Liber: Ruth
HABET CAPITULA QUATUOR. ET AGITUR IN EO DE MATRIMONIO CONTRACTO INTER BOOZ ET RUTH, EX QUIBUS CHRISTUS DESCENDIT.
CAPITULUM I. — Faciat vobiscum Dominus misericordiam, sicut fecistis cum mortuis et mecum, detque vobis invenire requiem.
Vestra angustia me magis premit, et egressa est manus Domini contra me.
Ne adverseris mihi ut te relinquam et abeam. Quocumque perrexeris, pergam. Populus tuus, populus meus; et Deus tuus, Deus meus. Hæc faciat mihi Deus, et hæc addat, si non sola mors me et te separaverit.
Ne vocetis me Noemi, id est pulchram, sed vocate me Mara, hoc est amaram, quia amaritudine valde replevit me Omnipotens. Egressa sum plena, et vacuam reduxit me Dominus.
Cur ergo vocatis me Noemi, quam humiliavit Dominus, et afflixit Omnipotens?
CAPITULUM II. — Dixit Booz messoribus :
Dominus vobiscum. Qui dixerunt : Benedicat tibi Dominus.
Unde hoc mihi, ut invenirem gratiam ante oculos tuos, et nosse me dignareris?
Reddat tibi Dominus pro opere tuo plenam mercedem, ad quem venisti, et sub cujus alas confugisti.
Sit benedictus qui misertus est tui.
Benedictus sit a Domino, quoniam eamdem gratiam quam præbuit vivis, servavit et mortuis.
CAPITULUM III. — Priorem misericordiam posteriore superasti. Scitque omnis populus qui habitat intra portas urbis meæ, mulierem te (scilicet Ruth) esse virtutis.
CAPITULUM IV. — Tu meo utere privilegio, quo me libenter carere profiteor.
Benedictus Dominus, qui dedit tibi qui consoletur animam tuam et enutriat senectutem.
Chapter 9 of 21