Skip to the text

Articulus 16

ELUCIDATIO CAPITULI DUODECIMI: ONUS VERBI DOMINI SUPER ISRAEL.

PRÆSENS capitulum et omnia quæ sequuntur, maximis obscuritatibus plena sunt, et a diversis expositoribus multiformiter exponuntur. Intendo autem sequi Hieronymum, quanquam et ipse recitative potius quam assertive in hoc loco loquatur.

Onus verbi Domini, id est vastitas divino sermone prænuntiata, super Israel, id est contra plebem Judaicam. Et dixit Dominus extendens cœlum, id est, orbes cœlestes in latissima figura constituens, vel in maxima quantitate molitus: sphærica namque figura capacissima est. Unde in Isaia dicitur: Qui extendit velut nihilum cœlos, et expandit illos sicut tabernaculum ad inhabitandum;12 itemque in Psalmo, Extendens cœlum sicut pellem. Et fundans terram, id est, sua virtute eam in medio universi tanquam centrum fulciens et conservans, sine omni sustentaculo ei supposito, quum sit infimum elementum.3 Hinc in Job habetur:4 Super quo bases ejus solidatæ sunt? Et alio loco: Deus appendit terram super nihilum. Non quod nihil sub ea sit, sed quia id ad ejus sustentationem non facit. Propter quod in Proverbiis legitur: Dominus sapientia fundavit terram.5 Verumtamen, secundum Philosophum, omnia tendunt ad centrum, sicque universæ partes terræ ad medium ejus naturaliter inclinantur. Et hoc unde? nisi ex institutione et impressione omnipotentis sapientiæ supergloriosissimi, supersanctissimi, supervoluptuosissimi Creatoris. Et fingens spiritum hominis in eo, id est, animam corpori organizato per creationem infundens, juxta illud Isaiæ:6 Ego Dominus, dans flatum hominibus super terram. Ex hoc demonstratur, quod anima rationalis in corpore esse incipiat, seu suæ exsistentiæ exordium sumat: ita quod nec omnes simul creatæ sunt, nec suis corporibus præexsistunt, sed quælibet dum corpori suo infunditur, simul creatur, juxta illud in Psalmo: Qui finxit sigillatim corda eorum.7

Ecce ego ponam Jerusalem superliminare crapulæ, id est, hujusmodi superliminari eam assimilo, ita quod omnis qui eam invaserit, quasi crapula victus impingat et corruat.

Sic itaque pono eam omnibus populis in circuitu ejus manentibus, qui eam impugnant. Istud creditur tempore Pompeii adimpletum: qui (ut Josephus scribit) Jerusalem cepit, et templum irreverenter ingressus est; cui et gentes in circuitu Judæorum manentes adhærebant, imo et quidam Judæorum capti ab eo, qui licet invite, tamen eidem videbantur ferre auxilium, de quibus subjungitur: Sed et Juda erit in obsidione contra Jerusalem. Sic quippe secundo Machabæorum quidam Judæi leguntur Nicanorem per necessitatem secuti contra Machabæum.8

Et erit: In die illa, id est tempore illo, ponam Jerusalem lapidem oneris, id est, gravissimo oneri eam assimilabo, cunctis populis impugnantibus eam: ita quod sicut sine labore et pœna lapis gravis levari non valet, sic et Jerusalem non sine impugnatorum suorum ruina atque periculo dejicietur sive vincetur. Omnes qui levabunt eam, concisione lacerabuntur: id est, sicut rupturam incurrunt, qui saxum gravissimum ultra vires levare conantur, sic et vastantibus Jerusalem fiet. Et colligentur adversus eam omnia regna terræ: id est, aliqui de regionibus singulis principi Romanorum contra Jerusalem se adunabunt. Distributiones quippe in libris propheticis non sunt stricte intelligendæ in pluribus locis. In die illa, dicit Dominus, percutiam omnem equum in stuporem, et ascensorem ejus in amentiam, id est, equos et equites præinductos conteram et vastabo. Ut enim in chronicis atque historiis scriptum est, ab eo tempore quo Pompeius templum ingressus est, ipse cum suis deficere et perire incepit, nec amplius ut ante est prosperatus, tandemque decollatus occubuit. Et super domum Juda aperiam oculos meos, id est, Judæos qui necessitate compulsi contra Jerusalem pugnaverunt, clementer adspiciam, nec ut ceteros puniam eos. Et omnem equum populorum percutiam cæcitate, vita et visu eos privando, ne ultra subserviant his qui contra Jerusalem intumescunt et pugnant.

Et dicent duces Juda in corde suo, id est principales Judæorum contra Jerusalem necessitate quadam pugnantium: Confortentur mihi, id est ad gaudium meum et commodum, habitatores Jerusalem in Domino exercituum Deo eorum. Cordialiter namque optabant ipsam Jerusalem prævalere. In die illa ponam duces Juda jam dictos, sicut caminum ignis in lignis, et sicut faciem ignis in fœno. Cur autem comparatio ista detur, subjungitur: Et devorabunt, id est, occident vel superabunt, ad dexteram et ad sinistram, et pari ratione ad alios situs terræ, omnes populos in circuitu, id est quosdam de omnibus, et inopinabiliter multos circa se et in suo gyro manentes. Et habitabitur Jerusalem rursus in loco suo, id est, a civibus suis pacifice iterum incoletur, in Jerusalem, id est in loco et spatio solito. Judæi namque post abscessum mortemque Pompeii, in magna potestate fuerunt ac pace. Nam et Octavianus favebat eisdem.9 Et salvabit Dominus tabernacula Juda, id est urbes, castella, villas, et viculos eorum qui necessitate quadam sequebantur Pompeianos, illis a Judæa abscisis, sicut in principio: ut non magnifice, id est immoderanter et vane, glorietur domus David, et gloria habitantium Jerusalem, id est famosi et inclyti cives Jerusalem, qui tempore persecutionis manserunt constantes, quorum nonnulli de David progenie fuerant, contra Judam, id est eos qui formidine victi, adversariis se junxerunt, sed considerando se divina potestate protectos, ad suos reversi sunt.

In die illa proteget Dominus habitatores Jerusalem, ne ab adversariis eos obsidentibus penitus conterantur. Et erit qui offenderit ex eis in die illa, id est, qui peccaverit, quasi David, id est, misericordiam a Deo cito et largiter consequetur, sicut et David frequenter: de quo dixerat Deus, Misericordiam meam non auferam ab eo; et domus David, id est filii ejus carne et fidei atque constantiæ imitatione, erunt quasi Dei, id est sicut præelectissimi gratiæ filii, qui mentem suam nusquam mutaverunt a Deo. Ideo subditur: sicut angelus Domini in conspectu eorum qui gratiam istam eis donandam præsentialiter viderint, apparebunt: sicut solemus de homine plurimum gratioso asserere, quod sit angelicus homo. Ad ipsumque David mulier Thecuites loquitur: Tu, Domine mi rex, quasi angelus Dei es super terram. Et erit in die illa: Quæram conterere omnes gentes, de quibus nunc dictum est, quæ veniunt contra Jerusalem animo disperdendi quæ perierunt.

Et effundam super domum David et super habitatores Jerusalem: de quibus jam facta est mentio, scilicet super posteros David et cives Jerusalem, super nobiles et vulgares;10 spiritum gratiæ et precum, id est Spiritum Sanctum totius gratiæ fontem, devotarumque orationum datorem.11 Quid enim oremus sicut oportet, ignoramus, sed ipse Spiritus orantes nos facit. Istud potissimum fuit impletum modico tempore post prædicta. Siquidem post mortem Pompeii, Julius ei contemporaneus usurpavit sibi imperium: cui successit Octavianus, sub quo natus est Christus. Post cujus nativitatem mox cœpit gratia Dei abundare in populo Judæorum: propter quod, tempus Christi appellatum est per antonomasiam tempus gratiæ. Hinc in Isaia Deus hortatur: Noli timere, serve meus Jacob; effundam spiritum meum super semen tuum, et benedictionem meam super stirpem tuam.12 Hoc est quod Christus ait: Venit tempus, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate.13

Et adspicient ad me, quem confixerunt. Istam scripturam ad Christi passionem pertinere, et in ea impletam esse, docet discipulus quem diligebat Jesus: Facta, inquit, sunt hæc, ut scriptura impleretur:14 Videbunt in quem transfixerunt.15 Adspexerunt autem Judæi ad Christum quem occiderunt, quando post passionem et resurrectionem atque Paracleti missionem, ad prædicationem Apostolorum conversi sunt, in tantum quoque, ut multa sacerdotum turba Evangelio obediret, ut scribitur in Actibus.1617 De illis quippe Christus, passione sua instante, in Joanne scribitur prædixisse: Quum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum. Tunc insuper impleta sunt quæ subjunguntur: Et plangent eum, videlicet Christum a se occisum Judæi isti conversi, planctu quasi super unigenitum, id est tali deploratione, qua decuit unigenitum Dei Filium a suis interfectoribus lamentari. Vel sensus est, quod plangerent eum cordialiter et amare, sicut unigenitus defunctus solet a suis defleri parentibus. Propter quod subditur: et dolebunt super eum, quod eum tam crudeliter fuerant persecuti, sicut doleri solet in morte primogeniti, id est valde vehementer. Dubium enim non est, quin inæstimabiliter eum, imo et propria sua peccata, deplanxerint, prout mox clarius subditur.

In die illa magnus erit planctus in Jerusalem, sicut planctus Adadremmon in campo Mageddo, id est, sicut Judæi vehementissime deplanxerunt Josiam regem a Pharaone Nechao rege Ægypti occisum: qui planctus fuit Adadremmon, id est civitatis sic dictæ, ac sitæ in campo Mageddo, in quo campo Josias fuit occisus, propter quod planctus iste incepit in urbe et campo præfatis.18 De qua re scriptum est plenius secundo libro Paralipomenon, quo inter cetera legitur, quod Jeremias luxerit eum maxime: cujus cantores et cantatrices usque in præsentem diem lamentationem super Josiam replicant.19

Et planget Christum terra Juda, id est habitatores terræ, de quibus mox additur: familiæ et familiæ seorsum, id est quælibet per se; familiæ domus David seorsum, et mulieres eorum seorsum. Tempore enim tribulationis et orationis decet viros ab uxoribus separari, ut devotius atque honestius invocent Deum. Propter quod dictum est a Joele: Egrediatur sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo.

Hoc apud Judæos observabatur, quemadmodum nunc in Ecclesia viri et feminæ resident segregatim.20 Familiæ domus Nathan seorsum, et mulieres eorum seorsum; familiæ domus Levi seorsum, et mulieres eorum seorsum; familiæ Semei seorsum, et mulieres eorum seorsum. Secundum Hieronymum, per familiam David intelligitur regia tribus, videlicet Juda; per familiam Nathan, prophetalis ordo signatur; per familiam Levi, sacerdotalis progenies; per tribum Semei, doctores expressi sunt, quia ex hac tribu magistrorum agmina pullulaverunt. Omnes familiæ reliquæ, familiæ et familiæ seorsum, et mulieres eorum seorsum. Hæ familiæ generaliter exprimuntur, non particulariter distinguuntur, quoniam speciale dignitatis privilegium non habuerunt. Secundum Hieronymum, si consideremus quam multa millia Judæorum in Jerusalem ab Apostolis mox misso Spiritu Sancto conversa fuerunt, facile est pensare quam vere tunc ista impleta sunt, præsertim quum in Actibus dicatur: Erant autem in Jerusalem habitantes Judæi viri religiosi ex omni natione quæ sub cœlo est:21 et ex illis multi tunc convertebantur.22

Denique vehemens planctus iste statim in hora mortis Christi sumpsit exordium, juxta illud: Omnis turba eorum qui simul aderant ad spectaculum istud, et videbant quæ fiebant, percutientes pectora sua, revertebantur.23

Footnotes

  1. Ps. CIII, 2. ↩

  2. Is. XL, 22. ↩

  3. Job XXXVIII, 6. ↩

  4. Job XXVI, 7. ↩

  5. Prov. III, 19. ↩

  6. Is. XLII, 5. ↩

  7. Ps. XXXII, 15. ↩

  8. II Mach. xv, 2. ↩

  9. II Reg. vii, 15. ↩

  10. Joann. VIII, 28. B 11 ↩

  11. Rom. VIII, 26. ↩

  12. Is. XLIV, 2, 3. ↩

  13. Joann. IV, 23. ↩

  14. II Reg. XIV, 17. ↩

  15. Joann. XIX, 36, 37. ↩

  16. Act. vi, 7. ↩

  17. Act. vi, 7. ↩

  18. II Par. XXXV, 22-24. ↩

  19. Ibid. 25. ↩

  20. Joel II, 16. ↩

  21. Act. II, 5. ↩

  22. Ibid. 41. ↩

  23. Luc. XXIII, 48. ↩

Chapter 16 of 19