Liber: Deuteronomii
HABET CAPITULA TRIGINTA QUATUOR. ET REPLICANTUR IN EO QUÆ IN QUATUOR LIBRIS PRIORIBUS DICTA SUNT; ATQUE DE VARIIS LEGALIBUS INSTITUTIONIBUS, MORTE MOYSIS, ET JOSUE SUBSTITUTIONE AGITUR IN EODEM.
CAPITULUM I. — Date ex vobis sapientes et gnaros, quorum conversatio sit probata in tribubus vestris, et ponam eos vobis principes.
Dixique (scilicet ego Moyses) principibus et judicibus: Audite illos, et quod justum est judicate, sive civis sit ille, sive peregrinus. Nulla erit distantia: ita parvum audietis, ut magnum; nec accipietis cujusquam personam, quia judicium Dei est. Quod si difficile vobis aliquid visum fuerit, referte ad me, et ego audiam.
Vide terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi.
Noli timere: Dominus Deus tuus qui ductor est tui, ipse pugnabit pro te.
Portavit te Dominus Deus tuus, sicut portare solet homo parvulum filium suum.
CAPITULUM II. — Noluit Sehon rex Hesebon filiis Israel dare transitum, quia induraverat Dominus Deus spiritum ejus, et obfirmaverat cor illius, ut traderetur in manus Israelis.
CAPITULUM III. — Domine Deus, tu cœpisti ostendere servo tuo magnitudinem tuam manumque fortissimam. Neque enim est alius Deus in cœlo vel in terra qui possit facere opera tua, et comparari fortitudini tuæ.
CAPITULUM IV. — Et nunc, Israel, audi præcepta atque judicia quæ ego doceo te; ut faciens ea, vivas, et ingrediens possideas terram quam Dominus daturus est tibi. Non adjicietis ad verbum quod ego loquor neque auferetis ex eo.
Vos qui adhæretis Domino Deo vestro, vivitis universi usque in præsentem diem.
Hæc est vestra sapientia et intellectus coram hominibus, ut audientes universa præcepta hæc, dicant: En populus sapiens et intelligens.
Non est alia natio tam grandis, quæ habeat deos appropinquantes sibi, sicut adest Dominus Deus noster cunctis obsecrationibus nostris.
Custodi temetipsum et animam tuam sollicite.
Ne obliviscaris verborum Domini, et ne excidant de corde tuo cunctis diebus vitæ tuæ.
Non vidistis aliquam similitudinem, in die qua locutus est vobis Dominus in Horeb de medio ignis: ne forte decepti faciatis vobis aliquam similitudinem aut sculptam imaginem; et ne oculis elevatis ad cœlum, videas solem et lunam et omnia astra cœli, et errore deceptus adores ea et colas, quæ creavit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus quæ sub cœlo sunt.
Ecce morior in hac humo. Cave ne quando obliviscaris pacti Domini Dei tui quod pepigit tecum : quoniam Dominus Deus tuus ignis consumens est, Deus æmulator.
Quum quæsieris Dominum Deum tuum, invenies eum, si tamen toto corde quæsieris eum, et tota tribulatione animæ tuæ.
CAPITULUM V. — Ecce ostendit nobis Dominus Deus noster majestatem et magnitudinem suam : vocem namque ejus audivimus de medio ignis ; et probavimus hodie quod loquente Deo cum homine, vixerit homo.
Quid est omnis caro, ut audiat vocem Dei viventis et possit vivere ?
Dixit Dominus ad Moysen : Quis det talem eos (scilicet filios Israel) habere mentem ut timeant me et custodiant universa mandata mea, ut bene sit eis, et filiis eorum post eos in sempiternum.
CAPITULUM VI. — Audi, Israel : Dominus Deus vester, Deus unus est. Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua.
Erunt verba Domini in corde tuo ; et narrabis ea filiis tuis, et meditaberis sedens in domo tua, et ambulans in itinere, et dormiens atque consurgens ; et ligabis ea quasi signum in manu tua, eruntque et movebuntur inter oculos tuos, scribesque ea in limine et in ostiis domus tuæ.
Dominum Deum tuum timebis, et ipsi soli servies, ac per nomen ejus jurabis.
Non tentabis Dominum Deum tuum.
CAPITULUM VII. — Te elegit Dominus Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis qui sunt super terram : non quia cunctas gentes numero vincebatis, quum sitis omnibus populis pauciores ; sed quia dilexit vos Dominus.
Dominus Deus tuus ipse est Deus fortis et fidelis, custodiens pactum et misericordiam diligentibus se, et his qui custodiunt præcepta ejus, in mille generationes ; et reddens odientibus se statim, ita ut disperdat eos, et ultra non differat, protinus eis restituens quod merentur.
CAPITULUM VIII. — Recordaberis cuncti itineris per quod adduxit te Dominus Deus tuus, ut affligeret te atque tentaret, et nota fierent quæ versabantur in corde tuo, utrum custodires mandata illius, an non. (Nota. Hic dicitur Deus tentare, ut cognoscat; non quod in eo sit ignorantia, sed ut aliis innotesceret, et sic Deus cognosceret, id est cognoscere ceteros faceret.)
Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod egreditur de ore Dei.
Sicut erudit homo filium suum, sic Dominus Deus erudivit te, ut ambules in viis ejus et timeas eum.
Ne dicas in corde tuo : Fortitudo mea et robur manus meæ hæc omnia mihi præstiterunt ; sed recordare Domini Dei tui, quod ipse vires tibi præbuerit.
CAPITULUM IX. — Ne dicas in corde tuo : Propter justitiam meam introduxit me Dominus in terram hanc ; quum populus durissimæ cervicis sis.
Dixit Moyses : Jacui coram Domino quadraginta diebus et totidem noctibus, quibus ipsum suppliciter deprecabar ne deleret vos. Et dixi ad Dominum : Ne adspicias duritiam populi hujus ; sed recordare servorum tuorum Abraham, Isaac, et Jacob.
CAPITULUM X. — Et nunc, Israel, quid Dominus petit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus, et diligas eum ac servias ei in toto corde tuo, et in tota anima tua ?
En Domini Dei tui cœlum est, et cœli cœlorum, terra et omnia quæ in eis sunt : et tamen patribus tuis conglutinatus est et elegit eos, amavitque semen eorum post eos.
Circumcidite ergo præputium cordis vestri, et cervicem vestram ne induretis amplius : quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum et Dominus dominantium,
Deus magnus et potens atque terribilis, qui personam non accipit nec munera, facit judicium pupillo et viduæ, amatque peregrinum.
CAPITULUM XI. — Terra ad quam ingrederis, non est sicut terra Ægypti, ubi jacto semine aquæ ducuntur irriguæ; sed montuosa est et campestris, de cœlo exspectans pluviam: quam Dominus Deus tuus semper invisit, et oculi ejus in ea sunt a principio anni usque ad finem. (Nota. Hæc terra montuosa est locus claustralis, in quo a solo Deo consolatio exspectatur.)
CAPITULUM XII. — Cave ne offeras holocausta tua in omni loco quem videris, sed in eo quem elegerit Dominus in una tribuum tuarum.
CAPITULUM XV. — Omnino indigens et mendicus non erit inter vos. (Propter hoc verbum Judæi valde abominantur paupertatem.)
CAPITULUM XVI. — Non apparebit vacuus ante Dominum; sed offeret unusquisque secundum quod habuerit.
CAPITULUM XVII. — Quum constitueris tibi regem, eum constitues quem Dominus Deus tuus elegerit de medio fratrum tuorum.
Non elevetur cor ejus in superbiam super fratres suos, neque declinet in partem dexteram vel sinistram.
CAPITULUM XVIII. — Perfectus eris et absque macula cum Domino Deo tuo.
Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum tanquam te, etc. (Istud de Christo accipitur.)
CAPITULUM XIX. — Non transferes terminos quos fixerunt priores in possessione tua.
CAPITULUM XX. — Quis est homo formidolosus et corde pavido? Revertatur in domum suam, ne pavere faciat corda fratrum suorum sicut et ipse perterritus est.
Si quando accesseris ad expugnandum civitatem, primo offeres pacem. Si receperit et aperuerit, omnes salvabuntur.
CAPITULUM XXI. — Maledictus a Deo est qui pendet in ligno.
CAPITULUM XXII. — Non induetur mulier veste virili, nec vir veste feminea. Abominabilis enim apud Deum est qui facit hoc.
CAPITULUM XXIII. — Dominus Deus tuus ambulat in medio castrorum, ut eruat te. Sint ergo castra tua sancta et nihil fœditatis appareat in eis.
Quod semel egressum est de labiis tuis observabis, et facies sicut promisisti Domino Deo tuo.
CAPITULUM XXIV. — Non occidentur patres pro filiis, nec filii pro patribus; sed unusquisque pro peccato suo morietur.
CAPITULUM XXVI. — Respice, Domine, de sanctuario tuo, de excelso cœlorum habitaculo, et benedic populo tuo.
Dominum elegisti hodie, ut sit tibi Deus, et ambules in viis ejus, et obedias ejus imperio, custodiasque cærimonias ejus; et Dominus elegit te hodie, ut sis ei populus peculiaris.
CAPITULUM XXVII. — Maledictus qui errare fecerit cæcum in itinere.
CAPITULUM XXVIII. — Nisi timueris nomen Domini gloriosum atque terribile, augebit plagas tuas; et sicut ante lætabatur super vos bene vobis faciens, sic nunc lætabitur vos disperdens atque subvertens.
CAPITULUM XXIX. — Dixit Moyses ad filios Israel: Vos vidistis universa magnalia quæ coram vobis Dominus fecit, et non dedit vobis Dominus cor intelligens, et oculos videntes, et aures quæ possent audire, usque in præsentem diem.
Non sit inter vos radix germinans fel et amaritudinem.
CAPITULUM XXX. — Si ad cardines cœli fueris dissipatus, inde retrahet te Dominus Deus tuus, et inducet in terram quam possederunt patres tui, etc., et circumcidet cor tuum et cor seminis tui, ut diligas Dominum Deum tuum.
Mandatum hoc quod ego præcipio tibi, non supra te est, nec procul positum, nec in cœlo situm, ut possis dicere, Quis nostrum ad cœlum valet ascendere, ut deferat illud ad nos? Nec trans mare positum, ut dicas, Quis ex nobis transfretare possit mare? Sed juxta te est sermo valde, in ore tuo et in corde tuo, ut facias illum.
Ipse Dominus est vita tua, et longitudo dierum tuorum, ut habites in terra.
CAPITULUM XXXI. — Dixit Moyses ad Josue: Confortare, et esto robustus. Tu enim introduces populum istum, etc., et Dominus qui ductor est tui, erit tecum. Non dimittet nec derelinquet te.
Ego scio contentionem tuam et cervicem tuam durissimam. Adhuc vivente me, et ingrediente vobiscum, semper contentiose egistis contra Dominum.
CAPITULUM XXXII. — Audite, cœli, quæ loquor, etc. Date magnificentiam Deo nostro, Dei perfecta sunt opera, etc. Numquid non ipse est pater tuus, etc.? Memento dierum antiquorum, etc. Pars autem Domini populus ejus, etc. Gens absque consilio est et sine prudentia. Utinam saperent et intelligerent, ac novissima providerent.
Videte quod ego sim solus, et non sit alius Deus præter me. Ego occidam et ego vivere faciam, etc.
CAPITULUM XXXIII. — Dixit Moyses: Dominus de Sinai venit, et de Seir ortus est nobis; apparuit de monte Pharan, et cum eo Sanctorum millia. In dextera ejus ignea lex. Dilexit populos, omnes sancti in manu ejus sunt; et qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina illius.
Amantissimus Domini habitabit confidenter; in eo quasi in thalamo tota die morabitur, et inter humeros illius requiescet.
Non est Deus alius, ut Deus rectissimi; ascensor cœli, auxiliator tuus. Magnificentia ejus discurrunt nubes; habitaculum ejus sursum, et subter brachia sempiterna.
CAPITULUM XXXIV. — Mortuus est Moyses servus Domini in terra Moab, jubente Domino; et sepelivit eum in valle terræ Moab; et non cognovit homo sepulcrum ejus usque in præsentem diem.
Moyses centum viginti annorum erat quando mortuus est. Non caligavit oculus ejus, nec dentes illius moti sunt.
Et non surrexit Propheta in Israel ultra sicut Moyses, qui nosceret Dominum facie ad faciem, in omnibus signis, etc.
Chapter 6 of 21