Articulus 17
DE ALIA EJUSDEM CAPITULI DUODECIMI EXPLANATIONE.
DENIQUE intuendum, quod quidam expositores præinductum capitulum ad litteram exponunt de Ecclesia Christi, et persecutione ipsius: quorum nonnulli exponunt de persecutione Ecclesiæ primitivæ a Judæis incredulis principibusque Romanis, alii vero de persecutione Ecclesiæ tempore Antichristi. Ceteri autem, quos jam assecutus sum, exponunt ad litteram de Synagoga; mystice vero, de Ecclesia secundum ejus decursum a principio usque ad finem. Nunc ergo præsens capitulum taliter exponetur, ut ad omnia ista faciliter valeat ejus expositio applicari.
Onus verbi Domini, id est tribulatio divinitus denuntiata, super Israel, id est Ecclesiam, quæ vere ac spiritualiter Israel, id est Deum videns, vocatur. Et dixit Dominus extendens cœlum, id est, homines contemplativos puræ cœliformisque conversationis, ad amorem divinorum sustollens, ad supernaque elevans, atque per caritatis latitudinem ad benefaciendum omnibus ducens; et fundans terram, id est activos et conjugatos, quorum pedes terram jugiter calcant, dum in temporalibus quotidie occupantur. Hos Deus fundat in humilitate, timore, et præceptorum custodia, ne per multa diffusi ac vagi, mente separentur a Deo, caducis magis quam summo ac invariabili bono affectualiter adhærendo. Et fingens spiritum hominis in eo, id est, gratiam devotionis, contritum ac humilem spiritum præstans hominibus, sicut oramus in Psalmo: Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis.1 Ad Timotheum quoque ait Apostolus:2 Dedit nobis Deus spiritum virtutis, et dilectionis, et sobrietatis.
Ecce ego ponam Jerusalem, id est Ecclesiam: de qua ab Isaia dicitur, Surge, illuminare, Jerusalem;3 et in Apocalypsi, Vidi civitatem sanctam Jerusalem, descendentem de cœlo;4 superliminare crapulæ : ita ut omnis qui limen ejus, seu eam malignanter invaserit, cadat et pereat. Sic enim perierunt persecutores primitivæ Ecclesiæ, saltem in anima, et multi etiam corporaliter fuerunt plagati. Sic etiam Antichristus cum suis peribit; sic et tyranni et hæretici, itemque schismatici, omnesque persecutores justorum perierunt, pereunt, et peribunt. Sed et Juda erit in obsidione contra Jerusalem. Hoc fuit in primitiva Ecclesia adimpletum, quando aliqui corde christiani, qui nomine Judæ, qui interpretatur confessio, designantur, ex timore junxerunt se persecutoribus Ecclesiæ, quæ per Jerusalem significatur. Sic demum erit et tempore Antichristi, in cujus exercitu erunt aliqui fideles timore compulsi. Sed et persecutionis tempore id sæpius accidit. Præterea, Juda est in obsidione contra Jerusalem, dum clerici, et qui alios a peccatis revocare deberent, vulgum et simplices vel subjectos ad vitia pertrahunt, a bono impediunt, vel propter justitiam tribulant.
In die illa ponam Jerusalem, id est Ecclesiam, lapidem oneris cunctis populis : ita quod omnes qui eam tollere moliuntur, succumbent, sicut succumbit qui saxum gravissimum levare conatur. Non enim deficit, sed augetur persecutionibus Ecclesia Christi. Et quamvis tempore Antichristi ad tempus aliquantulum valde minorari videbitur persecutione dirissima, finaliter tamen, imo et cito, penitus prævalebit. Et colligentur adversus eam omnia regna terræ, id est multi de regionibus universis : quemadmodum tempore imperatorum Ecclesiam vastantium constat impletum, et in Antichristi diebus implebitur. Propter quod Christus dixit discipulis :5 Odio eritis omnibus hominibus propter me. In die illa, percutiam omnem equum in stuporem, et ascensorem ejus in amentiam, id est, universa præsidia prædictorum Ecclesiæ adversariorum dejiciam. Denique dæmonum equi sunt omnes perversi, præsertim qui opprimunt bonos. Hæreticorum quoque et schismaticorum equi sunt, qui eis consentiunt, eosque portant atque circumferunt : imo omnes qui aliorum impietatibus subministrant, eorum equi censentur. Et super domum Juda aperiam oculos meos, id est, eos qui solo timore et non ex animo adhæserunt persecutoribus Ecclesiæ, clementer adspiciam, ne æternaliter pereant. Talibus quoque miserebitur Deus tempore Antichristi, quia cum ipso non peribunt, imo eo occiso ad fideles redibunt, et suam imperfectionem deflebunt.
Et dicent duces Juda in corde suo, id est principales inter hos : Confortentur mihi habitatores Jerusalem, id est, filii Ecclesiæ prævaleant. Hoc quippe toto corde concupient. Potestque hoc etiam ad primitivam Ecclesiam applicari (quamvis quidam dicat oppositum) : eo quod tunc multi Judæi fuerint occulte christiani, sicut fuit ad tempus magnus ille Gamaliel;6 imo et ante passionem non pauci crediderunt in Christum, juxta illud Joannis :7 Ex principibus multi crediderunt in eum; sed propter Judæos non confitebantur. Tales ergo prosperitatem Ecclesiæ affectabant. In die illa ponam duces Juda, de quibus jam dictum est, sicut caminum ignis, id est, virtutem constantiæ roburque animi tribuam eis, ut adversariis suis prævaleant, vel spiritualiter tantum, vel etiam corporaliter. Nam Antichristo sublato, qui ei ex timore adhærebunt, Christianis conjuncti, contra perfidos victoriose resistent. Insuper Salvator suis ait : Ecce dedi vobis potestatem calcandi super omnem virtutem inimici, et nihil vobis nocebit.8 Spiritualiter vero devoraverunt fideles primitivæ Ecclesiæ, et devorabunt post mortem Antichristi tunc Christifideles, ad dexteram et sinistram omnes populos in circuitu, quosdam, imo plurimos valde, de omni natione et regnis convertendo, et Domino Salvatori eosdem salubriter incorporando. Et salvabit Dominus tabernacula Juda, id est præfatos, qui ad tempus timore inordinato a fidelibus recesserunt; ut non magnifice glorietur domus David, et gloria habitantium Jerusalem contra Judam, id est, ne inconcussi atque perfecti, qui in omni eventu constantes in Ecclesia perstiterunt, eos qui perterriti fuerant prorsus contemnant, sed eis redeuntibus, caritative condoleant et succurrant.
In die illa proteget Dominus habitatores Jerusalem, id est electos Ecclesiæ filios : quos et in primitiva Ecclesia protexit, nunc quoque protegit, et tempore Antichristi defendet. Nam etsi corporaliter eos occidi permittat, animas tamen ab omni periculo eripit, ipsamque quam sustinent passionem, ad ineffabilem eis felicitatem convertet, juxta illud Sapientiæ : Etsi coram hominibus tormenta passi sunt, spes electorum immortalitate plena est; in paucis vexati, in multis bene disponentur, quoniam Deus dextera sua teget eos, et brachio suo defendet eos.9 Et erit qui offenderit ex eis, quasi David, ita quod cito per pœnitentiam surget, et cautior erit post lapsum, quam fuit; et domus David, id est Ecclesia fortium mente atque constantium in æquitate, erit quasi Dei, sicut angelus Domini, id est, magna gratia decorabitur : per quod magnitudo excellentiæ gratiæ Dei tempore legis evangelicæ insinuatur.
Et effundam super domum David et super habitatores Jerusalem spiritum gratiæ et precum. Hoc in fine mundi copiose implebitur, quando ad prædicationem Eliæ Judæi convertentur, sicut in Evangelio Christus testatur : Elias quum venerit, restituet omnia.10 Quum enim plenitudo gentium intraverit, omnis Israel salvus fiet, secundum Apostolum ad Romanos.11 Præterea omni die effundit Deus spiritum gratiæ et precum super domum Juda, videlicet eos qui fide et opere Dominum confitentur ac laudant, et super habitatores Jerusalem, eos videlicet qui in pace cum Deo deambulant. Et adspicient ad me, quem confixerunt, etc. Antichristo quippe sublato, Judæi fide suscepta cum ingenti dolore ac lacrimis fatebuntur se Christum crucifixisse : vel quia ab eorum populo occisus est, vel quia occisoribus Christi usque ad fidei susceptionem faverunt, putantes illos bene fecisse. Præterea ingrati et impii quotidie Christum, quantum in eis est, configunt. De quibus ad Hebræos ait Apostolus : Rursum crucifigentes sibimet Filium Dei, et ostentui habentes.12 Et super hos Christus nonnunquam ex sua pietate immensa, spiritum gratiæ precumque effundit, ita ut mox compuncti, cum interno cordis doloroso ac lacrimoso affectu adspicient Christum, ejus passioni compatientes, propriasque impietates deflentes. Cetera patent ex præcedenti articulo.
Footnotes
Chapter 17 of 19