Liber: Genesis
HABET CAPITULA QUINQUAGINTA. ET AGITUR IN EO DE MUNDI ET OMNIUM CREATURARUM EXORDIO; DE DILUVIO ET ARCA NOE, ATQUE LINGUARUM CONFUSIONE; DE ELECTIONE POPULI DEI, ET DE DESCENSU EJUSDEM IN ÆGYPTUM.
CAPITULUM I. — In principio creavit Deus cœlum et terram, etc.
Prima die, facta est lux (id est substantia de qua quarta die factus est sol).
Secunda die, factum est firmamentum, quod dividit inter aquas quæ supra cœlos sunt, et inferiores. (Firmamentum est cœlum stellatum.)
Tertia die, congregatæ sunt aquæ inferiores in locum unum, protulitque terra herbam virentem et lignum pomiferum (nam tota terra aquis erat operta).
Quarta die, facta sunt sol et luna ac stellæ, ut essent in signa et tempora et dies et annos, et præessent diei ac nocti.
Quinta die, produxerunt aquæ reptile animæ viventis et volatile super terram, id est pisces et aves. Creavitque Deus cete grandia, et benedixit eis dicens: Crescite, etc. (Benedictio Dei, est collatio munerum Dei, et multiplicatio eorumdem, secundum Gregorium.)
Sexta die, factæ sunt de terra bestiæ; ipse quoque homo de limo terræ ad imaginem Dei est formatus.
CAPITULUM II. — Septima die, complevit Deus opus suum quod fecerat, et requievit in eo; et sanctificavit illum, quia in ipso cessaverat ab omni opere quod creavit (id est a novis rerum speciebus creandis).
Fluvius egrediebatur de paradiso, qui inde dividitur in quatuor capita. Nomen uni Phison (et nunc dicitur Ganges), et currit per terram Hevilath (id est Indiam), ubi nascitur optimum aurum, ibique invenitur bdellium, et lapis onychinus. Nomen secundi fluvii Gehon (et nunc dicitur Nilus), et currit per omnem Æthiopiam. Nomen tertii Tigris, vadentis per Assyrios. Fluvius quartus Euphrates (qui ex Armenia juxta Mesopotamiam decurrens, eam a Syria disterminat).
Tulit Deus hominem (id est Adam), et posuit eum in paradiso voluptatis. (Adam factus est extra paradisum, videlicet in agro Damasceno. Eva autem in paradiso facta est.)
Adduxit Deus ad Adam universa animantia terræ, ut videret quid vocaret ea.
Appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia, et universa volatilia cœli, et bestias terræ.
CAPITULUM III. — Dixit Dominus ad serpentem: Inimicitias ponam inter te et mulierem; ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus. (Hoc in Maria virgine impletum est, quæ sua humilitate dæmonem supplantavit, dum Christum effudit.)
Dixit Dominus ad mulierem: Multiplicabo ærumnas tuas et conceptus tuos; in dolore paries; et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui.
Adæ dixit Deus: Quia audisti vocem uxoris tuæ, maledicta terra in opere tuo, etc. In sudore vultus tui vesceris pane tuo, donec revertaris in terram tuam, quia pulvis es, et in pulverem reverteris. Fecit Dominus Deus Adæ et Evæ uxori ejus tunicas pelliceas.
Emisit Dominus Deus Adam de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua sumptus est. Ejecitque eum, et collocavit ante paradisum voluptatis Cherubim et flammeum gladium atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitæ.
CAPITULUM IV. — Respexit Dominus ad Abel et ad munera ejus. (Primogenitus Adæ, Cain; deinde Abel; postea Seth, cujus filii dicti sunt filii Dei, quia in eis permansit divinus cultus.)
Nonne si bene egeris, recipies; si autem male, statim peccatum tuum in foribus aderit? Sed sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius. (Ratio enim dominari debet appetitui concupiscibili et irascibili, atque universis inferioribus viribus animæ.)
Lamech (de genere Cain) accepit uxores duas: quarum Ada genuit Jabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis atque pastorum; fratrem quoque ejus Jubal, qui fuit pater canentium in cithara et organo. Seth genuit Enos. Iste cœpit invocare nomen Domini.
CAPITULUM V. — Vixit Adam nongentis triginta annis, et mortuus est.
Facti sunt autem omnes dies Seth nongentorum et duodecim annorum, et mortuus est.
Porro Enoch genuit Mathusalem. Et ambulavit Enoch cum Deo, et non apparuit, quia transtulit illum Dominus (scilicet in paradisum terrestrem).
Facti sunt autem omnes dies Mathusalem nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est. (Iste Mathusalem omnibus senior exstitit.)
Mathusalem genuit Lamech. Et Lamech genuit Noe, dicens: Iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra cui maledixit Dominus.
CAPITULUM VI. — Noe quum quingentorum esset annorum genuit Sem, Cham, et Japhet.
Quumque cœpissent homines multiplicari super terram, et vidissent filii Dei filias hominum, etc.
Non permanebit spiritus meus in homine in æternum, quia caro est. Eruntque dies vitæ illius centum viginti annorum.
Gigantes quoque erant super terram illis diebus. Postquam enim ingressi sunt filii Dei, etc.
Noe vir justus atque perfectus in generationibus suis genuit tres filios, Sem, Cham, et Japhet, etc.
CAPITULUM VII. — Erat autem Noe sexcentorum annorum, quando inundavit diluvium. Apertique sunt omnes fontes abyssi magnæ, et cataractæ cœli apertæ sunt, et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus. Et multiplicatæ sunt aquæ, et elevaverunt arcam in sublime.
Quindecim cubitis altior fuit aqua montibus excelsis; obtinueruntque aquæ diluvii terram quadraginta diebus. Et requievit arca super montes Armeniæ.
CAPITULUM VIII. — Dixit Dominus: Nequaquam ultra maledicam terræ propter homines. Sensus enim et cogitatio cordis humani prona sunt in malum ab adolescentia sua.
CAPITULUM IX. — Quicumque effuderit sanguinem humanum, effundetur sanguis illius. Ad imaginem quippe Dei factus est homo.
Impleti sunt omnes dies Noe nongentorum quinquaginta annorum, et mortuus est.
CAPITULUM XI. — Sem quum centum esset annorum genuit Arphaxad biennio post diluvium. Vixitque post hæc quingentis annis, et genuit filios et filias. (Dicunt Judæi hunc Sem fuisse Melchisedech, qui usque tempora Isaac vixit.)
CAPITULUM XII. — Dixit Dominus ad Abram: Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et veni in terram quam monstravero tibi, faciamque te in gentem magnam, et benedicam tibi, etc., atque in te benedicentur omnes cognationes terræ (id est in Christo ex te orituro).
CAPITULUM XIII. — Ne, quæso, sit jurgium inter me et te: fratres enim sumus. (Verba sunt Abrahæ ad Lot.)
CAPITULUM XIV. — Melchisedech, rex Salem, proferens, etc.
CAPITULUM XV. — Ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis.
Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad justitiam.
Nondum completæ sunt iniquitates Amorrhæorum, etc.
CAPITULUM XVII. — Ego Dominus Deus omnipotens; ambula coram me et esto perfectus. Ponamque fœdus meum inter me et te, et inter semen tuum post te.
CAPITULUM XVIII. — Numquid Deo quidquam est difficile ?
Numquid perdes justum cum impio? Non est hoc tuum, qui judicas omnem terram.
Quia semel cœpi, loquar ad Dominum meum, quum sim pulvis et cinis.
CAPITULUM XIX. — Noli respicere post tergum; sed in monte salvum te fac.
Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorrham sulfur et ignem a Domino. (Hic innuitur pluralitas personarum in Deo. Quis enim est Dominus pluens sulfur, etc., a Domino, nisi Filius aut Spiritus Sanctus ?)
CAPITULUM XXI. — Ejice ancillam hanc et filium ejus; non enim erit heres filius ancillæ cum filio liberæ.
CAPITULUM XXII. — Nunc cognovi (id est, cognoscere feci) quod timeas Dominum et non peperceris filio tuo unigenito propter me.
CAPITULUM XXIV. — Domine Deus Abraham, occurre, obsecro, hodie mihi, et fac misericordiam.
Ingredere, benedicte Domini, cur foris stas ?
Egressus fuerat Isaac ad meditandum in agro, inclinata jam die.
CAPITULUM XXV. — Fuerunt autem dies vitæ Abrahæ, centum septuaginta quinque anni, et mortuus est in senectute bona, plenus dierum. Et sepelierunt eum Isaac et Ismael filii ejus.
Factus est Esau vir gnarus venandi et homo agricola; Jacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis.
CAPITULUM XXVIII. — Vidit Jacob in somnis scalam stantem super terram, et cacumen ejus tangens cœlum; angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam; et Dominum innixum scalæ, et dicentem sibi: Ego sum Dominus Deus, etc., dilataberis ad orientem et occidentem, septentrionem et meridiem; et ero custos tuus quocumque perrexeris.
Quumque evigilasset Jacob de somno ait: Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam. Pavensque, Quam terribilis est, inquit, locus iste! Non est hic aliud nisi domus Dei et porta cœli.
CAPITULUM XXIX. — Servivit Jacob pro Rachel septem annis; et videbantur illi pauci dies, præ amoris magnitudine.
CAPITULUM XXXII. — Jacob abiit itinere quo cœperat; fueruntque ei obviam angeli Dei. Quos quum vidisset, ait: Castra Dei sunt hæc.
CAPITULUM XXXV. — Erant autem filii Jacob duodecim. Filii Liæ: primogenitus Ruben, et Simeon, et Levi, et Judas, et
Issachar, et Zabulon. Filii Rachel: Joseph, et Benjamin. Filii Balæ ancillæ Rachelis: Dan et Nephthali. Filii Zelphæ ancillæ Liæ: Gad et Aser.
Completi sunt dies Isaac centum octoginta annorum. Et consumptus ætate mortuus est, et appositus ad populum suum senex et plenus dierum; et sepelierunt eum Esau et Jacob filii ejus.
CAPITULUM XXXVII. — Vendiderunt Joseph fratres ejus Ismaelitis triginta argenteis.1 (Joseph figura est Christi, et venditio ejus, Christi venditionem significat.)
CAPITULUM XL. — Numquid non Dei est interpretatio?
CAPITULUM XLI. — Vocavit Pharao nomen Joseph, Salvatorem mundi.
Oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum, et domus patris mei. Crescere me fecit Deus in terra paupertatis meæ.
CAPITULUM XLII. — Merito hæc patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum.
CAPITULUM XLIII. — Dixit Joseph fratribus suis: Non videbitis faciem meam, nisi fratrem vestrum minimum adduxeritis ad me. (Nota. Joseph est figura Christi. Christus ergo ait prælatis, quod nisi minimum eis subjectum adducant, non sint faciem ejus visuri.)
CAPITULUM XLV. — Dimisit Joseph fratres suos, dicens eis: Ne irascamini in via.
CAPITULUM XLVI. — Dixit Dominus ad Jacob: Ego sum fortissimus Deus patris tui; noli timere.
CAPITULUM XLVII. — Respondit Jacob Pharaoni: Dies peregrinationis vitæ meæ, centum triginta annorum sunt, parvi et mali, et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum, quibus peregrinati sunt super terram. Et benedicto rege, egressus est.
Dixerunt Ægyptii ad Joseph: Salus nostra in manu tua est; respiciat nos tantum dominus noster, et læti serviemus regi.
Vixit Jacob in terra Ægypti decem et septem annis. Factique sunt omnes dies vitæ ejus centum quadraginta septem annorum.
CAPITULUM XLIX. — In consilium eorum non veniat anima mea, et in cœtu eorum non sit gloria mea, quia in furore suo occiderunt virum. Maledictus furor eorum, quia pertinax; et indignatio eorum, quia dura.
Juda, te laudabunt fratres tui. Manus tuæ in cervicibus inimicorum tuorum. Adorabunt te filii patris tui. Catulus leonis Juda; ad prædam, fili mi, ascendisti, requiescens accubuisti ut leo, et quasi leæna. Quis suscitabit eum? Non auferetur sceptrum de Juda et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit exspectatio gentium. Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam. Lavabit vino stolam suam, et in sanguine uvæ pallium suum. Pulchriores sunt oculi ejus vino, et dentes lacte candidiores. (Nota benedictionem Judæ, quæ in Christo maxime adimpleta agnoscitur.)
Vidit requiem quod esset bona; et terram, quod optima; et supposuit humerum suum ad portandum.
Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi. (Hæc prophetia de Antichristo dicitur, quia ipse de tribu Dan creditur nasciturus.)
Salutare tuum exspectabo, Domine.
Deus patris tui erit adjutor tuus, et Omnipotens benedicet tibi.
Finitis Jacob sermonibus quibus instruebat filios suos, collegit pedes suos super lectulum, et mortuus est.
CAPITULUM L. — Quod cernens Joseph, irruit super faciem patris sui, flens et deosculans eum.
Obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum, et peccati atque malitiæ quam exercuerunt in te.
Num Dei possumus resistere voluntati? Vos cogitastis de me malum, et Deus vertit illud in bonum.
Quum adjurasset Joseph fratres suos atque dixisset, Post mortem meam Deus visitabit vos, asportate ossa mea vobiscum, mortuus est, expletis centum et decem vitæ suæ annis. Et conditus aromatibus, repositus est in loculo in Ægypto.
Footnotes
-
* viginti ↩
Chapter 2 of 21