vero per quercus Basan intelliguntur Judæi ibidem manentes; tunc per saltum succisum accipitur ipsa Jerusalem urbs Judææ fortissima, vel templum ejus firmissimum, cujus destructio fuit omnibus Judæis ratio ululandi. Vox ululatus pastorum, id est, sonus et clamor maximi fletus sacerdotum atque doctorum Judaicæ plebis, dire insonuit, quia vastata est magnificentia eorum, scilicet famosum illud ac prænominatum templum ipsorum. Vox rugitus leonum, id est principum populi hujus, quoniam vastata est superbia Jordanis, id est terræ seu populi Judæorum circa Jordanem, qui est maximus fluvius in Judæa, secundum Hieronymum: unde et de fluvio illo tremebant.

Hœc dicit Dominus Deus meus: Pasce pecora occisionis: id est, tu, Zacharia propheta, populum istum instar brutorum occidendum tempore Titi, nunc instrue, prædicendo jam eorum calamitatem futuram, quatenus ipsi tempore suo, illam ex tuo vaticinio perpendentes sibi mox imminere, convertantur, spiritualiterque salventur. Quœ pecora qui possederant, puta Romani, occidebant ea, et non dolebant eis compatiendo; et venundabant ea, dicentes: Benedictus Dominus, divites facti sumus. Romani quippe innumerabiles Judæos vendiderunt, et de eorum pretio gloriantes, benedicebant Domino, cujus nutu et potestate putabant se prævaluisse. Et forte quemadmodum Nabuchodonosor ad Sedeciam, ac Nabuzardan ad Jeremiam2 dixerunt ac fassi sunt, quod Judæi propter peccata in Deum ipsorum commissa, traditi essent in manus hostiles, ita Romani saltem nonnulli judicabant Judæos propter iniquitates suas traditos sibi. Et pastores eorum, id est sacerdotes et majores Judæorum, non parcebant eis. Nam ante adventum Romanorum subditos aggravaverant, suaque infidelitate ac vitiis ad tantam vastitatem eos duxerunt.

Et ego non parcam ultra super habitantes terram, id est, Judæorum terræ ac plebi non parcam diutius, dicit Dominus. De hac siquidem terra Judææ fit sermo. Ecce ego tradam homines Judæos, unumquemque in manu proximi sui: quia ut Josephus scribit, instante Judæorum dejectione a Tito, maxima fuit inter eos discordia, ita ut in tres partes dividerentur, et se mutuo impugnarent atque opprimerent; et in manu regis sui, videlicet principis Romanorum, seu imperatoris, qui contra Judæos per Titum prævaluit. Et concident terram, id est, urbes et habitacula Judæorum demolientur Romani. Universas siquidem Judæorum urbes, secundum Hieronymum, destruxerunt. Et non eruam de manu eorum, id est, Judæos de manu Romanorum usque in finem mundi non eripiam. Pervenit enim ira Dei super eos usque in finem, sicut a Daniele fuit prædictum:3 Civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo, et finis ejus vastitas, et usque in finem perseverabit desolatio.4 De hac Judæorum vastatione apertissime scriptum est in Isaia: Facti sunt (inquit) in rapinam, nec est qui eruat; in direptionem, nec est qui dicat, Redde. Dominus combussit eos in circuitu, et non cognoverunt.5 Ideo hoc loco ait Hieronymus: Audi, Judæe, qui tibi spes vanissimas repromittis, et non audis dicentem affirmantemque Dominum, Non eruam de manibus eorum, quod æterna sit apud Romanos tua futura captivitas. Et pascam pecus occisionis, id est, Judæos morti destinatos interim alam, donec eorum tempus adveniat. Propter hoc, o pauperes gregis, id est, o vos fideles Judæi in Christum credentes, ex populo gregis præfati, seu Synagogæ, qui in primitiva Ecclesia cuncta terrena sprevistis, vitamque pauperrimam deduxistis: audite quæ sequenter dicturus sum.

Et assumpsi mihi duas virgas, id est, duos populos ad cultum meum ego Deus omnipotens vocavi: eos videlicet qui erant et mihi servierunt sub lege naturæ, quando post diluvium tempore Noe omnibus gentibus benedixi et modum vivendi præscripsi; et alios qui a tempore Moysis, vel potius Abrahæ, specialiter ad cultum Dei vocati sunt, puta Judæos. Unam vocavi decoram, id est, primum populum appellavi pulchrum, vel propter naturæ puritatem, vel quoniam nondum ad idololatriam declinavit, et quia pulcherrimum fuit ut universitatis creator et pater omnes indifferenter ad se colendum vocaret; et alteram vocavi funiculum, scilicet populum Judæorum, quem a ceteris mihi abscidi, meoque cultui singulariter, aliis ad idololatriam labentibus, mancipavi: quemadmodum in Deuteronomio habetur, Pars autem Domini populus ejus, Jacob funiculus hereditatis ejus.6 Et pavi gregem: quia utrumque populum sustentavi, et specialiter populum Israel spiritualiter enutrivi: juxta illud Isaiæ, Filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me.

Et succidi tres pastores in mense uno. Hos tres pastores intelligit Hieronymus, fuisse Moysen, Aaron, et Mariam: qui Deum offenderunt, atque eodem mense deleti sunt aliquo modo. Siquidem illo mense quo Maria soror Moysis Aaronque defuncta est, Moyses et Aaron Deum ad aquas Contradictionis offenderunt, moxque divinitus adjudicati sunt non ingredi terram promissam, sed mori in solitudine.7 De quibus et per Isaiam Dominus ait:8 Interpretes tui prævaricati sunt;9 itemque in Psalmo, Absorpti sunt juncti petræ judices eorum.10 Alii, tres pastores accipiunt sacerdotes, et prophetas falsos, ac principes Judæorum:11 qui omnes pariter post Christi passionem a Romanis occisi sunt. Et contracta est anima mea in eis, id est, peccatis eorum indignatus sum, et quantum ad hæc, mihi displicuerunt. Unde de eis cantamus in Psalmo: Deus, tu propitius fuisti eis, et ulciscens in omnes adinventiones eorum.12 Siquidem et anima eorum variavit in me, id est, mihi uniformiter atque stabiliter non adhæsit, nec credidit, sed sæpe male agentes variaverunt cor suum a me.13

Et dixi: Non pascam vos.1415 Deus enim comminabatur frequenter se populum Israel occisurum propter eorum peccata, sed Moyse exorante, placatus est. Vel, Non pascam vos, ad terram promissionis introducendo. Quod moritur, moriatur; et quod succiditur, succidatur: id est, universi Judæi, qui contra me toties murmuraverunt in solitudine, cadant et deleantur.16 Nempe de tot millibus numeratis, soli Josue et Caleb terram sanctam ingressi sunt, ceteris in eremo mortuis. Et reliqui vorent unusquisque carnem proximi sui, id est, mutuo se occidant: sicut et factum fuit post aurei vituli adorationem;17 quando tot millibus occisis, Moyses dixit: Consecratis manus vestras Domino, unusquisque in fratre suo et proximo suo.

Et tuli, id est, a me projeci seu abstuli, virgam meam quæ vocabatur decus, id est populum nationum, et abscidi eam a collegio electorum, atque a meo obsequio, quando ad idololatriam declinaverunt. Omnes enim declinaverunt, simul inutiles facti sunt.18 Ista abscisio facta est quando Judæorum populus ad Dei cultum specialiter vocabatur, secundum Hieronymum. Ut irritum facerem fœdus meum, quod percussi cum omnibus populis, id est, pactum illud19 dirumperem, per quod tempore Noe omnes nationes ad cultum meum vocandas institui, quando et omnibus benedixi, formamque vivendi præfixi:20 secundum quod in Genesi describitur. Hæc dictio, Ut, tenetur hic concomitanter, non causaliter, sicut in Psalmo: Tibi soli peccavi, ut justificeris. Et in irritum deductum est in die illa, id est, tempore jam præfato diruptum est: quia ut ait Hieronymus, statim ut Israel assumptus est, gentium turba projecta est. Et cognoverunt sic pauperes

Et succidi tres pastores in mense uno. Hos tres pastores intelligit Hieronymus, fuisse Moysen, Aaron, et Mariam: qui Deum offenderunt, atque eodem mense deleti sunt aliquo modo. Siquidem illo mense quo Maria soror Moysis Aaronque defuncta est, Moyses et Aaron Deum ad aquas Contradictionis offenderunt, moxque divinitus adjudicati sunt non ingredi terram promissam, sed mori in solitudine. gregis, id est humilis atque fidelis populus Judæorum, vel etiam alii ad gregem dominicum pertinentes, divinitus illustrati, puta electi gentiles, qui de Christi adventu fidem habuerunt, ut Job, qui custodiunt mihi*, id est, ad honorem nominis* mei præcepta mea observant, quia verbum Domini est*, id est, quod ista gentium abjectio* sit a Deo prævisa, prædicta, inflicta. Unde ad Abraham Dominus dixit :21 Pactum meum statuam inter me et te et semen tuum. Moyses quoque populo Judæorum perhibuit : Te elegit Dominus Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis qui sunt super terram.22

Et dixi ego Deus ad eos, puta ad Judæos mihi deservientes : Si bonum est in oculis vestris*, id est, si rationabile vobis apparet,* afferte mercedem meam, id est, vicem mihi rependite, et aliquid pro me donate, mihi servite ac obedite pro beneficiis tantis, quod scilicet præ cunctis nationibus vos in populum hereditarium funiculumque assumpsi ; et si non, id est, si istud vobis non placet, nec justum videtur, quiescite, id est, a cultu meo cessate. Hoc Dominus ait, non licentiando ad malum, sed insinuando quod nullum cogit ad bonum, sed quemlibet in libertate arbitrii sui relinquit. Sic namque et Christus dixit ad Judam :23 Quod facis, fac citius, scilicet me tradendo. Unde in Ecclesiastico scriptum est :24 Deus creavit hominem, et reliquit eum in manu consilii sui. Et appenderunt mercedem meam triginta argenteos : id est, pro tantis bonis quæ eis exhibui, tandem pro me jam incarnato, ut traderer eis ad occidendum, exposuerunt triginta denarios, juxta illud Matthæi : Abiit Judas ad principes sacerdotum, et ait eis : Quid vultis mihi dare, et ego eum vobis tradam ? At illi constituerunt ei triginta argenteos.25 Hæc ergo dicuntur ex persona Filii, non Patris, aut Spiritus Sancti.

Et dixit Dominus ad me Zachariam : Projice illos ad statuarium, id est, ante Deum omnium judicem, fictorem, fusorem, seu figulum, projice istos argenteos, vel projiciendos pronuntia, ut Deus factum istud decernat, et pretium istud dijudicet. Statuarius autem, fictor seu fusor statuarum vocatur. Denique aliqui dicunt, in Hebræo tale verbum haberi, quo non solum statuarius, sed et thesaurarius possit intelligi : ut denarii isti designentur projecti coram sacerdotibus in templum, qui erant thesaurorum templi custodes. Decorum pretium quo appretiatus sum ab eis. Hoc Christus ironice seu cum irrisione subsannationeque dicit, tanquam dicat : B Quam vilis ab eis sum reputatus, qui me tam modico pretio vendendum atque emendum judicaverunt! Et tuli, id est, accepi ego Zacharias, triginta argenteos, pretium Christi, et projeci illos in domum Domini ad statuarium*.26 Hoc Zacharias in imaginaria* quadam repræsentatione, et prophetica futuri significatione fecisse credendus est, ad innuendum quod proditor Christi realiter faceret quod Propheta sibi facere in visione imaginaria videbatur.

Hanc autem scripturam allegat beatissimus Evangelista in Christi passione impletam. Sensum tamen magis quam verba commemorat, et aliqua interponit, secundum quod Spiritus Sanctus eum instruxit. — Præterea, sicut in aliis locis, ita et hic sacra Scriptura quasi de eisdem loquens, loquitur de diversis, ad eumdem tamen pertinentibus populum. Solet quippe sub nomine populi de diversis quasi de eisdem loqui.

Consequenter Dominus ait : Et præcidi virgam meam secundam, quæ appellabatur funiculus : id est, statim quum tam vili pretio Judæi Christum emissent, tamque atrociter occidissent, abjeci virgam meam secundam, videlicet populum Judæorum, tradens eos usque in finem manibus Romanorum ; ut dissolverem germanitatem, id est propinquitatem atque concordiam, inter Judam et Israel, id est, fratres ab invicem separarem : eos videlicet qui ex Judaismo crediderunt in Christum, qui nomine Judæ signantur, et eos qui credere renuerunt, et nomine Israel exprimuntur,

Matth. x, 34, 35. eo quod decem tribus quæ in infidelitate sua a tempore Jeroboam permanserunt, nomine Israel et Ephraim sæpius denotentur. Unde Christus in Evangelio ait : Non veni pacem mittere in terram, sed gladium : veni enim separare filium adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, etc.

Jam per Zachariam Deus prædixit se relicturum populum Judæorum, eo quod Christum suscipere despexerunt; nunc de eorum seductione ab Antichristo, et de adventu atque operibus Antichristi, prophetia inducitur. Et dixit Dominus ad me : Adhuc sume tibi vasa pastoris stulti, id est, insignia et vestimenta seu habitum pastoris hujusmodi indue, vel applica tibi, videlicet peram pastoralem, baculum, fistulam, sibilum : hoc est, ista assumendo, non solum verbis, sed rebus et factis denuntia esse futurum quod dicam : quemadmodum Isaias, nudus eundo, populi captivitatem monstravit; Ezechiel quoque parietem perfodiendo, et vasa sua transferendo, quid futurum eis esset, rebus ostendit. Prophetæ namque non verbis dumtaxat, sed operibus etiam frequenter aliqua nuntiant. Insuper juxta Hebræos, cujuslibet artis instrumenta, vasa artificis nuncupantur.

Is. xx, 2-4.

Ezech. xii, 7 et seq.

Joann. v, 43.

II Thess. II, 11, 10.27

Quia ecce ego suscitabo permissive pastorem in terra, utpote Antichristum, de quo ait Salvator : Ego veni in nomine Patris mei, et non accepistis me ; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis. Quoniam enim Christum summam veritatem suscipere noluerunt, justo Dei judicio ab Antichristo decipi merebuntur Judæi, sicut ait Apostolus ad Thessalonicenses : Quia non crediderunt veritati, consenserunt autem iniquitati, ideo mittet illis Deus spiritum erroris, ut credant mendacio. Istis enim dixerat Deus : Non pascam vos ; quod moritur, moriatur. Qui derelicta non visitabit, id est, impios a Deo relictos, ad viam justitiæ non reducet, dispersa non quæret, id est, a Deo per errores vitiaque divisos spiritualiter non adunabit, et contritum non sanabit, id est, vitiis saucium non curabit, et id quod stat, non enutriet, id est, exsistentes in gratia non corroborabit, et carnes pinguium comedet, id est, divitum bona consumet, et ungulas eorum dissolvet, non consentientes sibi crudeliter persequendo, vel consentientes sibi spiritualiter occidendo. Itaque pastor iste nefarius, nullum veræ pietatis opus ad bonum spectans prælatum habebit, sed omnia prorsus contraria. Ideo contra eum exclamat Propheta :

O pastor, simulatione ac nomine, et idolum, id est, falsum et vanum simulacrum, quod appares non exsistendo, et qui te pro Deo facies adorari (extolletur enim supra omne quod est aut colitur Deus, ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se tanquam sit Deus), derelinquens gregem, id est, tibi adhærentes subvertens ! Gladius super brachium ejus : id est, supra et contra potestatem Antichristi erit virtus, ultio atque sententia Christi, qui spiritu oris sui interficiet eum ; et super oculum dextrum ejus, id est super sapientiam illam eximiam, quam sibi inesse confinget. Asseret enim se omnibus sapientiorem. Sed Christus illustratione adventus sui destruet eum, ejusque figmenta nudabit. De qua re in Daniele, et in Apocalypsi per diversa capitula plenius scribitur. Brachium ejus ariditate siccabitur, id est, omnis potestas ejus dejicietur ; et oculus dexter ejus, id est sapientia divinorum, quam sibi inesse testabitur, tenebrescens, vitiorum caligine obnubilata, obscurabitur : quia et ipse in exteriores tartareas impelletur tenebras. Ipse enim est pseudopropheta et bestia, de quibus tanta in Apocalypsi leguntur.

Præterea ista de Antichristo prolata, de negligentibus et superbis, imperitis carnalibusque pastoribus accipi possunt : qui sibi commissos spiritualiter non pascunt, non docent, non arguunt, non emendant, neque sustentant, neque perficiunt, imo negligunt et seducunt, sed de eorum bonis delicate se nutriunt. Horum cuilibet Dominus clamat : O pastor et idolum, derelin-

II Thess. II, 4.

Ibid. 8.

Ibidem.

Dan. VII, 21-27 ; Apoc. XIII-XXII. quens gregem! Cujus potestatem et intellectum Christus dure tractabit. Unde boni pastoris est, gratia auxiliante, implere quod Dominus ait per Ezechielem: Quod perierat requiram, et quod abjectum erat reducam, et quod confractum fuerat alligabo, et quod infirmum fuerat consolidabo, et quod pingue et forte custodiam; et pascam illas in judicio.28

Postremo, per duas virgas de quibus nunc factus est sermo, quidam intelligunt duos reges, vel duo regna, videlicet duarum tribuum ac decem, hoc est: Jeroboam, qui pulcherrime locutus est decem tribubus, propter quod dicitur virga decora; et Roboam, qui dixit ad populum, Ego cædam vos scorpionibus, ideo appellatur funiculus. Primo autem abscidit Deus regnum decem tribuum per Salmanasar regem Assyriorum, deinde duarum tribuum regnum per Titum atque exercitum Romanorum.2930 Siquidem per Chaldæos non erat omnino præcisum, sed post certum tempus reductum.31 Per tres autem pastores, uno mense succisos, intelligunt Ochoziam regem Juda, et Joram regem Israel, ejusque matrem Jezabel, quæ simul cum ipso populum rexit: quos Jehu filius Namsi simul occidit, ut legitur quarto Regum.32

Footnotes

  1. Num. xxxii, 33. ↩

  2. Jer. xxi, 2, 3. ↩

  3. 1 Thess. II, 16. ↩

  4. Dan. IX, 26, 27. ↩

  5. Is. XLII, 22, 25. ↩

  6. Deut. xxxii, 9. ↩

  7. Num. xx, 1-13. ↩

  8. Is. xliii, 27. ↩

  9. Gen. ix, 1-17. ↩

  10. Ps. cxl, 6. ↩

  11. Ps. l, 6. ↩

  12. Ps. xcviii, 8. ↩

  13. Gen. ix, 1 et seq. ↩

  14. 9 Exod. xxxii, 10-14; ↩

  15. * alias decorem ↩

  16. Num. xxvi, 64, 65. ↩

  17. Exod. xxxii, 29. ↩

  18. Ps. xiii, 3. ↩

  19. Num. iv, 11-20. ↩

  20. Is. 1, 2. ↩

  21. Gen. xvii, 7. ↩

  22. Deut. vii, 6; xiv, 2; xxvi, 18. ↩

  23. Joann. xiii, 27. ↩

  24. Eccli. xv, 14. ↩

  25. Matth. xxvi, 14, 15. ↩

  26. Matth. xxvii, 9. ↩

  27. vers. 9. ↩

  28. Ezech. XXXIV, 16. ↩

  29. IV Reg. XVII, 6. ↩

  30. III Reg. XII, 11. ↩

  31. I Esdr. I, II, VII. ↩

  32. IV Reg. IX, 24, 27, 33. ↩

Chapter 15 of 19