Liber: Numeri
CONTINET CAPITULA TRIGINTA SEX. ET AGITUR IN EO DE NUMERATIONE ET MURMURATIONE POPULI SIVE TRIBUUM ISRAEL; DE PROPHETIA BALAAM; DE MANSIONIBUS POPULI IN DESERTO, ET VICTORIA CONTRA REGES CITRA JORDANEM.
CAPITULUM I. — Fuerunt simul omnes filii Israel a vicesimo anno et supra, quos numeraverunt Moyses et Aaron in deserto, sexcenta tria millia virorum quingenti quinquaginta. Levitæ autem non sunt numerati cum eis.
CAPITULUM IV. — Alii nulla curiositate videant quæ in sanctuario sunt, priusquam involvantur. Alioqui morientur.
CAPITULUM VI. — Locutus est Dominus Moysi et Aaron dicens: Sic benedicetis filiis Israel: Benedicat tibi Dominus et custodiat te; ostendat Dominus faciem suam tibi, et misereatur tui; convertat Dominus vultum suum ad te, et det tibi pacem.
CAPITULUM VIII. — Dixit Dominus: Hæc est lex Levitarum: viginti quinque annis et supra, ingredientur ut ministrent in tabernaculo fœderis. Quumque quinquagesimum ætatis annum impleverint, servire cessabunt. Eruntque ministri fratrum suorum in tabernaculo fœderis, ut custodiant quæ fuerint sibi commendata; opera autem ipsa non facient.
CAPITULUM XI. — Ortum est murmur populi, quasi dolentium pro labore. Quod quum audisset Dominus, iratus est, et accensus est in eos ignis Domini.
Flagrabant desiderio carnium et dicebant: Quis dabit nobis ad vescendum carnes? In mentem nobis veniunt cucumeres et pepones, porri et allia. Anima nostra arida est. Nihil respiciunt oculi nostri nisi man.
Numquid manus Domini invalida est?
CAPITULUM XII. — Erat Moyses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra.
Dixit Dominus ad Aaron et Mariam: Si quis fuerit inter vos propheta Domini, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad eum. At non talis servus meus Moyses, qui in omni domo mea fidelissimus est. Ore enim ad os loquor ei; et palam, non per ænigmata et figuras, Deum videt. (Ergo vidit Deum per essentiam, sicut et Paulus.)
CAPITULUM XIV. — Omnes qui murmurastis contra me, non intrabitis terram super quam levavi manum meam ut darem eam vobis, præter Caleb et Josue.
CAPITULUM XV. — Anima quæ per superbiam aliquid commiserit, quoniam adversus Dominum rebellis fuit, peribit de populo suo. Verbum enim Domini contempsit.
Hominem colligentem ligna die sabbati in deserto, jussit Dominus lapidibus obrui.
Præcepit Dominus ut facerent sibi fimbrias quatuor, per quatuor angulos palliorum, ponentes in eis vittas hyacinthinas: quas quum viderent, recordarentur omnium mandatorum Domini, nec sequerentur cogitationes et oculos per res varias fornicantes.
CAPITULUM XVI. — Dixit Moyses: Mane notum faciet Dominus qui ad se pertineant, et sanctos applicabit sibi, et quos elegerit appropinquabunt ei.
Num parum vobis est, quod separavit vos Dominus a populo et junxit sibi, ut serviretis ei in cultu tabernaculi?
Fortissime Deus spirituum universæ carnis, num uno peccante, contra omnes ira tua desæviet?
Recedite a tabernaculis hominum impiorum, et nolite tangere quæ ad eos pertinent, ne involvamini in peccatis eorum.
CAPITULUM XVII. — Germinavit virga Aaron in domo Levi, et turgentibus gemmis eruperant flores, qui foliis dilatatis in amygdalas deformati sunt.
CAPITULUM XIX. — Quidquid tetigerit immundus, immundum faciet; et anima quæ tetigerit quidpiam eorum, immunda erit usque ad vesperam.
CAPITULUM XX. — Venerunt filii Israel in montem Hor. Et dixit Dominus ad Moysen: Pergat, inquit, Aaron ad populos suos.
CAPITULUM XXI. — Dixit Dominus ad Moysen: Fac serpentem æneum, et pone eum pro signo, etc.
CAPITULUM XXII. — Novi quod benedictus sit cui benedixeris, et maledictus in quem maledicta congesseris.
Dixit Balaam: Si dederit mihi Balac domum suam plenam argenti et auri, non potero mutare verbum Domini Dei mei, ut plus vel minus loquar.
Aperuit Dominus os asinæ et locuta est ad Balaam: Quid feci tibi? cur percutis me ecce tertio? etc.
Vidit Balaam angelum stantem in via evaginato gladio, et pronus in terram adoravit.
CAPITULUM XXIII. — Quomodo maledicam ei cui non maledixit Deus? Qua ratione detester quem non detestatur Dominus? Moriatur anima mea morte justorum, et fiant novissima mea horum similia.
Dixit Balaam: Non est Deus quasi homo, ut mentiatur; nec ut filius hominis, ut mutetur. Dixit ergo, et non faciet? locutus est, et non implebit? Ad benedicendum adductus sum, benedictionem prohibere non possum. Non est idolum in Jacob, nec simulacrum in Israel. Dominus Deus ejus cum eo est, et clangor victoriæ regis in illo est. Dominus Deus eduxit eum de Ægypto, cujus fortitudo similis est rhinocerotis. Non est augurium in Jacob, nec divinatio in Israel.
CAPITULUM XXIV. — Assumpta Balaam parabola sua, irruente in se spiritu Dei, ait: Dixit homo, cujus obturatus est oculus; dixit auditor sermonum Dei, qui visionem Omnipotentis intuitus est, qui cadit, et sic aperiuntur oculi ejus. Quam pulchra tabernacula tua, Jacob, tentoria tua, Israel! Ut valles nemorosæ, et horti juxta fluvios irrigui, ut tabernacula quæ fixit Dominus. Tolletur propter Agag vox ejus, et auferetur regnum illius. (Hoc in Saule impletum est.)
Dixit Balaam: Videbo eum, sed non modo; intuebor illum, sed non prope. Orietur stella ex Jacob, et consurget virga de Israel, etc. Venient in trieribus de Italia, superabunt Assyrios, vastabuntque Hebræos, et ad extremum etiam ipsi peribunt.
CAPITULUM XXV. — Quum peccassent filii Israel cum filiabus et diis Madian, percussa sunt viginti quatuor millia, et jussit Dominus principes populi suspendi in patibulis.
CAPITULUM XXVII. — Provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis, hominem qui sit super multitudinem hanc, et possit exire et intrare ante eos, ne sit populus Domini sicut oves absque pastore.
CAPITULUM XXX. — Puella quæ aliquid Domino voverit, et adhuc in domo patris est, si cognoverit pater ejus et statim non contradixerit, voti rea erit. Similiter de uxore, si quid voverit, et maritus ejus statim non contradixerit.
CAPITULUM XXXV. — Ad unius testimonium nullus condemnabitur.
Non accipietis pretium ab eo qui reus est sanguinis. Exsules et profugi, ante mortem pontificis nullo modo in urbes suas reverti poterunt.
CAPITULUM XXXVI. — Omnes viri ducent uxores de tribu et cognatione sua, et cunctæ feminæ maritos de eadem tribu accipiant, ut hereditas permaneat in familiis, nec sibi misceantur tribus, sed separatæ permaneant.
Chapter 5 of 21